De gestis cum Emerito (ed. Migne)

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De gestis cum Emerito
(ed. Migne) XLIII
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 43

AugHip.DeGeCuE 43 Augustinus Hipponensis354-430 Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

1. Gloriosissimis imperatoribus, Honorio duodecimum, et Theodosio octavum consulibus, duodecimo calendas octobris, Caesareae in ecclesia Majori, cum Deuterius episcopus metropolitanus Caesareensis, una cum Alypio Thagastensi, Augustino Hipponensi, Possidio Calamensi, Rustico Cartenitano, Palladio Tigabitano, et caeteris episcopis, in exedram processissent, praesentibus presbyteris et diaconibus, et universo clero, ac frequentissima plebe, adesset etiam Emeritus partis Donati episcopus; Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit: Fratres charissimi, qui ab initio Catholici fuistis, et quicumque ad Catholicam ex Donatistarum errore venistis, et pacem hujus sanctae Ecclesiae catholicae cognovistis, et veraci corde tenuistis, et qui adhuc forte de catholicae unitatis veritate dubitatis, audite nos sollicitos pura dilectione pro vobis. Quando venit ad hanc civitatem die nudiustertiana frater noster Emeritus Donatistarum adhuc episcopus, perlatum est ad nos subito eum esse praesentem. Et quoniam charitate, quam Deus videt, desiderabamus ejus praesentiam; ad eum videndum continuo convolavimus: invenimus eum stantem in platea. Facta invicem salutatione, admonuimus, quod durum esset ac turpe eum in platea remanere, ut ad ecclesiam nobiscum veniret. At ille nobis sine ulla recusatione consensit: ubi nos putavimus eum ita communionem catholicam non recusaturum, quemadmodum vel spontaneum obtulit adventum, vel ad ecclesiam venire minime dubitavit. Illo autem in perversitate haeretica, quamvis intra ecclesiam catholicam, diutius remorante, allocutus sum Dilectionem vestram, sicut meminisse dignamini. Multa dixi quae audistis, et quae sine dubio quantum potestis etiam meministis: multa de pace, multa de charitate, multa de sanctae Ecclesiae catholicae, quam Deus promisit et praestitit, unitate. In quo meo sermone et vos alloquebar et illum exhortabar; et quantum in me poterant viscera charitatis, omnes in periculo animae suae constitutos in illo meo sermone parturiebam, et parere Domino cupiebam. Hoc enim et beatus Paulus apostolus dixit quibusdam: Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis (Galat. IV, 19). Sed etiam post sermonem nostrum cum adhuc in illa sua perduraret pertinacia, nec sic desperandum putavimus: sed nec de quoquam, quamdiu vivit in hoc corpore, homine desperandum putamus. Neque enim sic dixi, nudiustertius me non desperasse, ut hodie audeam desperare. 2. Sed ad hunc articulum causa perducta est, ut quoniam venit, et quantum cognovimus, sponte venit, non sit huic Ecclesiae infructuosus ejus adventus. Aut enim, quod magis optamus et cupimus, etiam de illius salute vobiscum in catholica pace gaudebimus: aut si, quod abominamur et detestamur, ipse in illa pertinacia perduraverit, debetis vos ejus praesentia melius nosse quid intersit inter catholicam pacem et haereticam dissensionem. Partis enim Donati episcopus est, sed Donatistis hujus civitatis ordinatus. Quos Donatistas in nomine Christi in gremium catholicum jam magna ex parte suscepimus, ita ut pene omnes communioni catholicae sociatos esse gaudeamus. Sed quoniam et qui jam communicaverunt, non quidem universi, sed quidam videntur de ipsa, ut paulo ante dixi, catholica veritate dubitare; quidam vero non saltem dubitant, sed adhuc corde positi in parte Donati, praesentiam nobis exhibent corporalem, sive viri, sive feminae, carne intus, spiritu foris: bonum esse aestimamus episcopum ipsorum interrogare, ut si habet aliquid quod pro ipsa parte adhuc dicat, post factam apud Carthaginem omnibus notam Collationem; si habet aliquid quod adhuc dicat, dicat sine praejudicio partis Donati, quod tamen prodesse existimet vobis, in quorum civitate pro vestra in Christo salute se existimat ordinatum: et nos respondebimus sine praejudicio Catholicae; quoniam modo nullus partes defensionis imposuit: quod tamen, sicut aestimamus et volumus, prodesse vobis possit praesentibus contra praesentem: ut si seductus est, non seducat; si autem nos seducebamus, ipso praesente qui foris fortasse multa jactitat, arguamur, refellamur; convincamur, doceamur. Hoc propterea dixi, ne ideo loqui nolit, quia potest dicere, Nullas mihi modo pars mea partes defensionis imposuit. Non enim post ipsam Collationem non loquebatur, aut post illam Collationem non ad istam civitatem venit, aut de ista provincia aliquando discessit, aut credimus eum omnino post illam Collationem nulli homini verbum pro parte Donati fecisse. Novi quae vobis dicebantur: vos alloquor, qui ex ipsa parte venistis; novi quid dicebatur vobis, nos Cognitoris emisse sententiam. Novi dictum esse vobis, quod ille fuerit communionis nostrae, et propterea istos loqui omnia quae vellent, minime permisit; et eos potestate potius oppressit quam veritate; quod loquebantur non accepit. Ista omnia jactata sunt post Collationem, sive ab ipso, sive ab hominibus communionis illius. Quid interest a quo vos perturbemini, quos volumus in catholica pace esse tranquillos? Si absens esset, dicerem de illo vobis: Qui autem conturbat vos, portabit judicium, quicumque est ille (Galat. V, 10). Haec enim quae dixi, beati Pauli verba sunt adversus absentes, a quibus simplices turbabantur. Nunc autem praesens est: modo nobis dignetur dicere quare advenerit. 3. Frater Emerite, praesens es: Collationibus interfuisti ; si victus es, quare venisti? Si autem te victum esse non putas, loquere unde tibi victor esse videaris? Tunc enim victus es, si veritate victus es. Si autem videris victus potestate, et vicisti veritate; non est hic potestas, qua victus videris: audiant cives tui, unde te victorem praesumis esse. At si nosti adversus te victricem fuisse veritatem, quid adhuc respuis unitatem? Emeritus episcopus partis Donati dixit: Gesta indicant, si victus sum, aut vici: si veritate victus sum, aut potestate oppressus sum. Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit: Quare ergo venisti? Emeritus episcopus partis Donati dixit: Ut hoc dicerem, quod requiris. Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit: Requiro quare veneris; hoc non quaererem, si non venisses. Emeritus episcopus partis Donati dixit notario qui excipiebat: Fac. 4. Cumque reticeret, Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit: Si ergo sub veritate tacuisti, non sine causa venisti, nisi quia istos decipere voluisti. Cumque diu reticeret, Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit: Videtis, fratres, diu tacentem; moneo ut optetis resipiscentem, obsecro ne sequamini pereuntem. Verumtamen quoniam gesta Collationis nostrae commemoravit, ubi apparere posse dixit, utrum veritate sit victus, an potestate oppressus: multa sunt quidem, ubi superfluis et moratoriis prosecutionibus gesta cumularunt, nihil aliud magnis viribus agentes, nisi ut nihil ageretur: sed Domino praesidente, et causam suam agente, ventum est quo noluerunt. Dicta causa atque definita est. Sed si omnia gesta vobis legere velimus: quanquam praesentibus vobis fratrem et coepiscopum meum Deuterium obstringo, ut quemadmodum fit apud Carthaginem; apud Thagastem, apud Constantinam, apud Hipponem, apud omnes diligentes Ecclesias, sic etiam deinceps facere non pigrescat; ut annis omnibus per jejuniorum dies, id est, Quadragesima ante Pascha, quando vobis maxime jejunantibus plus vacat audire, eadem gesta Collationis per annos singulos, universa a capite in finem ex ordine recitentur: tamen ut dicere coeperam, quia non omnia vobis modo legere possumus, dignamini prius audire ante Collationem quas litteras dederimus ad Cognitorem, ubi promisimus, vel quemadmodum suscipi vellemus, si victi fuissemus, vel quemadmodum eos susciperemus, si vinceremus, ut videretur non in contentione, sed in humilitate esse victoria. 5. Alypius episcopus Ecclesiae catholicae epistolam recitavit: Honorabili ac dilectissimo filio, viro clarissimo et spectabili, tribuno et notario Marcellino, Aurelius, Silvanus, et universi episcopi catholici. Edicto Spectabilitatis tuae, quo nostrae Collationis tranquillitati quietique servandae, et veritati manifestandae ac muniendae consultum est, in omnibus nos consentire, sicut admonere dignatus es, per has litteras intimamus. Illo etiam, veritate confisi, nos vinculo conditionis obstringimus, ut si nobis hi cum quibus agimus demonstrare potuerint, cum secundum Dei promissa populi christiani usquequaque crescendo jam magnam partem orbis implevissent, et in caeteram dilatarentur implendam, subito Ecclesiam Christi nescio quorum, quos isti accusant, peccatorum perisse contagione, et in sola remansisse parte Donati: si hoc, ut dictum est, demonstrare potuerint, nullos apud eos honores episcopatus requiremus, sed eorum sequemur pro sola aeterna salute consilium, quibus tanti gratiam beneficii pro cognita veritate debebimus. Si autem nos potius valuerimus ostendere Ecclesiam Christi omnium, non solum Africanarum, verum etiam transmarinarum provinciarum, multarumque gentium spatia feracissima populorum copia jam tenentem, et sicut scriptum est, toto mundo fructificantem atque crescentem, nullorum hominum sibi commixtorum peccatis perire potuisse: si denique ipsorum, quos tunc accusare voluerunt potius, quam convincere valuerunt, quaestionem definitam, quamvis non in eis Ecclesiae causa consistat, et Caecilianum innocentem, illos autem violentos et calumniosos esse judicatos ab eo imperatore, ad cujus examen criminationes suas ultro accusando miserunt: postremo, si quidquid de peccatis quorumlibet hominum dixerint, vel humanis documentis, vel divinis probaverimus, aut eorum innocentiam falsis criminibus appetitam, aut Christi Ecclesiam, cujus communioni cohaeremus, nullis eorum delictis esse destructam; sic ejus nobiscum teneant unitatem, ut non solum viam salutis inveniant, sed nec honorem epicopatus amittant. Neque enim in eis divinae Sacramenta veritatis, sed commenta humani detestamur erroris: quibus sublatis, fraternum pectus complectemur christiana nobis charitate conjunctum, quod nunc dolemus dissensione diabolica separatum. Poterit quippe unusquisque nostrum honoris sibi socio copulato vicissim sedere eminentius, sicut peregrino episcopo juxta considente collega. Hoc cum alternis basilicis utrinque conceditur, utroque alterum cum honore mutuo praeveniente: quia ubi praeceptio charitatis dilataverit corda, possessio pacis non fit angusta: ut uno eorum defuncto, deinceps jam singulis singuli pristino more succedant. Nec novum aliquid fiet: nam hoc ex ipsius separationis exordio, in eis qui damnato nefariae discissionis errore unitatis dulcedinem vel sero sapuerunt, catholica dilectio custodivit. Aut si forte populi christiani singulis delectantur episcopis, et duorum consortium inusitata rerum facie tolerare non possunt, utrique de medio discedamus; et ecclesiis singulis, damnata schismatis causa, in unitate pacifica constitutis, ab his qui singuli in ecclesiis singulis invenientur unitate facta per loca necessaria singuli constituantur episcopi. 6. Et cum legeret, Augustinus episcopus dixit: Dicam Charitati vestrae, et commemorem rem dulcissimam et suavissimam, quam Domino adjuvante sumus experti. Cum ante ipsam Collationem inter nos aliqui fratres de hac re colloqueremur, quia pro pace Christi episcopi debent esse, aut debent non esse; quod vobis fatendum est, circumspicientes omnes fratres et coepiscopos nostros, non facile nobis occurrebant qui hoc vellent suscipere, et de hac humilitate Domino sacrificare. Dicebamus, ut fieri solet, Ille potest, ille non potest; ille consentit hoc, ille non tolerat; loquentes magis pro suspicionibus nostris, qui corda illorum videre minime poteramus. Quando autem ventum est ut hoc palam fieret, in concilio universorum tam frequenti pene trecentorum episcoporum, sic placuit omnibus, sic exarserunt omnes, ut parati essent episcopatum pro Christi unitate deponere, et non perdere, sed Deo tutius commendare. Duo ibi vix inventi sunt, quibus displiceret: unus annosus senex, qui hoc etiam dicere liberius ausus est, aliter voluntatem suam tacito vultu significavit. Sed posteaquam illum senem liberius hoc dicentem, obruit omnium fraterna correptio, illo mutante sententiam, vultum etiam ille mutavit. Audite ergo quibus modis etiam ipsa exhortatio facta est, propter illum qui ait: Qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XVIII, 14). 7. Item legit: Quid enim dubitemus Redemptori nostro sacrificium istius humilitatis offerre? An vero ille de coelis in humana membra descendit, ut membra ejus essemus; et nos, ne ipsa ejus membra crudeli divisione lanientur, de cathedris descendere formidamus? Propter nos nihil sufficientius, quam christiani fideles et obedientes sumus: hoc ergo semper simus. Episcopi autem propter christianos populos ordinamur: quod ergo christianis populis ad christianam pacem prodest, hoc de nostro episcopatu faciamus. Augustinus episcopus dixit: Propter nos hoc debemus esse quod vos. Quid debes esse tu, cuicumque loquor vestrum? Christianus, fidelis, obediens: hoc tu propter te, hoc et ego propter me. Ergo quod tu propter te, et ego propter me, semper esse debemus. Quod autem sum propter te, sim, si tibi prodest: non sim, si tibi obest. Ecce quod dictum est: attendite. Item legit: Si servi utiles sumus, cur Domini aeternis lucris pro nostris temporalibus sublimitatibus invidemus? Episcopalis dignitas fructuosior nobis erit, si gregem Christi deposita magis collegerit, quam retenta disperserit. Cumque recitaret, Augustinus episcopus dixit: Fratres mei, si Dominum cogitamus, locus iste altior, specula vinitoris est, non fastigium superbientis. Si cum volo retinere episcopatum meum, dispergo gregem Christi, quomodo est damnum gregis, honor pastoris? Item legit: Nam qua fronte in futuro saeculo promissum a Christo sperabimus honorem, si christianam in hoc saeculo noster honor impedit unitatem? Haec propterea Praestantiae tuae scribenda curavimus, et ut per te innotescant omnibus postulamus; ut in adjutorio Domini Dei nostri, quo admonente ista promittimus, et quo adjuvante nos implere posse confidimus, etiam ante Collationem, si fieri potest, corda hominum vel infirma, vel dura, pia charitas aut sanet, aut edomet; ac sic jam pacificis mentibus non resistamus manifestissimae veritati, et disputationem nostram vel praecedamus concordia, vel sequamur. Neque enim desperare debemus, si recolunt esse pacificos beatos, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur (Matth. V, 9), multo dignius et facilius eos velle ut pars Donati universo orbi christiano reconcilietur, quam universus orbis christianus a parte Donati rebaptizetur: cum praesertim de Maximiani sacrilego et damnato schismate venientes, quos etiam terrenarum potestatum jussionibus insectando emendare curarunt, tanta diligentia quaesierunt, ut nec Baptismum ab eis datum rescindere auderent, et quosdam eorum damnatos sine ulla honoris diminutione susciperent, quosdam vero in illius discissionis societate impollutos esse censerent. Quorum inter se concordiae non invidemus: sed eos oportet advertere quam pie ramum a se fractum tanto studio radix catholica inquirit, si ramus ipse similiter a se parvum fragmen incisum sic colligere laboravit. Et alia manu. Optamus te, fili, in Domino bene valere. 8. Quo recitato Agustinus episcopus dixit: Audite, qui nescitis; audite, obsecro vos. Deo gratias, quia ipso praesente loquor. Causam istam Maximianistarum, quam volo modo vobis exponere, ubi omnium calumniarum suarum tanquam malarum mercium navem fregerunt: causam ergo istam Maximianistarum cum toties objecissemus in nostra Collatione, nihil adversus eam dicere potuerunt; id est, adversus objectionem nostram toties insertam, toties repetitam toties eorum frontibus illisam, nihil omnino respondere potuerunt, quia quod responderent non invenerunt. Audite ergo illam diligenter. Ecce hic est, audit me: si mentior, redarguat, probare me compellat. Gesta quidem ipsa hic non sunt, sed ibi sit causa. Feramus quaslibet dilationes, ut ad documenta necessaria veniamus, si probavero quod dico. Si tamen inde dubitat, aut, quod absit, dubitare se fingit, quod pace ejus dixerim, non communicet, si non probavero. Si autem scit jam me verum dicere, et novit propterea respondere noluisse, quia quod responderet non potuit invenire; rogo vos ut ipsi judicetis, quid sit tolerabilius in honore suo suscipere a se damnatum, an fratrem agnoscere non aliquando a se convictum. Intendite, obsecro, audite narrationem. 9. Maximianus quidam diaconus fuit Carthaginensis, in parte Donati; sive merito superbiae suae, sive, ut ipsi putant, merito justitiae suae, offendit episcopum suum, id est, Primianum Carthaginensem; sive inique, si superbus meliorem; sive juste, si probus improbiorem. Excommunicatus est a Primiano, perrexit ad episcopos vicinos, concitavit invidiam Primiano, accusavit eum apud illos. Ventum est ad Carthaginem: voluerunt qui venerunt multi episcopi Donatistae, ad se venire Primianum; sicut voluerunt majores istorum ad se venire Caecilianum. Factione cognita, noluit ad istos venire Primianus; sicut ad illos noluit venire Caecilianus. Damnatus est ab istis absens Primianus; sicut ab illis damnatus est absens Caecilianus. Qualem imaginem rerum voluit Deus ante oculos nostros recenti tempore ponere, quoniam nimis antiqua jam delebat oblivio. Damnatus est absens. Ab aliis episcopis partis Donati Primianus communioni est restitutus; imo quia eum non deposuerunt, in sua sede firmatus est. Damnati sunt Maximianistae; sicut a peregrinis episcopis et transmarinis absoluto Caeciliano meruit damnari Donatus. Damnatus est Maximianus cum duodecim ordinatoribus suis. Factio quidem ipsa plurimos continebat, centum erant fortassis episcopi. Sed ne major praecisio fieret, isti voluerunt paucis dejectis, multis imponere disciplinam. Damnarunt solos qui adfuerunt ordinationi Maximiani, quando contra episcopum suum illicite est elevatus episcopus. Caeteri in ipsa factione constituti, si redire ad Ecclesiam vellent, in suis permitterentur honoribus. Verbis quidem suis ostendebant eos foris esse ab Ecclesia: quem enim hortaris ut intret, foris est. Constituto ergo die, intra quem diem si redirent, eis nihil obessent quae adversus Primianum dicebantur, decreto Bagaiensi firmarunt. Damnatus est Maximianus cum duodecim. Coepit agi, ut damnati de basilicis pellerentur. Interpellantur judices, interpellantur proconsules, in judicium allegatur episcopale Bagaiense concilium: dicuntur haeretici, demonstrantur damnati, impetrantur jussiones, auxilia congregantur, venitur ad ejiciendos de basilicis homines damnatos, et in sua pertinacia constitutos. Illis condemnatis, populi qui favebant restiterunt: ubi non potuerunt, victi sunt; in locum eorum qui victi sunt et expulsi, alii ordinati sunt. Ex quibus duos novimus, ut de caeteris taceamus, unum Felicianum, alterum Praetextatum Assuritanum. Quos post annos duos aut tres, per Optatum Gildonianum post multas illis illatas persecutiones judiciariis prosecutionibus et tota acrimonia potestatum in suis honoribus susceperunt. Post damnationem suam, post ejectionem, post persecutiones susceperunt illos in honoribus suis, adjunxerunt sibi socios atque collegas. Nam in loco unius ipsorum Praetextati Assuritani, alium jam ordinaverunt nomine Rogatum, qui modo catholicus est, cui exercitus istorum, id est, agmen Circumcellionum, linguam et manum praecidit. Illi autem qui per ipsum tempus quo illi damnati foris erant, ferme per triennium, baptizati sunt a damnatis, baptizati sunt foris ab Ecclesia istorum, sic sunt suscepti. Nemo dixit, Non habes Baptismum, quia foris es baptizatus. Et rebaptizatur qui venit de Epheso, de Smyrna, de Thessalonica, de caeteris Ecclesiis quas suo labore Apostoli plantaverunt, et ad quas legimus missas Apostolorum Epistolas, quas audimus in ecclesia recitari. 10. Sententia tenetur: et quantum audivimus, ab ipso fratre nostro, quem Deus faciat pacatum fratrem nostrum, ab isto Emerito est dictata sententia ubi illi damnati sunt. Legatur ipsa sententia ubi illi damnati sunt, et legatur sententia ubi Caecilianum damnaverunt majores istorum; et videamus qui rei pejores facti sunt, qui graviore sententia puniti, qui strepitu majore damnati. Ibi dixit: Licet enim viperei seminis noxios partus venenati uteri alveus diu texerit, et concepti sceleris uda coagula in aspidum membra tardo se calore vaporaverint; tamen conceptum virus evanescente umbraculo occultari non potuit. Nam etsi sero, publicum tamen facinus, et parricidium suum feta scelerum vota pepererunt. Quod ante praedictum est: « Parturiit injustitiam, concepit dolorem, et peperit iniquitatem » (Psal. VII, 15). Sed quoniam serenum jam fulget e nubilo, nec est confusa criminum silva cum ad poenam designata sunt nomina: indulgentiae enim antehac fuerat, dum clementiae dimittimus lineam, invenit causa quos puniat. Et inter caetera: Loquamur, charissimi fratres, schismatis causas, quia jam non possumus tacere personas. Maximianum fidei aemulum, veritatis adulterum, Ecclesiae matris inimicum, Dathae, Chore, et Abiron ministrum. Haec verba sunt partis Donati in Maximianistas, isto ut audivimus dictante prolata. Scitis autem qui sint Dathan, Chore, et Abiron. Ipsi primo schisma fecerunt, quibus poena usitata non suffecit, vivos aperta terra devoravit (Num. XVI, 32). Dathae, Chore et Abiron ministrum, verba ipsius sunt de pacis gremio sententiae fulmen excussit. Audite adhuc. Et quod adhuc eum, inquit, dehiscens terra non absorbuit, ad majus judicium superis reservavit. Raptus enim poenam sui compendio lucraverat funeris, usuras nunc gravioris colligit fenoris, cum mortuus interest vivis. Verba sunt ipsius Maximianum damnantis, vel potius, ut ipse dicit, ore veridico, fulminantis. Et tamen collecti sunt aspides, viperae, parricidae; nec exsufflatur Baptismus quem dedit aspis, vipera, parricida. Audistis quantus ignis exarserit eloquentiae, quando invenit fenum quod posset incendere. Frater Emerite, amplexus es fratrem tuum Felicianum, tui oris fulmine condemnatum: agnosce fratrem tuum Deuterium, tibi etiam genere sociatum. 11. Quotiescumque, fratres mei, causam istam Maximianistarum, quam sicut potui vobis exposui, eis cum in Collatione ageremus, objecimus, plus inde tacuit, quam modo in omnibus tacet. Non se occultent tergiversatoria, non defensione, sed fuga. Dicunt enim quod dilationem illis dederint, et intra dilationem illos suos susceperint. Hoc falsum est. Duodecim enim cum Maximiano damnati sunt; caeteri autem non aderant ordinationi ejus, quando ei manus imposita est: illis dilationem dederunt. Nam verba ipsius ista sunt. Nec solum hunc, inquit, sceleris sui mors justa condemnat; trahit etiam ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii, de quibus scriptum est, « Venenum aspidum sub labiis eorum, quorum os maledictione et amaritudine plenum est; veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt: non est timor Dei ante oculos eorum » (Psal. VIII, 3). Nollemus quidem tanquam proprii corporis secare juncturam: sed quoniam tabescentis vulneris putredo pestifera plus habet in abscisione solaminis, quam in remissione medicaminis; inventa est causa salubrior, ne per cuncta membra pestilens irreperet virus, ut compendioso dolore natum decidat vulnus. Famosi ergo criminis reos: ecce nominat duodecim, inter quos et Felicianum et Praetextatum, sed nomina omnium mihi non occurrunt; et infert sic: qui funesto opere perditionis vas sordidum collecta foeculentia glutinarunt; sed et clericos aliquando Ecclesiae Carthaginis, qui dum facinori intersunt, illicito incestui praebuerunt lenocinium; Dei praesidentis arbitrio, universalis concilii ore veridico damnatos esse cognoscite. Eos autem quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, hoc est, qui a Maximiani capite proprias manus verecundo fidei pudore retraxerunt, ad matrem Ecclesiam redire permisimus. Volebant pumicare faciem suam, quia sacrilegis ignoscebant, et aperte schismaticis viam redeundi concedebant. Quid est hoc? Rogo, modo mihi dignetur exponere, quomodo eos sacrilegi surculi non polluere plantaria. Quare illis dilationem das, si nullam partem in Maximiani schismate habere potuerunt? Si autem socii sunt factionis, quamvis non fuerint praesentes ordinationi; quomodo illos non inquinat Maximianus, et totum orbem terrarum semel absens damnatus, tertium praesens absolutus inquinat Caecilianus? Non inquinat Afer Afros, vivus vivos, notus notos, particeps socios; et Caecilianus inquinat transmarinos, inquinat longe positos, inquinat non damnatos? Tecum sedit a te damnatus, et non te inquinat Felicianus? Ego illum non vidi, tu istum nosti: ego illum innocentem credo, tu istum nocentem damnasti. Aut si fateris innocentis te fuisse receptorem, fateris te innocentis fuisse damnatorem. 12. Et tamen, fratres mei, non invidemus concordiae ipsorum: inter se suscitata odia diabolica finierunt; quomodo putant, in pacem redierunt. Sed hoc dico: si ramus fractus quaesivit virgultum a se fractum; qua diligentia debet arbor ipsa quaerere ramum ex se fractum? Ideo sudamus, ideo laboramus, ideo inter eorum arma et cruentas furias Circumcellionum periclitati sumus, et adhuc reliquias eorum qualicumque donata a Deo patientia toleramus, dum arbor quaerit ramum, dum grex ex ovili Christi ovem perditam quaerit. Si pastoralibus visceribus praediti sumus, per sepes et spinas nos coarctare debemus. Membris laceratis ovem quaeramus, et pastori principique omnium cum laetitia reportemus (Luc. XV, 4-6). Multa diximus etiam fatigati, et tamen frater noster, propter quem ista dicimus vobis, et cui pariter dicimus, et pro quo tanta agimus, adhuc pertinax consistit. Constantem se putat fortitudo crudelis. Non adhuc de vana et falsa fortitudine glorietur. Audiat Apostolum dicentem, Virtus in infirmitate perficitur (I Cor. XII, 9). Oremus pro illo. Unde scimus quid velit Deus? Multae cogitationes, sicut scriptum est, in corde viri; consilium autem Domini manet in aeternum (Prov. XIX, 21).