Jump to content

De districtione monachorum

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De districtione monachorum
Saeculo V

editio: Migne 1850
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 80


Eutrop.DeDiMo 80 Eutropiusfl.350 Parisiis J. P. Migne 1850 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

De districtione monachorum

Omnipotens Dominus pro sua misericordia humanos miseratus errores per Moysen sanctissimum virum nobis certissimum praebuit documentum, et pro offensione et culpa delinquentibus debere irasci, et e contra bene sancteque viventibus mites et benignos esse satis congruum et laudabiliter declaravit in eo quod pro peccato populi delinquentis, ut Scriptura proprie loquitur, iratus nimis tabulas, quas a Domino acceperat, ad radicem montis confregit; insuper et facinus populi delinquentis Levitarum gladio vindicavit. Mitem autem et benignum in hoc eum fuisse non dubium est, quia, pro eis saepius Dominum deprecando, iram Dei super eos venientem avertit; et a quibus aliquando lapidari potuit, pro eisdem Dominum deprecari non destitit. Hoc ad praesens de multis de Veteri Testamento sufficiat testimoniis. Sed ipse Dominus in Evangelio sic dicit: Omnis qui irascitur fratri suo reus erit judicio (Matth. V, 22). Et hoc qualiter intelligatur adverte. Ille in hoc dicto tenetur obnoxius, qui non vitio, quod est in homine malum, sed naturae ipsius humanae, quam Deus utique bonam condidit, irae voluerit praerogare stimulum. Propterea et quibusdam male conversantibus, et a se durius increpatis Apostolus dicit: Ut malus essem vos coegistis (II Cor. XII). Et de abscissione ac separatione eorum qui poenitere nolunt ista loquitur: Utinam excidantur qui vos conturbant (Gal. V, 12)! De quibus et Dominus in Evangelio, ut aliis verbis loquar; si saepius autem admonitus frater corrigi noluerit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus (Matth. XVIII, 17). Quod si tacere, et delinquentem (quod dictu quoque nefas est) pro culpae modulo non debemus arguere, cur quaeso nobis per Isaiam Dominus praecipit dicens: Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum, et filiis Israel peccata eorum (Isai. LVIII, 1; et illud Ezechielis): Si non annuntiaveris impio ut ab iniquitate sua convertatur, ille quidem impius in iniquitate sua, quam operatus est, in ipsa morietur; sanguinem autem illius de manu tua requiram (Ezech. XXXV, 8). Cui sententiae nos dictum illud doctoris egregii subjungimus. Et quid prodest non puniri suo, qui puniendus est alieno peccato? ad Timotheum autem Paulus apostolus aperte loquitur, dicens: Argue, obsecra, increpa, in omni patientia et doctrina (II Tim. IV, 2); sed eos qui semel et iterum admoniti facinus suum poenitendo cognoscere, et in melius suam voluerint vitam corrigere. Caeterum de illis, qui in malo perseverare proposito, nec ad rectae vitae tramitem resipiscendo reverti elegerint, alibi praecipit: Increpa eos dure (Tit. I, 15). Et iterum: Cum hujusmodi nec cibum sumere (I Cor. V, 11). Propter hoc etiam loquitur dicens: Inimicus vobis factus sum verum dicens vobis (Gal. IV, 16). Unde et saecularis poeta: Obsequium, inquit, amicos, veritas odium parit; amara est enim veritas, et qui eam diligunt, replentur amaritudine. Ideo et Jeremias dicit: Solus sedebam, quia amaritudine repletus eram (Jerem. XV, 17). Et quae est ipsa amaritudo, nisi mala et non recta quorumdam hominum conversatio? Quid nunc agimus, sanctissime vir, tacebimus? et dissolutioni consentiemus, ut et mansueti et mitis vocabulum acquiramus? Et quid nobis hoc ante Deum proderit, quando pro nostro silentio anima pereuntis de nostra dicitur manu perquiri? Si autem a Deo nobis creditum gregem et exhortando et increpando saepius a diaboli laqueis et perverso voluerimus opere revocare, immites et asperi multorum ore dicemur. Sed quamvis hoc a multis, qui locum officii nostri non intelligunt, saepe dicatur, tenenda est tamen discretio, et sanctae regulae institutio, ut quae patres instituerunt etiam successores et filii integra illibataque custodiant et observent. Nam si in aliquo a sanctorum Patrum institutione et tramite deviandum, nec pro culpae suae quis qualitate et opere increpandus est; quis, quaeso, malorum hoc audit, qui nunc saltem propter supplicia terreantur, qui non quaecunque voluerit agat, et praeceps feratur ad vitia? Et propterea divinae potentiae ordo et ineffabilis dispositio praecipit ut sit in saeculo princeps, in Ecclesia pastor et pontifex praeficiatur, et in monasteriis pater, ut nefario operi et actibus scelestis et impiis obsistere, et contra humani generis mores perpetratum facinus districtioet severitatis possit gladio vindicare. Sanctus Augustinus praeclatus, ut optime nosti, Ecclesiae doctor, quae in octavo Civitatis Dei libro dicit adverte. Denique in disciplina nostra non tam quaeritur utrum pius animus irascatur, nec utrum sit tristis, sed unde sit tristis; nec utrum timeat, sed quid timeat. Irasci enim delinquenti ut corrigatur, contristari pro afflicto ut liberetur, timere periclitanti ne pereat, nescio utrum quisquam sana consideratione reprehendere audeat. Facultas autem istius saeculi quam nobis Dominus pro necessitate et sustentatione istius transitoria vitae, et non pro luxuria et superfluitate facienda sua miseratione donare dignatus est, etiam si in toto, quod non est, sufficientes esse possint, non tamen ideo affluenter et splendide vivere, et ventri et gulae inserviendum est, etiam si his omnibus abundemus. Prohibet enim hoc Scriptura dicens: Divitiae si affluant, nolite cor apponere (Psal XVI, 11); Apostolus autem: Et carnis curam ne feceritis in desideriis (Rom. XIII, 14). Et castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte dum aliis praedico, ipse reprobus efficiar (I Cor. IX, 27). Propter quod et frequenter in fame et siti, et nuditate, et jejuniis saepe asserit gloriari. Et illud in Evangelio Domini: Non graventur corda vestra in crapula et ebrietate (Luc. XXI, 34). Quod si non ita est, sine causa ergo sanctorum Patrum quotidie vitam legimus. Quorum professionem tenere nos dicimus, secundum eorum institutionem vivere detrectamus. Ut quid etiam et Dominus noster secundum Isaiae vaticinium praecipit, dicens: In viam gentium ne abieritis (Matth. X, 5), nisi ut quorum separata est religio, separetur et vita? Nulla enim erit distantia inter profanum et sanctum, inter saecularem et monachum, frugalem et parcum, si passim voluntati nostrae et concupiscentiae deservire voluerimus et satisfacere. Aut quid nobis ante Deum proderit in nomine tantum, et non etiam in sancta et bona vita et conversatione laudabili professio religionis nostrae? Primo ante Deum, deinde ante homines, si voluerimus ostendere, secundum illud quod de Samuele legitur: Et placebat tam Deo quam hominibus (I Reg. II, 29). Et Dominus in Evangelio: Videant, inquit, vestra opera bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 16). Et hoc ideo, quia quodcunque bonum in nobis esse dicitur, non ex nostrae vitae esse merito, sed Dei gratiam gratis nobis largienti tribuatur dono. Unde et Paulus apostolus: Providentes, inquit, bona non tantum coram Domino, sed etiam coram omnibus hominibus (II Cor. VIII, 21). Qui alibi laudem hominum pro vana gloria declinando dicebat: Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem (Gal. I, 10). Beatissimus quoque Petrus Apostolorum omnium caput et princeps: Conscientiam et conversationem, inquit, habete inter gentes bonam, ut in eo quod detrahunt de vobis tanquam de malefactoribus, confundantur infamantes vestram in Christo bonam conversationem (II Petr. II, 12). Optamus autem, et hoc ex toto cupimus affectu, mi Pater, quod et tu vis, et paratus sum, ut dicam, manibus in domo Dei venientes suscipere, et nostro in sinu portare et fovere, dummodo tales sint qui et Deo placeant, et professionem suam intelligant et custodiant. Quia non desideramus quantos sed quales habeamus, et cum quibus caste et sancte vivamus, ita ut in professione perfectorum Domino placeamus. Non enim in dissoluto tepidoque vocabulo et numero, sed in sanctitate prefectorum Dominus delectatur. Ideo et multi vocati, pauci vero electi (Matth. XXII, 14). Et pusillus est grex Cui complacuit Patri vestro dare regnum (Luc. XII, 32). Satisque melius est cum paucis et sanctis in vitam ingredi, quam cum plurimis tepide et luxuriose viventibus a sanctorum consortio segregari. Et per arctam et angustam viam pauci ambulant, et in aeternae vitae patria regnant; per amplam et spatiosam multi ingrediuntur, et in gehennae profundo praecipitantur. Nos enim, sicut fundatores et Patres istius monasterii tenuerunt, et nobis tradita dimiserunt, auxiliante Domino et tenuimus et tenemus, nec quidquid super aut minus facimus, memores illius Scripturae, quae dicit: Ne transgrediaris terminos antiquos quos posuerunt patres tui (Prov. XXII, 28). Et: Qui modica spernit paulatim decidit (Eccli. XIX), ut per haec dominos et Patres nostros, qui regulam hanc secundum antiquorum normam, Deo sibi inspirante, instituerunt, in judicio Dei non adversarios, sed patronos in omnibus habeamus. Nam etsi forte aliquis dicat nimis districte nos agere, et propterea aliquis a nobis dicat exire, et pace tua loquimur, et salvo tuo charissimo nobis et Deo digno honoris privilegio dicimus, quicunque alius hoc dicit, videtur nobis monasterialem regulam nec nosse penitus, nec intelligere, et per hoc apparet eum non nobis detrahere, sed suam imperitiam publicare. Dicat autem sibi quisque ille quod vult, nos autem quod accipimus et didicimus tenemus, et omnes sancti qui nobiscum sunt fratres, in quorum corde divinus amor et charitatis dilectio regnat, tota mentis intentione custodiunt, et in hoc perseverare Domino se protegente et adjuvante confidunt. Nullius enim nos, in tali praesertim Dei causa, nec vituperatio frangit, nec laus, etiamsi falso dicatur, elevat. Dicimus enim ab Apostolo dictum: Per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam, etc. (II Cor. VI, 8). Solum est ut, auxiliante Domino nobis pro tuis sanctis orationibus, hoc pro servorum Dei salute et propter Deum agamus, quod nobis non ad damnationem, sed ad mercedem in judicio justi judicis, ipso opitulante, proveniat. Nam si detractiones hominum timere voluerimus, quae Deo sunt placita minime faciemus. Quia sicut tuae sanctitati bene est cognitum, si quis increpet arguatque peccantem, statim odio habetur, statim ei detrahitur, statim patitur insidias. Sed consolatur nos Dominus, dicens: Beati estis cum maledixerint vos homines propter me; gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in coelis (Matth. V, 11). Hoc tantum nos elaborare convenit, ut pro nulla alia re, nisi pro Christo, sustineamus contumeliam, et detractionis causa sit Christus, et maledicta perpessi pro veritate non maledici sciamus, qui eam pro salvatione eorum qui nobis a Deo commissi sunt omni cum fiducia praedicamus, nec facile his placabilem praebeamus aditum monasterii, qui etiam omnem Ecclesiae conventum vesano ore dilaniant. Quia ut sancta Scriptura loquitur: Non tantum ille qui detrahit, sed etiam qui detrahentem libenter auscultat, unius reatus et culpae esse censetur. Haec tibi, beatissime Pater, propterea scribimus, ut scias nos nihil absque ratione gerere, sed secundum consuetudinem monasterii hujus quae et sancte et regulariter instituta sunt facere. Certe si aliquis consuetudinem regulae nostrae ferre non sustinet, non nostrae districtioni, sed suae imputet tepidae voluntati. Neque enim si quis claritatem solis lippis oculis aspicere et videre non potest, ideo culpa solis, et non potius vitium lippitudinis et caecitatis esse dicendum est. Quia quod Deus bene, sancte et perfecte a sanctis et perfectis viris in hac cella sua instituit, et nunc usque teneri voluit, nullo modo nunc propter paucos et tepidos, aut vagos et pseudomonachos, qui diversorum quotidie circumeunt domos, et cum Epicuro laetanter dicunt: Manducemus et bibamus, cras enim moriemur (Isai. XXII, 13), in aliquo transgredi poterit, aut immutari, aut dimitti. Quia, ut sanctus ait Apostolus: Firmum Dei fundamentum stat (II Tim. II, 19), etiamsi sit, qui in illo malae voluntatis suae vitio offendat et cadat, nec in aliquo vacillet aut nutet quod Deus omnipotens sua dextera protegit et confortat. Amen.