Migne Patrologia Latina Tomus 4
AucInc.DeDiEtB 4 Auctor incertus Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
I. Aliquas officiorum meorum partes non aestimo praeterisse, dum semper enitor, vel maxime quotidianis Evangeliorum tractatibus, aliquando vobis fidei et scientiae per Dominum incrementa praestare. Quid enim aliud in Ecclesia Domini utilius geri, quid accommodatius officio episcopi potest inveniri, quam ut doctrina divinorum, per ipsum insinuata collataque, verborum, possint credentes ad repromissum regnum pervenire coelorum? Hoc certe mei et operis et muneris, quotidianum votivum negotium, absens licet, obtinere connitor; et per litteras praesentiam meam vobis reddere conor. Dum vos solito more allocutionibus missis in fide interpello, ideo convenio, in Evangelicae radicis firmitate solidati, adversus omnia diaboli praelia stetis semper armati. Absentem me non credam, si fuero securus. Verumtamen omnia quae utiliter proferuntur, et aeternae vitae statum tractantibus vel definiunt, vel promittunt; ita demum fructuosa sunt, si ad emolumentum operis, divinae indulgentiae viribus, adjuventur. Non solum proferimus verba quae de Scripturarum sacris fontibus veniunt, sed cum ipsis verbis, preces ad Dominum et vota sociamus, ut tam nobis quam vobis, et sacramentorum suorum thesauros aperiat, et vires ad implenda quae cognoscimus, tribuat. Periculum enim majus est voluntatem Domini cognovisse, et in Dei voluntatis opere cessasse. II. Quamvis ergo ad multa vos negotia et ad divinae monitionis praecepta, semper ut scitis exhorter (quid enim mihi aliud votivum aut majus potest esse, quam ut per omnia perfecti stetis in Domino), tamen ut praecipue pudicitiae claustra teneatis (quod et facitis) admoneo: scientes templum esse vos Domini, membra Christi, habitationem Spiritus sancti, electos ad spem, consecratos ad fidem, destinatos ad salutem; filios Dei, fratres Christi, consortes Spiritus Sancti, nihil jam carni debentes, quasi renatos ex aqua et pudicitia, praeter voluntatem (Job I, 13) quam velle debemus ut nostra sit: praestetur etiam propter redemptionem, ut corrumpi non possit, quae a Christo consecrata sit. Nam si Apostolus Ecclesiam sponsam Christi (II Cor. XI) pronuntiat, oro vos, quanta pudicitia exigitur, ubi Ecclesia inter matrimonia sponsa virgo praestetur? Et ego quidem, nisi quod breviter vos admonere proposui, latissimas satis puto, et locupletes pudicitiae laudes proferre potui: sed supervacuum duxi laudare eam diutius apud colentes. Vos enim illam ornatis dum geritis, et plures ejus laudes exercendo profertis; facti ejus ornamentum, dum et illa vestrum est, mutuo decore invicem foenerando. Illa vobis disciplinam bonorum suggerit morum, vos illi ministerium praestatis operum sanctorum. Nam et illa quantum et quid possit per vos apparuit, et quid vos velitis, ipsa demonstravit et docuit; copulatis in unum, duobus bonis mandatorum et rerum, ne quid mutilum videretur, si aut praecepta ministeriis, praeceptis ministeria defuissent. III. Pudicitia est honor corporum, ornamentum morum, sanctitas sexuum, vinculum pudoris, fons castitatis, pax domus, concordiae caput. Pudicitia sollicita non est cui placeat nisi sibi: pudicitia semper verecunda, dum innocentiae mater est: Pudicitia semper ornatur solo pudore, bene sibi tunc conscia de pulchritudine, si improbis displicet; pudicitia nihil ornamentorum quaerit, decus suum ipsa est. Haec nos commendat Domino, connectit Christo: haec expugnat omnia de membris illicita desideriorum praelia, pacem nostris corporibus inducit: beata ipsa, et beatos efficiens apud quoscumque habitare dignatur; quam numquam accusare possunt, nec qui eam non habent: venerabilis etiam hostibus suis, dum illam multo magis mirantur, qui eam expugnare non possunt. Sed ut matura et in viris probata semper, et a feminis appetenda; sic inimica ejus impudicitia semper est detestanda: obscoenum ludibrium reddens ministris suis, nec corporibus parcens nec animis. Debellatis enim propriis moribus, totum hominem suum sub triumphum libidinis mittit; blanda prius, ut plus noceat dum placet; exhauriens rem cum pudore; hostis continentiae, frequenter perveniens ad sanguinem cupiditatum infesta rabies, incendium conscientiae bonae, mater impoenitentiae, ruina melioris aetatis, contumelia generis, expugnans sanguinis et familiae fidem, alienis affectibus suos inserens filios, in aliena testamenta sobolem ignoti et corrupti generis inducens. Quae plerumque extra sexum ardens, dum se non continet intra concessa, parum sibi putat satisfactum, nisi in virorum quoque corporibus non voluptatem novam quaerat, sed extraordinaria et portentosa contra ipsam naturam ex viris per viros monstra conquirat. IV. Sed enim pudicitia locum primum in virginibus tenet, secundum in continentibus, tertium in matrimoniis. Verum in omnibus gloriosa est cum gradibus suis. Nam et matrimoniorum fidem tenere laus est, inter tot corporis bella; et matrimonio de continentia modum statuisse, majoris virtutis est, dum etiam licita rejiciuntur. Certe ex utero sanctitatem custodisse, et infantem se usque in senectutem in sua aetate tota tenuisse admirandae utique potentiae est: nisi quod blandas corporis leges non nosse, magis felicitatis est, notas jam vicisse virtutis est; sic tamen ut et virtus ista de dono Dei veniat, licet se in membris hominibus ostendat. V. Pudicitiae, fratres, antiqua praecepta sunt. Quare antiqua dico? Quia cum ipsis hominibus instituta sunt. Nam et ideo vir suus feminae est, ut praeter eumdem alterum nesciat, et ideo viro reddita est mulier, ut subjecto quod fuerat ei proprium, nihil requirat alienum. Sic et duo, inquit, erunt in carne una (Matth. XIX, 6), ut in unum redeat quod unum fuerat, ne separatio sine reditu occasionem praestet alterius. Inde et Apostolus: Caput mulieris pronuntiavit virum (I Cor. XI, 3), ut conjunctione duorum pudicitiam probaret. Nam ut alterius caput membris aptum non potest esse, ita et alieno capiti membra non sua: caput enim suis convenit membris, et membra capiti suo; utraque naturali fibula in concordia mutua cohaerent, ne qua oriente discordia de divisione membrorum pactum divini foederis rumperetur. Addit tamen et dicit: Quoniam qui uxorem suam diligit, seipsum diligit (Ephes. V, 23, 29). Nemo enim carnem suam odio habet, sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam. Charitatis cum pudicitia ex hoc magna praescriptio, si uxores diligendae sunt a viris suis sicut et Christus dilexit Ecclesiam; et ita uxores maritos debent diligere, ut Ecclesia diligit Christum. VI. Hanc sententiam Christus quando uxorem dimitti non nisi ob adulterium dixit (Matth. V, 32): interrogatus, tantum honorem pudicitiae dedit. Hinc nata est illa sententia: Adulteras non sinetis vivere (Levit. XX, 10). Hinc Apostolus dicit: Haec est voluntas Dei, ut abstineatis vos a fornicatione (I Thessal. IV, 3). Hinc et illud dicit: Membra Christi, membris meretricis non esse jungenda (I Cor. VI, 9, 15). Hinc traditur Satanae in interitum carnis qui, proculcato jure pudicitiae, vitia carnis exercet. Hinc merito regnum coelorum non tenent adulteri; hinc est omne peccatum extra corpus esse, solum adulterum peccare in suum corpus: hinc caeterae praeceptoris auctoritates, quas nunc recolere omnes non est necesse, apud vos praesertim qui illas nostis frequenter et facitis; quae licet descripta non sint, queruli tamen de his non potestis esse. Adulter enim non habet excusationem, aut habere potuit, quia ducere licebat uxorem. VII. Sed sicut matronis jura praescripta sunt, quae ita sunt nexae, ut divelli inde non possint, virginitas vero et continentia extra jus omne sunt: nihil ad virginitatem de matrimoniorum legibus pertinet, altitudine sua transcendit omnes. Si ulla prava hominum ausa leges supergredi conantur, virginitas aequat se Angelis: si vero exquiramus, etiam excedit; dum in carne luctata victoriam etiam contra naturam refert, quam non habent Angeli. Virginitas quid aliud est quam futurae vitae gloriosa meditatio? Virginitas neutri sexus est: virginitas est perseverans infantia: virginitas est voluptatum triumphus: virginitas filios non habet, sed quod plus est, filiorum contemptum habet, non habet foecunditatem, sed non habet orbitatem: felix quod est extra partus dolorem, felicior autem quod est extra funerum filiorum calamitatem. Virginitas quid est aliud quam soluta libertas? Maritum non habet dominum. Virginitas affectationibus omnibus soluta est: non matrimoniis est dicata, non saeculo, non liberis. Persecutionem non potest timere, dum illam de securitate potest provocare. VIII. Sed quia pudicitiae nobis breviter sunt exposita praecepta, jam pudicitiae ponamus exemplum, Plus enim proficitur, cum in rem praesentem venitur: nec de virtute dubitabitur, quando quod praecipitur exemplis etiam signatur. Exemplum pudicitiae a Joseph coepit (Gen. XXXIX, 7). Adolescens Hebraeus generosus de patre, generosior de innocentia, ob invidiam revelationum distractus a fratribus Ismaelitis, in domum devenerat hominis Aegyptii; obsequio et innocentia et tota servitutis fide facilem et benevolum in se animum sui provocaverat domini, cujus faciem tam sermo liberalis, quam aetas omnibus commendaverat. Sed ista generositas ab uxore domini aliter quam decebat accepta est: in domus parte secreta, et sine arbitris, alta et facinoribus accommoda; putavit se pudicitiam adolescentis incontinens mulieris impudicitia, nunc promissis, nunc minis posse superare. Et cum retentus est vestibus, eo quod moliretur fugam, propter tanti facinoris audaciam ipsas vestes relinquens, et corporis nudi sinceritatem habiturus innocentiae testem; ad crimen impudicitiae suae imprudens mulier adjicere non dubitavit calumniam: et caeteris et marito, squalida et fervens, spreto desiderio suo, conquesta est dolore simulato, quod Hebraeus adolescens vim sibi molitus fuisset inferre, quam ipsa conata fuerat irrogare. Maritalis ardor rerum inscius, et uxoris accusatione graviter inflammatus incenditur. Pudicus vero juvenis, quia delicto conscientiam non miscuit, in imum carceris truditur. Sed sola non est in carcere pudicitia: nam est cum Joseph Deus, et nocentes dantur in manu ejus, quia innocens fuerat. Somniorum praeterea obscura dissolvit, quia spiritus in tentatione vigilabat, et per dominum liberatur a vinculis. Qui in domo minor cum periculo fuerat, regiae domus sine periculo dominus effectus est: generositati suae redditus, fructum pudicitiae et innocentiae, Deo judice, a quo meruerat, accepit. IX. Sed non minus, ex parte diversa, aliud nobis pudicitiae simile de continentia feminarum exoritur exemplum. Fuit, ut legimus, Susanna (Dan. XIII) filia Helciae, uxor Joachim pulcherrima, pulchrior moribus. Hanc nullum ad decorem commendabat species; simplex enim erat. Excoluerat pudicitia, et cum pudicitia sola natura. Hanc e senioribus duo coeperant deperire, nihil memores nec divini timoris, sed nec suae annis jam marcescentis aetatis; ita illos in flagrantia transactae juventutis incendia, redivivae libidinis flamma revocabat: pudicitiae latrones amorem profitentur, sed oderant. Resistenti minantur calumnias, adulterii se dicunt accusatores voto adulteri. Inter quos libidinis scopulos auxilium de Domino petebat, quia viribus corporis repugnare non valebat. Et exaudivit de coelo clamantem ad se pudicitiam Dominus; et cum iniquitate oppressa duceretur ad poenam, vidit inimicorum liberata vindictam. Bis victrix, et in periculo suo tam funeste toties consepta, et libidinem evasit, et mortem. Infinitum erit si exempla prosequar plura: his duobus contentus sum, praesertim cum omnibus sit viribus per istos pudicitia defensa. X. Non illos emollire potuit in vita generosi sanguinis memoria, quae in quosdam licentia lasciviae est ministra: non decor corporis, et apte positorum figura membrorum, quae suggerit plerumque ut, quasi flos quidam, properans velociter transiturae aetatis, porrecta voluptatis occasione pascatur: non anni primi virentis, sed majoris aetatis; cum rudis adhuc sanguis aestuans, naturae flammas accendat, et in medullis versata caeca incendia ad remedium, verum etiam per periculum pudoris itura: non ulla latebrarum et sine ullo conscio, quae tuta quibusdam putatur, occasio; quae maxima vis est admittendi sceleris, cum deliberationibus occurrit impunitas. Non posita necessitas de auctoritate jubentium, et in temeritate participum atque sociorum; quo genere franguntur etiam saepe recta consilia. Non praemia ipsa et bonitas, non accusationes, non minae, non poenae, non mortes; nihil tam saevum, tam durum, tam triste, quam cecidisse de alto pudicitiae gradu. Digni tanto judicis divini praemio, quorum alter regio pene throno illustraretur, altera concordia mariti dotata inimicorum mortibus redimeretur. Haec sunt et his similia semper nobis ante oculos exempla ponenda, his paria diebus noctibusque meditanda. XI. Nihil animum fidelem sic delectat, quam integra immaculati pudoris conscientia. Voluptatem vicisse, voluptas est maxima: nec ulla major est victoria, quam ea quae de cupiditatibus refertur. Qui hostem vicit, fortior fuit, sed altero; qui libidinem repressit, seipso fortior fuit: qui inimicum prostravit, externum hostem percussit; qui cupiditatem depressit, hostem domesticum superavit. Malum omne facilius vincitur quam voluptas: quia illud quicquid est, horridum est; hoc blandum est. Nihil tam difficile opprimitur, quam quod per illud armatur. Qui cupiditates tollit, et metus sustulit; nam ex cupiditatibus metus veniunt. Qui cupiditates vincit, de peccato triumphat: qui cupiditates vincit, malum generis humani sub pedibus suis jacere ostendit: qui cupiditates vicit, pacem sibi perpetuam dedit: qui cupiditates vicit, libertatem sibi, quod etiam est ingenuis difficillimum, reddit. Meditanda ergo nobis, fratres, ut res docent, semper pudicitia: quo facilior sit, nullis artibus constat. Quae enim illa consummata voluntas, quae nisi impediretur, longe est, sed nostra est: ita non est acquirenda, sed fovenda quae nostra est. XII. Quid enim est aliud pudicitia, quam mens honesta ad custodiam corporis data; ut sexibus redditus pudor, severitate signatus, fidem honoris de incorrupta sobole servaret? Pudicitiae autem, fratres, competunt et cogniti sunt in primis divinus pudor, et praeceptorum sancta meditatio, et animus propensus ad fidem, et mens attonita ad sacram religionem: deinde videre, ne quid in se ultra modum sculptum, ultra honestatem productum, ne quid proditum, ne quid arte fucatum, ne quid ad irritandos, aut redintegrandos dolos lenocinatum. Non est pudica quae affectat animum alterius movere, etiam salva corporis castitate. Longe absint quibus pulchritudo non ornatur, sed prostituitur. Nam sollicitudo de pulchritudine, et malae mentis judicium et deformitatis est. Sit natura corporis libera, nec divinis operibus inferatur vis. Semper est misera, quae sibi non placet qualis est. Quid capillorum mutatur color? quid oculorum extremitates suffuscantur? Quid facies artibus in diversam formam convertitur? quid postremo speculum consulitur, nisi quia ne ipsa sit timetur? Cultus etiam mulieris pudicae pudicus sit: adulterium fidelis nec in coloribus noverit. Vestibus aurum intexere, quasi pretio est vestes corrumpere. Quid inter fila staminum delicata, rigida faciunt metalla? nisi ut fluentes humeros premant, et luxuriam infeliciter animi jactantis ostendant? Quid cum cervices peregrinis lapidibus urgentur et absconduntur, quorum pretia etiam sine artibus Kalendarium cujusvis excedunt? Non ornatur mulier, sed vitia mulieris ostenduntur. Quid cum digiti tali auro onerati, nec intrare possunt, nec egredi; utrum usus exposcitur, an patrimoniorum inanis pompa monstratur? Mirum negotium, mulieres ad omnia delicatae, ad vitiorum sarcinas fortiores sunt viris. XIII. Sed ut repetam quae coeperam, colenda semper pudicitia viris et foeminis, omni custodia servanda est intra limites suos. Cito natura corporis periclitatur in corpore, dum rapit illam secum caro, quae semper in lapsu est. Sub praetextu quippe naturae quae homines semper urget ad affectus, quibus ruinae collapsi generis resarciuntur; blandimento voluptatis fallens, non ducit ad continentiam legitimae conjunctionis sobolem, sed jactat in crimen. Ergo contra has carnis insidias, quibus se diabolus et socium ingerit et ducem facit, obluctandum est omni genere virtutis. Assumatur secundum Apostolum Christi opera, et a consortio carnis quantum potest animus colligatur: separetur consensus a corpore, vitia semper castigentur ut odiantur: ante oculos observetur deformis iste atque dejectus peccati pudor. Poenitentia ipsa cum luctibus suis commissorum criminum inhonesta contestatio est. Nihil consideretur curiose in alienis vultibus? Sermo et brevis sit, et sobrius risus, signum est enim animi facilis et remissi, nam contactus recedat etiam honestus. Nihil corpori liceat, ubi vitandum est corporis vitium. Cogitetur quam honestum sit vicisse dedecus, quam inhonestum victum esse dedecore. XIV. Dicendum etiam quod adulterium voluptas non est, sed mutua contumelia, nec delectare potest, quod et animam interficiat et pudorem. Coerceat animus stimulos carnis, refraenet impetum corporis. Accepit enim hanc potestatem, ut illi ad imperium ejus membra servirent, et quasi legitimus ac perfectus auriga, ultra concessas corporis metas extollentes se carnis impetus, coelestium praeceptorum habenis reflectat; ne ultra terminos suos currus iste corporis raptus, in periculum suum secum et ipsum rapiat aurigam. Sed inter haec, immo et ante haec, contra turbas et vitia omnia de divinis castris auxilium petendum est: solus enim potens est Deus qui homines dignatus est facere, et plena hominibus auxilia praestare. Ego pauca dictavi, quoniam non est propositum volumen scribere, sed allocutionem transmittere. Vos Scripturas aspicite, exempla vobis de ipsis praeceptis hujus rei majora conquirite. Fratres charrissimi, bene valete.