Migne Patrologia Latina Tomus 8
CanAri.DeGeDi 8 Candidus Arianus Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
De generatione divina
I.
Omnis generatio, o mi dulcis senectus VICTORINE, mutatio quaedam est. Immutabile est autem omne divinum, scilicet Deus. Deus autem qui pater est in omnibus, et omnium prima causa est. Si igitur Deus, inversibile et immutabile: quod autem inversibile et immutabile, neque genitum est neque generat aliquid. Si igitur hoc sic se habet, ingenitus est Deus. Etenim generatio, per conversionem et per mutationem generatio est. Nulla enim neque substantia neque substantialitas, neque existens neque existentitus, neque existentia neque existentialitas, neque potentia, ante Deum esse, fuit. Quis enim potentior Deo? Num potentia, aut existentia, aut substantia, aut ὄν? Ista enim omnia, aut ipsum est quod Deus est, aut post ipsum. Ipse enim cuncta praestat. Sed fuerint prius ista. Et quomodo potuerunt, cum voluerunt, Deum generare? Neque enim erant perfecta, neque sui ipsa substitutiva. Imperfecta igitur. Quomodo ergo sua et ipsorum potentia aut genuerunt aut fecerunt Deum, imperfecta cum essent, perfectum? Si autem Deus imperfectus, sine causa est generare, quod jam fuit. Eadem ratio, si perfecta perfectum genuerunt. Sive igitur perfecta fuerunt, sive imperfecta: Deum generare, aut sine causa, aut per superfluum, aut impossibile. Primo quidem antiquius dicitur, ab omni quod est potentia: sed ad ipsum esse aliquid, sine actu et operatione, non pervenit potentia ipsa per semetipsam; cum sit potentia, non actio; non potentificata potentia in generationem alicujus, nedum in Dei. Manet enim potentia in eo, quod est potentialiter esse, sine actione. Unde igitur natus est Deus?
II. Videamus igitur, num fortasse substantia, num substantialitas, antequam Deus fuit, fuerit? Num existentia, num existentialitas? Sed enim substantia subjectum cum sit, alteri subjectum est, ei quod in ipso est: et ut alterum est, ab eo quod in ipso est. At vero aliud et aliud non recipitur circa Deum. Non enim in alio, ut aliud est, Deus est. Non enim aliud Deus, aliud Deum esse. Simplex enim quiddam, Deus: non igitur ex praeexistente substantia. Ingenitus ergo Deus. Magis enim praestat Deus substantiam, quam praeexstitit substantia ante Deum: quae quidem est subjectum, et alterius, ut aliud, et ut receptaculum effecta: illo scilicet potior, cujus est receptaculum, et idcirco posterius adnata. Ista eadem oportet intelligere ex existentia et existentialitate. Differt autem existentia ab existentialitate, quoniam existentia jam in eo est, ut sit jam esse ei: at vero existentialitas potentia est, ut possit esse quod nondum est. Multo magis autem differt existentia a substantia: quoniam existentia ipsum esse est, et solum est; et non in alio esse, aut subjectum esse alterius, sed ipsum unum et solum esse: substantia vero non solum habet esse, sed et quale, et aliquid esse: subjacet enim in se positis qualitatibus; et idcirco dicitur subjectum. Quomodo igitur Deus, praeexistente existentia, aut existentialitate, aut potentia existentiali sive ipsa existentia, natus est, in solo quod est esse, his existentibus, et non habentibus actionem vel agendi virtutem atque vim? III. His ergo, sic se habentibus, neque ὄν ante Deum fuit, neque ὀντότης; multiplica enim est et composita ex substantia et qualitate. Si igitur neque potentia fuit, neque existentia, neque existentialitas, quae imaginem habent simplicitatis: multo magis ὄν et ὀντότης, et substantialitas et substantia. Post genita enim sunt ab existentialitate et ab existentia. Si ista omnia postgenita, genita ergo sunt: si genita ista, aliud fuit a quo genita. Ingenitum igitur illud, a quo genita ista omnia. Quid istud, nisi illud ex quo omnia, Deus? Ingenitus igitur Deus: siquidem causa horum omnium, Deus. Quid vero esse Deum? qualis? aut qua causa ipsum Deum esse? Etenim prima causa est: et sibi causa; non quae sit altera alterius: sed ipsum hoc quod ipsum est, ad id ut sit, causa est: ipse sibi locus, ipse habitator. Non sic ut imaginatio duorum fiat, ipse est unum et solum. Est enim esse solum. Enimvero ipsum esse, ipsum idem est, ipsum vivere et intelligere. Secundum enim quod est, et vivit et intelligit: et secundum quod vivit, et est et intelligit: et secundum quod etiam intelligit, et vivit et est: et secundum unum tria, et secundum tria unum, qualitas simplex et unum simplex. Simplex autem, principium compositorum: principium autem, sine principio: praecedit enim, nullum ante se principium habens, propter quod est principium. Hoc est autem Deus. Sine ortu igitur, et ingenitus est Deus. Quod autem ingenitum, sine ortu: quod sine ortu, sine fine. Finis enim incipientis est. Si vero ista duo habet, infinitum est: si infinitum, incomprehensibile, incognoscibile, invisibile, invertibile, immutabile. Inversio enim et mutatio, principium et finis est: alii quidem principium, alii finis. Sed nihil horum Deus. Inversibilis ergo et immutabilis Deus. Si autem ista Deus, neque generat neque generatur. Inversio enim quaedam et immutatio, generari et generare. Huc accedit, quod generare est dare aliquid ei qui natus est, aut totum aut partem ejus qui generat. Si totum dat, interit qui generat, aut minuitur, si partem. Si enim Deus manet semper idem, non igitur generat. IV. Hoc idem apparebit, si quis dixerit generationem a Deo secundum istos modos esse: scilicet, juxta effulgentiam, juxta radii emissionem, juxta puncti fluentiam, juxta emissionem, juxta imaginem, juxta characterem, juxta progressum, juxta quod superplenum est, juxta motum, juxta actionem, juxta voluntatem, juxta nominatum typum: aut si quis alius fuerit ad istud modus. Sine inversionem enim, et nihil horum talium est. Primum quidem refulgentia, et motus est, et assignat tempus, et recessionem quamdam secedentem in propriam substantiam. Quae refulgentia etiam si semper manet, discernibilis pars a toto est. Si autem non vana generatio est, ab eo quod semper est, in id est quod non semper est. Quid deinde? Non est inversio, effulgentia? A substantia enim luminali, quasi fugiens et eructatus splendor. Refulgentia enim substantialis, non substantia. Et si substantia, non eadem substantia. Jam ergo inversio prioris, quod secundum. V. Videamus igitur generationem juxta radii emissionem. Est igitur connexus radius, et connectitur illi a quo progressus est radius. Nihilominus inversus est, si est genitus: aut non est generatio, si radius semper in ipso manet. Si juxta puncti fluentum generatio ibi, quomodo? immobile enim punctum et terminus lineamenti, quod neque partem habet neque alterius pars est. Si ergo illud sic est, non procedet a semetipso: si enim procedit, jam non punctum, sed jam lineamentum. Immutatur ergo. Sed enim Deus, invisibile est. Non igitur Deus, quod punctum. Si autem manet punctum, non ab ipso lineamentum. Immobile enim punctum: in motu autem vel a motu, lineamentum: et juxta istum modum nulla in Deo generatio, nec a Deo. Quid deinde juxta emissionem? quemadmodum secundum eam in Deo generatio? Si enim emittitur a semetipso, aliquid primum minuitur: aut ergo in substantia, aut in divinitate, aut in actione. Deinde, id quod emittitur, aut ipsius potentiae est, aut non ipsius. Si ipsius, et quomodo duo dii et aequales? et ut quid duo, si aequales? Quod autem potest unus, hoc idem et alter: et non est necesse multiplicari perfectam plenitudinem in uno. Si autem non ejusdem potentiae quod progreditur; et immutatur Deus, et a parte totum passus est: quod incongruum Deo est. Nulla igitur generatio in Deo et juxta hoc. VI. Similiter autem et juxta imaginem. Multum enim differt imago ab imaginabili: illud ut substantia, istud juxta qualitatem solum adumbratum phantasma. In aliquo enim alio substantiam habet imago, et non a se subsistit: neque secundum quodpiam est, in quo est. Non ergo imago, id quod genitum a Deo est. Consecutio enim quaedam, imago est, ejus cujus imago est. Eadem ratio est, si juxta characterem. Character enim signaculum est substantiae: et ipse per semet nihil: et est in alio, qui figuretur. Igitur nil tale in Deo. Oportet enim quod generetur a Deo, consubstantiale esse. Character autem non est consubstantiale. Non igitur juxta characterem generatio in Deo est. Sed an juxta progressum et motum generatio a Deo? Differt autem progressio a motu. Quoniam omnis quippe progressio a motu et in motu: non tamen omnis motus est progressio: intus enim motus, non progressio, sed solum motus. Est enim progressus, foras pergens motus. Quid ergo dicimus, juxta progressum generationem esse a Deo? Semel, an saepe, an semper? Si semel, qui usus? et si bonum quod progreditur, cur pauper Deus in progressu? Si saepe vel semper, quid novum genuit? Et prima progressio, necessario imperfecta, si alius fuit indigens in sui perfectione. VII. Ex quibus apparet quoniam neque consubstantiale est quod generatur, neque sine conversione generatio a Deo. Si autem hoc incongruens Deo, nulla ergo generatio a Deo. Magis autem incongruum nobis apparet, si juxta motum generatio. Aut enim intus motus est, aut progrediens: si intus, nulla generatio: si progrediens, eadem. Immutatio ergo. Et si motus progrediens, non consubstantialis. Deinde si progrediens, in suam substantiam processit, aut in alicujus effectionem. Primum si passus est Deus, motus in motum; et hoc inversio est. Deinde si in suam substantiam processit, substantiam non habuit: si in alterius substantiam, aliud fuit a Deo quod operatum fuit a Deo: et magis effectum, quam generatio a Deo. Non consubstantiale igitur, et conversio prioris in id quod secundum est. Nulla igitur a Deo generatio. Dicunt autem quidam, quod juxta superfluum generatio a Deo, superplenum generatio a Deo. Superplenum autem dicunt, sicut fons superbulliens habet quod superabundet, effundens et semper plenus. Sic et a Deo, quemadmodum quod a fonte quod superest, quod effunditur. Et haec generatio a Deo. Sed in eadem rursus recurrit ratio. Si enim superplenum, et semper plenum: semper ergo a Deo generatio: non enim deficit fons. Quod autem crescit, effunditur. An manet, quod augetur? Nec non igitur effunditur id quod superplenum est: quoniam inconveniens, non effundi quod superest. Sed effundit, et semper effundit: semper enim superfluit. Ergo et novi angeli, et novi mundi. Inconveniens enim, non effundi quod semper effluit. Sed si semel superplenum, immutatio ergo Dei et inversio Dei, duplex: sic et istud incongruum: nulla ergo secundum hoc in Deo generatio. Si vero juxta superplenum, insuper nec consubstantiale quod effunditur ipsi Deo: Deus enim superabundans: quod autem effunditur, ipsum effusum est tantum, non autem semper abundans. Aliud igitur est quod post illud superabundat: ergo aliud post aliud, et aliud. VIII. Dicunt quidam juxta voluntatem generationem, et juxta actionem. Est autem, ista duo idem accipere, voluntatem et actionem, magis in Deo. Simul enim agere et velle est in Deo. Attamen et est differentia, etsi in eo quid est velle, et actus Deo: etenim velle in hoc quod est velle, est causa actionis. Actio enim, effectio voluntatis. Aliud ergo voluntas ab actione: et verbi est, prius est et posterius. Impossibile, ambo idem. Deo igitur primum voluntas, posterius actio. Non juxta tempus dico, sed juxta ut sit causa alii essendi. Voluntas igitur in confesso est, quoniam substantia non est, nec actio. Deinde aliud quiddam est ab actione et voluntate, ipsum opus. Opus enim, operantis opus: non tamen ipse operator, opus. Opus ergo non consubstantiale operanti: ergo non generatio: neque quod effectum est, genitum est: et opus, non generatio neque filialitas, neque filius, neque unigenitus, neque consubstantialis; magis autem cum necdum sit ipsa substantia, antequam Deus velit generare aliquid. Effectus namque Dei est omnis substantia. Non est igitur substantia, Deus. Per Deum enim substantia. Quomodo igitur, cum posterius sit substantia, Deum substantiam dicimus? Si enim Deum substantiam dicimus, cogit nos ratio confiteri substantiam esse priorem Deo. Etenim vere substantia subjectum quoddam est. Quod autem subjectum, non est simplex. Simul enim intellectus accipit aliquid aliud in subjecto esse, cum dici subjectum audierit. Sed enim simplum quoddam Deus est: insubstantialis ergo Deus. Si ergo insubstantialis est Deus, consubstantiale nil Deo; etiamsi a Deo appareat nasci aut natum sit. IX. Dicunt autem quidam generationem esse a Deo juxta nominatum typum. Deus enim spiritus est. Spiritus autem, cum in naturam suam intendit, in semetipsum residit. Istius modi motum, typum nominant. Quid deinde vero? Ab istius modi motione, filialitas quaedam repente erumpit: et haec generatio a Deo. Quomodo igitur? ut effluentum an ut emissio, aut ut refulgentia, aut aliud quid horum? Quid deinde? An ut pars a toto, an ut a toto totum? At quodcumque horum, aut imperfectum est, si partem effundit, et diminutio quaedam fit patris, cum pars sit filius, aut vana generatio. Si vero totum a toto apparuit, nulla causa est, ab eodem ipso id ipsum generari. Et si duplex generari necessitas fuit, utrumque ergo imperfectum: et id quod est prius, et id quod est posterius in conversione. Sed enim insurgente in semetipsum, apparuit tantummodo aliud sine aliqua effulgentia. Id est manifestum, quoniam quod secundum est, ex iis est quae aliquando non fuerunt. Factum est ergo, non natum, et idcirco non consubstantiale. A Deo igitur nulla est generatio. X. Quid autem ex istis omnibus colligitur, mi dulcis Victorine? Quoniam Dominus Jesus Christus (Joan. I, 1, 3), qui est λόγος apud Deum, per quem effecta sunt omnia, et sine quo nihil factum est: neque generatione a Deo, sed operatione a Deo, est primum opus et principale Dei: cui dedit nomen quod est super omne nomen (Philipp. II, 9), filium eum appellans et unigenitum, quod solum opera sua fecit. Effecit autem ex iis quae non sunt: quoniam (Rom., IV, 17) potentia Dei, quod non est, adducit ut sit. Hoc autem et Jesus per quem facta sunt omnia: hoc est ex iis quae non sunt, ea quae sunt effecit. Sed isto distat quod Deus facit, ut sit perfectum omnimodis: Jesus autem alia, non eodem modo, etsi perfecta effecit. In quo igitur Jesus est effector eorum quae sunt, ex iis quae non sunt, secundum operationem? Et in patre ipse est, et in ipso pater (Joan. XIV, 9, 11): et ambo unum sunt (Joan., X, 30). In quo autem non idem potest, alter accipitur. Non enim aliud omnimodis perfectum operari potest. Sed neque propria operatione operatur, neque propria voluntate; sed eadem vult quae pater. Et ipse etiam habet voluntatem; dicit tamen: Non sicut ego volo, sed sicut tu (Matth. XXVI, 39). Et multa in voluntate patris non scit: sicut judicii diem (Marc. XIII, 32). Et iste passibilis est, ille vero impassibilis: et ille est qui misit, iste vero qui missus est: et alia istius modi, ut quia iste induit carnem, in eo quod mortuus est, in eo quod resurrexit a mortuis: quae omnia Filio contigerunt. Patri autem incongruum, operi autem ejus non incongruum: quod cum sit opus in substantia, quae quidem receptrix est diversarum qualitatum et magis contrariorum. XI. Quod autem Deus fecerit Jesum Christum, sacra lectio dicit in Actibus Apostolorum: Certissime autem sciat omnis domus Israel, quoniam fecit nobis Deus Dominum Jesum Christum, quem vos crucifixistis (Act. II, 36). Item apud Salomonem: Fecisti me praepositum ad omnes vias (Prov. VIII, 22). Hoc autem significat et in Evangelio secundum Joannem, cum dicit: Et quod est effectum, in ipso vita fuit (Joan. I, 3, 4). Si in ipso ergo aliquid factum, et ipse factus est; magis autem, si ipse vita est. Nullus igitur velut insuave accipiat, Jesum Christum esse opus Dei, omnimodis perfectum Dei virtute: Deum vero ingenitum, Spiritum ingenitum, super omnes spiritus: unigenitum vero, operatione, potentia, filium substantiam factum, non de substantia. Etenim omnis et prima substantia, Jesus: omnis actio, omnis λόγος, initium et finis omnium quae sunt, corporeorum, aut incorporeorum, intellectibilium ac intellectualium, intelligentium ac intellectorum, sensibilium ac sensuum: praeprincipium, praecausa, praestatio, effector, capacitas, plenitudo: per quem effecta sunt omnia, et sine quo nihil: Salvator noster, universorum emendator: ut servus in nostram salutem, Dominus autem in peccatorum et impiorum punitionem: gloria vero et corona justorum atque sanctorum. Amen.