Jump to content

De ironia Iliadis

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De ironia Iliadis
1856

editio: 1856
fons: liber
I.II.III.IV.V.VI.VII.VIII.IX.X.XI.XII.XIII.XIV.XV.XVI.XVII.XVIII.XIX.XX.XXI.XXII.


DE IRONIA ILIADIS

scripsit

Josephus Piechowski


MOSQUAE

Typis Universitatis Caesareae.

1856.

Im Dichter kommt die ganze Menschheit zur Besinnung und zur Sprache; darum weckt er sie wieder leicht in andern auf.

Jean Paul.


По опредѣленію Историко-Филологическаго факультета печатать позволяется. Москва, 1856 года. Мая 17-го дня.

Декань Соловьевъ.



Iam diu est, cum in animum induxi ironiae, quae in Iliade invenirentur cxempla, colligere virisque doctis examinanda proponere. Ubi igitur ad rem accessi, plura, quam speraverum, inveni intellexique poëtam in variis certaminum vicibus effingendis libenter ironiam adhibere. Deinde venit in mentem quaerere, num forte poëta argumentum poëmatis secundum ironiam tractasset. Itaque examinavi diligenter initium et effectum exitumque conflictionis, idque, quod suspicatus eram, factum esse cognovi. Tum vero mihi ea, quae in argumenti ratione singulisque rebus, quae cum eo cohaererent, obscura et dubia visa erant, plana et aperta fieri coepta sunt. Mea igitur sententia de Iliadis compositione non a rationibus aliunde petitis profecta est, sed fluxit illa ex ipso роёmate sponteque mihi ironiam perquirenti nata est. — Cum meum opusculum absolverem, accepi censuram libri doctissimi Nitzschii «Die Sagenpoësie der Griechen». Ex qua censura doctissimi Schömanni cum intellexissem , Nitzschium similem rationem argumenti docuisse, opere ejus postea accepto non usus sum, ut et liberam sententiam proferrem, neque rem prope absolutam retractarem, praesertim cum universam de Homero ejusque carminibus quaestionem alio tempore exponere constituissem, in quo illud majore cum fructu in meum usum convertere possem. Tamen haud mediocrem fiduciam cepi, cum cognovi, me, quamvis aliunde profectum, cum tanto viro prope ad eandem metam pervenisse. — Schömanus ex verbis non apparere ait Jovem injuriam Agamemnonis ipsam per se ulcisci, ac potius illum precibus Thetidis indulgere, nec nisi forte fortuna justitiam exercere. At poëta fabulam secutus est, cujus non solam externam speciem teneri, sed animum quasi ac spiritum ejus introspici voluit. Nam ex contextu poëmatis satis liquere puto, patrem deorum hominumque summam rerum in Iliade non forte fortuna, sed divina necessitate administrare, id quod ipso principio poëmatis verbis Διὸς δ' ετελείετο βουλή indicatum est.

Quicquid denique viri docti de argumento unitateque Iliadis sentiunt, qui voluptatem quaerunt legentes, eos haud poenitebit ad eam, quam tractamus, ironiam animum attendisse. Nam, quae inepta, jejuna, infirma, frigida, ingrata, inutilia esse videbantur, ea per ironiam intellecta apta, plena, gravia, fervida, jucunda, necessaria apparent, idque etiam in singulis vocabulis observari licet.


«Iram cane, Dea, Pelidae Achillis perniciosam, quae plurima Achivis mala attulit multasque fortes animas ad Orcum demisit heroum, ipsos autem praedam dedit canibus alitibusque, quibusvis — Iovis autem perficiebatur consilium — ex quo primum litigantes dissederunt Atrides, rex virorum, et nobilis Achilles.»

Res, quam poëta proponit canendam, ampla atque magna est dignaque epico carmine. Sed neque ira Achillis neque, quae eam consecutae sunt, magnae calamitates, si rem ipsam spectas, poësin habent. Eandem materiam historiarum scriptor si caperet, quamvis opus unitate argumenti concordiaque partium praeditum atque eleganti sermone ornatum conficeret, tamen non idcirco poësin exhiberet. Sed fac esse, qui contentionem illam principum, stomachum Achillis, consilia, proelia omnesque res sic, uti gestae sunt, splendido hexametro describat; num sic poësin nasci credideris judice poëta?

neque enim concludere versum
dixeris esse satis;

At praeter hexametrum orationisque summum ornatum carmen continet egregiam picturam morum, splendidas rerum gestarum descriptiones, illustres comparationum imagines. Optime. Sed haec, ni fallor, per se spectata pertinent ad poësin suntque ejus necessaria adjumenta, neque vero per se ipsa poësin efficiunt et communia sunt prosae orationis scriptoribus. Non igitur in his rebus solis vis poësis hujus carminis cerni potest. At praeterea unitatem argumenti habet. De hac re disi. Ceterum sunt, qui illud unitate carere atque ex variis pannis collectis conflatum esse contendant eosque indoctos, ne dicam stultos esse censeant, qui contrariam opinionem sequantur. Si recte illi et vere judicant, Ilias non est poëma, siquidem nullum opus, quod unitate destitutum sit, artis opus poemaque dici potest. At praestantissimi antiquitatis recentiorisque aevi et philosophi et poëtae et critici Iliadem summum exemplar epicae poësis habuerunt auctoremque ejus non solum epicae, sed etiam universae poë- sis patrem dixerunt. Quibus igitur rebus fit, ut Ilias poëma sit? lis sane, quas in omni poëmate inveniri necesse est eodem judice Venusino:

neque si quis scribat, uti nos,
sermoni propiora, putes hunc esse poëtam.
Ingenium cui sit, cui mens divioior atque os.
magna sonaturum, des nominis hujus honorem.

Ac deorum beneficio poëta altius assurgit divinaque mente res magnas celebrat. Etenim, ubi ceteri homines non capiunt nisi ea, quae sub sensus nostros cadunt, poëta cernit aeternas rerum imagines. Cum ceteri homines percipiunt singulas res, poëta percipit totum. Cum illi seorsim auquirunt causas rerum et effectus, poëta una causas et effectus causarum ante oculos habet. Cum ceteri tantummodo causas cognitas habent, poëta cernit: causas causarum earumque nexum. Quae ceteris hominibus vulgaria, tenuia, fortuita, solitaria apparent, iniis poëta vim divinam universamque rerum naturam contemplatur. Si quando ille folia arborum nascentia et decidentia adspicit, continuo commuuem legem nature fataque humana cogitat. Sceptrum, quod rex idemque judex manu tenet, in mentem ei revocat et rerum varius vices et justitiam et jurisjurandi fidem. Hoc sceptrunt, inquit Achilles, nunquam folia nec ramos producet, cum semel truncum in montibus reliquit, neque repullulabit. Ferrum enim delibravit et folia et corticem; nune autem ipsum filii Achivorum manibus gestant judices, qui jura ab Jove accepta tuentur.

Pandarus velocem agrestemque capram quondam e rape descendentem excipiens ex insidiis percusserat in pectore illaque supina ceciderat in petram. Hujus cornua, cum essent sedecim palmorum, cornuum politor affabre aptaverat feceratque arcum. Quo arcu Pandarus usus est, ut in Menelaum sagittam mitteret violatoque foedere efficeret, ut pugna excitata exitium nancisceretur. Ut paucis dicam, Pandatus vitam eripuerat bestiae, ut haberet arcum, ex quo vicissim periret criminisque poenas lueret.

Cum Achivi Aulide ad fontem limpidae aquae pulchra sub platano sacra facerent, draco horribilis ex imo altari prorumpens ad platanum perrexit. Ibi erant passeris pulli, pusilli nati, summo in ramo sub foliis latentes octo; mater nona erat, quae pepererat natos. Hos ille miserabiliter devoravit stridentes; mater autem circumvolabat lugens dilectos natos. Tum et ipsam insiliens ala prehendit circum clamitantem. Postquam autem natos passeres et ipsam devoravit, deus, qui ostenderat, eum mirabilem praestitit; lapidem enim ipsum fecit Saturni filius. Achivi autem attoniti mirabantur, quod tantum negotium factum esset. At Calchas vaticinans dixit, signum magnum Jovem providum misisse seri exitus , cujus gloria nunquam peritura esset. Calchas igitur, quippe vates dei commercio gaudens, cognorat, quae ceteros latebant decreta Jovis. At poëta, cujus mens divinior, plus etiam vidit. In passere vidit matrem, in pullis vidit caros liberos, in amore bestiolae vidit amorem humanum matris erga liberos suos (studiose poëta haec iteratis atque lectis vocabulis urget). In dracone vidit hostem ferum amoris eundemque immanitatis suae quasi poenas solventem. Hunc locum in latinum sermonem convertit Cicero[1], sed jucundam illum simplicitatem poεtae mutavit verborum strepitu poësinque obscuravit.

Delibavi res specie mínimas, vi sua maximas. Namque intus latet et rerum et animantium communis lex. Omnia enim et magna et exigua, quae sunt, eandem sortem subeunt, omnia intereunt mutanturque. Verumtamen lucet amor omnibus animantibus insitus alque innatus, lucet justitia ab Jove administrata.

Ut ad majora procedamus, poëta, qua fuit acie mentis divina, vidit Jovem fata hominum aequis lancibus pensitantem; vidit Jovem dicentem, promissum suum irrevocabile neque fallax neque infectum esse; eundemque vidit nigrorum superciliorum nutu magnum tremefacientem Olympum; atque, cum magna inter deos hominesque oriretur contentio , et patrem deorum contemplatus est animo tonantem et Neptunum terram montiumque cacumina concutientem[2].

Sed vertamus nos ad argumentum carminis. Poëta non simplicis narratoris in modum contentionem illam Achillis et Agamemnonis atque iram illius malaque, quae hinc exorta sunt — nam hoc sine ullo dubio argumentum Iliadis haberi debet — exposuit, sed, quae in his rebus inessent magnae causae rationesque humanitatis et divinitatis, eas potissimum spectavit. Harum causarum lumine ille illustrat et princeps argumentum et singulas res, quae ad id referuntur. Hae causae in omni rerum varietate quamvis conturbata, perplexa et confusa firmae, stabiles atque perpetuae manent; quarum vis et quasi flamma totum opus singulasque partes ejus aequabiliter permeat. Itaque Ilias imaginem praebet cum vitae communis, tum omnis humanitatis, qualis heroum aetate viguerat. Cum autem di rebus hominum se immisceant neque gravioris momenti quicquam fiat sine deorum voluntate, Ilias non solum humanarum, sed etiam divinarum rerum effigiem continet.

Videamus summam rei. Duo heroes in castris Achivorum inter omnes maxime eminebant, Achilles et Agamemnon. Prior adolescens, divina forma conspicuus, corporis viribus atque gloria virtutis rerumque gestarum omnes principes longe superabat. Quamquam Ajax et Diomedes fortissimi duces fuerunt, tamen illom laude virtutis exaequare nullo modo poterant. Atque, quamdiu Achilles bellam capessebat, Trojani a moenibus longius discedere vix audebant. Postquam autem ab armis sese removit, ad naves usque processerunt iisque ignem inferre conati sunt. Verum, ubi ille prodiit solus, sine armis, perterriti confestim in fugam se conjecerunt. Cujus praestantiae virtutisque Achilles bene sibi conscius, suo sibi judicio utebatur neque facile cuiquam loco cedebat atque, id quod res docuit, cum aequum censebat, jus suum exsequebatur. Agamemnon fuit provectior aetate fortitudine clarus atque eximia venerandaque forma corporis praeditus. Et ceteris quidem inferior erat statura, sed oculis et capite similis erat Jovi fulminanti, Martem aequabat lateribus, pectore Neptunum. Quem sive ordines obeuntem, sive inter ceteros duces stantem cerneres, regem diceres. Ad hunc igitur virum principes Helleņum summam imperii detulerunt eique omnes, jurejurando dato, paruerunt. Agamemnon vero strenue imperium exercebat, neque quicquam de auctoritate sua deminui patiebatur, neque ferre poterat, si quis esset, qui se ipsi parem sentire vel dicere gestiret.

Utriusque igitur viri amplitudo atque magnitudo utriusque principalis noxa fuit. Namque alter imperii auctoritate efferebatur, alter ad illius nutum et voluntatem fieri omnia noluit atque suam sibi libertatem vindicabat. Quare, contentione exorta, uterque implacabili odio exarsit. Quae inimicitiae voluntate divina utrique funestae fuerunt. Uterque malis oppressus est, sed, qui plurimum pervicacia irae peccaverat, Achilles plurimum mali tulit. Verum uterque ipse malorum suorum auctor effectorque fuit. Quatenus autem alter alteri nocere cupiens sibi ipsi nocet sibique plus, quam illi, mali affert, nascitur contrarii ea vis et ratio, quae ironiae nomen invenit. Haec igitur negativa pars carminis est; ex qua necessitatis lege affirmatio nata est (venia sit vocabulis). Etenim uterque vir malis edoctus atque correctus peccasse se agnoscit atque non libidinem, sed rationem ducem sequendam esse intelligit. Ut initium repetam, summi duces belli Trojani concordia vivere debebant, ut eam rem, cujus causa Trojam venerant, conficerent. Sed haec concordia iniquo dissidio perturbata erat. Consecuta sunt mala. Hinc vero factum est, ut pro superbia atque arrogantia vigeret moderatio, pro iniquitate aequitas, pro tristi discordia laeta pax. Ita et consilio populi satisfactum est et, quod majus est, qui odiis flagraverant sibi praefidentes, ii malis domiti perspexerunt rerum humanarum imbecillitatem, variamque fortunam, iidemque cognoverunt, hominum consilia superari divina necessitate, atque justitiam, aequitatem, moderationem colendam esse, ut pax esset inter homines, concors eum deorum voluntate.

Optimi quique Graecorum auctores et poëtae et philosophi et historiarum scriptores moderationem dictorum omnium et factorum primam virtutem habebant habebant eaque virtute maxime jura divina et humana observari atque sustineri bene norant. Quare illi moderationem hominibus tamquam caput omnis honestatis studiose commendabant monebantque eos, ut a superbia animum abstinerent, ne quid gravius a diis ultoribus paterentur. Atque vates Thebanus summis laudibus exornat Olympionicas, verum idem, ne propter eximiam felicitatem superbia efferantur, eos constanter admonet. Tragici autem poëtae, praestantissimi quidem, semper fere fabulas suas sic contexuerunt, ut tetram discordiam dissolverent violataque jura divina et humana agnosci expiarique jгberent. Quae igitur communia sunt praestantissimorum scriptorum Graecorum sapientiae praecepta, quae vitae instituta, quae pietatis erga deos rationes, quae artis leges fabulis tragicorum poëtarum expressae, eas consentaneum est inveniri apud patrem poësis, qui cum omnium Graecorum, tum horum potissimum princeps dux optimusque magister fuit. Iam persequamur omnem rationem conflictionis, in quo ad interiorem nexum rerum attendamus. Et principium quidem illius conflictionis poëta ad deum ultorem impietatis refert. Statim enim post prooemium praemissum sic quaerit et respondet:

Τίς τ' ἄρ σφωε θεῶν ἔριδι ξυνέηκε μάχεσθαι;
Λητοῦς καὶ Διὸς ὑιός.

Deinde simplicissimo sermone enarrat, quam ob causam Apollo iratus Achivis immiserit pestem, quae locum dedit contentionis. Venerat enim in castra Achivorum Chryses, sacerdos Apollinis, infulam dei tenens manibus aureumque sceptrum et immensa ferens dona, quibus filliam suam Chryseidem redimeret. Ac supplex orabat cum omnes Achivos tum Atridas, revereri jubens deum. Sed, cum illi acclamarent sacerdotemque reverendum esse dicerent, Agamemnon ira incensus eum contumeliose dimisit minaciaque verba adjecit :

Μή σε, γέρον, κοίλῃσιν ἐγὼ παρά νηυσὶ κιχείω
ἢ νῦν δηθύνοντ', ἡ ὕστερον αὖτις ιόντα!
μή νύ τοι οὐ χραίσμῃ σκῆπτρον καὶ στέμμα θεοῖο·
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
ἀλλ᾽ ἴθι, μή μ' ἐρέθιζε, σαώτερος ὡς κε νέηαι!

Agamemnon igitur, cum potentis dei sacerdotem et suppliciter orantem et justa petentem contumelia affecisset atque insignia muneris divini ludibrio habuisset, piaculum commisit. Data opera poëta sacerdotem et submissas preces facientem et Achivis bene cupientem et pietatem erga filium Jovis leniter commendantem inducit, quo magis discrepet superbia fastidiumque Agamemnonis. Sacerdos, cum procul discessisset, Apollinem orabat, ut ulcisceretur injuriam. Quibus precibus exauditis deus pestem Achivis immisit. Tum regi frequentes cadaverum ardebant per dies novem, et tamen Agamemnon nequaquam curabat, ut sacrificiis votisque factis deum placaret. Quare decimo die Achilles convocat concioquam quidem mentem ei Juno suggessisse dicitur, ut ipso principio causa Achillis a numine divino repetita sit, sed reapse unus fuit principum, qui id facere auderet Achilles igitur Agamemnoni appellato, quid periculi omnibus Achivis immineat, monstrat suadetque, ut rogetur aut vates aliquis aut sacerdos aut somniorum in- terpres, our Apollo tantopere iratus sit, si forte sacris acceptis pestem velit exstinguere. Tum surrexit Calchas, juris divini interpres, seque causam irarum Apollinis indicaturum esse Achilli pollicitus est, si se ab injuria ejus, qui summam imperii teneret cuique parerent Achivi jurejurando dato, defendere vellet. Hic observandum est, Calchantem, quippe ab Agamemnone nibil boni sperantem, ante sponte sua surrexisse, quam Agamemnon spondisset, neque imperatorem primum, sed Achillem allocutum esse atque ab hoc contra illum auxilium petiisse[3]; quod ipsum iram Agamemnonis concitaturum erat. Quod autem caute agit tantumque timorem prae se fert, id excitat superbum imperium Agamemnonis animumque ad injuriam praecipitem. Contraria causa Achillis, qui ab interprete divinae voluntatis contra vini Agamemnonis in auxilium vocatur atque ipse confestim per Apollinem jurat, se vivo neminem, ne Agamemnonem quidem, qui nunc in exercitu longe potentissimum se esse profiteatur, ei vim illaturum; quo rei divinae sese acrem propugnatorem praebet. Postquam igitur Calchas causam pestis aperuit atque dei placandi gratia Chryseidem sacris factis reddi jussit, Agamemnon, quam propter utriusque agendi rationem iram conceperat, eam in illum effudit acerbiusque invectus est. Tamen puellam se redditurum esse promisit, optima quidem causa inductus:

Βούλομ᾽ ἐγὠ λαὸν σόον ἔμμεναι, ἢ ἀπολέσθαι.

At enim hanc causam in ludibrum sui affert. Nam cum simul remunerationem aliudque munus postulat, infelix nescit, se id agere, ut magis etiam, quam ante, populo noceat. Etenim Achilles graviter ei avaritiam exprobrans ostendit, aliud munus ei dari non posse, quin injuria afficiatur exercitus eique, si quando Troja expugnata fuerit. triplicem quadruplicemque compensationem fore promittit. Achilles, etsi vehementer Agamemnonem accipit, tamen ex aequo et bono judicat. At Agamemnon libertate Achillis exacerbatus ad minas procedit seque, nisi munus par dignumque amisso sibi oblatum fuerit, Achillis vel Ajacis vel Ulixis vi abducturum dicit. Non solum quidem Achillem nominat, ut omnibus principibus pariter se superiorem esse significet utque aequo jure in omnes uti videatur, sed tamen Achilles tantis minis peti se sibique tamquam per ludibrum imperari, ut expeditionis, qua expietur illius facinus, dux proficiscatur, vehementer indignatur. Itaque eum torve intuitus bominem impudentem et lucri cupidum vocat, postulationem illam intolerabilem respuit, iniquitatem ingratamque mentem exprobrat, se non sua causa, sed illi fratrique ejus gratificantem Trojam profectum esse seque maximam partem belli capessivisse et exiguo munere acquiesse; jam vero injuria lacessitum non amplius illi divitias et opes comparaturam atque cum copiis suis domum rediturum. At his animum Agamemnonis non modo non flectit, sed etiam asperitate sermonis tantopere in iram concitat, ut is jam munus Achillis se ablaturam minetur. Observemus, quam ob causam Agamemnon id se facturum dicat:

ὄφρ' εὖ εἰδῇς
ὅσσον φέρτερός εἰμι σέθεν, στυγέῃ δὲ καὶ ἄλλος
ἶσον ἐμοὶ φάσθαι, καὶ ὁμοιωθήμεναι ἄντην.

Tum vero Peliden tantus ex injuria dolor incessit, ut vin cogitaret deliberaretque animo, num stricto ense interficeret Atriden, an iram sedaret compesceretque animum. Quod igitur ratio poématis postulabat, Achilles injuriae anteposuit moderationem, quae ei illustrem victoriam praebitura erat. Quam laudem poëta minuere videtur, cum a Minerva Achillem in eam mentem impulsum esse dicit. Verum hoc ipsum ad laudem Achillis pertinet, quod deam sapientiae habet sibi faventem eique non caeco quodam obsequio, sed judicio ac voluntate obtemperat. Sic enim rem cum animo reputat:

ὡς γὰρ ἄμεινον.
ὅς κε θεοῖς ἐπιπείθηται, μάλα τ' ἔκλυον αὐτοῦ.

Quibus ex verbis pia mens moderatioque Achillis insigniter eminet prae impotentia Agamemnonis, quam non inultam fore et Achilles et, quod majus est, dea sapiens praedicit:

τῆς ὑπεροπλίῃσι τάχ᾽ ἄν ποτε θυμὸν ὀλέσσῃ.
καί ποτέ τοi τρὶς τόσσα παρέσσεται ἀγλαά δῶρα
ὕβριος εἵνεκα τῆσδε· σὺ δὲ ἴσχεο, πείθεο δ' ἡμῖν Dea permiserat Achilli verbis Agamemnonem objurganti,

quid futurum esset, dicere. Hoc igitur aspera quidem oratione facit Achilles atque persanete jurat, sui desiderium aliquando animos Achivorum incessurum esse:

ἦ ποτ' Ἀχιλλῆος ποθὴ ἵξεται υἷας Ἀχαιῶν
σύμπαντας· τοῖς δ᾽ οὔτε δυνήσεται ἀχνύμενός περ
χραισμεῖν, εὖτ᾽ ἄν πολλοὶ ὑφ᾽ Ἕκτορος ἀνδροφόνοιο
θνήσκοντες πίπτωσι· σὺ δ' ἔνδοθι θυμὸν ἀμύξεις,
χωόμενος, ὅτ' ἄριστον Ἀχαιῶν οὐδὲν ἔτισας.

His tertium in magnam exspectationem rerum futurarum adducimur.

Animis odio incensis atque exasperatis, Nestor, qui in castris Achivorum prudentiae munus tpetur quique et aetatis gravitate et consilii auctoritate ceteris principibus antecellit, placide utrumque virum alloquitur et pacem componere studet. Qua sua oratione ille statum causae aperit. De utroque enim viro facit judicium atque utrumque in culpa esse sentit, Agamemnonem, quod injuria afficiat Achillem, qui propugnaculum sit belli; Achillem, quod, quamvis fortior divinaque origine sit, tamen cum rege potentissimo, cui Jupiter decus imperii dederit, rixari non debeat. Verumtamen Agamemnonem in majore culpa esse intelligit[4]; quare eum, ut ab injuria abstineat, bis admonet. Oratio senis venerandi animos iratos nonnihil mitigavit quidem, id quod ex orationibus eorum lenioribus intelligere licet, sed tamen neuter ad cedendum paratus fuit. Agamemnon cupidius tuetur suam auctoritatem; Achilles virtute fortiorem se putat, quam qui imperium ejus superbum aequo animo recipiat. Nam, quod ex hac omni enarratione per se facile apparuit, non de Briseide, sed de jure atque existimatione sua utrumque contendere, il confirmatur postremis ipsorum orationibus. Iam enim Agamemnon verbis enunciat, quod animo irato reconditum aliquamdiu agitaverat :

ἀλλ' ὅδ' ἀνὴρ ἐθέλει περὶ πάντων ἔμμεναι ἄλλων
πάντων μὲν κρατέειν ἐθέλει, πάντεσσι δ' ἀνάσσειν
πᾶσι δὲ σημαίνειν, ἅ τιν' οὐ πείσεσθαι ὀίω.
εἰ δέ μιν αἰχμητὴν ἔθεσαν θεοὶ αἱὲν ἐόντες,
τούνεκά οἱ προθέουσιν ὀνείδεα μυθήσασθαι;

Cfr. v. 118 sq. et 174 sq.

Achilles sic imperiam Agamemnonis retundit:

ἦ γάρ κεν δειλός τε καὶ οὐτιδανὸς καλεοίμην,
εἰ δὴ σοὶ πᾶν ἔργον ὑπείξομαι, ὅτι κεν εἴπῃς
ἄλλοισιν δὴ ταῦτ᾽[5] ἐπιτέλλει, μὴ γὰρ ἔμοιγε
σήμαιν! οὐ γὰρ ἔγωγ᾽ ἔτι σοι πείσεσθαι ὀίω.

Cfr. v. 203.

Atque iterum, ne propter puellam irasci videatur, sibi temperat, cum Βriseidem abduci a se patitur (298 sqq., 334 sqq.), quod ne per ignaviam facere videatur, cavet versu 300 sqq. A qua moderatione mirum quantum differt impotentia Agamemnonis. Non enim is, id quod poëta nominatim urget, (319 sqq.) cessavit ab ira, sed, quae minatus erat, ea aspere perfici jussit. Cujus injuriae eum graves poenas daturum poëta identidem ciavit (205, 213-214, 240-244, 338344). Minerva sane dixerat, cumulatissime satisfactum iri Achilli pro injuria, si vi abstinuisset. Item Acbilles jurejurando confirmaverat, Agamemnonem non Achivos ab impetu Trojanoram defensurum magnaque clade accepta injuriae poenitentiam acturum sibique ipsi succensurum. Videamus igitur, quo modo hae res effectae sint.

Achilles rogat matrem Thetidera, ut Jovem supplex adeat de ultione injuriae. Mater promittit et supplicat Jovi. Observandum discrimen est inter preces Achillis et Thetidis. Cum enim ille malevolens petit, ut Achivi ad na- ves compulsi caesique fruantur rege (409 sq.), dea justitiam expetens precatur Jovem, ut Trojanis praebeat vietoriam, donec Achivi honore debito afficiant filium suum. Ista igitur precatio Achillis primum initium est illius culpae, quae ei perniciem afferet. — Jupiter diu tacitus haesitat gravaturque precibus annuere, sive id injustum, sive contra fatum esse putat, sive omnino, quid consilii ineat, deliberat. Nam, quam causam ipse affert (518—522), non tanti est. Non enim nunc tam pusillo animo est, ut metuat Junonem, quam alias saepius minis acerbis in ordinem cogit[6]. Quare hoc colligere licet, aut rent historia fabulari vitiatam esse, aut Joven facili negotio animum deae placare voluisse sibique res reconditas reservasse. Posterius confirmari videtur his versibus:

Ἥρη, μὲ δὴ πάντας ἐμοὺς ἐπιέλπεo μύθους
εἰδήσαν χαλεποί τοι ἔσοντ', ἀλόχῳ περ ἐούσῃ.

Cfr. orationes Thetidis et Achillis libri duodevicesimi v. 73 sqq. et libri octavi vv. 470-474.

Consilio capto, Jupiter misit Somnium ad Agamemnonem, quem ipsius nomine in spem induceret fore, ut Trojam expugnaret, si omnibus copiis eductis impetum fecisset in Trojanos, quibus mala ab Jove impenderent. Quo somno nihil optabilius fuit Agamemnoni. Gloriam enim putabat magnam se parturum sibi atque Achillem laude sua elatum domiturum, si sine illo ejusque copiis Trojam expugnasset. Acriter igitur atque alacriter fidenterque rem aggreditur. Sed, quicquid ille molitur et agitat, lusus est, quoniam in eo est, ut rem contrariam efficiat. Atque data opera poëta cumulavit ironiam. Quod enim Agamemnon facere debuisse videbatur, at populo convocato somnium Jovisque voluntatem exponeret illumque ad virtutem cohortaretur, id non fecit, sed, animos militum explorandos esse ratus, reditum in patriam suasit rans scilicet fore, ut illi, re infecta, in patriam redire turpe ducerent signumque pugnae animis incitatis poscerent. Verum aliter res, atque speraverat, cecidit. Etenim Achivi, imperatoris oratione audita, raptim sedibus moventur atque celeriter ad naves currunt, alii alios incilantes, ut naves prehendant inque mare deducant. Quod igitur consilium Agamemnon sapienter alque callide excogitasse sibi visus erat, id ad ludibrium sui cecidisse eventu cognovit. Quod ludibrium sive poenae causa divinitus immissae, sive casu accidit, certe ille, postquam injuriam fecit, id agere coepit, ut ludibrium sibi pararet. Ac profecto vis injuriae effecit, ut mox aliud ludi- brium sequeretur. Cum enim Minerva adjuvante Ulixes rem restituisset Achivosque in concionem coëgisset atque omnes consedissent, Thersites unus tumultuabatur idemque Agamemnoni aspera oratione conviciatus est. Quamquam conviciator plagis in ordinem coactus est, nihilominus tamen id mansit, ut superbis injuriaque regis ab homine turpissimae speciei infimaeque conditionis objurgata atque exagitata esset[7]. Haec incommoda tulit Agamemnon, antequam copias in aciem educeret. Quibus incommodis, postquam proclium commissum est, calamitates successerunt. Achivi primum, quamvis multis viris amissis, aequo Marte pugnabant. Sed, postquam Jupiter in Idam concessit ipseque belli fortunam administrare coepit, in turpem fugam conversi sunt. Et fuginun duces illustrissimi Idomeneus, Agamemnon, uterque Ajax, Ulixes, Nester, Diomedes. Fugientes Hector insequitur et Trojanos ad oppugnanda castra hortatur. Tum Achivi ab Agamemnone excitati fortem impetum faciunt, sed iterum in fugam conjiciuntur et intra vallum se recipere coguntur. Nox proelium diremit. Aga- memnon, salute desperata, concionem convocat et lacrimas fundens fugam suadet. Quam sententiam improbat Diomedes, Achivis acclamantibus. Tum Nestor, virtute Diomedis collaudata, ante omnia excubias collocari et corpora curar jubet. Idem, epulis factis, verecunde suadet Agamemnoni, ut cum Achille in gratiam redeat. Agamemnon temeritatis suae se poenitere confitetur promptoque animo recenset splendida munera, quibus Achillem plicare velit et, legati ut mittantur, concedit. Achilles benigne excipit legatos, sed societatem Agamemnonis et, quanta maxima sibi oblata fuerint dona, superbe rejicit, spernit, respuit seque cum copiis suis in patriam redituram dicit. — Itaque et calamitate pugnae et hac. acerba repulsa lata Agamemnon superbiam suam injuriamque cumulatissime explavit. Verumtamen ille submissus et spretus non dignitatem suam amisit. Imo vero auxit, cum, odio dimisso, aequitatem secutus est et sincero animo poenitentiam egit seque peccasse irae stolidae obtemperantem ingenue confessus est et, ut sibi Achillem reconciliaret, omne studium adhibuit. Cum igitur Agamemnon superbiam moderatione mutavisset, culpa liberatas est, tanto magis, quod mature, antequam calamitate victus esset, ipsum poenitentia subierat (2, 375 sqq.). Ut autem Agamemnon culpa vacat, ita Achilles culpam in se admittit. Hic igitur incipit altera eaque gravissima pars conflictionis. Prius enim Agamemnon in culpa fuit; Achilles vero jus divinum aequitatemque defendebat, etsi vitio non caruit, cum praeceps in iram regem acerbis dictis lacessivisset; verumtamen vi abstinuit omninoque principali culpa caruit. Nane vero mutantur partes, cum Achilles, Agamemnone animum submittente, superbia elatus de ira nihil concedit neque ullis honestis rationibus precibusque optimorum virorum Phoenicis, Ajacis, Ulixis se commoveri patitur, ut, armis sumptis, perniciem ab Achivis repellat. Cum igitur aequitatem humanitatemque migrat atque superbiae et irae plus, quam fns est, indulget[8], gravi noxa implicatur, cujus vicissim poenas daturus est, sic quidem, ut, dum pertinacia irae adversarium ulcisci velit, sibi ipsi noceat perniciemque suam afferat, id quod significavit Phoenix[9]. Etenim cum die orto pugna redintegrata esset diuque virtute pari pugnassent Achivi et Trojani, tandem Achivi inferiores proelio fiant. Malti duces Achivorum vulnerantur et praestantissimi quidem Agamemuon, Diomedes, Ulixes. Machaon vulneratus ad castra vehitur a Nestore. Achilles conspi- catus, Patroclum, qui, sitne Machaon, oculis comperiat, mittit. Qua occasione oblata Nestor, rebus Achivorum trepidis expositis, orat Patroclum, ut Achillem virtutis paternique praecepti admoneat seque, ut auxilio mittat, impetret. Interea Trojani vallo potiuntur et Achi- vos ad naves fugientes persequuntur iisque ignem injicere adnituntur. Patroclus redux Achillem, in quo sammo periculo versentur Achivi, edocet, propter animum indomitum objurgat et, se ut cum Myrmidonibus ire patiatur, rogat. Achilles, iram excusans, de injuria contumeliaque conqueritur ac tandem Patroclum ipsius arma induere et Trojanos strenue aggredientem a navibus répellere jubet simulque, ut, hostibus rejectis, statim ad se redeat, praecipit. Patroclus, ut prodiit, Trojanos putantes Achillem esse in fagam vertit atque fusos fugatosque vallo excedere coëgit. Verum, cum victoria exsultans fugientes usque ad moenia insecutus esset, ab Euphorbo et Hectore periit. Quo nuncio accepto Achilles in summos luctus incidit. Neque enim ulla calamitas major ipsi accidere poterat, quam amicum sua quidem culpa amisisse. Patroclus ingenio miti atque humano et magna virtute excellebat Achillisque studiosissimus erat. Qua egregia in se voluntate perspecta, Achilles Patroclum eximia caritate dilexit. Achilles neque odit neque amat nisi toto pectore. Quibus contrariis affectibus cognitis cognovimus omnem naturam viri. Ac nemo unquam ſuit, qui amicum suum ardentius lugeret. Et ipse quidem profitetur, non se mortem patris nec cari filii gravius laturum fuisse. Amico amisso nihili ducit vitain mortemque fatalem oppetere paratus est, dummodo caedem illius ulciscatur. Neque gravi dolore oppressus curat splendida dona, nec cibum capere vult, sed lamenta fundens ejulansque aestuat cupidine ulciscendi amici. Sed, antequam manum conserat, hortatu matris convocat concionem et cum Agamemnone sponte in gratiam redit. Itaque, quae res nulla satisfactione, nullo stadio, nullis precibus amicorum effici potuerat, ut Achilles iram animo dimitteret conciliareturque Agamemnoni, ea nunc effecta est magna calamitate doloreque ingenti ex ea concepto. Nunc tandem Achilles male irae indulsisse se confitetur doletque ex animo, quod iram fovens multos Achivorum ab hostibus caedi passus sit. Nunc tandem finem facit irae atque Agamemnonem, ut Achiuos ad pugnam ocius excitet, bortatur. Quod igitur noluit prius rogatus, id nunc facit non rogatus, quemadmodum ei praedixerat Phoenix. Quod prius facere poterat optime de Achivis meritas hl nunc aggreditur minore merito, quippe necessitate domitus et coactus[10]. Itaque ipse inhumanitatem suam ultus est. Pari molestia respondet Agamemnon et stallum se fuisse fatetur quidem, sed culpam ejus rei ad deos auctores transfert et pro injuria Achillem muneribus infinitis oblatis placare, velle se declarat. Ut, quae ad pacem conciliandam acta sint, ea perfectum atque honestum exitum habeant, Ulixes, quem in castris Achivorum alterum Nestorem dixeris[11], sundet Agamemnoni, ut dona ferat in mediam concionem, et sic utramque admonet (19, 178 – 183):

καὶ δὲ σοὶ αὐτῷ θυμὸς ἐνὶ φρεσὶν ἵλαος ἔστω.
αὐτὸς ἔπειτά σε δαιτὶ ἐνὶ κλισίης ἀρεσάσθω
πιείρῃ, ἵνα μή τι δίκης ἐπιδευὲς ἔχῃσθα.
Ἀτρείδη, σὺ δ᾽ ἔπειτα δικαιότερος καὶ ἐπ' ἄλλῳ
ἔσσεαι· οὐ μὲν γάρ τι νεμεσσητόν βασιλῆα
ἄνδρ' ἀπαρέσσασθαι, ὅτε τις πρότερος χαλεπήνῃ.

Quae sub finem quasi occasione oblata inter cetera dicta videntur, sed vi sua prima sunt, quippe quibus mens poématis interior contineatur. Achille in pugnam progresso, exoritur certamen atrox, cruentum, saevum, diis suas quibusque partes juvantibus. Trojani intra muros se recipiunt. Hector, qui, ut cum Achille congrederetur, solus ante portas remanserat, ubi Achillem conspexit, in fugam se dedit. Tamlem post longum cursum substitit et pugna inita ab Achille occisus armisque spoliatus et currui alligatus in castra tractus est. Ita ultione animum explevit Achilles.

Qua ultione multi viri docti poëtam carmen absolvisse voluerunt. Sed haec ratio minus conveniebat in- genio felici sapientiaeque Graecorum. Quid enim? Heros secandum Achillem fortissimus, qui naves Achivorum ipsosque a certa pernicie defenderat, non ab amico ceterisque Achivis communiter summis honoribus aftici debuit? Nonne, si haec pars abesset, quivis Graecorum quaesivisset, quid factum esset cadavere tanti herois? Nonne irasceretur poëtae, qui res ab eo fortiter gestas splendide enarrasset, officia suprema caritatis, pietatis, gratique animi Achivorum oblivioni dedisset neque praestitisset, quae Achillem justa funebria amico suo facturum promisisse nunciasset? Quid? Luctus gravissimus Achillis num ultione exacta obmutuit, an continenter aestuavit? Nam Achilles cadaver Hectoris, uti promiserat[12], canibus volucribusque dilaniandum projecit? Quod si fecit, num inultum tulit, Jove iniqua facinora vindicante? Num denique poëta rem totam foedo aspectu cadaveris raptati absolvit atque Achillem initio jure iratum, in fine adeo ira iniqua, improba, impia furentem exhibuit? Cave credas. Sapientior fuit divinus poëta jurisque divini et humani atque artis magis gnarus, quam qui duos libros postremos ad rem non pertinere arbitrati sunt. Quae igitur res, quae veritas, quae huntanitas, quae religio, quae animus audientium postulabat, ea omnia admirabili arte seu potius divina facultate praestitit. Itaque Achilles redax una cum Myrmidonibus Patroclum luctu lacrimisque honorabat ac deinde, postquam illis epulum funebre parari jussit, a principibus ad Agamemnonem deductus est. A quo invitatus corpus curare recusat, antequam, justa Patroclo persoluta sint, epulumque invisum degustat. Post coenam in suum quisque tentorium discessit decubiturus. Achilles autem in litore jacebat, graviter gemens Tandem somno captus videre sibi visus est captareque manibus porrectis animam Patrocli, quae se alloqueretur et celerem sepulturam postularet moneretque, ut ossa utriusque in eadem urna componerentur. Expergefactus Inctui se dedit omnibusque luctum excitavit. Aurora apparente Agamemnon mulos et viros excivit e tentoriis, qui ligna conveherent. Quo facto, corpus Patrocli pompa funebri fertur, Achille moesto caput tenente. Ubi in locum designatum allatum est, Achilles comam Sperchio fluvio patrio pro reditu consecratam abscidit reposuitque in manibus Patrocli, quippe in patriam terram non amplius reversurus. Qua re adstantibus luctum commovit, atque lugentibus sol occidisset, nisi Achilles Agamemnonem monuisset, ut populum dimitteret coenamque parari juberet. Cum dicit fore, ut Agamemnoni maxime populus pareat, sponte summum imperium Agamemnonis agnoscit. Populo dimisso, rogum exstruunt eique corpus imponunt. Achilles autem, multis victimis caesis, ejulaas amicum alloquitur Hectoremque canibus dilaniandumi se daturum promittit. Frustra quidem. Nam Venus et Apollo curant, ut corpus intactum maneat, Dam rogus igne consumitur, Achilles tota nocte animam Patrocli miseri vocans libationem perficit lamentaturque, reptans prope pyram crebroque ingemiscens, ut pater lamentatur ossa cremans filii sui desponsi, qui mortuus dolore affecit miseros parentes. Diluculo rogus consumptus erat; Achilles autem procubuit fessus dulcique somno sopitus est. Interea Achivi frequentes circa eum congregabantur; quorum adeuntium tumultu et strepitu ille somno excitatus Agamemnonem caeterosque principes adhortatus est, ut rogum vino exstinguerent et secum una ossa Patrocli colligerent atque collecta in aurea phiala ponerent, donec et ipse apud Orcum conderetur; tumulum autem mediocrem facerent, quem postea latum altumque erigerent, qui sui superstites essent. Illi obsecuti flentesque mandata perfecerunt. Tum Achilles populum detinuit praemiisque propositis instituit ludos funebres. — En summa libri vicesimi tertii. Cujus vis haec est: Primum expressus est indefessus luctus Achillis. summo luctu Achilles superbam pertinacemque iram expiare debuit. Poena aequare debuit culpam. Deinde luctus participes sunt omnes principes ceterique Achivi. Quo communi luetu in primis flexi domitique sunt animi Achillis et Agamemnonis. Libro undevicesimo in gratiam redierat uterque ; attamen fides reconciliatae gratiae non satis manifesta erat. Hanc igitur nunc testificantur luculentissima concordia atque mutua benevolentia. Etenim Achilles ad Agamemnonem ad epulum se deduci passus est eique tamquam imperatori debitum honorem habuit, cum eum semper primum alloqueretur eique partem officii obeundi permitteret atque populum maxime parere significaret. Rursus Agamemnon prompto animo officium exsecutus est, Achilli lugenti constanter adfuit atque ludos funebres praesentia sua ornavit. Quibus ludis alter alterum egregia observantia coluit. Cum enim Aga- memnon postremus ad jaculandum surrexisset, Achilles sic eum allocutus est (23, 890-893):

Ἀτρείδη· ἴδμεν γάρ, ὅσον προβέβηκας ἁπάντων,
ήδ' ὅσσον δυνάμει τε καὶ ἥμασιν ἔπλει ἄριστος·
ἀλλὰ σὺ μὲν τόδ' άεθλον ἔχων κοίλας ἐπὶ νῆας ἔρχευ,

Afferamus venustam annotationem doctissimae Dacier: «Agamemnon se lève pour le dernier, pour montrer qu'il ne veut que faire honneur à Patrocle et à Achille. Mais Achille ne souffre pas que personne concoure avec lui, il lui donne le premier prix. Il y a là une bienséance, qui mérite d'être remarquée.»

Ludi denique cum summum ornamentum fuerunt exsequiarum, tum quasi lumen solis nubila discutiens tristitiam luctus communis mitigarunt atque concordiam principum festi diei solemnibus auctam ostenderunt: Postremo advertamus animum ad exempla pietatis et molestiae decoratae et arrogantiae vindicatae (586–595, 602–611, 770 sqq. 762 sqq.).

Pax in castris Achivorum restituta quidem est summique principes, lite composita, benevolentia mutua 'se prosecuti sunt. At Achilles continenter luit poenas irae iniquae. Caret enim animi tranquillitate saevitque dolore atque iracundiae indulgens nefandum facinus committit. Elenim, ludis peractis, populi ad naves redierunt atque epulati somno se dederunt. Sed Achilles somnum capere non potuit fundebatque uberes lacrimas atque huc et illuc volvebatur, desiderans virtutem et animum magnum amici. Tandem, surrexit oberravitque moestus in litore maris atque die orto Hectorem alligavit currai terque circa Patrocli tumulum raptavit raptatumque reliquit în pulvere extensum. Hacc Achilles contra omne jus fasque commisit. Hector semper pium se erga deos praebuerat, id quod poëta data opera urget[13], neque hanc contumeliam post mortem meruit. Quare eum mi serabantur dii atque corpus a Mercurio surripi voluerunt. Quod non placuit Iunoni, Neptun, Minervae. Tum Apollo aequitatis humanitatisque partes sustinens sie deos Hectoris inimicos allocutus est (33 sqq.):

Σχέτλιοί ἐστε θεοί, δηλήμονες· οὔ νύ ποθ' ὑμῖν
Ἕκτωρ μηρί' ἔκηε βοῶν αἰγῶν τε τελείων;
τὸν νῦν οὐκ ἔτλητε νέκυν περ ἐόντα σαῶσαι
ᾗ τ' ἀλόχῳ ἰδέειν καὶ μητέρι καὶ τέκεϊ ᾧ
καὶ πατέρι Πριάμῳ λαοῖσί τε, τοί κέ μιν ὦκα
ἐν πυρὶ κήαιεν καὶ ἐπὶ κτέρεα κτερίσαιεν.
ἀλλ' ὀλοῷ Ἀχιλῆϊ θεοὶ βούλεσθ' ἐπαρήγειν,
ᾧ οὔτ' ἂρ φρένες εἰσὶν ἐναίσιμοι οὔτε νόημα
γναμπτὸν ἐνὶ στήθεσσι, λέων δ' ὣς ἄγρια οἶδεν,
ὅς τ' ἐπεὶ ἂρ μεγάλῃ τε βίῃ καὶ ἀγήνορι θυμῷ
εἴξας εἶσ' ἐπὶ μῆλα βροτῶν ἵνα δαῖτα λάβῃσιν·
ὣς Ἀχιλεὺς ἔλεον μὲν ἀπώλεσεν, οὐδέ οἱ αἰδὼς
γίγνεται, ἥ τ' ἄνδρας μέγα σίνεται ἠδ' ὀνίνησι.
μέλλει μέν πού τις καὶ φίλτερον ἄλλον ὀλέσσαι
ἠὲ κασίγνητον ὁμογάστριον ἠὲ καὶ υἱόν·
ἀλλ' ἤτοι κλαύσας καὶ ὀδυράμενος μεθέηκε·
τλητὸν γὰρ Μοῖραι θυμὸν θέσαν ἀνθρώποισιν.
αὐτὰρ ὅ γ' Ἕκτορα δῖον, ἐπεὶ φίλον ἦτορ ἀπηύρα,
ἵππων ἐξάπτων περὶ σῆμ' ἑτάροιο φίλοιο
ἕλκει· οὐ μήν οἱ τό γε κάλλιον οὐδέ τ' ἄμεινον.
μὴ ἀγαθῷ περ ἐόντι νεμεσσηθέωμέν οἱ ἡμεῖς·
κωφὴν γὰρ δὴ γαῖαν ἀεικίζει μενεαίνων.

Obloquitur Juno, sed dirimit litem pater deorum di cens, Hectorem hominum, gui sint Trojae, carissimum fuisse diis propter pium animum, neque furto rem peragi vult, sed honesto consilio Hectorem redimendum esse ducit. Sic igitur Chetidem advocatam alloquitur (104 sqq.):

Ἤλυθες Οὔλυμπόνδε, θεὰ Θέτι, κηδομένη περ,
πένθος ἄλαστον ἔχουσα μετὰ φρεσίν· οἶδα καὶ αὐτός·
ἀλλὰ καὶ ὧς ἐρέω τοῦ σ' εἵνεκα δεῦρο κάλεσσα.
ἐννῆμαρ δὴ νεῖκος ἐν ἀθανάτοισιν ὄρωρεν
Ἕκτορος ἀμφὶ νέκυι καὶ Ἀχιλλῆϊ πτολιπόρθῳ·
κλέψαι δ' ὀτρύνουσιν ἐΰσκοπον Ἀργειφόντην·
αὐτὰρ ἐγὼ τόδε κῦδος Ἀχιλλῆϊ προτιάπτω,
αἰδῶ καὶ φιλότητα τεὴν μετόπισθε φυλάσσων.
αἶψα μάλ' ἐς στρατὸν ἐλθὲ καὶ υἱέϊ σῷ ἐπίτειλον.
σκύζεσθαί οἱ εἰπὲ θεούς, ἐμὲ δ' ἔξοχα πάντων
ἀθανάτων κεχολῶσθαι, ὅτι φρεσὶ μαινομένῃσιν
Ἕκτορ' ἔχει παρὰ νηυσὶ κορωνίσιν, οὐδ' ἀπέλυσεν·
αἴ κέν πως ἐμέ τε δείσῃ, ἀπό θ' Ἕκτορα λύσῃ.

Ιtaque potentissimi dii jura divina et humana tutantur. Iidem coërcent intemperantiam atque licentiam ho- minum. Praecipue autem notanda sunt verba Apollinis, qui ex vitae, honestatis pietatisque rationibus damnat impotentiam Achillis. Clementius judicat de Achille pater deorum honoratque eum, cum ei bonam animi indolem tribuit (157-158):

οὔτε γάρ ἐστ' ἄφρων, οὔτ᾽ ἄσκοπος, οὔτ᾽ ἀλιτήμων.
ἀλλὰ μάλ' ἐνδυκέως ἱκέτεω πεφιδήσεται ἀνδρός.

Aliter judicat Hecuba vv. 200-216, ut mox falsam spem eam habuisse contrario eventa probetur.

Bono cum augurio iter ingressus Priamus a Mercurio in tentorium Achillis deductus est. Atque, prope nt accessit, manibus prehendit genua Achillis et osculatus est manus terribiles, homicidas, quae ei multos interfecerant filies. Tum senex illum mollissimis verbis allocutus est admonuitque patris ejus, qui fortasse nunc a vicinis premeretur neque haberet, qui se a pernicie defenderet, qui tamen felicior esset, quod speraret se dilectum filium visurum, ipsum autem infelicissimum plurimos filios amisisse inque his Hectorent, qui anus urbem tulatus esset. Claudens orationem deos revereri atque iterum brevius quidem patris memorem esse jubet suamque fortunam terribilem his gravissimis verbis conqueritur (504--506):

ἐγὼ δ' ἐλεεινότερός περ,
ἔτλην δ', οι οὔπω τις ἐπιχθόνιος βροτός ἄλλος,
ἀνδρὸς παιδοφόνοιο ποτέ στόμα χεῖρ᾽ ὀρέγεσθαι.

Achilles mandatis Jovis propter pietatem parere constituerat. Sed plurimum tamen, animum ejus commovit fortuna Priami. Quemadmodum, cum homicida exsul în aedes viri divitis intravit, stupor et admiratio incessit adspicientes, sic Achilles, ut senem conspexit, obstupuit atque supplicem ad pedes provolutum et lacrimantem et manus suas osculantem miseratus et miratus simulque vicem dolens patris sui recordansque amici amissi lacrimas et ipse fudit. Mirabilis fortuna utriusque. At mirabilior Achillis, illustris victoris, coram supplice sene gements et lacrimantis. Dum autem Achilles flebat, multas res versabat in animo atque in Priami patrisque et sua ipsius fortuna communem fortunam hominum miratus est. Cum igitur lugens senem erectum propter consilium audax admiratus, dolorem ut leniret, adhortatus esset, hanc sortem, inquit, dii decreverunt miseris mortalibus, ut viverent tristes; ipsi autem sine cura sunt. Nimirum duo dolia jacent in Jovis limine donorum. Cui quidem mixta haec dederit Jupiter, is modo in malum, modo in bonum inellit, eui autem ex malis dederit, cum injuriis obnoxiam facit; atque hunc dira fames per terram almam agit isque vagatur nee diis honoratus neque hominibus. Hinc autem transit ad vicissitudinem fortunae patrls sui et Priami, quibus exemplis ante aculos ponat, quam fragtles sint atque incertae res hominum (534 sqq.):

ὣς μὲν καὶ Πηλῆϊ θεοὶ δόσαν ἀγλαὰ δῶρα
ἐκ γενετῆς· πάντας γὰρ ἐπ' ἀνθρώπους ἐκέκαστο
ὄλβῳ τε πλούτῳ τε, ἄνασσε δὲ Μυρμιδόνεσσι·
καί οἱ θνητῷ ἐόντι θεὰν ποίησαν ἄκοιτιν·
ἀλλ' ἐπὶ καὶ τῷ θῆκε θεὸς κακόν, ὅττί οἱ οὔ τι
παίδων ἐν μεγάροισι γονὴ γένετο κρειόντων.
ἀλλ' ἕνα παῖδα τέκεν παναώριον· οὐδέ νυ τόν γε
γηράσκοντα κομίζω, ἐπεὶ μάλα τηλόθι πάτρης
ἧμαι ἐνὶ Τροίῃ, σέ τε κήδων ἠδὲ σὰ τέκνα.
καὶ σὲ γέρον τὸ πρὶν μὲν ἀκούομεν ὄλβιον εἶναι·
ὅσσον Λέσβος ἄνω Μάκαρος ἕδος ἐντὸς ἐέργει
καὶ Φρυγίη καθύπερθε καὶ Ἑλλήσποντος ἀπείρων,
τῶν σε γέρον πλούτῳ τε καὶ υἱάσι φασὶ κεκάσθαι.
αὐτὰρ ἐπεί τοι πῆμα τόδ' ἤγαγον Οὐρανίωνες,
αἰεί τοι περὶ ἄστυ μάχαι τ' ἀνδροκτασίαι τε·
ἄνσχεο, μὴ δ' ἀλίαστον ὀδύρεο σὸν κατὰ θυμόν·
οὐ γάρ τι πρήξεις ἀκαχήμενος υἷος ἑῆος,
οὐδέ μιν ἀνστήσεις, πρὶν καὶ κακὸν ἄλλο πάθῃσθα.

Et omnino, quantum animus Achillis in universa rerum cogitatione versetur pariter ex v. 600 sqq. licet cognoscere. Ut enim Priamum ad cibum sumendum adigat, affert exemplum Niobes, quae, duodecim Aliis filia basque amissis, cibum tamen sumpserit. Sed vim exempli latius patere atque generalem sententiam potius, quam singularem rem a poëta spectari, cum ex universa mente poëmatis, tum ex hac ipsa narratione facile perspicitur. Cum enim Achilles narrat, Nioben Latonae se exaequasse gloriatamque esse, illam dno, se autem multos liberos peperisse atque propter hanc gloriationem Apollinem et Dianam, licet duo essent, tamen illos omnes perdidisse; manifesto declarat, incertam esse fortunain hominum neque licere efferri rebus prosperis sibique praefidere, quod dii superbiam impietatemque ulciscantur. Cum igitur Achilles ejusmodi sensibus moveretur, erga Priamum mitem se et benevolum praebuit. Ac primum senem ad pedes provolutum manu prehensa removit a se leniter miseratusque erexit. Deinde affabili sermone plus postquam corpus Hectoris lavari ungique jussit lotumque atque vestitum ipse cum soriis in rhedam imposuit, ad coenam vocavit, undecim quos postulaverat dies ad sepeliendum Hectorem concessit eumque, manu dextra prehensa, ne forte timeret, dimisit. Quamquam iracundam naturam ne tum quidem plane exuit. Nam, cum Priamus rogaret, ut sibi cadaver citius redderet, ut oculis videret, subiratus eum, sibi dolenti animum irritaret, admonuit, ne, quamvis sup- plicem, non incolumem relinqueret Jovisque mandata violaret. Deinde domo egressus corpus Hectoris auferri jussit, ne Priamus conspicatus iram non cohiberet, neve ipse animo concitato supplicem interficeret. Verumtamen Achilles data opera curavit, ut irae temperaret neque impium facinus committeres. Egregie igitur fecit poëta, ut Achilles ab initio usque ad finem, quamvis dissimilis, tamen sibi constans esset Et iracundus quidem apparuit ipso initio, etsi a pietate non abhorruit, cum deae sapienti paruisset atque ira compressa a vi se prohibuisset. Postquam autem e concione discessit, fuit inexorabilis, donec gravi calamitate doctus sapere coepit odiumque Agamemnonis dimisit. Jura negavit sibi nata, cum in victum hostem praeter fas fureret. At mandatis patris deorum et gravi fortuna Priami commotus ac pariter patris sui senis admonitus et dolore emollitus iracundiam judicio recto cohibuit, ad universam humanitatem animum appulit, jura divina dictis factisque observavit atque pio animo coluit. Itaque in fine poëmatis Achilles, quemadmodum initio, in iram praeceps quidem fuit, sed irae temperans, humanus, pius, magnanimus ac prope perfectus[14]. Hanc igitur bonam frugem tulerunt calamitates. Qua eadem fruge consummatur poëma. Nam contentio, ira, odium, insolentia, impietas aliaque ejusmodi vitia ipsa per se non habent poësin. Vera enim poësis sita est in deo, seu in conspiratione et consensu humanae mentis et divinae voluntatis. Quare omne poëma, quod quidem perfectum dici possit, hanc concordiam rerum humanarum et divinarum efficere eamque ipso principio spectare atque intendere debet. Itaque liber vicesimus quartus fastigium operis est, sine quo fastigio Ilias non opus absolutum est[15]. Verum non ad finem usque illam, quam diximus, concordiam dilatam, sed initlo et medio opere sensim et pedetentim praeparatam esse supra vidimus. Etenim libro primo Nestor litigantes prudenti sermone ad moderationem concordiamque hortabatur. Secundo autem libro Agamemnonem injuriae poenituit. Idem nono libro ad pacem inclinavit misitque legatos, qui magnis promissis factis animum Achillis placarent. Tandem libro undevicesimo Achilles iram deposuit et libro vicesimo tertio optima fide in gratiam rediit cum Agamemnone.

Ut autem hic reditus in gratiam fieri posset, utrumque virum malum accipere impotentiaeque suae poenas dare oportebat. Quae mala adducta sunt belli adversa fortuna, quae precibus Achillis opeque divina suscitata erat. Proelia igitur gravia, horrida, funesta implent maximam partem poëmatis. Quid est autem, quod haec legentes non modo non taedio capiamur, sed etiam delectemur perpetuo et suaviter afficiamur? Non profecto, non clamor ferus pugnantium, non cruentae caedes, non foeda vulnera, non cadavera in pulvere jacentia, non gemitus pereuntium, non jactationes cavillationesque victorum animum nostrum oblectant, sed hominum varia fata, diversa studia consiliaque multiplicem atque varium in modum elusa, inopinati atque mirabiles eventus, in primis autem justitiae divinae meritae vices deorumque aequa voluntas. Et quidem poëta in describendis singulis certaminibus saeplus utitur ironia, vel potius in varia fortuna certaminum ironiam rerum humanarum ceroit. Quae ironia nititur in consilii, studii, opinionis, spei et contrarii ac plerumque funesti eventus vel contrarii funestive rum status mira diversitate. Ut brevissime dicam, homines magna sui opinione magnas res agitant animo atque moliuntur, sed eventu nibil nisi infirmitatem atque imbecillitatem suam manifestam faciunt. Itaque ironia proficiscitur a natura humana improvida, fragili atque imbecilla. Efficitur autem variis modis variumque habet eventum atque vim. Ac minorem vim habet, cum ii, qui rem suscipiunt, spe solum dejiciuntur atque eluduntur vel certe levem jacturam faciunt. Optima est tum, cum injusti atque superbi vel fato vel deorum voluntate graviter affliguntur aut pereunt. Hac deterior quidem, sed dolorem ne dicam indignationem, afferens maximum accidit, cum insontes atque boni viri calamitatem accipiunt. Cujus tertii generis, poëta, quia versatur in bello aspero, quod insontibus pariter atque sontibus perniciosum est, multa exempla exhibet. Sed plerumque tamen ille monstrare studet homines aut impietate aut levitate animi atque temeritate in perniciem ruere. Sed proponamus exempla variasque formas ironiae.

Homines igitur futuri improvidi rationes varias consiliorum sic ineunt atque sic res aggrediuntur, ut proxime ad nihilum recidant omnia. Atque adeo eo temporis puncto, quo rem optime se instituisse arbitrantur ejusque perficiendae certam spem habent, ludibrium paratum est, quod ipsos latet, nec nisi spectantibus apertum est. Fit quoque, at, dum secure agant resque suas bene collocatas opinentur malis opprimantur. Praecipue autem plectantur ii, qui sibi praefidunt atque superbia arrogantiaque efferuntur. Alque sunt, qui in summum fastigium attollantur, quo deinceps gravius cadant. Alii vieto hoste gloriantur cum acerbitate, ut mox a fortiore victore idem patiantur. Alii, quod miserius est, dum periculum effugere student, faciunt, ut in extremum discrimen se inferant. Parentes divitias compararunt, quas filiis heredibus relinquerent; sed filii morte praematura absumuntur et bona eorum extranei dividunt. Alii, filiis praeter opinionem amissis, miseri fraudantur alimentis, quae ab illis speraverant. Vir divitiis pollens atque liberalis eorum, in quos beneficia contulerat, neminem nactus est, qui ab ipso exitium propulsaret. Sagittarius ope divina artem sagittandi didicit, sed tamen mortem a se defendere non potuit Artifex peritissimus affabre exstruxit navem, qua ipsi et patriae suae perniciem crearet. Quin vates, qui alios res futuras docebat, non filiis. suis malam sortem praedixit nec prohibuit, quominus periculo sese offerrent.

Haec igitur et alia similia exempla ironiae inveniuntur apud poëtam, in quibus variam ludibrii vim videre facile est. Praecipue antem poëta eos viros in scenam mittit, qui nobili loco orti sint et qui fama atque opibus fortunisque floreant. Quoniam in ejusmodi hominibus imbecillitas humana variaque fortuna elucet quam maxime atque vehementer afficit animam nostrum. Quocirca aliquoties meminit dilectae patriae, uxoris, liberorum, ut spe eos revisendi misere frustrata increscat ludibrium atque commiseratio. Saepissime poëta uno loco ironiam absolvit; interdum autem majore intervallo interjecto eam intendit et praeparat et, quid eventurum sit, leniter praedicit. Res pugnantes inter se, quibus ironia conficitur, verborum atque sententiarum vi cumulat, ut maxime inter se differant, quo eodem pertinet similitudinum crebrior usus. Easque res aut, ut ita dicam, objectiva ratione exponit legentique liberum judicium permittit, aut ipse sententiam suam de vanitate consiliorum opinionumque humanarum expromit; quam sententiam saepissime inducit voce νήπιος, ilque ille tum facit, cum ad rem graviorem animam nostram excitare vult, vel cum sine tali sententia haud satis emineret ironia. Quae ratio et satietati (objectivae) narrationis occurrit et sensus nostros suaviter afficit. Et omnino poëta fortunas humanas vicissitudinesque sic adumbrat, ut gravissimis atque mollissimis affectibus moveri videatur, quamquam in summo ás summam tranquillitatem animi prae se fert, id quod maxime tam apparet, cum singulas quasque res easque tenuissimas uberrima narratione persequitur. Quae saepissime occurrit ironia, tragica est, quippe hnic carmini, quod descriptione tractationeque argumenti tragicum genus refert, maxime conveniens; interdum autem simul et tragicam et comicam, ant solam vim comicam habet. Sed nunquam poëta res hominum neque inutili lamentatione complorat, neque eas temere irridet, sed tamquam necessitatem vel fatalem vel naturalem libera mente contemplatur ac per cipit. In quo eum haud inepte cum rerum naturalium severo scrutatore, vel veri securo investigatore, vel potius cum Jove fata humana lancibus pensitante conferas. Omnino autem vitam hominum miseram, res humanas incertas atque caducas habet. Quare saepius homines δειλοί βροτοί nominantur. Atque comparat eos cum foliis arborum aliis nascentilus, aliis decid lentils. Sie enim Glaucus Diomedi genus sciscitanti respondet (6, 146-149):

οἵη περ φύλλων γενεή, τοίη δε καὶ ἀνδρῶν.
φύλλα τὰ μέν τ' ἄνεμος χαμάδις χέει, ἄλλα δέ θ' ὕλη
τηλεθέωσα φύει· ἔαρος δ' ἐπιγίγνεται ὥρη.

Jupiter sic alloquitur equos Achillis mortem Patroeli lugentes (17, 413-447).

Ἆ δειλώ, τί σφῶν δόμεν Πηλῆι ἄνακτι
θνητῷ, ὑμεῖς δ᾽ ἐστὸν ἀγήρω τ᾿ ἀθανάτω τε.
ἵνα δυστήνοισι μέτ᾽ ἀνδράσιν ἄλγε' ἔχητον;
οὐ μὲν γάρ τί πού ἐστιν ὀιζυρώτερον ἀνδρὸς
πάντων, ὅσσα τε γαῖαν ἔπι πνείει τε καὶ ἔρπει.

Similiter Ulixes (Od. 18, 130-131):

οὐδὲν ἀκιδνότερον γαῖα τρέφει ἀνθρώποιο,
πάντων, ὅσσα τε γαῖαν ἔπι πνείει τε καὶ ἔρπει.

Libri septimi decimi versibus 201-208 Jupiter commiseratur Hectorem triumphantem neque sibi proximam mortem imminere cogitantem. Conferas eum his orationes Achillis in extremo libro Iliadis. Quid? Dii mala hominum nequitiae atque improbitati tribuunt eosque indignos esse, quorum causa ipsi inter se dissideant, saepius profitentur. Afferamus verba Apollinis certamen inire cum Neptuno detrectantis (21, 462–467):

Ἐννοσίγαι', οὐκ ἂν με σαόφρονα μυθήσαιο
ἔμμεναι, εἰ δὴ σοίγε βροτῶν ἕνεκα πτολεμίζω,
δειλῶν, οἱ φύλλοισιν ἐοικότες ἄλλοτε μέν τε
ζαφλεγέες τελέθουσιν, ἀρούρης καρπὸν ἔδοντες,
ἄλλοτε δὲ φθινύθουσιν ἀκήριοι. ἀλλὰ τάχιστα
παυσώμεθα μάχης· οἱ δ' αὐτοὶ δηριαάσθων.

Jupiter sic judicat Od. 1, 33 sqq.:

Ὦ πόποι οἷον δή νυ θεοὺς βροτοὶ αἰτιόωνται.
ἐξ ἡμέων γάρ φασι κακ᾽ ἔμμεναι· οἱ δὲ καὶ αὐτοὶ
σφῇσιν ἀτασθαλίῃσιν ὑπέρμορον ἄλγε' ἔχουσιν.

Contrariam imaginem rerum laetioremque speciem praebet Olympus. Dii immortales potentesque vitam securam ac beatam degunt atque, dum homines in terris malis confictantur, ipsi laetis conviviis et colloquiis indulgent, quare saepissime μάκαρες et ἀκηδέες audiunt. Quamquam infirmitatis humanae haud omnino expertes sunt. Itaque mortalium causa in partes disces dunt et in rixam eunt sibique invicem mala inferunt. Sic Mars et Venus jussu Minervae a Diomede vulnerantur ab ipsaque projiciuntur; Diana autem ab Junone male (ractatur. Quae cum praeter opinionem dignitatis atque virtutis divinae accidant, Mars et Venus et Diana irοniam comicam afferunt. At vero hi dii potissimum in poëmate ridiculas partes tenent. Nam Iupiter, Apollo, Minerva, Neptunus, Juno plerumque dignitatem atque gravitatem suam tuentur. Omnjum autem gravissimus pater deorum, quamquam ne is quidem ab ironia plane liber est[16]. Sic, ceteris diis e turba pugnantium discedere jυssis, ipse in Idam descendit, ut pugnae fortunam prospiciens administraret. Hunc Iuno, Trojanis inimica, bota, uncta, cestoque Veneris ornata ut adiit, desiderio inflammavit somnoque oppressit. Tum Neptunus auxilio venit Achivis. Trojani caeduntur et extra castra vallumque fugantur. Jupiter expergefactus male se Trojanis consuluisse animadvertit atque Junoni irascitur eique, suam potentiam extollens, supplicium atrox minatur. Quae sane omnia in patre deorum hominumque potentissimo ridicula sunt. Cfr. 19, 95 sqq. Utcumque est, dii virtutibus plurimum superant homines neque casibus incertis similiter, atque illi, obnoxii sunt omninoque integra felicitate seu beatitudine coelesti utuntur.

Quid ergo? In terris nihil certi, nihil solidi, nihil, nisi labores, mala, calamitates? At di res humanas curant, tuentur, administrant. At probi homines et justi et moderati et pii deorum tutela auxilloque utuntur[17]. Con- tra impii, iujusti atque insolentes poenas jastas persolvunt. Ac saepissime quidem insolentia superbiaque a diis plectitur; pietas atque modestia javatur ab iisdem atque honore cumulatur. Cujus rel exemplum praebet Achilles et Agamemnon. Alia exempla deprehendimus in descriptione certaminum, ubi ironiam poëta exhibet. Poenam autem homines aut sic subeunt, ut malis cupidinibus obcaecati ultro eas res sectentur, quae ipsis mala pariturae sint, diis occulta via delicta exsequentibus, aut sic, ut a diis, praecipue autem a dea, quae appellatur Ἄτη, ad ea, quibus semetipsi perdant, facinora impellantur. Quae ipsa per sc ironiam continent, eamque validissimam, qua appareat, homines suis propriis artibus praecipites ire in perniciem. Quodsi qui, ut Agamemnon saepius, de iniquitate deorum conqueruntur suamque culpam in deos conferunt, injuria illi et inepte. Quoniam homines liberi sunt atque, quicquid principio aut boni aut mali patrant, libere patrant. Si igitur malis afficiuntur, suo ipsorum merito afficiuntur, neque ejusmodi querelae inertes aliam vim habent apud nostrum, quam ut ii, qui querantur, inscientes sibi ipsi illudant. Dii, etsi non illam invidentiam Herodoteam (φθόνον θεῶν) prae se ferunt, tamen suae potestatis studiosi sunt neque homines sdpra humanam conditionem altius eniti vel ipsis se exaequare patiuntur. Ut exemplo utar, Achilles, deae Glius, animi et corporis viribus et venustate omnium maxime excellebat ob easque virtutes carus erat Jovi. Cum igitur talibus ac tantis rebus superior esset ceteris hominibus, ne majore felicitate, quam quae hominibus concessa esset, frueretur a diis vel fato, quod perinde est[18], constitutum est, ut aut longam et ingloriam, aut brevem et gloriosam vitam haberet[19]. Ceterum dii leni imperio utuntur. Favent virtuti[20] benevolique sunt erga homines, qui intra justos fines humanitatis vero santur, eosque in re gerenda adjuvant et, quoad id per fati vel naturae legem fieri potest, servant a morte aut levant doloribus. Atque honos viros tantopere diligunt, ut mortuos honore afficiant. Jovi dolenti deliberantique, num Sarpedonem, optimum virum, servet, an mortem obire patiatur, sic praeter ala suadet Juno (16, 450–457):

ἀλλ᾽ εἴ τοι φίλος ἐστί, τεὸν δ᾽ ὀλοφύρεται ἦτορ,
ἤτοι μέν μιν ἔασον ἐνὶ κρατερῇ ὑσμίνη
χέρσ' ύπο Πατρόκλοιο Μενοιτιάδαο δαμῆναι·
αὐτὰρ ἐπὴν δὴ τόνγε λίπῃ ψυχή τε καὶ αἰών,
πέμπειν μιν Θάνατόν τε φέρειν καὶ νήδυμον Ὕπνον,
εἰςόκε δὴ Λυκίης εὐρείης δῆμον ἵκωνται·
ἔνθα ἐ ταρχύσουσι κασίγνητοί τε ἔται τε
τύμβω τε στήλη τε· τὸ γὰρ γέρας ἐστὶ θανόντων.

Cfr. vv. 676-683, quibus Apollo Sarpedonem lotum et unctum atque vestitum in patriam misisse dicitur. . Item Apollo curavit cadaver Hectoris idque propter pietatem viri Jupiter justis exsequiis ornandum suis reddi jussit. Summae autem lenitatis liberalitatisque exemplum dii ostenderunt in liberis Niobes. Cum enim bi propter jactantiam impiam matris perditi essent inhumatique jacerent, ipsi eos humandos curarunt.

Nec magis fatum tamquam vis quaedam caeca hominibus impendet libertatemque eorum plane opprimit, quandoquidem illi praeter fatum (ὑπὲρ μόρον)[21] rem gerere possunt diique interdum intercedere debent, ne fatum violetur. Quodsi fatum severitatem prae se fert, justitiae aequitatisque munus exsequitur hominumque superbiae impotentiaeque certos limites statuit, ut saepius apud poëtam dicitur fate decretum esse, ut Troja exscinderetur. Nimirum ex communi hominum sensu justitiae Troja interire debuit, quia contra Achivos facinus nefarium commiserat, quod expiandum erat[22] . Ceterum minus explicata ratio fati est apud Homerum. Nam tum secreta atque occulta quaedam vis est, cujus dispensator (ταμίας) Jupiter est[23], tum coit cum potestate atque voluntate Jovis, ut hujus arbitrium fatum appellari possit[24]. Denique, quicquid nescio qua vi obscura fit vel casu accidit, id homines istius aetatis ad fatam referunt post eventum judicantes. Praecipue autem anat poëta mortem praematuram hominum fato tribuere. Utcumque est, fati, summi arbitri, minores partes sunt in Iliade atque plerumque Jupiter ipse tenet summum arbitrium rerum. Reliqui dii, potiores quidem, sequuntur fati legem vel occulta decreta Jovis. Itaque Juno, Minerva, Neptunus hostili animo sunt adversus Trojanos noxios. Favent iis Venus (φιλομμειδής) et Mars (ὃς οὔτινα οἶδε θέμιστα). Iisdem tamen liberalitas poëtae tribuit Apollinem, qui, quoad potest, opitulatur Trojanis, ut deus tutelaris, sed, fați justa voluntate cognita, discedit. Itemque Jupiter ad tempus victoriam concedit Trojanis, ut impotentiam Agamemnonis coërceat. Quodsi, posteaquam Agamemnon ad moderationem aequitatemque animum appulit, Trojanos victores esse vult, in speciem precibus juvenis indulget, reapse autem el gratificando parat malum, quo ipse cognoscat, quantum inbumanitate sua profecerit. Itaque Jupiter, cum Trojanis open fert, non eos ab interitu defendit. Nam pernicies eorum fato constituta erat; fati autem leges pater deorum strenue observat easque tamquam suas leges exsequitur. Quamquam igitur haec vita referta est malorum calamitatuinque, atque homines futari improvidi rebus contrariis varium in modum implicantur neque rebus secundissimis securos se esse credere possunt, tamen non desperata sunt omnia humana neque perpetuo luctu oppressa; quoniam dii justitiam administrant iidemque clementes et benevoli res humanas moderantur. Mala non manent perpetua mutanturque bene eventis. Malis homines corriguntur, malis fiunt temperati et moderati, malis discunt deos colere juraque divina et humana observare. Haec men universa per omnes fere partes Iliadis diffusa est. Atque universam rem spectari a poëta, luculentissime docent orationes legatorum, Agamemnonis, Achillis. Docent quoque verba Ulixis supra allata. Ac prope dixeris, poëtam ideo Iliadem fecisse, ut malorum¨ imagine affectus bominum emendarentur purgarenturque. Nam, quod Aristoteles dicit, tragoediam per misericordiam et metum purgationem affectuum effiсere, id recte ad Iliadem referri potest. Et personae quidem, quas poëta proponit malis conflictantes vel oppressas, exempla (τύποι) sunt, quibus ostendatur, quae ratio vitae, quae fortuna hominum, quo denique loco genus humanum constitutum sit. Summa autem exempla sunt Agamemnon- et Achilles. Hi enim viri amplissimi sunt omnium Achivorum idemque arrogantissimi. Quare digni videntur, . qui maxima mala nanciscantur. Gravius tamen plectitur Achilles, qui obstinata ira majorem culpam contraxerat. Tragicum igitur argumentum Iliadis est et tragica tractatio cum argumenti, tum singulorum certaminum. Quare Graeci haud injuria Homerum tragicum poëtam habebant atque tragici poëtae eum tamquam exemplar suum suspiciebant.

Ironiae ratio nobis non quaerentibus unitatem poëmatis patefecit. Et quidem dissidium Agamemnonis et Achillis sic nobis enarrasse videmur, ut appareret, quac utriusque causa fuisset et qua ironiae vi illud processisset compositumque esset et quo ironiae ulteriore eventu Achilles universam humanitatem animo amplexus esset. Itaque in dissilio Agamemnonis et Achillis versatur argumentum poëmatis; in quo argumento inest unitas materiae. At animus quasi ac spiritus operis est in cogitationibus aeternis rerum divinarum et humanarum. Qui animus ac spiritus contentionem illam pariter atque varia fata belli amplectitur, isque vim tantam habet, ut extra argumentin propositum excurrere videatur. Prooemio enim poëta invocat Musam, ut iram sibi praecinat Achillis cladesque Achivorum, quae inde profectae sint. Sed praeter haec narratur reconciliatio concordiae, ultio Hectoris, ludi funebres Patrocli, redemptio corporis Hectoris. Quare viri docti haec omnia spuria esse vel certe postremos duos libros ad rem non pertinere arbitrati sunt aut prooemium rhapsodorum commentum esse dixerunt[25]. Sed neque morte Patrocli, neque ultione necessaria Hectoris iraque Achillis poëma absolvi potuisse, atque laetiore rerum statu conditioneque opus fuisse ex veterum judicio, supra ostendimus. Ac pariter, ni fallor, probavimus, poëtam non simplicem narrationem dissidi fecisse, sed carmen finxisse resque humanas et divinas potissimum persecutum esse. Nec vero opus fait poëtam omnia, quae narraturus esset, putide enumerare. Nam, cum iram perniciosam Achillis se cantaturum professus est, significavit se canere velle vim ejus universam. Haec autem tantum valuit, ut non solum Achivi, sed etiam Achilles calamitatem acciperet, qua fieret, ut mortem amici ulcisceretur utque doctus naturam iracundam vinceret animumque moderatum atque humanum indueret. Certe, qui haec cum argumento carminis cohaerere negabant, constanter affirmare debebant, causam irae a poëta expositam alienam esse a carmine, quia scilicet banc ille prooemio non indicaverat. Sed mittamus minutas quaestiunculas et acquiescamus Quintiliani sincero judicio[26]: «Age vero, non utriusque operis ingressus in paucissimis verbis legem prooemiorum, non dico, servavit, sed constituit?»

Quodsi postremi libri ex lege universae compositionis necessariae partes sunt Iliadis, non minus necessarius est liber nonus, qui quasi Janus biceps duas regiones spectat. Nam hoc libro narratur, quae magna rerum fieri coepta sit commutatio. Etenim Agamemnon in culpa esse desinit. Contra Achilles, quod inflatur ad intolerabilem superbiam, in culpa esse incipit. Prius Agamemnon plectebatur, nunc futurum est, ut pro merito magis etiam plectatur Achilles. Prima tertia parte carminis Agamemnon, altera tertia Achilles animum submittit idemque gravi calamitate coactus nec rogatus in pugnam redit, quod facere noluit rogatus et incolumis. Quae gravis conversio instituta quidem secundum justitiam divinam qua nititur vis universa poëmatis, hoc ipso libro partim efficitur, partim vero intenditur. Qui enim futurus erat eventus irae inhumanae, is nune praeparatur et praedicitur. Haec ratio et rei consentanea est et arti. Neque enim Achilles, quamvis domitus atque coactos, decore in aciem descendere poterat, quiu prius rogatus atque oratus esset. Concordiam autem illam non repentina necessitate eflici, sed prius tentari indicarique conveniebat, qui mos poëtae est ea, quae eventura sint, mature intendere atque plus minusve aperte significare. Denique ex orationibus boc libro habitis optime cognoscitur et status causae et universa mens poëmatis Quem librum si dempseris, membrum necessarium sustuleris, quo poëta insolentiam Achillis haud ferendam apparere voluerit, ut eam postea calamitate victam atque fractam ostenderet. Haec igitur argumenta, petita ex interiore oeconomia poëmatis, plus mihi valere videntur, quam. sexcenta contraria, quibus hung librum spurium esse confirmare velint. Si locis opus est legationis mentio fit 16,61 sqq.; 18, 448 sqq.; 19, 140 sq., 194 sq. Sed haec viri docti, ne sibi obstent, vel negligunt vel ab aliena manu accessisse dieunt atque alios locos conquirunt, quibus sententiam suam tueri possint. Verum libri sexti decimi versus 71-73 non ad praesentem habitum animi Agamemnonis, sed ad injuriam ejus spectare, quam Achilles concoquere non poterat, patet ex ejusdem libri v. 52 sqq.[27]. Nec versibus 84–86 hujus libri uti possunt, quia Achilles, cum libro nono concordiam sprevisset auxiliumque detrectasset, convenienter legatis, ommen spem ut praecideret, gloriam se non curare dixerat atque puellam et dona, ut par erat, spreverat. Postquam autem se coactum vidit periculo, ut Patroclum in pugnam mitteret[28], commoile gloriam, cujus ante mortem amici nunquam non cupidus erat, auctam augeri voluit et, ne ludibrium fieret[29], puellam et dona repetiit. Denique, si Achilles diversis temporibus eadem semper sentiret atque eadem semper loqueretur, magis mirandum videretur. Plus adversariis favere videntur libri undecimi versus 608–610, in quibus Heynius haec quaerit: «Poenituerat igitur asperitatis erga priorem legationem, an homo arrogans exspectare. rat alteram ad se missum iri? Hoc alterum, ni fallor, verum est. Nam, ut ex verbis χρειὼ γὰρ ἱκάνεται οὐκέτ' ἀνεκτός apparet, quod ante nondum acciderat, id tum accidisse vidit, ut Achivi de salute periclitarentur, atque tam demum, non prius, prope satis se ultum esse atque honore auctum putavit. Quare ex priore legatione alteram, si fieri poterat, magis suppliciter orantem cogitans nunc, (νῦν initio versus cum emphasi dictum) inquit gaudens ac simul ad cedendum paullum inclinans, puto. Achivos genna mea amplexuros esse supplicantes; necessitas enim urget non amplius tolerabilis.» Sed illusit sibi demens, quod, mulla legatione missa, mox in pugnam redire coactus est. Quod ad versum 115 libri tertii decimi attinet, de animis pugnantium confirmandis accipi debet, ut nexus docet. Ceterum iste versus cursum orationis impedit et falso hue irrepsisse videtur. Haec de libro nono. Alia, quae minoris momenti sunt, brevitatis causa praetereo. Liber decimus maximam partem ironia constans non abhorret a mente poëmatis. Et docet ille quidem, prudentiam conjunctam cum pietale vincere stolidam arrogantiam, deorum oblitam. Ne quis autem objiciat, poëtam alienum fuisse a docendo, legamus judicium Joannis Pauli[30]: «Und überhaupt was heisset denn Lehren geben? Blosse Zeichen geben; aber voll Zeichen steht ja schon die ganze Welt, die ganze Zeit; das Lesen dieser Buchstaben eben fehlt; wir wollen ein Wörterbuch und eine Sprachlehre der Zeichen. Die Poesie lehrt lesen, indess der blosse Lehrer mehr unter die Ziffern als Entzifferung-Kanzlisten gehört.» Praeterea recte monuit Weishaupt[31], illustri facinore opus fuisse, ut animi Achivorum graviter afflicti erigerentur atque relaxarentur. Itaque liber aptum locum occupat, etsi non omnino necessarius est. Quod autem viri docti factum esse a posteriore Homerida arbitrantur, id nec affirmari nec negari potest. Certe scholiastae incerta tradenti fides haberi nequit[32]. Grote[33], quem secutus est Friedländer[34], putavit primo libro et octavo iisque, qui ab undecimo usque ad vicesimum secundum pertinent, contineri genuinam seu primam Achilleidem, cui postea praeter postremos duos libros et librum nonum accessisset reliqua pars poëmatis, qua universa imago belli Trojani adumbrata esset quaeque apte Iliadis nomen gessisset. De postremis duobus libris et de libro nono et decimo diximus. Restat, ut dicamus de libris 2—7, quorum sane in toto poëmate maximae difficultates sunt. Et primum quidem res enmulatae sunt plures, quami quae uno die perfici poterant[35]. Deinde Agamemnon consilio simulato reditum in patriam suadet, quae ratio ad rem minus apta vel potius inepta esse videtur. Tum Jupiter, quae Thetidi dederat promissa, ea non solvit et fiunt ejusmodi res, quae illis promissis repugnent. Proponitur enim certamen singulare, cujus vis eo spectat, ut pax componatur. Atque libro quarto Jupiter deliberari vult, num Helena reddita pax facienda, an bellum redintegrandum sit, nec sua sponte, sed Junone et Minerva postulantibus, bellum ut fiat, decernit. Postquam autem pugnari coeptum est, Achivi non modo non ex precibus Thetidi concessis puniuntur, sed etiam insignem victoriam reportant, ut Hector e media pugna in urbem profectus diis pro salute patriae vota fieri jubeat. Diomedes autem tam fortiter rem gerit, ut bellica laude Achillen non exaequare, sed superare videatur[36]. Quae cum ita sint, non opus fuisse videtur, Nestore suadente, castra munire murumque exstruere. Et omnino mirum est, quod ista cautio tandem decimo anno adhibetur. Haec igitur viri docti afferunt gravissima argumenta, quibus suam quisque sententiam de universa hujus poëmatis origine atque natura confirmet.

Experiamur, si quas haram diflicultatum tollere vel certe infirmare possimus. Sed primum omnium observemus, poëtarum commenta non semper logices rationibus expendi licere ac potius in eorum et sensum et mentem intrari et videri oportere, ne, quae apud eos deprehendantur vitia, ipsis potius quam interpolatoribus debeantur. Quodsi Shakspeario aliisque praestantibus poëtis vitia condonamus, quid ne minima quidem concedere volumus ei, qui exiguis litterarum adjumentis carmina pangebat neque pro aetatis suae ratione opus majoris ambitus omni- bus numeris absolutum perficere poterat? Praeterea tenendum est, quod scite observat Payne-Knight[37]: «Monendi enim sunt etiam atque etiam Homericorum studiosi, veteres illos ἀοιδούς non lingua professoria inter viros criticos et grammaticos aut alios qnoscunque argutiarum captatores carmina cantitasse, sed inter eos, qui sensibus animorum libere, incante et effuse indulgerent.» Quid? quod opus et temporum et rhapsodorum culpa vitiatum tenemus. Quis est igitur, qui, quae prima forma poëmatis fuerit, invenire possit? Tamen Lachmannus, illud ex variis cantilenis temere ac fortuito congestis conflatum esse ostendere conatus est[38]. Cui viro doctissimo recte oblocuti sunt Grote[39] et Bäumlein[40]. Quamquam igitur, ut ad propositum redeam, libris 2-7 non omnia ita constituta sunt, ut ea a principe auctore hujus poëmatis facta esse concedas, tamen non propterea illos ad aliuni fontem deducere neque ad conjecturas Incertas adhibere licet. Sed tentanda via est, qua, si non verum, certe probabilem sententiam assequi possimus. Plures sane res, quam veritas concedit, in unum diem congestae sunt, sed discrimen est inter res veras et poësin, quae illarum imaginem similitudinemque ostendit. Quare in poëmate etiam ea ferimus, quae illis contraria sunt et, quae plurium dierum, mensium annorumve spatio confecta sunt, ea in scena tribus horis repraesentari patimur. Similiter quae res uno die fieri non potuerant, eae videri possunt factae esse in carmine epico. Itaque in hac difficultate non equidem nimis laboro, sed aliud est, quod magis me impedit quodque recte observavit Grote, si, quo die Paris et Menelaus pugna singulari certassent atque Pandarus foedus violasset, eo die Hector singulare certamen proposuisset, Achivos indignatos illud repudiaturos fuisse. Quare in rebus ad sua tempora revocandis aliquid turbatum esse credo, nisi forte dormitavit bonus Homerus. Quicquid est, quod longius spatium inter rixam illam et legationem intercessisse opportebat ad mitigandum Agamemnonem duodecim dies rebus vacui non sufficiebant id, ut nunc certe est, si legentes specie nos falli patimur, expletum est rerum gestarum amplitudine et narrationis diuturnitate. Quamquam autem res Achivorum superior erat, tamen Trojani tam fortiter resistebant Marsque tantopere saeviebat in agmina Achivorum, ut Juno et Minerva Achivis opem ferendam esse ducerent atque Jupiter Marten e pugna reversum propter nimiam saevitiam graviter increparet[41]. Tanta clades non ante unquam ab Achivis accepta erat; neque Trojani ausi erant portis se eflundere , ncdum procul a mûris pгoelium eommittere, cum Achillcm metuerent[42]. Cum igitur res insolita accidisset , novam rem fieri necesse erat , ut castra munirent ur. Quod igitur Achivi nunc rem moliri coacti sunt , quam antea non necessariam ducebant , id pertinet ad institutum poëtae con« stanter id agentis , ut post discessum Achillis Achivorum, quamvis fortissime pugnantium , conditionem deteriorem fuisse apparent[43]. — Cur igitur, inquit, poëta primum dubiam fortunam pugnae narrat ? Cur non statim facit, ut Jupiter stet promissis Achivisque – clades immittat maximas? Quia, quod homines decuisset, non decuit pat rem deorum festinare, trepidare, urgere, ut pro misse, solveret. Jupiter non tamquam deus ex machina res hominum occupat , sed, quoad fieri potest, eos libertate uti eoncedit Quocirca ille promissa tum solvet, cum aequum censebit, neque Thetidis officiosum puerum se praebebit. Accedit, quod poeta — nam librum nonum nullis argumentis eripi nobis patiemur —, qua igitur fuit sapientia, poeta Agamemnonem, quamvis superbum et injustum, tamen hand omnino inhumanum esse voluit. Si enim tum legatos ad Achillem misisset, cum Trojani prope ad naves accessissent — nam, uno proelio libri octavi facto, legati víx recte mitti poterant — , nullo merito suo misisset. Nunc autem laudem aliquam consequitur, quod, duobus tribusve proeliis commissis neque rebus Achivorum in summum discrimen adductis, male se fecisse confessus Achillem sincero animo placare cupiit. At vero ne locus quidem fuit legationi, cum res maxime turbidae essent summ umque πάθος in proelii fortuna regnaret. Verum convenienter rei modicas preces facit Nestor libro undecimo. Quodsi certamen singulare Paridis et Menelai injuriae Achillis ulciscendae non servit eique adeo , quod pacis faciendae causa initum est, ob stare videtur, tamen, si ipso fere initio poëmatis non rerum solitum cursum subito et quasi tempestate quadam ingruente mutari atque opprimi , sed leniora principia praemitti debere concedis, tantum abest , ut illud poëmati ulli impedimento sit, ut justam consilii rationem habeat, cum praesertim rerum necessariarum opportunitatem exquisitam pracbeat. Atque specie illud certamen ad pacem spectare, re vera autem ita a poëta institutum esse, ut nullum eventum haberet, per se intelligitur. — Itaque bellum redintegratum est idque perfidia eflèctum. Quae perfidia num re vera accident, necne, perinde est; certe in poëmate id consilii habere videtur, ut noxa hostium cumuletur. Nihil ad rem, quod dea fuit, quae Pandarum foedus laedere juberet, quia Minerva noxios in fraudem inducit, ut fata impleantur. Quamquam fatendum est, poëtam popularium suorum studiosum cupidius male facta hostium a dea repelere. Num auteni apud principem poëtam Jupiter, perjurii vindex, Miner vam, ut fraudem strueret, impulerit[44], dubitari licet. Nec magis Jovem alias in Junonem severum decent, quae versibus 40 — 43 dicuntur. Et Juno blaterat versibus 50—67. Sed versus 14—19 nihil offensionis babent, quia Jupiter — quam rationem Graeci sibi adamatam diis facile tribuebant ficte et simulate loquitur et pacem proponit, ut Junoni obloquenti — nam oblocuturam esse eam norat bellum, quod idem fieri ipsius intererat, largiri videatur. Et versus 31–36 non in eam sententiam accipiendi sunt, ut Jupiter bellum omnino geri nolit, sed, ut Junonem propter animi ferocitatem castiget.

Nunc paucis rem comprehendamus.

Bello opus fuit, ut Ilias fieri posset. Sed prius tamen ex poëticis quidem rationibus pacem tentari ejusque spem aliquam concipi conveniebat, ut foedere per perfidiam rupto spes illa eluderetur bellumque horridius recrudesceret. Sed, num pax, an bellum fieret, in concilio deorum decerni oportebat. In quo concilio sic acta res est, ut Jupiter facilitate et humanitate superior esset studiis incensis dearum neque cupidius ipse bellum decerneret, sed, cum res hominum ad arma spectarent, Junoni et Minervae, bellum praesertim necessarium nee injustum postulantibus, concederet. Itaque Jupiter, etsi non aperte bellum moliebatur, tamen, ubi circuitione quadam, ut illud fieret, effecit, promissis stetit. Nec vero deinde promissoram oblitus est propterea, quod proximae pugnae exitum incertum esse passus est. Nam primum ille ex consuetudine homines ceterosque deos rem in sua potestate habere voluit atque tam demum proelii fortunam regere coepit, cum id necessarium esse censuit. — Si igitur vera sunt ea, quae modo diximus, voluntas Jovis, quae est in libro quarto, non pugnat cum voluntate ejus in libro octavo, quam quam permulta initio illius libri corrupta esse manifestum est[45]. Postremo dicamus de somnio artificioque Agamemnonis, quo is animos militum explorandos esse duxit. Et somnium quidem, quod eventum non habeat Grote ineptum esse dicit. Sed inventum illud Agamemnonis, quamvis per se puerile sit, tamen cousilio poëtae convenire censetHistory of Greece, II, p. 248.: «The freak which Agamemnon plays off upon the temper of his army, though in itself childish, serves a sufficient purpose, not only because it provides a special matter of interest to be submitted to the Greeks, but also because it calls forth the splendid description, so teeming with vivacious detail, of the sudden breaking up of the assembly after Agamemnon's harangue, and of the decisive interference of Odysseus to bring the men back, as well as to put down Thersites. This picture of the Greeks in agora, bringing out the two chief speaking and counselling heroes, was so important a part of the general Trojan war, that the poet has permitted himself to introduce it by assuming an inexplicable folly on the part of Agamemnon; just as he has ushered in another fine scene in the third book-the Teichoskopy or conversation between Priam and Helen on the walls of Troy by admitting the supposition that the old king in the tenth year of the war did not know the persons of Agamemnon and the other Grecian chiefs. Similiter fere judicat Nägelsbach[46]: «Wir fragen: war diese Prüfung auch für den Dichter nicht nothwendig? Hat er durch dieselbe, indem er sie misslingen lässt, nicht die ganze Seene mit Thersites, nicht die nachfolgenden Reden des Odysseus (281 332) und Nestors (337-368) motivirt, Reden, von denen zwar Lachmann die erste verwirft, die uns aber beide ganz unentbehrlich sind, um die Lage der Dinge vor Ilios zu verstehn? Aus Odysseus Munde erfabren wir die Hoffnungen des Heeres und den Grand, auf welchem sie beruhu, aus Nestors Monde aber die Verpflichtung und Schwūre desselben, durch welche die ganze Unternehmung zussam- men gehalten und das Ausharren der Fürsten bei so langwieriger Dauer des Krieges erklärlich wird. Um uns im Kriege selbst zu orientiren, hat der Dichter, der nicht bistoriche Einleitungen zu geben, sondern uns in medias res zu führen hatte, weise gethan, eine solche Situation zu erfinden, in der jene für das Verständniss des Ganzen so sehr erheblichen Reden möglich waren.» Quae rationes virorum doctissimorum, quamvis optimae sint, tamen non omnem rem expediunt. Quare Düntzerus apte animadvertit[47]: «Aber eine solche in den Thatsachen liegende Abgeschmacktheit, wie sie Grote in Schutz nimmt, darf sich ein Dichter nimmermehr erlauben. Von ganz anderer Art ¡st das von ihm pngefiibrte Beispiel der Teichoskopie, wo Friamos noch im zehnten Jahre des Krieges die Hecrführer der Griechen nicht kennt und sie von Helena sich nennen lässt; denn hier liegt das unwahrscheinliche ausserhalb des Gedichtes, so dass es niemand als dem ausspürenden Kritiker auffallen wird, and es lassen sich sogar manche Möglichkeiten denken, die den Friamos bisher verhindert haben, die Heerführer der Griechen kennen zu lernen.»

Verum assecutus est O. Müllerus, cum in hoc loco ironiam inesse sensit, sed sine causa majorem partem libri a posteriore Homerida factam esse susplcatus est[48]: «Hier ist Stoff für eine ganze mythische Comedie, voll feiner Ironie und mit einer anmuthigen Verwickelung, worin der täuschende und getäuschte Agamemnon der Hauptcharacter ist, der mit den Worten «Zeus bat mir einen argen Betrug gespielt,» während er eine sinureiche Lüge zu erfinden glaubt, unbewusst eine schlimme Wahrheit ausspricht. Doch diese Homer.sche Komödie, die sich durch die grössere Hälfte des zweiten Buches hindurchzieht, kann unmöglich zu dem ursprünglichen Plan der llias gehören.» Quam ironiam, egregie a Müllero intellectam, impugnat Grote et comicam indolem libri secundi ab illo fietam esse dicit eumque librum severitatis non minus, quam ceteras partes lliadis habere affirmat. Si alter vir doctus alterius opinionem ad suam adjecisset, verum, ni fallor, doeuisset. Nam ironia est haud dubie, cum Agamemnon deecptus exercitum decipere sibi videtur ncque id, quod intendit, assequitur. Quae ironia et comica et tragica est, quoniam Agamemnon sic eluditur, ut contrarium ejus, quod speraverit, efficiat et, cum optima sp proelium moliatur, inscius sibi mala praeparet. Jam igitur Agamemnon comicam et tragleam personam sustinere incipit, quod post culpam contractam in res contrarias incidit, quae eum et ridiculum faciunt et malis oblatu rae sunt. Certe, si hoc unum exemplum exstaret ironiae, facilius ea in dubium vocari posset. Cum autem ironiae usus apud poëtam latissime pateat, non est, quod eam hoc loco, cum signa ejus manifesta sint, spernamus, cum praesertim insulsitas rei, quam alioquin tollere non licet, profligetur. Atque ironia accepta apparet, non ex re inepta pendere ea, quae dein- ceps sequuntur praeclara inventa, neque illam propter haec excogitatam esse, sed haec ipsa ordine ac sponte ex callido consilio poëtae fluxisse. Nec vero, quae ex repentina inopinataque fuga exercitus et persona Thersite oritur res comica, solitaria in carmine est. Nam comica res incipit libri primi versu 573 et producitur, quamvis rebus gravibus mixta, non magis libro secundo, quam libro tertio initioque libri quarti. Quamdiu enim bellum paratur, ut in communi vlta obtinet, res seriae jocis miscentur. Postquam autem horridum bellum exarsit, res seria et tragica narrarl coepta est. Quid? Poëta convenienter animis popularium suorum ad hilaritatem natis ne in belli quidem tumultu re comica abstinuit. Comico enim et tragico animi motu scripsit librum quintum et Doloniam et pugnam deorum in risum vertit, quo tragicas res hominum temperaret[49]. At, inquiunt, inquiunt, multo aptius et rei magis consentaueum erat, Agamemnouemi somnio fretum, concione convocata, Jovis voluntatem exponere atque fausta auspicia in memoriam revorantem milites ad virtutem cobortari. Quo facto peropportune et Thersites Agamemnonem propter injuriam Achilli factam increpasset populumque ad reditum in patriam excitasset et Ulixes et Nestor populum cunctantem apte allocuti essent. Optime. Cur igitur, ne de inepto inventore quaeram, illi viri docti, quos Pisistrati jussu Iliadem ex variis carminibus concinnasse dicunt, non ea, quae sama erant, praetulerunt? Nam certe sobrii homines tantas ineptias, quantas volunt, tamquam spurium figmentum, rejicere debebant atque circumspicere, quomodo sanum ordinem nexamque rerum restituerent. Cum igitur hoc non fecissent, neque illud artificium spurium neque id aptam habuisse videntur, quod nostratibus aptum visum est. Non enim res perfacilis erat, populum belli labore diuturno fatigatum ad certamen excitare eique persuadere, fore, ut post discessum Achillis Troja expugnaretur, cum ea illo pugante expugnari non potuisset. Nec magis Agamemnon quicquam profecisset, si homines minus credulos æque insuper sibi propter Achillem injurta affectum iratos[50] somnio signisque commovere voluisset. Quare ea ratione consilii, quam dicunt contre-coup, opus fuisse videtur. Simulato enim consilio Agamemnonis accidit, ut Achivi fugerent fugientesque ab Ulixe in ordinem cogerentur, Thersites autem, qui imperatori conviciari ausus esset obsequiumque detrectasset, plagis acerbis plecteretur. Qua severitate Ulixis effectum est, ut ceteri ad obsequium impellerentur et ridiculo habitu hominis exhilararentur ac proinde orationibus Ulixis et Nestoris aures praeberent. Accedit, quod Agamennon, si populum non dicto audientem habuisset, auctoritatem suam imminuisset neque Ulixes populum in officio retinens non plus, quam ille, valere visus esset. Nunc au- tem neque Agamemnon auctoritatem suam in discrimen vocat nam incommodum, quod accipit, minoris momenti est — et Ulixes salva auctoritate imperatoris rem restituit. Quod autem O. Müllerus dicit orationem Agamemnonis seriam libri noni vv. 18–28 ab Homerida ad simulatum consilium, quod est in libro secundo, detortam esse, id vel propterea concedi non potest, quod vix quisquam fuerat, qui fortuito tale consilium arriperet, quod specie sua cuivis ineptum videretur. Nam ejusmodi res non recte et callide inveniri poterat, nisi ab eo, qui totum animo informatum haberet quique pro interiore oeconomia poëmatis ea consilia spectaret, quae modo indicavimus. Denique Graeci mirifice delectabantur callidis inventis, et sane ex ingenio popularium suorum poëta hoc κέρδος excogitavit.

Hactenus summatim et breviter dixi de universa carminis indole et unitate, quantum quidem ad meum propositum pertinere duxi. Nunc accedamus ad exempla ironiae, quae nondum ex superioribus cognovimus. Primum equidem volueram locos indicare indicatisque annotationes adjícere. Sed cum futurum esset, ut, qui haec legerent, perpetuo textum inspicere cogerentur atque districti ad rem universam minus referre animum possent, rem haud ingratam me facturum esse putavi, si exempla ílla, paucis longioribus exceptis, in latinum sermonem converterem. In quo cum ordinem librorum secutus essem, id mihi effecisse videor, ut, quibus in libris esset ironia et quibus deesset et quantum praeter varietatem ubique haberet similitudinis, legentes ante oculos haberent viderentque ipsi, quid de singulis libris deque universa carminis natura judicare possent.

Annotationes brevissimas feci, ne scriberem, quae, universa re perspecta, per se intelligerentur. Eademque de causa saepe rem tantum significavi et, quod semel dixi, id in similibus exemplis pariter intelligendum reliqui. Est ubi dubitari possit, num poëta ironiam mente agitaverit. In ejusmodi locis liberam judicium permittitur.

Quod attinet ad figuram rhetoricam, quae appellatur ironia, ejus exempla, quae nostrae ironiae implicata sunt quaeque plerumque sarcasmi vim habent, Latine reddidi. Si quos locos in via deprehendi, tantum indicavi. Quae ironia cum genere similis sit ei, quam trac- tamus, camque exempla ejus satis multa occurrant, cumulate judicari licet, ironiae usum familiarem et propriuni fuisse ingenio poëtae.


Acerba ironia inest in vv. 139, 229–230, 410, 566.

V. 178. Verba θεός που σοὶ τόγ' ἔδωκεν levem ironiam habent.

Vv. 146-147. De ceteris ducibus Agamemnon simpliciter dicit εἷς δέ τις ἀρχὸς ἀνὴρ βουληφόρος ἔστω, ab Achille autem, quem injuria lacessiverat, quasi per ludibrium postulat, ut ipsi (ἡμῖν) sacris factis placet Apollinem. Nec vv. πάντων ἐκπαγλότατ᾽ ἀνδρῶν non ad ludibrium pertinent. Nam Agamemnon, quem virum omnium maxime terribilem nominat, eundem sibi obedientem rem perficere vult.

Vv. 23-25. Somnium a Jove missum, ut Agamemnonem in fraudem induceret, principio orationis hoc vero argumento utitur: Dormis Atrei fill, bellicosi, equum domitoris? non oportet per totam noctem dormire principem virum cui populi commissi et tantae res curae sunt." Tamen, ut nunc res sunt, melius ille sibi populoque consuleret, si totam noctem dormiret. Itaque illud argumentum ludibrium est.

Vv. 35-40. Auctor, postquam orationem Somnii discessumque retulit, sic imbecillitatem humanam secum animo perpendit: «Illum (Agamemnonem) autem reliquit ibi ea cogitantem animo, quae non eventum habitura erant; putavit enim se capturum Priami urbem die illo, stultus; neque sciebat ea, quae Jupiter moliebatur opera. Illaturus enim erat dolores gemitusque Trojanis aeque ac Danais per aeres pugnas.» Non Danaos, quibos nunc Jupiter mala inflicturus erat, solos poëta nominavit adjunxitque Trojanos, quia communia mała hominum animo cogitabat. In vv. ἅ ῥ' οὐ τελέεσθαι ἔμελλεν poterat quidem acquiescere, sed, cum tantae res agerentur tantusque dax ludibrio haberetur, sensa animi pluribus efferri conveniebat. Praeterea observandum est, quantam vim habeat illa rerum humanarum cogitatio in eam narrationem, quae deinceps sequitur. Si enim illa abesset, haec lanquida et inutilis videri posset. Cur enim poëta plu- ribus sedulo referret, quae et qualia vestimenta Agamemnon induisset? Nunc autem haec uberior narratio superioribus illuminatur, atque animus noster ad vanitatem eorum, quae Agamemnon agat moliaturque, excitatur eique cogitationi diutius immoratur.

Ironia crescit, cum Agamemnon jussum exsequitur et maxime quidem, cum is, qui sapientissimus in castris Graecorum erat habebaturque, Nestor in fraudem trahitur. Sic autem sibi ipse illudit νv. 79–84: «Ο amici, Argivorum ductores et principes, si quis hoc somnium Argivorum alius dixisset, mendacium diceremus dissentiremusque admodum; nunc autem vidit is, qui Achivorum longe praestantissimum esse se profitetur. Verum agite, si qua armemus filios Achivorum. Hanc orationen Lachmannus[51] sine causa ineptam habuit. Cfr. Naegelsbachium recte judicantem[52]. Fortasse aliquid excidit. Tamen ista brevitas minus offendit ironiam accipientes. Nam, ut taceam solitae garrulitati Nestoris nunc, ubi properato opus erat, aptum locum non fuisse, senex rei agendae male intentus esse magisque sibi illudere videbatur, cum pauca loqueretur. Eodem spectare videntur vv. vii. Cfr. v. 434 sqq.

V. 114. Verba νὰν δὲ κακὴν ἀπάτην βουλεύματα optime intellecta esse ab O. Muellero supra vidimus. Pars orationis Agamemnonis repetitur libri noni vv. 18-28. Qua repetitione captatur lusus quidam rei tragicae et comicae. Nam Agamemnon malo edoctus tandem vere et cum dolore dicit eadem, quae prius simulate et callide dicere sibi visus est, demens, qui nesciret, se mała fiducia verum loqui. Si cui haec conjectura non probatur, aliter sentiat licet.

Vv. 412-420. Agamemnon pro re gerenda sacrificans sic precatur Jovem: «Jupiter gloriosissime, maxime, obnubile, in aethere habitans, fac, ne prius sol occidat neve tenebrae superveniant, quam ego pronum dejecero Priami tectum fuligineum exusseroque igni infesto portas, Hectoris vero loricam circa pectus discidero ferro ruptam, multique circa ipsum socii in pulveribus mordicus prehenderint terram» Agamemnon precatur ea, quae non cventura erant. Quam discrepantiam rei verae et optatae poëta his verbis distinguit: «Sic dixit, nec tamen ei annuebat Saturnius; sed hic accepit quidem sacrificia, laborem vero haud invidendum immittebat.» Quae non carent acerbitate.

Vv. 434-440. Nestor: «Atrei fili gloriosissime, rex vi- rorum Agamemnon, ne nunc diutius hic tempus teramus loquendo neve amplius differamus rem, quam jam deus nobis impertit. Verum age, praecones quidem Achivorum aere loricatorum copias convocent congregentque ad naves, nos autem conferti sic per ampla castra Achivorum eamus, ut ocius cieamus acrem Martem. Sapiens Nestor properantius rem agi vult, ut scilicet Graeci citius malis conflictentur. Nee fortuito rem bis inculcat vv. 435–436 et v. 440.

Denique observetur ironia in v. 276. Et probabiliter Eustathius verba λιγὺς ἀγορητής ν. 246 per ironiam dicta esse putavit.

III.

[recensere]

Primos hujus libri versus legenti sponte occurrit quaerere, cur poëta primo concursu hostium Paridem γυναιμανήν, ἠπεροπευτήν, λώβην καὶ ὑπόψιον ἄλλων inducat in prima acie summa cum fiducia fortissimos quosque Graecorum ad certamen provocantem. Cur non potius, quod rei magis consentaneum videtur, heroum Graecorum optimo cuique parem Hectorem has partes suscipere jubet? Qui respondet, Paridem bellum suscitasse eunque maxime decuisse primorem pugnam ciere, aliquid dicit, rem non dirimit. Nam non sufficiebat fortiter agere velle, sed necesse erat fortem virum esse, ne, cum male audacem se fuisse ostendisset, ridiculus fieret. At quid dico? Paridem ego ridiculum esse nolo? Imo, ut rem in- telligam neve ista superiora inutiliter quaeram, poëtam comicas partes eum agentem fecisse accipere, et quae de imbelli animo Paridis cognita habeo, ea oblivisci et a poëta legendo discere debeo. Namque is hoe intendit, ut, quale adversariorum principum par, qualis Paris, qualis Menelaus fuisset, nobis adhuc ignorantibns ostenderet idque per contrariorum ironicam repugnantiam efficeret.

Respiciamus singula.

Vv. 15–37. «Hi autem cum jam prope essent se invicem aggressuri, Trojanorum prima in acie procedebat Alexander divina forma praeditus, pardi pellem humeris gestans et incurvum arcum et ensem; atque is bastilia duo praefixa aere vibrans Argivorum provocabat fortissimos quosque, ut contra se dimicarent saeva pugna. — Hunc ut animadvertit Menelaus incedentem ante agmen, passibus magnis gradientem, sicut leo gavisus est, qui magnum in corpus incidit, nactus aut cervum cornutum aut agrestem capram, esuriens; avide enim devorat, etiamsi ipsum insequantur veloces cancs florentesque juvenes: sic gavisus est Menelaus Alexandrum divina forma praeditum oculis conspicatus; sperabat enim ulturum se virum sceleratum (Menelaus propter justitiam victoriam sperat); statimque de curru cum armis desiljit hu- Illum autem ut conspexit Alexander divina forma praeditus in prima acie apparentem, perculsus est suo corde; et retro sociorum in turbam recessit mortem vitans. Ut vero cum quis draconem conspicatus resiliens aufugit montis in saltibus, subtusque tremor occupavit artus, retroque recessit, pallorque ejus genas cepit; sic retro in agmen se recepit Trojanorum superboruni, metuens Atrei filium, Alexander divina forma praeditus.»

Poëta, ut principium ab exitu fugaque turpissima vehementer dissideret, Paridem significanter saepius θεοειδήν appellatum, primo congressu fortem audacemque animum prae se ferre jussit (15-22). Aliter Menelaus victor futurus qui nee prior hostem provocat nec magnos spiritus sibi sumit, sed tacita consilia agitat justitia fretus.

Ignaviam Paridis fortiter objurgat lector. Ille placat iram Hectoris atque, ut rea restituat honoremque servet, seu potius, ut imbelli natura se esse testimonio luculentissimo confirmet, singulare certamen se cum Menelao jniturum profitetur hac conditione, ut victor Helenam opesque domum abducat, ceteri foedere facto amicitiam jungant. Ilace nunciantur ab Hectore et accipiuntur a Menelao paranturque sacra pactionis causa. Fit res mirabilis. Qui enim paulo ante pugnam cruentam para- bant, nunc armis depositis stant taciti, scutis annixi, ne tandem post tot tantosque labores in eo est, ut singulari certamine bellum conficiatur. Cuni igitur omnes exspectatione suspensi tenerentur, consentaneum erat, Helenam, cujus maxime intererat, non in aedibus cum ancillis sedentem manerc, sed in turrim, ubi antistites Trojae congregati erant, procurrere, ut, quid ageretur, praesens comperiret. Hic fere probabilis nexus rerum cogitari potest. Sed aliae praeterea causae fuisse videntur, cur poëta Helenam inducendam esse putaret. Primum audientium intererat cognoscere, qua mira pulchritudine fuisset illa mulier, propter quam tantum tamque diuturnum bellum exarsisset, deinde quae rationes ei fuissent cum Priamo ceterisque antistitibus Trojae qualisque habitus animorum[53], tum quales fuissent principes Graecorum heroës, discere cupiebamus. Ilaec igitur egregia inventione a poëta sic tradita accipimus, ut ea non consilio aliquo, sed sponte sua et quasi divinitus nasci videantur. Nolo omnia persequi, sed hoc tantum moneo, egregia arte poëtam instituisse, ut, dum res cognitu dignas doceret, efficeret, ut eleua non muta persona esset resque tota haberet dramaticam actionem. Notum est fuisse, qui hunc locum vel inutilem vel spurium esse putarent. Optime contra dixit Nägelsbach[54].

Vv. 231-24 1. Helena in variis affectibus versatur. Et quidem male sibi conseia actaque ad poenitendum se ipsa condemnat et socerum, cui tanta mala creavit, cum metu reveretur et parentuw, filiae, patriae disiderio capitur, Ubi in campum prospiciens rogitanti Priamo nobilissimos Graecorum heroëṣ nominavit, quaerit fratres germanos, quos eadem peperit måter, Castorem et Pollucem, sed, wirum, omnes, quos noverat, discernit, illos vero conspicere non potest. «Num, inquit, non secuti sunt Lacedaemone ex amoena, an huc quidem secuti sunt navibus in velocibus, nunc autem nolunt pugnam inire virorum, dedecora veriti et probra multa, quae mihi sunt?» Opinatur, quae non sunt, quae sunt, non opinatur, et me suspicatur quidem, dilectos fratres, quos quaerit, non amplius in vivis esse. Itaque Helena ad ludibrium recidit, cum alia omnia, non ea, quac vera sunt, animo cogitat. Sapientior poëta post parietes scenicos ad quaestiones Helenne in contrarium modam respondet docetque rem veram: Sic dixit (se ipsa ludificans); hos vero jam continebat alma tellus, in Lacedaemoneillie, dilecta in patria terra.» Res tristis dulcissimis verbis expressa est. Sic fallente transitu spectatio de muro generali rerum humanarum contemplatione absolvitur.

V. 320 sqq. Hostiis caesis precibusque rite peractis sancitur pactio. Deinde designatur locus pugnandi et sortes in galeam conjiciuntur, uter prior telum emittat. Dum Jovem implorant, ut domum Orci mittat eum, qui prior haec mala suscitaverit, exit sors Paridis. Tam poëta uberrime (undecim versibus) describit, quae et qualia arma Paris sibi induat, Menelaum autem nihil nisi ilem facere simpliciter une versiculo refert.-Prior Paris mittit longam hastam, sed nihil agit. Posterior irruit Menelaus sic precatus: «Jupiter rex, fac, ut ulciscar eum, qui mihi prior injuriam intulit, nobilem Alexandrum et meis sub manibus prosterne, ut quis horrescat etiam posterorum hominum hospitem injuria afficere, qui hospitalitatem praestiterit.» Uter victor faturus esset, conjectura assequi poteras cum ex virtute utriusque viri paulo ante cognita, tum ex narrationis indole contrariorumque vi utrique accommodata. Nam ad malum omen Paridis pertinet, quod Trojani et Achivi malorum auctori poenas imprecantur, quod is multa et splendida arma confidenter sibi induit, utrisque spectantibus, quod prior aggreditur nec, ut Menelaus, patrem deorum precatur. — Atque actum erat de Paride, nisi Venus accessisset. Nam postquam Menelaus hastam magnò impetu emissam in seuto Paridis et thorace infixit tunicamque discidit atque ense educto galeae conum percussit sic, ut in tria et quatuor frusta disruptus manu exciderit, «irruens galea eum prehendit setis equinis densa trahebatque conversus ad bene ocreatos Achivos; angebat autem euni acu pictum lorum tenera sub cervice, quod ei sub mento retinaculum erat galeae. Ac profecto pertraxisset eum et immensam tulisset gloriam, nisi cito animadvertisset Jovis filia Venus, quae ei rupit lorum bovis vi occisi; inanis autem galea simul sequebatur manum robustam. Eam quidem tum heros ad lene ocreatos Achivos projecit intortam, sustulerunt autem dilecti socii. Atque ille iterum irruit, eum interficere cupiens hasta aerea; hunc autem eripuit Venus facile admodum, quippe dea, operuitque caligine multa collocavitque in thalamo suaveolenti, fragrante suffimentis.»

En tibi heros egregius, qui Menelaum, mulier virum, ausus erat ad singulare certamen provocare, bene conservatns!

Sic igitur poëta per contrariorum vim veram imaginem Paridis expressit. Sed tamen nondum omnem materiam exhausit, quando quidem Paridem ignavum pugnatorem, non hominem effeminatum et mollem libidinosumque ostendit; nam supra id vv. 54–55 et 64–66 leviter significavit, non re probavit. Hoc igitur nunc facit acribus pigmentis usus. Et primum quidem Venerem jubet leuae officio fungi Helenamque, quamvis renitentem, in thalamum ad Paridem deducere; deinde Helenam facit Paridem acerba irrisione excipientem, hunc illam blanditiis placantem et ad voluptatem cupide invitantem. Legamus orationes Veneris et Ielenae, quo melius cognoscamus hominem. Venus: «Huc veni, Alexander te vocat, ut domum redeas; ipse est in thalamo et tornato lecto pulchritudine splendens et vestibus; neque dixeris eum cum viro armis congressum rediisse, sed ad chorcam ire vel a chorea modo redeuntem considere.» Helena partim cum ironia: «Venisti e pugna, utinam illic periisses a viro prostratus forti, qui meus prior maritus erat. Certe quidem antea gloriabaris, bellicoso Denelao te tua vi et manibus et basta fortiorem esse; ergo vade nune, provoca bellicosum Menelaum iterum ad pugnam singularem! at te equidem, ut desistas, moneo, neve cum flavo Menelao temere manum conseras, ne forte cito ab ipso hasta interficiaris,»

His et imago Paridis absolvitur et, quod apparet ex oratione Helenae, acrius excitatur repugnantia comica, quae est inter consilium ejus jactationemque et exitum certaminis. Hinc praeterea vis quaedam redundat in ea, quae poëta de Menelao narrare pergit: «Atrides verò per turbam ruebat ferae similis, sicubi conspicaretor Alexandrum divina forma praeditum. Verum nemo tum poterat Trojanorum inclytorumque sociorum ostendere Alexandrum bellicoso Menelao etc. Nam comicum nescio quid nascitur, cum victor maritus rivalem feroci studio insectatur tum, cum is bene tutus atque securus voluptate fruitur.

Ex nostra ratione versus 383–418 non in episodiis numerandi, sed pars libri necessaria habendi sunt. Itaque una opera duas res poëta assecutus est. Cum enim imaginem Paridis exprimeret, simul, id quod initio carminis fieri consentaneum erat, Helenae partes adumbravit. Neque nostrae ethices rationibus impediamur, quominus pro merito lenam appellemus deam, qnae a poëta minore in honore babita comicam personam gerit risum movens[55]. Atque utilis erat interventus Veneris, ut Paris, qui ejusmodi officio deae uteretur, libidinosus homo haberetur, et Ilelena cum fortiter obniteretur (399 sqq.) nec nisi minis coacta cederet, decoram personam sustineret. Ceterum res ex priscae aetatis simplicitate dijudicanda est. Quod attinet ad formam orationis ironicam, praeter orationem Helenae supra allatam exstant exempla sarcasmi v. 11 sq, v. 52 sqq., v. 400 sqq.

Nonnihil hilaritatis ex praccedenti in hunc librum migravit. Sic enim Jupiter in conventu deorum per ironiam cavillatur Junonem: «Duae quidem Menelao adjutrices sunt dearum, Juno Argiva et Alaleomenia Minerva. At enim hae seorsum sedentes oblectantur adspiciendo; huic vero risum amans Venus semper adest et ab ipso fata defendit, atque nunc servavit periculum mortis adeuntem.. Sed mox /res seria narrator. Nam postquam Pandarus Menelaum sagitta vulneravit, Achivi ob perfidiam Trojanorum ira incensi ad pugnam se accingunt. Trojani magno cum clamere procedunt. Concurrunt utrique et magnam stragem hominum faciunt.

Primum auctor puguae imaginem universam eflingit, in qua contrariam fortunam hominum secum in animo considerat v. 446 sqq.: «Hi autem cum in unum locum convenissent, committebant clypeos et, hastas et rohora virorum aereis thoracibus indutorum; atque clypei umbones habentes clypeis collisi sunt multusque tumultus exortus est. Tum vero simul ejulatus et gloriatio erat virorum perdentium et pereuntium, fluebatque sanguine terra» Remanget similitudine aquarum hiemalium intra alveum voraginis in montibus confluentium.

Deinde singulorum certamina enarrat eundemque tenorem servans ipso principio narrationis adhibet ironiam.

Vv. 457–469. «Primus autem Antilochus Trojanorum interfecit virum bellatorem, strenuum in prima acie, Thalysiaden Echepolum; hujus eum primus percussit conum galeae setis equinis densae inque fronte fixit, penetravit autem intra os cuspis aerea, et tenebrae oculos ejus operuerunt, occiditque, sicut turris, in saeva pugna. Hunc autem prostratum pedibus prehendit rex Elephenor Chalcodontiades, magnanimorum dux Abantum, subtrahebatque extra tela, ardenter cupiens quam primum arma detrabere; sed brevis ei fuit conatus. Cadaver enim trahentem conspicatus magnanimus Agenor, latera, quae ei inclinato clypeo nudata erant, vulneravit hastili aerato solvitque membra.» Poëta nno versiculo utitur, ut mortem Elephenoris referat. Sed quae ad causam ejus casumque, qui eam adduxit, explicandam pertinent, ea, quia in universa rerum humanarum cogitatione posita sunt, cum studio persequitur. Itaque dicit ἕλκε δ' ὑπ᾿ ἐκ βελέων, ut significet, nihil ei profuisse cautionem adhibitam et potius in ludibrium vertisse. Et utitur forti vocabulo λελιημένος aljicitque ὄφρα τάχιστα συλήσαι, ut incensae cupidini praedandi festinationique tanquam poenam meritam opponat contrarium eventum, quem primum significat verbis μίνυνθα δέ οἱ γένεθ' ὁρμή, deinde refert, quo casu ille adductus sit; in quo iterum contrariorum rationem habet, consilio sedulaeque agendi rationi, quam verbis ἐρύοντα, κύψαντι indicat, opponens casuma πλευρὰ, τά οἱ παρ᾽ ἀσπίδος ἐξεφαάνθη, omnia pervertentem.

Postquam circa cadaver confertim pugnatum esse dixit, redit ad singulorum caedes et sic pergit narrare vv. 173–489: Tum percussit Anthemionis filium Telamonius Ajax, juvenem florentem, Slmoisium, quem olim mater ab Ida descendens ad ripas Simoëntis peperit, cum parentes sequeretur, pecora ut videret; propterea eum vocabant Simoisium; neque parentibus alimenta caris reddidit; brevisque ei aetas fuit ab Ajace magnanimo hasta interfecto.» hanc florentem juventutem , quae non videbntur perire debuisse , perire , eaque morte spem parenlum praeter opinionem frustrari miserum est. Quae vitae humanae fragilitas quo magis sentiatur, poëta caedem Simoisii illustrat similitudiue populi a fabricatore curruum excisae humique jacentis et ad ripas fluvii arescentis. Praeterea observanda est clausula v. 488 sq., qua ressimilitudine excitata nobis ad animum revocatur.

Sequitur aliud exemplum ironiae.

Vv. 489 — 493: «In Ajacem autem Antiphus indutus vario tborace, Príami filius, per turbam jaculatus est acuta hasta. Ab eo quidem aberravit, at Leucum, Ulixis strenuum socium, percussit in inguine, cadaver aliorsum trahentem (ut armis spoliaret) ; cecidit autem super ipsnm (egit, ut cadaver spoliaret, effecit, ut ipse cadaver illi se adjiceret) , cadaverque ei excídit manu (quae illud spoliatura eral). Reliqua sine ironía.

Ipso principio libri in vv. 9–24 inest ironía, quod duo -fila dívitis et plaeclari sacerdotis Darelis audacter aute aciem procurrerunt atque alter eorum Phegeus prior misit bastam in Diomedem, sed nihil nisi vitam usumque divitiarum amisit patrique luctum creavit; alter Idaeus, relicto Iratre, fuga salutem petivit. Legamus locum: «Erat autem quidam inter Trojanos Dares , dives, praeclarus sacerdos Vulcani, cui duo filii erant Phegeus et Idaeus, pugnae bene periti omnis. Hi ei (Diomedi), semoti a suis, obvii proruerunt 5 hi quidem ab equis, ille vero a terra irruebat pedester. Qui cum jam prope essent in se invicem vadentes, Phegeus prior misit longam hastam, Tydidae vero super humerum sinistram venit cuspis hastae neque percussit ipsum; hic tum posterior irruit hasta Tydides; ejus vero non irritum telum fugit e manu, sed percussit pectus inter mammas deturbavitque illum de equis. Idaeus autem desiljit relinquens perpulchrum currum, neque ausus est defendere fratrem interfectum. Neque ipse effugisset mortem nigram, verum Vulcanus eripuit cum servavitque caligine tectum, ne sibi nimium senex contristatus esset. Equi abducti et animus afflictus Trojanorum excitant contrariam fortunam.

Paucis versibus interjectis duo evidentiora sequuntur exempla ironiae.

Vv. 49-58. «Filium autem Strophil Scamandrium, peritum venationis, Atrides Menelaus interfecit hasta acuta, strenuum venatorem; docuit enim eum Diana ipsa jaculari feras omnes, quascunque nutrit in montibus silva. At nou ei tum quidem praesidio fuit Diana sagittis gaudens, neque peritia jaculandi, qua antea quidem excellebat; sed eam Atrides hasta inclytus Menelaus ante se fugientem in dorsum vulneravit hasta, humeros inter, perque pectora eam trajecit. Cecidit autem pronus resonueruntque arma super ipsum.» Scamandrius, qua se servare debebat arte, ea non potuit se servare et deac, qua fretus esse posse videbatur, ope caruit. Attende ad crebram et variam artis commemorationem, qua illustratur vis contrariorum.

Vv. 59-68. Meriones vero Phereclum interfecit, fabri filium Harmonidae, qui manibus sciebat artificiosa omnia fabricare; egregie enim eum diligebat Pallas Minerva; qui etiam Alexandro fabricaverat naves aequales, principia malorum, quae omnibus Trojanis exitio fuerunt eique ipsi, quia non deorum decreta cognoverat. Hunc igitur Meriones, cum assecutus esset insequens, perenssit clunem in dextrum, atque e regione ad vesicam sub osse penetravit cuspis. In genua autem procubuit ejalans morsque eum cooperuit» Harmonides in patriae et suam ipsius perniciem egregius artifex fuit tutelaque Minervae utebatur. Causam, cur Harmonides ipse sibi malum creasset, auctor ποιητικῶς longius repetiit. Pauca deinde poëta narrat siue ironia, ut eam mox majore cum efficacia exhibeat,

Vv. 85-394. Diomedes ingenti impetu ferebatur per turmas hostium torrenti similis hiemali, quem reponte venientem neque pontes muniti neque septa camporum coërcent multaeque ab ipso segetes laetae juvenum prostratae sunt. Hune autem ut vidit Lycaonis praeclarus filius furentem per campum, ante se pellentem phalanges, illico in Tydiden intendit incurvum arcum/et fornt irruentem, assecutus ad dextrum humerum per thoracis cavum; pervolavit autem acerba sagitta et penitus perrupit foedabaturque sanguine thorax. Super hoc autem magna voce cla- mavit Lycaonis clarus filius: Jrruite, Trojani magnanimi, stimulatores equorum; vulneratus est enim fortissimus Achivorum, neque eum puto din toleratarum acrem sagitiam, si vere me impulit deus, Jovis filius, proficiscentem e Lycia Quam jactantiam Pandari altera vice notat poëta camque vanam fuisse refert: «Sic dixit jactabundas; bunc vero sagitta velox non interfecit.»

Diomedes sagittam sibi ex humero extrahi jubet atque viribus confisus Minervam precatur, ut sibi intra jactum hastne mittat eum, qui se percusserit et glorietur. Postquam, precibus exauditis, a dea corroboratus est, irruit in primos pugnatores similis leoni, quem ovile ingressum pastor perstrinxit neque interfecit atque vim ejus adeo excitavit, ut, pastore fugato, oves desertas alias super alias sterneret, donec caede satiatus exiliret. Tum interfecit Astynoum et Hypironem, pastorem hominum, iisque dimissis Abantem petebat et Polyidum, filios Eurydamantis, somniorum interpretis senis; quibus non, ad bellum proficiscentibus, senex interpretatus erat somnia, verum ipsos fortis Diomedes interfecit.» Ludibrium est, quod aliis sapiens fuit, suis non fuit, neque eos, id quod facere posse vel debere videri poterat, servavit. «Perrexit deinde ad Xanthum Thoonemque, Phaenopis filios, ambos pro- veeta aetate genitos; hic vero conficiebatur senecta tristi; filium autem non genuerat alium, quem heredem relinqueret. Tum ille hos interfecit caramque animam eripuit ambobus, patri autem luctum et curas tristes reliquit, quoniam non vivos e pugna reversos exceperat; cognati vero hereditatem dividebant.» Senex comparavit opes, quibus alfi fruerentur, non sui, quos infelix amiserat. In quo tenendum est, apud veteres ad malam fortunam pertinuisse mori suis heredibus nullis relictis. Rem tristem poëta cumulatis verbis inculcat.

Haec tria paria excipit quartum par fratrum a Diomede caesorum. In quo exemplo poëta dimittit quidem ironiam, ne eam supra modum cumulet, sed tamen rem sic auget, ut Tydiden, tanquam leonem in boves irruentem cervicesque frangentem, non quoslibet homines, sed filios Priami occidisse narret. Qua igitur similitudine leonis induxit, (136 sqq.), ea absolvit (161 sqq.) singulas caedes Diomedis. — Itaque Diomedes quater facto impetu non singulos homines sed singula paria hostium prostravit ita, ut spectantes horrore perfunderet. Quam singularum caedium narrationem poëta, antequam ad Pandarum accederet, idcirco praemisit, ut et virtus Diomedis cognosceretur cognitaque magnam exspectationem moveret, et Pandarns interea cum Aenea sermones sererct, quibus uterque miserabiliter sibi illuderet, nobis utrumque malum accepturos, certe Pandarum supremum diem obiturum esse augurantibus. Aencas igitur, ut vidit Diomedem ordines virorum caedentem, an- quirit Pandarum, sicubi inveniat, nesciens, se suam ipsius et socii calamitatem moliri. Quem ubi invenit, sic allocutus est: «Pandare, ubi tibi arcus et volucres sagittae et gloria? qua nullas tecum hic quidem contendit vir, neque quisquam in Lycia te praestantiorem esse se gloriatur. Sed age, huic immitte viro sagittam etc. Vanam spem ponit in arcu, qui usu male probatus est quemque ipse Pandarus parvi aestimat atque equos suos et currus desiderat. Sic autem ludificatur se Pandarus: Equi non ad- sunt mihi et currus, quos conscendam (nihil tibi prodessent, Pandare!), sed alicubi in aedibus Lycaonis undecim sunt currus pulchri, novi, recens fabricati; circumque vela expansa sunt atque apud unumquemque eorum bijuges equi adstant hordeum album comedentes et arincas (delectatur nunc aute proximam mortem harum re- rum dulci recordatione, quas non amplius in patriam reversus adspiciet). Certe mihi admodum multa senex bellator Lycaon proficiscenti mandata dabat in aedibus affabre factis equisque me jubebat et curribus conscensis praeesse Trojanis in acribus pugais (scilicet pater filio bene mandabat, ut citius periret); sed ego non parui profecto id multo satius fuisset (pejus fuisse equis uti, even- (us docuit) equis parcens, ne mihi indigerent pabulo, viris in urbe inclusis, soliti pasci largiter (haec sollicita cura equorum capit et commovet cogitantes, eam in limine mortis haberi). Sic eos reliqui et pedes llium veni arcubus confisus; hi vero non mihi profuturi erant (quasi vero curras et equi plus profuturi fuissent!). Jam enim duobus principibus sagittam immisi, Tydidae et Atridae, atque ambobus verum elicui sanguinem feriens, irritavi autem magis. Quippe malo fato (non fallitur, etsi verum ignorat; quia origo mali arcus fuit, quo usus foedus violaverat poenas daturus)[56], de paxillo curvum arcum die ilło detraxi, quo Ilium amoenum dax ibam Trojanis, gratificans Hectori nobili. Quodsi rediero et adspexero oculis patriam meam et uxorem et altam ma- gnam domum (e castris in patriam suam se transfert atque ea, quae ipsi carissima sunt quaeque nou amplius videbit, sperat se visurum esse suis oculis, quibus mox carebit); illico mihi deinde caput abscidat hostilis vir, nisi ego hune arcum lucidum in ignem projecero manibus confractum, inutilis enim mihi adest (mox hostilis vir abscidet caput et omni cura areas in ignem projiciendi te liberabit).» Haec loquacitas Pandari egregie ad naturam humanam adumbrata est. Nam nescio quo fato loquaces sumus ante mortem, et praeterita recordamnr et consilia struimus, quae nullum eventum habitura sunt. Apparet, ni fallor, Duentzerum non habuisse, quod versus 192-205 in dubium vocaret.

Aeneas respondet: «Noli sic loqui (quibus verbis non solum putat fore, ut ei arcus utilis sit, sed praecipue verba male ominata leviter improbare videtur. Sed frustra cautus est et ludificatur se, quod, cautus cum sit sociumque sapere jubeat, ipse desipit ultroque se cum illo in discrimen confert); non prias alia erit fortuna pugnae, quam nos hunc virum equis et curra fortiter aggressi armis experti fuerimus. (In ludibrium sui sperat fortunam pugnae`mutatum iri, si cum Pandaro Diomedem adortus sit, quia futurum est, ut socius sius a Diomede interficiatur, ipse autem sola ope divina vertam mortem effugiat). Verum age, meum currum conscende, ut videas, quales sint Trojani equi, periti per campum valle rapide hue et illuc insequi et fugere; hi et nes in urbem salvos reducent, si forte iterum Jupiter Tydidae Diomedi gloriam praebuerit.» Verbo φέβεσθαι ominose significat minus felicem successum certaminis. In quo malo ὑποθετικῶς cogitato quod faustum sperat fore, ut utrumque equi periculo eripiant, id longe aliter eveniet. Quare ludificatur se. Denique Aeneas Pandarum hortatur, ut aut scuticam et habenas capiat, aut Diomedem adoriatur. Pandarus tacito consilio laudem victoriae fovens ipse cum Diomede congredi vult, Aenean autem equos curare jubet, hanc speciosam causam afferens: "melius sub auriga consueto eurvum currum ferent, si forte retro fugerimus Tydei filium. Timeo, ne, si expaverint, moram faciant neve nolint efferre nos proelio, tuam vocem desiderantes; nos autem adortus magnanimi Tydei filius ipsos interficiat et abigat solidis ungulis equos.» Pándarus, qui periturus est, distinctius quam Aeneas id, quod eventurum est, ominatur. Dum autem cavet, ne małum accidat, quod certo accidet, in ludibrium sni prudenti consilio uti videtur. Ubi rationes suas exposuit, sic claudit: «Verum tu ipse age tuum currum et tuos equos; hune autem ego irruentem excipiam acuta hasta. Quod superbum consilium fiduciamque poëta auget sequenti narratione: «Sic igitur locuti, curru varie ornato conscenso, concitati in Tydiden dirigebant veloces equos.» Atque tantam rem moliri videntur Aeneas et Pandarus, ut, quod idem ad incepti augendi rationem pertinet, Sthenelus Capanei filius eos conspicatus Tydidi. curru conscenso retro ut cedat, suadeat. Quod consilium ut illos extollit, ita eam vim habet, ut vanum esse eorum conatum impetumque ante suspicemur, quam eventus probaverit. Nam Diomedes Sthenelum torve intuens respondet, sibi indecorum esse fugere nec se Minervam trepidare sinere, illos ambos equis suis retro vectum iri negat atque tam certam spem victoriae habet, ut Sthenelum equos Aeneae abducere jubeat securusque animo eorum nobilem originem uberius describat. Dum Tydides loquitur, illi (impetum eorum poëta de industria urget v. 275) incitatis equis cito prope accesserunt. Tum Pandarus prior superbe allocutus est Diomedem et prior misit hastam vociferansque gloriatus est, ut mox cadens ludibrii causa magnos spiritus gessisse videretur. Fortis, bellicose, illustris Tydei fili, profecto te non teluni velox interfecit, acerba sagitta; nunc vero hasta experiar, si te assequi possim.» Dixit et vibratam misit longam hastam et feriit Tydidae clypeum; per eum autem cuspis aerea penetrans thoraci admota est. Tum vero alium clamavit Lycaonis praeclarus filius: «Vulneratus es ad ile penitas neque te puto din dolorem toleratorum; mihi autem magnam gloriam dedisti.» Hunc autem non exterritus allocutus est fortis Diomedes: «Errasti nec percus. sisti; at (sarcasmus) non vos ambo ante conquieturos puto, quam saltem alter vestrum cadens sanguine satiarit. Martem, indefessum bellatorem. Sic fatus jaculatus est, telumque direxit Minerva in nasum ad oculum; albos autem trajecit dentes, ejusque linguam extremam abscidit aes rigidum, enspis vero exiit ad extremum mentum. Ac cecidit de curru sonitumque dederunt arma super ipsum varia, collucentia; expaveruntque equi veloces, ei autem solata est anima roburque.» Quod Pandarus 'nesciens sibi praedixerat, id propemodum evenit. Nam ἀλλότριος φώς caput ei non abscilit quidem, sed tamen transfixit et linguam quod fortasse poëta tacite cogitan. dum reliquit quae justo plura jactaverat, aere abscidit.

Aeneas, quia minore temeritate minoreque jactantia fuerat, minore malo discessit. «Aeneas vero irruit cum clypeo hastaque longa, veritus, ne qua sibi traherent cada- ver Achivi. Atque super ipsum constitit tanquam leo robori confisus praetenditque ei hastam et clypeum undique aequalem, illum interficere paratus, quicunque huic obvius veniret, horribiliter vociferans (molimine magnus, eventu infimus). Ille autem saxum prehendit manu Tydides, magni ponderis, quod ne duo quidem viri ferrent, quales nunc mortales sunt; is vero id facile vibrabat etiam solus. Hoc percussit Aeneae coxendicem, ubi femur vertitur acetabulumque hanc partem vocant; confregit autem ei acetabulum et ambos rupit nervos detraxitque cutem asper lapis; atque ille heros constitit in genua lapsus et in terra nixus est manu robusta circumque oculos nigra nox cooperuit. Ac profecto ibi periisset rex virorum Aeneas, nisi cito animadvertisset Jovis filia Venus etc.»

Vv. 405–415. Diomedes, plurimis viris occissis, Venerem vulneravit inque fugam se dare coëgit. Quare timendum esse videbatur, ne deos ultores haberet. Verumtamen poëta, qui non amat principes Graecorum heroës in summum discrimen adducere, eum a pernicie liberavit, quippe in deam exiguae dignitatis idque instigante Minerva peccantem[57]. Quamquam non potuit, quin poenae impietatis afque conversionis rerum a diis immissae meminisset. Sic autem rem instituit, ut Dionen, deam honoratam, de imbecillitate humana deque justitia divina judicantem induceret atque in poena deorum adumbranda rerum et verborum delectu mollissimos affectus cieret. In te autem hunc incitavit caesiis oculis Minerva; stultus, neque hoc scit animo Tydei filius, non admodum longaevum esse, qui cum immortalibus pugnaverit, neque eum liberos ad genua pappa vocare, reversum ex bello et gravibus procliis. Quare nunc Tydides, etsi valde fortis est, videat, ne quis cum ipso fortior te pugnet, ne diu Aegialea, cordata Adrasti filia, lugens ex sonno suos domesticos exeitet, juvenem desiderans maritum, optimam Achivorum, generosa uxor Diomedis equum domitoris.

Vv. 418–430. Minerva autem et et Juno id conspicatae mordacibus verbis Jovem Saturnium la'cessebant. Inter hos vero sermonem orsa est dea caesiis oculis Minerva: "Jupiter pater, numquid wihi succensebis ob id, quod tibi dixero? Quippe jam aliquam Venus Achivarum impellems, ut Trōjanos sequeretur, quos nunc vehementer diligit, harum igitur aliquam demulcens Achivarum pulchris peplis indutarum ad auream fibulam perstrinxit manum teneram.» Sic dixit; subrisit autem pater hominum deorumque, et advocatam allocutus est auream Venerem: «Non tibi, filia mea, commissa sunt bellica opera; sed tu grata ohi munera nuptiarum; haec antem Marti veloci et Minervae omnia curae erunt.» Venus, cum filium suum periculo eripere voluisset a mortali viro male habita illum ejulans projecit (344) turbataque mente in Olympum se recepit, ut de calamitate accepta matri quereretur ab eaque dolore levaretur. Cum igitur dea ineptum negotium suscepisset neque perfecisset ac potius malum a divinitate sna alienum accepisset, risum movit Olympiis. — Fuerunt, qui hanc cavillationem ab epica gravitate abhorrere crederent. Alii contra naturae rudem simplicitatem a poeta exhiberi dixerunt. Sed primum omnium, ni fallor, quaeritur, cur poëta haec effinxerit. Nun fabulam temere concinnavit, an certum consilium secutus est? Alibi est? Mihi quidem sic videtur: Graeci homines natura alacres et hilari haud diutius affectibus gravioribus se commoveri volebant atque rebus seriis ac tristibus aliquamdiu huc illuc agitati relaxationem animi quaerebant jocumque captabant. Huic igitur studio poëta satisfaciendum curavit, cum rebus tragicis ludicras interponeret? Quid? id cum faceret, nihil nisi naturam et veram vim vitae, quae omnis tragicis et ludicris rebus mixta est, imitatus est. Cum autem deorum et hominum vita intima societate juncta esset, interdum, cum homines malis urgerentur in terris, Clympios ludicras res agere jussit. Postquam igitur poëta satis diu in caedibus variisque casibus hominum versatus est, ad hilaritatem animum traduxit. Atque ut imagine Aegialeae ejulantis et familiam suam somno excitantis et juvenem maritum desiderantis animos commovit, ita eos excitat contraria imagine Olympiorum securam vitam degentium et. jocantium. Nec vero cavillatio illa rudis videbitur iis, qui hand ignorant, prisca aetate deos et virtutibus et vitiis hominum fere similes fuisse Graecosque illud ingenium σκωπτικόν, quo ipsi excellerent, diis tribuisse. Verumtamen pater deo- rum bominumque quamvis subridens graviter loquitur et rem ridiculam seria admonitione temperat.

Apollo repellit Diomedem, Aeneam autem a Venere relictum in sacra Pergamo incolumem collocat et Martem contra Diomedem excitat. Tum Mars Trojanos ad virtutem cohortatur. Et Sarpedon sic increpat Hectorem (172–492): "Hector, quo tibi robur abiit, quod prius habebas? Dixisti quondam, te sine copiis et auxiliis urbem defensurum, solum cum affinibus et fratribus tuis. Horum nunc nullum ego vidère possum neque animadvertere; sed trepidant tanquam canes circa leonem; nos autem pugnamus, qui socií adsumus. Etenim ego auxiliaturus e longinqua terra veni; procul enint est Lycia Xanthum ad verticosum; ibi uxorem caram reliqui et infantem filium et multas divitias, quas cupit, quicunque indigens est. Verum sic tamen Lycios adhortor et ipse cupio cum viro pugnare; tametsi nihil mihi hic tale est, quale vel auferant Achivi vel abducant; tu vero stas et ne ceteras quidem hortaris copias, ut maneant et defendant uxores. Vide, ne quasi laqueis lini omnia trahentis capti viris infestis captura et praeda fiatis; illi autem cito evertant bene habitatam urbem vestram. Te vero oportet haec omnia curare noctesque et dies ducibus supplicantem inclytorum sociorum. ut fortiter rem gerant, asperamque deponere increpationem.» Orationem Sarpedonis legentes adducimur in hanc suspicionem, poëtam, ut fere solet, aliquod ludibrium parare. Observandum est enim, Sarpedonem. non indigenam, sed socium hominemque adhuc ignotum accusare inertiae et forti oratione ad virtutem adhortari heroëm Trojanorum nobilissimum Hectorem, atque se ipsum ad rem fortiter gerendam paratum dicere. Cum igitur Sarpedon magnam rem agitet, propter fortunam invidam sponte animus inducitur, ut metuat, ne quid humanitus ei accidat. Praeterea Sarpedon dilectae uxoris et infantis filii et magnarum divitiarum, quas domi reliquerat, meminit, id quod poëta imminente conversione rerum facere solet, ut commiserationem augeat. Ceterum in oratione Sarpedonis nullam vaniloquentiam, nullum fucam verborum, sinceram dictionem, gravem animum, firmam voluntatem deprehendimus atque propter egregiam virtutem magni aestimamus virum cupimusque discere, quo Marte pugnaturus quasque res gesturus sit. Primum igitur ex´v. 493 sqq. cognoscimus, quantam vim oratio ejus habuerit in Hectorem ejusque copias et seusim, postquam versibus 506–518 Martem Trojanis auxiliari Aeneamque ope Apollinis ad suos reversum esse accepimus, deducimar in confertissimam pugnantium turbam, in qua tandem post multos viros utrinque caesos Sarpedonem cum Tlepolemo congressum animadvertimus (628 698). Pugnantium par auctor diserte distinguit, cum dicit filium et nepotem Jovis pugnam inire. Ceterum paulo gravioribus epithetis ornat Tlepolemum appellans Ἡρακλείδην, ἠύν τε μέγαν τε, quam Sarpedonem, quem trito epitheto dicit ἀντίθεον, sive quod ex ipsius oratione virum spectatae virtutis cognitum putat, sive quod, id quod probabilius est, Tlepolemo magis laudato eflicere vult, ut animus noster paululum haereat plusculumque de eo, quam de Sarpedone speret. Praeterea ambiguum nescio quid inest in v. 629, quamquam verborum contextus Parcam invictam potius ad Tlepolemum, quam ad Sarpedonem referri jubet. Sed tamen dubii aliquid relinquitur. Hi igitur viri cum proxime accessissent, prior Tlepolemus sic allocutus est Sarpedonem: «Sarpedon, Lyciorum princeps (attende ad sarcasmum), quae tibi necessitas trepidare hic, com sis pugnae imperitus? Mentiuntur, qui te Jovis aegidem tenentis filium esse dicunt cum multo illis inferior sis viris, qui Jove prognati sunt priscorum hominum nevo. At qualem vim ajunt fuisse Herculis, mei patris animosi, spiritum leonis habentis, qui quondam', huc cum venisset propter equos Laomedentis sex solis cum navibus et viris paucioribus, Ilii devastavit urbem civibusque viduavit! Tibi vero ignavus animus, intereuntque copiae, nec quicquam te Trojanis puto auxilio fore profectum e Lycia, ne tum quidem, si perquam fortis sis, sed a me interfectum ad portas Orci descensurum. Quam orationem si verbo tenus legeremus, Tlepolemum splendidam victoriam reportaturum esse facile in animum induceremus. Sed, consuetudine poëtae cognita, propter hanc ipsam superbiam contemptumque adversarii certam mortem ejus mente praecipimus, praesertim cum Sarpedon nihil originem divinam, nibil virtutem suam jactet, sed animo sedato, ut probus vir, Laomedontis pravitatem condemnet eumque tanquam altor insolentiae ad mortem se daturum simpliciter promittat. «Hunc vero Sarpedon, Lyciorum dux, .contra allocutus est: Tlepoleme, sane ille evertit sacrum Ilium propter viri vecordiam nobilis Laomedontis, qui illum bene de se meritum malo increpuit sermone neque dedit equos, quorum gratia e longinquo venerat. Tibi autem ego hic edieo caedem et mortem atram a me futuram teque mea hasta interfectum gloriam mihi daturum, animam vero Plutoni insigni equis.» Ubi dixit Sarpedon, Tlepolemus sustulit hastam eodemque tempore hastae eorum e manibus evolarunt. Tiepolemus cervice percussa cecidit. Sarpedon femur vulneratus est. Ulixes ubi animadvertit Tlepolemum occisum esse, deliberabat, num Jovis filium asportatum insequeretur, an Lycios caederet. Sed non fatis ei concessum erat Jovis flium interficere. Itaque . ad multitudinem Lyciorum se convertit. Obviam processit Hector. Quo accedente gavisus est Sarpedon dicens: Priami fili, ue vero me praedam Danais sine jacere, sed auxiliare; deinde me etiam deserat vita in urbe vestra; quandoquidem non eram ego reversus domum, dilectam in patriam terram, oblectaturus caram uxorem et infautem filium.» Sarpedon dictis factisque fortem et bonum virum se praestitit. Sed tamen in ludibrium sui auxilio venerat Trojanis ipseque nunc eget auxilio et periturus est longe a patria terra nec dilectam uxorem infantemque filium oblectaturus. Vere igitur derisus est a Tlepolemo (614–645). Commiseratio de industria intenditur dilecta patria, cara uxore, infante filio bis memoratis. Quamquam poëta talem ac tantum virum dignum habuit, quem iterum in scenam mitteret[58]. Quare eum nunc quidem a morte liberavit, sed tamen periturum esse leniter significavit (662, 675 sqq.):

πατὴρ δ' ἔτι λοιγὸν ἄμυνεν.
Οὐδ᾽ ἄρ᾽ Ὀδυσσῆι μεγαλήτορι μόρσιμον ἦεν,
ἴφθιμον Διὸς ὑἱὸν ἀποκτάμεν ὀξέϊ χαλκῷ·

Non igitur poëta hoc libro ironiam consummavit caede Sarpedonis facta, sed nescio quid lusus delit, cum eum postremo isto modo loquentem induceret. Nam nobis meliora edoctis Sarpedon in errore versatur, cum se ex vulnere accepto jam moriturum esse sperat. Cum tamen futurum sit, ut apud Trojam mortem oppetat, ipse sortem suam ominatur, cum dicit, non futurum fuisse, ut in dilectam patriam rediret caramque uxoreri et infantem filium oblectaret.

Nunc repetamus duo exempla ironiae, quae poëta ante pugnam Sarpedonis et Tlepolemi tradidit.

Vv. 541–560. «Tum vero Aeneas Danaorum interfecit viros fortissimos, filios Dioclis, Crethonem et Orsilochum horum pater quidem habitabat. bene aedificata in Phera, dives opum; genus autem repetebat a fluvio Alpheo, qui late fluit Pyliorum per terram. Qui genuit Orsilochum multis viris imperantem; Orsilochus autem genuit Dioclem magnanimum; Diocle gemini filii nati sunt Crethon et Orsilochus, pugnae omnis bene periti. Atque bi puberes facti nigris in navibus Ilium generosis equis fecundum una Argivos secuti sunt, honorem Atridis, Agamemnoni et Menelao, expetentes; eos vero ibi terminus mortis corripuit. Quales leones duo montis iu verticibus nutriti sunt sub matre in profundae recessibus silvae; qui quidem rapientes boves et pingues oves stabula hominum vastabant, donec et ipsi virorum manibus Interfecti sunt acuto aere; tales hi manibus Aeneae domiti ceciderunt, abietibus similes proceris. Data opera poëta praemisit, quae ad generis nobilitatem, artem bellicam, puberem aetatem, partum, rationem consilii pertinerent, ut per oppositionem interitum fratrum Crethonis et Orsilochi illustraret animumque nostrum ad ampliorem cogitationem rerum humanarum commiserationemque invitaret. Verbis ἐλάτῃσιν ἐοικότες ὑψηλῇσιν significari dicunt staturam magnam Crethonis et Orsilochi. Quem mirum phantasiae fetum ne poëtae obtrudamus, illos graviter concidisse similitudine declarari acccipiamus. Singula membra comparationis non putide explicata sunt. Εκ vv. τὼ μὲν — χαλκῴ eliciendum esse videtur Crethonem et Orsilochum plures hostes occidisse, donec et ipsi occisi sint, in quo ironiae cogitatio inest.

V. 611 sqq. «Atque accessit admodum prope (Ajax) et jaculatus est hasta fulgenti percussitque Amphium, Selagi filium, qui in oppido Paeso habitabat locuples, dives agris; sed eum fatum duxit auxiliaturum ad Priamum ejusque filios fragorem edidit cadens; tum accurrit illustris Ajax arma detracturus.» Ironia hac oppositione continetur, quod Ampbius aliis auxiliaturus perniciem sibi conflavit temere. que fortunata vita' se privavit. Moipz est fatum, quod post malum eventum excogitatum est. Cfr. 5, 83, 629. 19, 87. 21, 83.

In vv. 707 sq. significatio quaedam inest ironiae, cum Oresbius valde divitiis parandis intentus ab Hectore cccisus esse dicitur.

Reliqua narrantur sine ironia, nisi forte post multas caedes iterum Olympum tibi rem comicam suppeditare concedis. Mars enim irruit in Diomedem, sed ab hoc hasta percussus tantum boabat, quantum novem vel decem milia virorum in bello clamant. Deinde iu Olympum se recepit et apud Jovem de Diomede quiritatus est ab eoque objurgatus.

Venus et Mars in Iliade comicae personae esse videntur.

Vv. 12–19. Axylum vero interfecit pugna strenuus Diomedes Teuthraniden, qui habitabat bene aedificata in Arisha dives opum, dilectusque erat hominibus; omnes enim excipiebat benigne, aedes ad viam sitas habitans. Sed ab eo nullus horum tum arcuit tristem interitum, ante subveniens, sed ambos anima privavit Diomedes, ipsum et famulum Calesium, qui ei tum equorum erat auriga; hique ambo terram subierunt.» Qui propter divitias et honestatem sibi et aliis vivere debuisse videbatur, is occisus est. Acute poëta apposuit tristitiam rei augens, neminem eorum, quos benigne tractasset, adfuisse, ut eum a morte defenderet. Nec minus ad amplificationem pertinet, quod in fine adjecit: Τὼ δ' ἄμφω γαῖαν ἐδύτην.

Vv. 37–65. Adrastum deinde pugna strenuus Menelaus vivum cepit; equi enim ei consternati fugientes per campum, ramo impediti myricino, curvum currum cum fregissent ad extremum temonem, ipsi quidem contenderunt ad urbem, quo ceteri consternati fugiebant; ille autem de curru ad rotam devolutus est pronus in pulvere in os; prope autem accessit Atrides Menelaus tenens longam hastam. Adrastus vero deinde genua complexus supplex orabat: «Vivum cape, Atrei fili, tuque dignum accipe pretium. Multae enim in domo divitis patris res pretiosae reconditae sunt, aes, aurum varioque artificio elaboratum ferrum; ex his tibi largietur pater infinitum redemtionis pretium, si me vivam esse audiverit in navibus Achivorum.» Sic dixit; illi autem animum in pectoribus flectebat. Et jam cum erat veloces ad naves Achivorum daturus sno famulo deducendum; verum Agamemnou obvius venit currens et minaciter clamans Omitis, o Menelae, inquit, eur vero tu sic curae habes virorum salutem? Profecto tibi optimae res confectae sunt domi a Trojanis (ironia); horum nullus effugiat grave exitium manusque nostras, ne is quidem, quem in utero mater infantem gestet, effugiat; seδ simul omnes Ilii funditus pereant insepulti et ignoti.» Sic locutus mutavit fratris mentem heros, recte monens; ille igitur a se removit manu heroëm Adrastum; hunc autem rex Agamemnon vulneravit ad ile, ut supinus ceciderit.» Casus fortuitus Adrastum misit in periculum neque immense divitiae in aedibus patris repositae efficere potuerunt, ut a morte servaretur fortunatusque viveret. Quod poëta utrumque Atriden in scenam misit id non eo solum spectat, ut utriusque fratris diversum ingenium per oppositionem declaretur, sed etiam id efficit, ut fortuna Adrasti aliquantulum fluctuet animusque noster miretur vicissitudinem fortunae humanae, cum videat Adrastum jamjam servari a Menelao, sed su bito sive caeco casu, sive fatali quadam vi fratrem immitem occurrere et Menelaum increpare mentemque ejus mutare atque illum hasta occidere.

Reliqua, quae maximam partem in episodiis haberi possunt, quibus animus a caede ad res domesticas traducitur, sine ironia; nisi quod ejus signa quaedam in fine libri inveniuntur. Primum igitur-observemus Hectorem sibi dissentire sermonė. Diserte enim praedicit malam sortem patriae urbis (447 sqq.) suamque ipsius mortem auguratur (460 sqq.), sed mox adspectu infantis filii blanditiisque delectatus atque erectus meliorem spem suscipit, sic tamen, ut se ipsum mortuum cogitet (476 sqq.). Deinde Andromacham consolatus gon se praeter fatum periturum (486 sqq.) in campum proficiscitur salutem sperans. Quae sermonis discrepantia nulli offensioni esse debet. Quinimo poëta varios motus animi, quibus Hector tum agitabatur, secundum veritatem expressit. Similiter Achilles a se ipso dissidet, cum crastino die mane reditum parare vult. (9, 357 sqq.) et paulo post, proficiscatur an maneat, se deliberaturum dicit (618)[59] et landem spem quandam auxilii praebet (650 sqq.). Sic igitur Hector praeter alia respondet Paridi, urbe egrediens: «Sed eamus, haec autem postea componemus, si quando Jupiter dederit coelestibus diis sempiternis craterem statuere liberum in aedibus, cum Troja expulerimus bene ocreatos Achivos.» Sed male sperat Hector, quia fatum est Trojam excindi atque ipsi mox pereundum est. Cujus spei ludibrium, antequam eventu manifesto appareat, proditur domestico Inetu (495–502): «Uxor autem dilecta (post discessum mariti) domum abiit respectans, uberes lacrimas fundens. Statim autem deinde venit ad aedes bene aedificatas Hectoris homicidae invenitque intus multas ancillas iisque luctum omnibus commovit. Hae quidem adhuc vivum lugebant Hectorem ipsius in domo; non enim eum amplius putabant reducem ex pugna venturum, elapsum robur et manus Achivorum.» Andromacha lacrimat, non luget, quia sperat; et τραγικώτερον est, quod lugent ancillae quarum minus interest, quae nescio qua caeca vi malum praesagientes ad luctum aguntur, dum hera spe tenetur. Qui luctus ancillarum contrario effectu atque vi secutus est praecedentem consolationem. «O bona, ne mihi nimium contristare animo; non enim quisquam me praeter fatum Orco demittet, fatum vero neminem puto esse, qui effugerit, hominum, neque ignavum neque fortem, cum primum natus sit etc.» Verba Hectoris dubia 489 hanc senet quasi duplicia sunt. Versus 186 tentiam continent seu potius continere possunt: «Leni dolorem, nam si cecidero, nihil nisi fatum explebo, quod nemo effugere potest. Sed haec ratio frigida est et parum conveniens, ac propior efficaciorque causa solatii est spes salutis. Quam spem Hector animo dilectae uxoris injicit, cum dicit: «Noli mihi nimium contristari, nam nemo me praeter fatum Orco demittet, i. e. nemo mihi praematuram mortem inferet. Haec spes eluditur sequente luctu vel certe infirmatur. Ne tamen plane infirmata videatur, iterum poëta Hectorem in ipso fine libri sperantem inducit. Quo autem magis ipsum se ludificatum esse post eventum appareat, splendidis verbis uti jubet. — Denique, si rem omnem examinamus, poëta congressum Hectoris cum Andromacha digressumque idcirco induxit, ut, quae fortuna Hectori pararetur, eam, antequam eventa pateret, lumine obscuro prospiceremus et Hectorem virum fortem miraremur eique quid futurum esset, incerti haereremus et vicem Andromacbae infantisque Astyanactis dubiam doleremus, omninoque ut speraremus, fluctuaremus, metueremus.

Hoc episodium primum equidem putabam non suum locum tenere, quod Hectore in urbem reverso vis ejus tragica frangeretur. Itaque quaerebam, quo aptiore loco id collocarem, sed neque ullum reperire potui et inter quaerendum intellexi, eo episodió exitui Hectoris propius admoto futurum fuisse, nt praeter necessitatem cumularetur τὸ πάθος posterioris partis Iliadis, quae praesertim casu Hectoris imminente illo affatim abundaret atque cresceret; priorem partem autem eo privatam amissuram fuisse, τὸ πάθος, quod recte quidem rarius occurret, tamen non recte ab ea abesset. Praeterea molestum esset minusque conveniret longitudini épicae narrationis, si Andromacha uno die bis in scena flens lugensque comparuisset. (22, 437, sqq.). His igitur rationibus poëta inductus esse videtur, ut illud colloquium eo loco, quem nunc occupat, collocaret. Quod vero id caret ca vi tragica, quae exstitisset, si Hector non amplius in urbem revertisset, id quoque aestimandum est natura epicae poesis, cujus non est omnem vim tragicae rci in unum locum cogere, quod idem in secunda tertiave persona ne in tragoedia quidem requiritur. Certe recto judicio poëta, si poëtae hunc ordinem carminis tribuere licet, fecit, ut Hectorém, in urbem revertisse leviter meminisset (7, 307 sqq.), neque eam Andromacham revisentem neque in urbe gravioris negotii quicquam peragentem quamquam in concilio illo, quo de Helena reddenda deliberabatur (7, 345 sqq), ei sane princeps locus debebatur, sed perpetuo atque assidue suos ad proelia ducentem ipsumque pericula strenue adeuntem induceret. Quodsi tu ad hanc postremam rem potissimum animum attenderis atque reditum in urbem, qui in carmine delitescit, mente tua delitescere siveris, colloquium Hectoris et Andromachae hand mediocrem vim tragicam ad interitum Hectoris afferre senseris.

Postremo observemus sarcasmum v. 143 et 353.

VII.

[recensere]

Hector ex urbe redux Trojanos erigit et fortissimum Achivorum ad pugnam singularem provocat hae conditione, ut victor arma habeat corpusque suis sepeliendum reddat. Legamus locum et observemus ironiam (76—91). Sic vero ajo, Jupiterque nobis testis adsit: si forte me ille occiderit longa hasta; arma mibi detracta ferat cavas ad naves, corpus autem meum domum remittat, ut ignis me Trojani et Trojanorum uxores participem faciant mortuum. Sin autem ego illum occidero dederitque mihi victoriam Apollo; arma ei detracta feram Ilium sacrum et suspendam in templo Apollinis longe jaculantis, corpus vero ad naves bonis transtris instructas reddam, ut ei exsequias faciant capite comantes Achivi tumulumque ei aggerant ad latum Hellespontum; et aliquando quis dicat etiam posterorum hominum, navi multis transtris instructa navigans per nigrum pontum: «Viri quidem hic tumulus est pridem defuncti, quem quondam fortiter pugnantem occidit illustris Hector.» Sic aliquando quis dicet; mea autem gloria nunquam peribit.» Posteriorem conditionem pacti tanta cum fiducia animi profert, ut prior minoris momenti esse videatur. Ironiae significatio in verbis inest propterea, quod non assecutus est id, quod cupiens sibi superbe vaticinatus erat, et nunc quidem inferior pugna evasit, mox autem ab Achille occisus humilem tumulum nanciscetur. Conferas in textu pietatem et temperata verba Ajacis non sibi omnia vindicantis (v. 194 sqq. et 226 sqq.) cum jactantia Hectoris (233 sqq.). Nam Ajaci modeste agenti nihil Hectori superbienti aliquid mali accidit (261 sqq. et 270 sqq.).

Cui usui hoc singulare certamen editum esset, non e intelligebain eamque partem libri inutilem pannum esse credebam. Sed postea sic rem animo informavi. Ut virtus summi Graecorum berøis Achillis extolleretur, Hectorem, qui ab illo periturus erat, summum heroëm Trojanorum et esse et videri necesse erat. Sed poëta non statim primo aditu eum perfectum atque absolutum heroëm ostendit, sed rerum gerendarum crescente ambitu atque vi ingenium ejus et magnitudinem animi fortitudinemque paulatim explicari voluit. Tertio igitur libro (v. 395 sqq.) Hector graviter increpat ignaviam Paridis. Hic autem illum propter animum indomitum atque intrepidum reveretur et se ab eo jure increpari confitetur. Quinto libro, dum Tydides Achivos urgebat, caedebat, ſugabat, Hector latebat, ut Sarpedon, sociorum dux, eum objurgandum esse duceret. Tum ille stimulatus actutum curru desilire, ordines obire, ad pugnam hortari, Trojani vero a fuga se convertere et in Achivos impetum facere, Marte ordines ubique concitante. Fit proelium acri certamine, Denique Hector vehementer irruit in Menelaum et Antilochum, sequentibus Trojanorum fortibus ordinibus. Ante ipsum autem Mars hastam vibrabat et modo in fronte modo a tergo discursabat. Quem ubi conspicatus est Diomedes, cohorruit recessitque virtutem Hectoris elevans vv. 601–606.

Marte et Hectore urgentibus Achivi neque fugiebant ad naves neque porro in pugnam ferebantur, sed semper retro cedebant. Tum Hector et Mars multos viros Achivorum ceciderunt. Sed mox subveniunt Juno et Minerva et rem Achivorum restituunt Marte vulnerato. Sexto libro, postquam Mars discessit, Graeci victoriam reportabant; jamque Trojani in urbem se receperant, nisi Hector fugientes ante portas retinuisset animosque eorum confirmasset dicens, se in urbem properaturum et matronas a diis salutem precari jussurum. Itaque sine Martis opera llector rebus gestis inferior fuit Achivis, ut, quamvis multitudinem keroum Achivorum, qui eum reprimerent, causari posses, tamen, quid de summa virtute Hectoris statueres, prope nescires. Sed, ubi in urbe in congressum venit Andromachae, fortis viri partes sustinuit magnamque sul exspectationem movit. Quanam autem re alia magis, quam singulari certamine inito virtutem suam probare poterat? Jam vero ante ipsum certamen virtus Hectoris magnopere extollitur, cum duces Achivorum in certamen descendere cunctantur, cum tandem procedit Menelaus atque illos increpans se ipse ad certamen accingit, sed, ne cum fortiore viro pugnet, ab Agamemnonę impeditur, cum denique fortiter incitante Nestore novem duces surgunt et sortitione facta Ajax, summus dux Achivorum, sortem ducit isque pro victoria Achivos vota suscipere vult. Congressi sunt leonibus similes atque pari virium robore parique animi impetu pugnarunt, sed Ajax paulo superior fuit. Cum autem in eo esset, ut ensibus eductis in se invicem irruerent, nocte ingruente a praeconibus utrinque missis impediti sunt. Pugua diremta Hector et Ajax, muneribus mutuo datis, discesserunt. Postquam igitur Hector certamen singulare magna cum laude iniit et multa alia praeclara facinora edidit, diguus adversarius Achillis atque apta persona ad mźdzę ciendum haberi potuit.

VIII.

[recensere]

In hoc libro tria exigua exempla ironiae inveniuntur.

Vv. 177–179. Hector muros Graecorum recens exstructos sie deridet: «Stulti, qui hos muros exstruxerunt, infirmos, inutiles, qui non qui non vim eam arcebunt, equi vero facile fossam transilient.» Stultus ipse, qui nesciat se male gloriari, cum victoria ipsi male cessura sit.

Vv. 257–260. Hic (Agelans) quidem in fugam verterat equos; ei autem converso in dorso hastam infixit, humeros inter, perque pectus transegit (Diomedes).

Vv. 324–329. Teucer, pluribus viris occisis, Hectorem sagitta petebat. «Hunc autem Hector retro ducentem nervum, ad humerum, ubi jugulum dirimit cervicem pectusque, maxime autem letalis locus est, hac igitur parte contra se nitentem percussit lapide aspero; rupit autem ei nervum obtorpuitque manus ad carpum; et constitit in genua lapsus, arcus vero ei excidit manu.

Vv. 447 sqq. observetur irrisio cum ironia.

Ironia inest in vv. 346–350, 392, 422–425.

Argutum exemplum ironiae praebet Dolonia.

Eodem fere tempore Achivi et Trojant concilio convocato exploratores mittendos curant. — Observemus diversam utrorumque agendi rationem. — In concilio Achivorum rem proponit prudentissimus senex Nestor, prodit fortissimus dux Achivorum Diomedes et se ad res Trojanorum explorandas iturum profitetur, sed, quo melius res succedat, comitem poscit. Cum plures pari studio ardent eundi, Diomedes eligit eum, qui prudentia atque solertia omnes anteibat, Ulixem. Sie statim ab initio fortitudo et prudentia ad rem gerendam conjunctae felicem successum spondere videntur. Spem bonam successus Achivorum anget utriusque ducis modestia, cui dii immortales favere solent, confirmat pietas. Etenim Diomedes ut tenui sermone se ad profectionem paratum esse profitetur, sic magnificis laudibus extollit Ulixem, virum fortem in omnibus laboribus perferendis et peritissimum consilii et Palladis tutela gaudentem dicens. Rursus Ulixes a nimiis sui laudibus abstineri vult et jam proficiscendum esse monet. (220 sqq. et 212 sqq.) Denique uterque vir iter ingrediuntur bono cum augurio et Palladem, ut sibi adsit, implorant. Omnem rei narrationem poëta sic claudit, ut et horrore quodam animum nostrum perfundat et exspectatione magnarum rerum suspensum teneat. Vv. 295–298: Sic dixerunt precantes; eosque audivit Pallas Minerva. Hi autem, postquam precati sunt Jovis filiam magni, perrexerunt ire, veluti leones duo, per noctem nigram, per stragem, per cadavera, perque arma et atrum cruorem.»

Omnia omnino aliter geruntur in castris Trojanorum, ut summa discrepantia exsistat. Cum Hector, quis castra Achivorum adire vellet, quaereret atque speculatori equos Achivorum optimos promitteret, omnes silentio obmutuerunt. Tum surgit Dolon, homo ignotus (ἦν δέ τις ἐν Τρώεσσι Δόλων), ut scilicet opponatur heroi Achivorum clarissimo Diomedi. Quare paucis poëta merita ejus recenset; verum, quod consilio consentaneum est, non virum fortem atque in rebus gerendis strenuum describit, sed, quia interitum ejus imminentem cogitatione praecipit, eas res commemorat, quae ad commiserationem factae sunt, filium fuisse Eumedis, praeconis divini, divitis auri, divitis aeris atque solum inter quinque sorores. Nam tecte significat temeritate sua ipsum fortunatam vitam amisisse et parenti haerede orbato (quae res ex referum ratione aestimanda est) summum luctum creasse. His mediis interposuit, quae ad formam hominis facultatemque corpo- ris pertinent: ··Ὃς δ' ἤτοι εἶδος μὲν έην κακός, ἀλλὰ ποδώκης.

In quo versu pedum velocitatem distinxit, quae potius ad turpe periculum fugae, quam ad salutem ei utilem se praebitura erat. Hic homo igitur ad naves Achivorum iturum se pollicetur hac conditione, ut Hector jurejurando sese obstringat ipsi equos et currus splendidos Achillis traditurum. Nec vero se vanum speculatorem fore nec spem illius frustraturum affirmat, quippe in castra Achivorum penetraturum et ad naves Agamemnonis venturum, ubi principes fugiendi pugnandive consilia agitare videantur. Hector, etsi illius virtutem nulla in re expertus erat, sine mora sceptro sublato jurat non alium Trojanorum, sed ipsum equis gavisurum esse.

Admirare hominis inglorit ineptam fiduciam atque arrogantiam et Hectoris inconsideratam mentem!

Nestor speculatori nihil promittit, quod adhuc sit in hostium potestate; Achivorum clarissimi duces nihil anse rem gestam paciscuntur, nibil gloriantur, neque Nestor neque alius quisquam Achivorum praedam illustrem capientis fore jurejurando spondet. Accedit, quod spectatae virtutis vir comitem capiendum putavit. Dalon autem, ut scilicet solus omní laude frueretur, temere solus iti neri se commisit neque deum, ut illi, precatus est. Denique quanto submissius et prudentius omnia Achivi, tanto arrogantius et stultius Trojani. Trojanorum temeritas acrius excitatur Graecorum prudentia.

Nunc sequitur consiliorum Hectoris et Dolonis in contrarium mutatio (περιπέτεια), in qua Dolonis timiditas et ignavia mire discrepat a superiore arrogantia. Et primum quidem poëta commentatur jusjurandum Hectoris, quod nullum eventum habiturum erat.

Ὣς φάτο, καί ῥ᾽ ἐπίορκον ἐπώμοσε.

Atque discrepantiae augendae causa addit:

τὸν δ᾽ ὀρόθυνεν.

Postquam antem Pandarum armis se instrui jussit, profectum refert, quam profectionem itidem interpretatur ludibrium monstrans:

βῆ δ' ἰέναι προτὶ νῆας ἀπὸ στρατοῦ. Οὐδ᾽ ἄρ᾽ ἔμελλεν
ἐλθὼν ἐκ νεῶν ἂν Ἕκτορι μῦθον ἀποίσειν.

Ad ludibrium quoque pertinent, quae statim refert:

βῆ δ᾽ ἀν᾿ ὁδὸν μεμαώς·

Scilicet acer ibat, ut periret. Nec diu laborabat. Nam vixdum viam ingressum, conspicati sunt speculatores Achivorum et captum interemerunt.

Persequamur singula.

Diomedes et Ulixes consilio callido de via declinaverunt illumque praeterire passi sunt, quo facilius ad naves pulsum prehenderent. Qua re narrata, poëta ironiam movet dicens:

ὁ δ᾽ ἄρ᾽ ὦκα παρέδραμεν ἀφραδίησιν.

Ubi Dolon aliquantum progressus est, illi accurrerunt. Dolon, audito strepitu, constitit. Causam, cur substiterit, statim poëta suggerit eumque dulci errore captum esse ut tu hominem ipsum se in ludibrium vertere sentias:

ὁ δ᾽ ἄρ᾽ ἔστη δοῦπον ἀκούσας.
ἔλπετο γὰρ κατὰ θυμὸν ἀποστρέψοντας ἑταίρους
ἐκ Τρώων ἰέναι, πάλιν Ἕκτορες ὀτρύναντος.

Nisi haec per ironiam explicas, omnis vis horum versuum perit, certe quo pacto revocationem Hectoris Dolon mente conceperit, vix dicas.

Quid egit is, qui ad Agamemnonis navem se penetraturum confidenter pollicitus atque pro re gesta equos Achillis pactus erat, ubi hostem adesse sensit? «Velocia genua movit, ut fugeret, illi autem eum confestim persecuti sunt, sicut duo canes asperis dentibus, periti venationis, aut binnulum aut leporem urgent constanter usque per locum silvosum; hic autem praecurrit vagitum edens.» Tandem hostili telo perterritus constitit trepidavitque crepitans dentibus (stridor autem per os fiebat dentium), pallidus prae timore. Illi autem anhelantes eum assecuti sunt manibusque prehenderunt; is vero lacrimans dixit: «Vivum me capite, atque ego me redimam. Est enim domi aes aurumque et artificio multo elaboratum ferrum; ex his vobis pater infinitum pretium redemptionis dabit, si me vivum esse audierit apud naves Achivorum.» Iterum poëta nominat magnas divitias Dolonis per tectam ironiam significans nihil ei profuturas esse, iterumque patris luctum ad animum revocat. — Comicum nescio quid nascebatur tibi, eum legebas illa: Τάρβησέν τε βαμβαίνων etc. Sed ubi Ulixi sciscitanti, quo consilio solus ad naves ferretur, trementibus membris bonus homo respondit, se a sana mente abductum esse ab Hectore, qui sibi equos et currus Pelidae promisisset seque, ut res Achivorum exploraret, adhortatus esset; plane ridicula res accessit ad tragicam neque Ulixes potuit, quin subrideret et cum ironia alloqueretur Dolonem: Sane magna tihi dona appetebat animus, equos Acacidae bellicosi, etc. Deinde Dolon a Trojanis ad speculandum missus fit egregius speculator Achivorum promptoque animo Ulixem, quam partem castrorum aggredi possit, edocet praedamque paratam indicat. Que nuncio dato cum optime saluti suae consuluisse se putasset, ab Ulixe, ne effugium animo meditaretur, admonitus et, cum supplex esset, ense cervice percussa, necatus est. Tum Ulixes et Diomedes, postquam armis in altum sublatis, Minervam praedatricem precati sunt, ire perrexerunt per arma et atrum cruorem statimque castra ingressi caedem Thracum virorum, qui somno fatigati erant, fecerunt equosque pulcherrimos Rhesi, ducis illorum occisi, abduxerunt. «Trojanorum autem clamor et immensus ortus est tumultus concursantium simul, atque mirabundi spectabant funesta facinora, quibus patratis viri redierant cavas ad naves.» Scilicet mirabundi spectabant Hectoris Dolonisque grandia facinora! Ceterum socii caeca mente ipsi sibi malum pararunt neque immeritas poenas dederunt. Nam leviter sane custodiam castrorum solis Trojanis commiserant idque propter causam indignam.

ἀτὰρ αὖτε πολύκλητοι ἐπίκουροι
εὕδουσι· Τρωσὶν γὰρ ἐπιτραπέουσι φυλάσσειν.
οὐ γάρ σφιν παῖδες σχεδὸν εἴαται, οὐδὲ γυναῖκες,

Cum liberos uxoresque aliorum servare noluissent, ipsi perierunt ludibriumque facti sunt.

Hoc libro celebratur principatus Agamemnonis. Poëta cumulat virtutem Atridae, cum narrationis initio eum non singulos homines, sed singula paria hostium interficere narrat. Similem parium caedem vidimus in principatu Diomedis.

Primum igitur (vv. 91–98) Agamemnon interficit Bianorem, pastorem populorum, ejusque socium Oileum, in quo siguum aliquod inest ironiae. Hic enim ab equis desiluit stetitque adversus; eum autem recta irruentem in fronte acuta hasta percussit, neque galea hastam ei inhibuit aere gravis, sed per ipsam et os penetravit, cerebrumque intus totum dispersum est; domuit vero ipsum irruentem.» Oileus frustra se galea bene munitum crediderat atque in perniciem suam impetum fecerat, quem impetum poëta ter nominat.

Hinc convertit se ad filios Priami (saepissime poëta filios Priami occidi vult) Isum et Antiphum, qui olim capti et redempti nunc nulla mora trucidantur neque quisquam Trojanorum, qui prope aderant, iis opem ferre poterat, nam et ipsi ab Achivis premebantur. Res excitatur comparatione leonis hinnulos, quos poëta dicit in fantes, prope adstante cerva et trepidante, devorantis. Cum tota imago, tum singulae res ad commiserationem comparatae sunt.

Plus eminet ironia in sequentibus.

V. 122 sqq. Agamemnon tanquam leo aggressus est filios Antimachi bellicosi, qui potissimum, splendidis donis ab Alexandro acceptis, Trojanos Helenam reddere flavo Menelao non sinebat. Illi autem e curru, ut vitae parceret, orabant, multas în aedibus Antimachi jacere opes reconditas, aes, aurum, varioque artificio elaboratum ferrum, patremque infinita dona ei gratificaturum, si se vivos esse audisset apud naves Achivorum. Nequicquam orabant et infinita dona promittebant. Sic hi lacrimantes allocuti sunt regem blandis verbis; at non blandam vocem audiverunt: «Si igitur filii estis Antimachi bellicasi, qui quondam in concione Trojanorum jubebat Menelaum legatum venientem cum nobili Ulixe illic occidi neque rursum dimitti ad Achivos, nunc jam patris indignam Inetis injuriam.» Itaque filii Antimachi neque precibus neque magnis divitiis servari potuerunt, et pro patris injuria poenas dederunt. Attende ad membra discrepantia versuum 136–137, verbaque invicem se excitantin μειλίχιος, ἀμείλικτον.

In hoc pari poëta subsistit modum servans. Hinc enim Agamemnon in mediam pugnam se praecipitat et phalanges Achivorum ad fortitudinem cohortatur et hostem caedens insequitur. Tumultus proelii maximus. Trojani praecipites et fugiunt et cadunt, ac multi equi vacuos Curros cum strepitu per pugnae vias rapiunt aurigas desiderantes eximios.

οἱ δ' ἐπὶ γαίῃ
κείατο, γύπεσσιν πολὺ φίλτεροι ἢ ἀλόχοισιν.

En sarcasmus acerbissimus!

Vv. 221–263 Iphidamas, Antenoris filius, fortis magnusque, qui fuit educatus in Thracia glebosa, matre ovium, a Cisseo, avo materno, ubi pubertatis gloriosae terminum attigit, filiam ejus in matrimonium accepit, sed, uxore ducta, e thalamo secutus est famam Achivorum, cumque duodecim navibus Trojam profectus est. Hic Iphidamas Agamemnoni obviam occurrit. Mutuo impetu facto, Atrei quidem filius aberravit. Iphklamas autem enm ad balteum subter thoracem percussit hastamque ipse cum nisu impressit robusta manu fretus. Sed argento occurrens cuspis retusa est nec balteum perforavit. Tum Agamemnon tanquam leo hastam preηensam að se traxit atque e manu evellit eνseque cervice percussa membra solvit. Sic adolescens eximine virtutis, cum beate vivere potuisset, aereo somno oppressus est (241-247).

Ὣς ὁ μὲν αὖθι πεσὼν κοιμήσατο χάλκεον ὕπνον,
οἰκτρὸς, ἀπὸ μνηστῆς ἀλόχου, ἀστοῖσιν ἀρήγων,
κουριδίης, ἧς οὔτι χάριν ἴδε, πολλὰ δ' ἔδωκεν
πρῶθ᾽ ἑκατὸν βοῦς δῶκεν, ἔπειτα δὲ χίλι᾽ ὑπέστη
αἶγας ὁμοῦ καὶ ὄις, τά οἱ ἄσπετα ποιμαίνοντο.
δὴ τότε γ' Ἀτρείδης Ἀγαμέμνων ἐξενάριξεν,
βῆ δὲ φέρων ἀν' ὅμιλον ᾿Αχαιών τεύχεα καλά.

Momenta ironiae poëta verbis ipse indicavit. In voce οἰκτρός Insistere quidem poterat. Nam cur miserandus esset praegressa narratione ostendit. Sed poëta immoratur rei miserae ac luctuosae et reliqua per amplificationem addit, quo magis rem animis nostris instillet. Praeterea observanda est exquisita collocatio verborum. Ἀπό in caesura positum est, item ἀλόχου, qua voce haud temere prior ordo clauditur, ut sequatur alter, contrariam rem continens ἀστοῖσιν ἀρήγων, i. e. Iphidamas dum civibus Trojanis auxiliabatur, procul a nova nupta miser cecidit. Κουριδίης cum ab initio sequentis versus posuisset, alteram sententiam alteri implicuit, ut utraque, cum altera ab altera resiliret, pariter animum nostrum teneret. Ne autem verba πολλὰ δ' ἔδωκεν sordide adjecta putes, poëta discrepantiam ironicam significavit. Quae deinceps sequuntur (214–245), explicant quidem superius πολλά, sed simul ostendunt magnas opes Iphdamantis, propter quas videbatur vivere debuisse, vel quas el salutem afferre potuisse vel debuisse crederes. His per oppositionem ironicam succedunt reliqui versus 216–247. Nam fortius poëta commovere animos audientium voluit, quare τῇ ἐπιμονῇ usus est.

Eodem tenore lugubri poëta pergit vv. 218–263 referre rem, quae ex superiore nata est, in quo observemus, iterum poëtam par filiorum mortem oppetere jussisse. «Hunc (Agamemnonem) autem ut vidit Coon, clarissimus hominum (ἀριδείκετος ἀνδρῶν) (attende ad hoc epitheton, quod repugnantiae ironicae servit), major natu Antenoris filius (quia major jactura fuit filii majoris natu. cujus erat patris mortui munus implere), fratris arma ferentem, vehemens dolor ei oculos cooperuit. ob fratrem prostratum. Itaque a latere furtim constitit, hastaque emissa Agamemnoni medium brachium perforavit; cohorruit vero Agamemnon, at ne sic quidem a pugna destitit, sed irruit in Coonem, firmam hastam tenens. Etenim hic Iphidamantem fratrem eodem patre natum (κασίγνητον καὶ ὄπατρον, quibus epithetis excitatur fraternus amor et honestissima causa Coonis), trahebat pede acer (μεμαώς) et fortissimos quosque advocabat. Trahentem autem (trahendi negotium discrepantiae causa urgetur) Agamemnon sub clypeo (in parvulo momento res stetit) hasta vulneravit membraque solvit ejusque caput super Iphidamantem adsistens abscidit. Ibi Antenoris filii ab Atrei filio vita privati in aedes Orci descenderunt llis postremis verbis poëta dolenter claudens horridum aspectum fratris alterius super alterum prostrati ante oculos habuit.

Vv. 328 335. «Diomedes et Ulixes interemerunt duos populi viros fortissimos, filios Meropis Percosii, qui omnium optime norat artem vaticinandi neque filios suos sinebat proficisci ad bellum viris perniciosum. Verum illi neutiquam ei paruerunt; fata enim eos agebant atrae mortis. Tres qui sequuntar versus ad amplificationem pertinent. Libro quinto v. 149 sqq. manifestum ironiae exemplum legimus filiorum vatis ad bellum profectorum. Hoc in loco ironia si inest, eo continetur, quod, cum illi servari debuissent, patre futuram sortem divinante, non servati sunt seque ipsi temere perdiderunt, cum voluntati divinae nescio qua caeca mente non paruissent. Κῆρες sunt deie bominum inimicae, post eventum excogitatae. Nam illa:

Κῆρες γὰρ ἄγον μέλανος θανάτοιο.

ex sensu antiquitatis dicta valent sua ipsorum mens caeca atque temeritas eos ad interitum agebat.»

Nec minus quod proxime sequitur exemplum 338–342 in rebus pugnantibus inter se versatur, sed tamen ironiae vis minor est. Tydei filius Agastrophum vulneravit hasta Paeoniden heroëm ad coxam; non enim ei equi prope aderaut ad fugiendum; erraverat autem valde animo. Hos enim famulus procul tenebat, ipse autem pedes ruebat inter primos pugnatores, donec caram vitam amisit.»

Vv. 347–395 Hector plurimos ceciderat Achivorum (301 sqq.), atque in Diomedem et Ulixem fortem impetum facturus erat. Diomedes autem in appropinquantem vibratam emisit longam hastam fortque summam galeam. Sed aes ab aere repulsum est neque tetigit entem. Prohibuit enim galea triplex, quam ei dederat Phoebus Apollo. Hector vero procul resiluit et in turbam se recepit constititque in genua lapsus et sustentavit se manu robusta in terra; oculus auțem nigra nox cooperuit. Postquam autem animum recepit, sic eum Diomedes allocutus est: «Nunc iterum mortem effugisti, canis; certe tibi prope venerat malum; nunc iterum te servavit Phoebus Apollo, cui tu soles precationem facere, cum proficisceris in stridorem jaculorum (sarcasmus). Verum tandem te conficiam, ṇunc autem alios aggrediar, quemcunque deprehenderim.» «Dixit et Paeonis filium hasta inclytum interfecit spoliavitque.» Interea autem Alexander in Tydei filium arcum intendit perrussitque plantam dextri pedis ita, ut sagitta penitus in terram defigeretur. Quo facto admodum suaviter ridens ex insidiis exsilult et glorians verbis lacessivit Diomedem.

Poëta, ut videtur, Diomedem de Hectore insignen victoriaur reportare et gloriari jussit, qua major deinceps discrepantia appareret, quae ex subita vicissitudine fortunae oriretur. Eodem pertinet, quod ipsum Paris eodem temporis vestigio percussit, quo minaciter locutus hostem caesum armis spoliabat. In quo observandum est, quantum poëtae interfuerit, ut res contrariae mire occurrerent. Nam versu 368 narrat, Diomedem locutum spoliare hostem. Quatuor versibus interjectis (369–372) eandem rem repetit repetitamque uberius depingit. Illi quatuor versus (369–372) non magis ad descriptionem, quam idcirco adhibiti sunt, ut eadem res commode bis diceretur, quo varia fortuna ad animum revocaretur. Ad discrepantiam augendam faciunt quoque insolentia verba hominis imbellis (380–383); quae ex altera parte respondent orationi Diomedis supra allatae (362–367). Ne tamen patrius heros, quamvis malam fortunam expertus, fractus videretur, poëta forti eumi oratione uti jussit (385–395) «Sagittarie, conviciator, arcu clare, puellarum speculator; si quidem cominus armis periculum faceres, non tibi prodessent arcus et crebrae sagittae; nunc vero, quod strinxisti plantam pedis, sic inepto gloriaris. Nihil curo, perinde ac si me mulier percussisset, vel puer insipiens. Leve enim telum est viri imbellis, nullius pretii. Certe aliter a me, etiamsi vel paululum strinxerit, acutum telum proficiscitur, et axanimem statim reddit; hujus uxori genae laceratae sunt liberique orbi; ipse autem sanguine terram rubefaciens putrescit, alites vero circa eum plures sunt, quam mulieres.» In qua oratione observemus duplicem sarcasmum et conferamus versum 162.

Vv. 401–455. Diomede vulnerato et ad naves profecto, Ulixes solus in turba Trojanorum relictus erat neque quisquam Achivorum ei adstabat, quod metus omnes ceperat; tum ingemiscens sic secum animo loquebatur: «Hei mihi, quid de me fiet? magnum quidem malum, si fugero multitudinem metuens; illud autem horribilius, si captus fuero solus; nam ceteros Danaos in fugam vertit Saturnius. Sed quid mihi haec animus meus deliberat? Novi enim, ignavos e pugna fugam capere, qui autem strenue se gerat in pugna, hunc firmiter stare oportere, sive feriatur ipse, sive feriat aliam.» Dum Ulixes haec secum agitat, ordines Trojanorum cly pectorum appropinquarunt eumque circumstelerunt, intra se pestem collocantes. (Lege egregiam comparationem, qua res excitatur). Verum ille alium post alium Trojanorum vulnerat interficitque et Charopem, Hippasi filium, germanum fratrem generosi Socci, hasta vulnerat. Hac ápustáz Ulixis praemissa paratur vis ironiae. Viro igitur tali ac tanto occurrit Soccus, vir deo similis (alterum epitheton honorificum adjecit, ut hand vulgari adversario Ulixes, defungi videretur) fratri auxiliaturas (potius turpiter fugiturus et perituras). Cum autem proxime accessisset (significatur fiducia, cujus malus exitos mox apparebit), sic eum allocutus est: «O Ulixe clarissime, dolorum insatiabilis et laborum, hodie aut duobus gloriabere filiis Hippasi, talibus viris interfectis et armis spoliatis, aut tu mea hasta percussus animam perdes.» — (Illud alterum sibi insciens praedixit). Sic locutus hasta emissa clypeum thoracemque perforavit sic, ut omnis cutis a costis auferretur, Minerva prohibente, ne hasta in viscera penetraret. Ulixes retro cessit et Socco certam mortem minatus est; is vero extemplo in fugam se dedit, quo scilicet celerius periret. Nam converso Ulixes in terga hastam infixit perque pectus trajecit. Verba Ulixis victoria gloriantis plena sunt acerbi ludibrii rebus hominum. inhaerentis: «O miser, non tibi quidem pater et veneranda mater oculos operient mortuo, sed alites eruda vorantes te diripient circum alis crebris verberantes. At mibi, ubi mortuus ero, justa facient nobiles Achivi.»

Vv. 575–685 Eurypylus, cum Ajaci ab hostibus oppresso succurrere vellet, ipse a Paride graviter vulneratus est idque tum accidit, cum hostem occisum armis spoliabat. Ejusmodi ludibrium saepissime occurrit.

Vv. 597–605. Achilles Machaonem a Nestore curru vectum conspicatus socium suam Patroclum vocavit. Hic, ut vocem audivit, e tentorio foras procurrit, idque ei mali principium fuit.

ὃ δὲ κλισίηθεν ἀκούσας
ἔκμολεν ἶσος Ἄρηϊ κακοῦ δ' ἄρα οἱ πέλεν ἀρχή.

Quibus verbis poëta ironiam significat, ad id, quod eventurum est, animum nostrum advertens.

XΙI.

[recensere]

In versibus 3–5 est significatio quaedam iri, quamquam initium hujus libri a virtute Homerica abesse videtur. V. 16. Verbis ἀγην[ρίη δέ μιν ἔκτα poëta strictim significat Hectorem saa ipsius virtute perituram esse. Res tum apparebit, eum ille fortitudine sua Achivos in angustias adduxerit et Patroclum imminente, periculo ad pugnam excitatum occiderit effeceritque, ut Achilles, socii caede exasperatus, ipsum adortus interficiat.

Vv. 108–128. Cum Hector Trojanos, ut cum equis fossam transcenderent, hortaretur, Polydamas temere hoc facturos ostendit atque, ut equis prope fossam relictis ipsi pedibus transirent, suadebat. Hector ceterique Trojani et socli obsecuti sunt. Unus obstitit Asius princeps virorum¨uñaque cum equis ad naves processit. Hanc inconsultam agendi rationem poëta sic secum in animo ¡ considerat: «demens; neque enim, malo fato evitato, equis et curribus exsultans a navibus retro reversurus erat Ilium ventosum; prius enim eum fatum infaustum oppressit basta Idomenei, clari Deucalionis filii.» Deinde, ubi narravit, qua parte periculos equos egisset, sic elaudit:

Τῇ ῥ' ἰθὺς φρονέων ἵππους ἔχε·

Scilicet recta via animosus in perniciem ibat. Atque eodem tenore poëta pergit de sociis: Illi autem simul sequebantur acute clamantes. Putabant enim non amplius Achivos ipsorum vim sustentaturos esse, sed in naves nigras se recepturos, dementes; in portis enim duos viros invenerunt fortissimos, etc.» Lege reliqua, si placet, et attende praeter alia ad v. 162 sq. et 173.

In. v. 175 sqq. memineris versus 46 et observes velim, quid poëta moliatur. Tecte illo loco, manifestius munc præeparat ironiam. Trojanis enim fossam transire cupientis infaustüm augurium mittit Jupiter. Polydamas malum rem mniciari Trojanosque cladem accepturos esse praedicit, iisque, pedem ut referant, suadet. Hector vero ilium torve indiens graviter increpat, atque, augurio neglecto vel potius contemplo, ad murum oppugnandum caeco impetu fertur, quamquam magno spiritu rem aggreditur:

ἡμεῖς δὲ μεγάλοιο Διὸς πειθώμεθα βουλῇ,
ὃς πᾶσι θνητοῖσι καὶ ἀθανάτοισιν ἀνάσσει.
εἷς οἰωνὸς ἄριστος, ἀμύνεσθαι περὶ πάτρης.

Quae banc vim habere videntur, ut tu mirere ac tanto magis miserere virum egregium, cum pro salute patriae fortiter pugnantem occisum videris.

Nunc intelligimus, cur poëta supra v. 61 sqq Polydamantem optime consulentem et Hectorem cetcrosque duces ci obsequenles fecerit. Etenim nuctoritatem ei parare voluit, ut nunc quoque bene suadere videretur, quo acrius excitaretur contumacia Hectoris mox perituri.

Denique atlendamus ad ironiam versuum 218–222, in qua lalet imago Hectoris malo suo victoris. «Trojanis hoc augurium advenit transire cupienlihus, aquila altivolans, ad sinistram copias dividens, cruentum serpentem ferens unguibus immanem, vivnm; citoautem eum dimisit, antequam ad carum nidum pervenisset, ncque effecit, ut portans daret nat is suis (τεκέεσσιν ἑοῖσιν).» Observa in his sensum poëtae mollem, in animalium vita fata humana aflectusque humanos cernentem.

XIII.

[recensere]

In altera parte superioris lihri non fuit locus ironiae. Hoc quidem libro poëta inde a v. 150 ironiam adhibere poterat, sed maluit primum variam fortunam pugnae simpliciter enarrare, ut paullo pest, cum certamen vehementissimum exarsisset, ludibria rerum exhiberet.

Legamus acerbissimum sarcasmum:

Vv. 361–404: Idomeneus interfecit Othryoneum, qui quidem nuper belli ad famam venerat petebatque Priami filiarum formosissimanı Cassandram, sine donis nuptialibus; nam pollicitus erat magnam rem, a Troja se Achivos invitos depulsuram. Senex Priamus eam promiserat atque annuerat se el daturum; ille ergo pugnabat promissis fretus. Idomeneus autem (repetit rem discrepantiae causa ac simul ulterius persequitur) eum hasta fulgenti petebat et percussit sublimi grada incedentem (inculcatur arrogantia); neque artit thorax aereus, quem gestahat, ac fixit eam in medio ventre. Othryoneus fragorem edidit endens. Ille autem gloriatus est diecus: «Othryoneu, te ntique supra mortales laudabo omnes, si vere jam omnia perficies, quae pollicitus es Dardani filio Priamo; is autem promisit filiam suam. Nos quoque tibi haee polliciti praestiterimus dederimusque Atridae filiarum forma praestantissimam, Argis arcessitam, in matrimonium, si ta nobiscumi. Dii expugnaveris bene habitatam urbem. Sed sequere, ut apud naves colloquia ineamus de nuptiis; nequaquam emira mali soceri sumus.»

Ex hac ironia nascitur altera:

Vv. 383–401. Sic fatus pede vahehat cadaver per aere proelium heros Idomenens. Huic autem Asius venit vindex, pedes ate equos (πεζός valet ad augendam fiduciam. Significanter ἀμύντωρ in fine versus positum, πεζός initio. Hanc eundem Asium unum prudens consilium sprevisse se temere cum equis fossam transiisse supra vidimus); hos autem anhelantes in humeros ejus assiduo tenebat auriga famulus (ut Asias facilius fugam capere posset, sen potius ut equos praedam victori relinqueret, auriga occiso); ille vero cupiebat animo Idomeneum percutere. At hic eum (ineipit conversio) prior percussit hasta al jugulum sub mento penitusque transfixit. Cecidit antem (inutilis vindex!) sic, ut querens cadit vel populus alba vel pinus procera, quam in mentibus fabri exeklerunt securibus recens acutis, ut esset Hignam navale: sic ille (observetur ἡ ἐπιμονή ante equos et currum jacebat prostratus, dentibus frendens, pulverem manibus prehendens sanguinolentum. Auriga autem ejus, mente, quam ante habebat, conturbata, ne ausus quidem est, hostium manus ut effugeret, equos retro vertere. Hunc vero Antilochus pugnax medium hasta transfodit neque arcuit thorax aereus, quem gestabat, sed in medio ventre hasta haesit. Ipse igitur anhelans excidit curru aftabre facto; equos autem Antilochus, maguanimi Nestoris filius, abegit a Trojanis ad bene ocreatos Achivos ».

Asii sorte narrata, poëta paulum remittit ironiam et sic pergit narrare: Deiphobus propter Asium dolens prope necessit ad Idomeneum eumque hasta fulgenti petiit. Sed hic ex adverso conspicatus evitavit ictum. Tamen Delphobus jaculum non irritum ex robusta manu emisit percussitque Hippasi filium ypsenorem, pastorem populorum, eique genua solvit. Quo facto insolenter gloriatus est vociferans: «Non utique inultus jacet Asiυs; sed ipsum puto descendentem ad Orcum validas portas habentem animo gavisurum, quoniam ei misi comitem. Quae acerba irrisio seu sarcasmus vehementer iram Achivorum irritat. Idomeneus praesertim strenue bestes insequitur. V. 427 sqq. «Idomeneus Aesyetae Jovis alumni carum filium, heroëm Alcathoum, — gener autem erat Anchisae maximamque natu duxerat filiarum Hippodamiam, quam ex animo diligebat pater et veneranda mater in aedibus; inter omnes enim aequales excellebat pulchritudine et operum peritia et prudentia; quare etiam duxerat eam vir optimus in ampla Troja — hunc igitur Idomeneus oppressit etc.» Poëta egregiam fortunám praedicavit Alcathoi, eumque optimum virum vocavit în ampla Troja propterea, quod haec ipsa et praesens exitium funestum mire occurrere voluit. Quae dissimilitudo increscit ea, quae sequitur, descriptione (435 sqq.), in qua illa:

ὃς (χιτών) οἱ πρόσθεν ἀπὸ χροὸς ἤρκει όλεθρον·

non forte fortuna animo poëtae exciderunt, sed ad discrepantiam praeteritae et praesentis conditionis pertinent. Fortiter igitur dicit deinceps

δὴ τότε γ' αὖον ἄυσεν ἑρεικόμενος περὶ δουρί.

Denique pro sarcasmo Deiphobi sarcasmum rependit Idomeneus (116-451): Deiphobe, numquid jam recte judicamus, justam remunerationem esse tribus pro uno occisis? quoniam tu quidem sic gloriaris; o bone, quin et ipse adversus stato mihi, ut videas, qualis Jovis soboles huc venerim; qui primum Minoëm genuit — — ; nunc vero huc me naves advexerunt tibique perniciem et patri et ceteris Trojanis.»

Deiphobus non audet solus Idomeneo occurrere arcessitque Aeneam. Utrinque acerrime puguatur. Tandem Deiphobo, qui supra, hoste occiso, Achivos acerbius tractaverat, quique Ascalapham interfecerat galeamque lucidam rapuerat (527), Meriones Marti par advolans bracchium hasta percussit, e manuque galea humi lapsa resonuit. Qui certe ironiae quidam motus est. Paucis interjectis aliud ironiae exemplum idque multo argutius sequitur.

Vv. 560–575 Adamas, filius Asii, cum vidisset, Antilochum circumspectare, quem cominus aut eminus hasta feriret, cominus impetu facto, percussit ei mediant scutum acuto aere. «Neptunus autem vitam Antiochi invidens irritum reddidit fetum hastaque mausit in scuto Antilochi dimidiaque jacebat in terra. Tam ille in sociorum agmen retro se recepit mortem fugiens. Meriones vers abeuntem insecutus percussit hasta inter pudenda et umbilicum, ubi maxime fonestus fit ictus miseris mortalibus; illic igitur ei hastam infixit etc.»

In iis, quae proxime sequuntur, primum cessat ironia. Mox tamen parce quidem et leniter apparet in vv. 593. sqq, increscit v. 601 sqq.,.vires capit v. 643 sqq. Videamus.

Vv. 575–597. Helenus occidit Deipyrum iramque Menelai excitavit. Hic igitur prodiit Heleno minitans et acurtam hastanı vibrans Simul vero arcum tendebat Helenus. Hic feriit quidem thoracem Menelai, sed sagittä mullum resiluit longeque avolavit. Atrides autem eam ipsam mairum percussit, quae arcum tenebat, inque arcu hastam per manum trajectam fixit. Tum Helenus retro in sociorum agmen recessit mortem vitans, manu suspensa, cui hasta inhaerens tractim ferebatur.« Attende ad compositionem collocationemque verborum consulto quaesitam.

Particula ἄρα significanter bis adhibita. V. χεῖρα in caesura primaria, vv. τὴν βάλεν, quo pronomine manus inculcatus. initio sequentis versus posita sunt, ut eandem manum, quae malum molita erat, malum nactam esse, urgeatur.

Postquam his pauca ad descriptionem addita sunt, sequitur alia ironia.

V. 601 sqq. «Tum Pisander recta contra Menelaum ibat; istum autem ducebat fatum funestum ad mortis metaim, ut a te, Menelaë, in gravi pugna opprimeretur.» Hic poëta rem secam in animo considerans generation proponit et sic fere pergit narrare: «Hi igitur eum concurrissent, Menelaus quidem aberravit, Pisander vero scutum Menelai percussit, nec tamen penitus potuit aes adigere; arcebat enim scutum latum hastaque in extrema parte fracta est. Ille tamen animo suo gavisus est sperabatque victoriam (temere et frustra!). At Atrides extracto ense insiluit in Pisandram eumque, quamvis fortiter pugnantem, in fronte super nasam extremum percussit mortuumque armis spoliavit.»

Sequitur aliud exeplam ironiae. Ne autem taedium quoddam creetur, cavetur praemissa oratione Menelai (620 sqq.).

V. 643 sqq. Menelaus, ubi arma detracta sociis dedit, in proelium rediit. In eum impetum fecit filius Pylaemenis regis Harpalion. Qui dilectum patrem secutus erat Trojam, ut partem belli capesseret, sed non rediit in patriam terram. (Statim ab initio poëta pugnantia inter se juxta collocavit). Hic igitur tum cominus ferit hasta medium scutum Menelai, nec vero penitus nes potuit adigere. Quare retro in agmen sociorum recessit mortem vitams, quoquoversus circumspectans, ne quis cutem sibi were attingeret. At Meriones in abeuntem misit aeratam sagittam et percussit clunem dextram; sagitta autem e regione per vesicam sub osse penetravit.» Ironia duplicatur, siquidem Harpalion ea re perlit, qua salutem quaesiverat. Lege reliqua, quibns acrius excitatur gravis exitus Harpalionis[60].

Haec excipit narratio (660 sqq.) rei, quae aptissima erat ad ironiam contexendam. Sed poëta noluit eam longius extendere, etsi principio legenti exemplum ironiae occurrere videbatur. Res tamen ipsa per se lugubris est. Deinde poëta narrat, Hectorem nescientem, copias suas ad sinistram caedi ab Achivis, altero cornu fortiter, sed infeliciter pugnare, deinde suadente Polydamante ordines Trojanorum et sociorum percurrere et optimos quosque in concilium vocare. Atque quaeritabat assidue inter primores, sicubi invenire posset Deiphobum, Helenum, Adamantem, Asium (754 sqq). At hos non amplius invenit plane illaesos vel inexstinctos. Cur haec poëta excital, cum nos ex superiore narratione sortem horum virorum cognitam habeamus? Haud dubie, ut ludibrium appareat meliora edoctis cernentibusque Hectorem nihil agentem. Quod ipsum poëtam intendisse confirmatur versibus 762-764, quibus e sua persona refert, quid factum sit iis ducibus, quos Hector desiderabat.

ἀλλ' οἱ μὲν δὴ νηυσὶν ἔπι πρύμνῃσιν Ἀχαιῶν
χερσίν ὑπ' Ἀργείων κέατο ψυχὰς ὀλέσαντες·

In reliquis, quibus fortissimi quique Trojanorum conferto agmine adoriuutur Achivos, provocatio Ajacis (810 sqq.) et in responsione Hectoris versus 829 sqq. sarcasmum continent. Versibus 817–820 poëta aliud agens Ajacem augendo quidem significare jubet id, quod mox eventurum est.

XIV.

[recensere]

Hoc libro simulac proelium describi coeptum est ironiae exemplum occurrit.

V. 102 sqq. Congrediuntur Ajax et Hector, viri ad pugnandum acerrimi, quorum alter alterius virtutem singulari certamine expertus erat. Prior jaculatur Hector neque aberrat, sed nibil agit et, ut ipse mortem effugiat, retro cedit. At in abeuntem ingentem lapidem conjicit Ajax, et ille tanquam fulmine ictus in terram pro cidit. In his descriptio rei efficit, ut eventus a primo conatu mirum quantum discrepet. Prior impetum facit, qui cessurus est. Cedit autem, ut gravissimo ictu percutiatur. Miminerimus praeterea Hectorem supra (13, 824 sqq.) superba promissa dedisse, ut paulo post his enim minime stetisse appareret.

Vv. 475–185. Acamas, vindex fratris sui, vulneravit hasta Promachum eo temporis vestigio, quo is fratrem illius, ut spoliaret, pede trabebat. Victoria gloriatur Acamas σαρκάζων.

Vv. 485–505 Peneleus caedem Promachi ulturus in Acamantem irruit, sed, hoc fugiente, hasta emissa interfecit Ilioneum, filium Phorbantis, divitis pecorum, quem maxime Mercurius Trojanorum diligebat eique opes dederat. Eidem mater illum unum filium peperit. Deinde poëta pluribus mortem Ilionei describit, ut fortuna hominis et praesens exitus maxime differant. Nec minus ad ludibrium pertinet, quod victor jubet parentes filium suum lugere idemque mala cum sedulitate causam luctus suggerit. «Renunciate mihi, Trojani, praeclari Ilionei patri caro et matri, ut lugeant in aedibus. Neque enim magis Promachi uxor Alegenoridae viro caro reverso gaudebit, uhi ex Troja cum navibus reverterimus filii Achivorum.»

Vv. 415–453. «Teucer sagitta percussit Clitum, Pisenoris illustrem filium, qui regebat equos; ea enim dirigebat, qua plurimae turbabantur phalanges, Hectori et Trojanis gratificans. Sed statim ipsi accidit malum, quod ab eo nemo arcuit, licet essent, qui id facere cuperent. Deinde sequitur descriptio exitus. Verba χαριζόμενος — — ἱεμένων περ nisi per ironiam recte aestimarι non possunt.

Vv. 525–544. Dum Meges occisum hostem spoliat, impetum facit Dolops, hastae bene peritus, filius viri fortissimi Lampi (altera vice poëta fortitudinem Dolopis laudavit dicens εὖ εἰδότα θούριδος αλκής), sed, quamquam percutit thoracem, tamen cutem non attingit. Tum Meges Dolopi percutit conum galeae abrumpitque ita, ut in humum decidat. Dum hic eum illo pugnare perseverat speratque etiam victoriam, accurrit adjutor Menelaus et ex obliquo hasta pectus transfodit. Dolops impetum fecerat, ut periret. Virium aliquid additur ironiae eo, quod spem bonam victoriae mutat repentino interitu.

In vv. 705–706 est significatio quaedam ironiae. «Hector autem pappim navis prehendit pontum transeuntis, pulcbrae, velocis, quae Protesilaum advexerat Trojam, nec vero retro reduxit in patriam terram. In his animum movet, quod de nave addidit οὐδ' αὖτις ἀπήγαγε πατρίδα γαίαν. Nam Protesilaus non hoc animo Trojans navi profectus erat, ut se non in patriam terram rediturum putaret Cfr. 2, 698 sqq.

V. 32 verba ἦν τοι χραίσμῃ φιλότης τε καὶ εὐνή ironiam habent.

XVI.

[recensere]

Vv. 20–48. Patroclus supplicat Achilli, ut misereatur Achivovum perniciemque eorum aut ipse propulset, aut se auxilio mittat cum Myrmidonibus. Qua supplicatione Patroclum ipsum sibi ludibrium quaesivisse poëta diserte indicat: Sic dixit supplicans, admodum demens; certo enim erat sibi ipsi mortem malam et fatum impetraturus.»

V. 319 sqq. Maris cominus irruit hasta in Antilochum, ut fratrem ab eo occisum ulcisceretur. Illum vero prior assecutus est Thrasymedes misitque ad Erebum. Uberiorem rei descriptionem poëta significanter sic claudit: «Sic illi quidem duo duobus a fratribus domiti descenderunt ad Erebum, Sarpedonis fortes socil, filli jaculatores Amisodarl, qui Chimaeram nutrivit invictam, multis perniciem hominibus.» Filli pro patris injuriis debita jura solvisse videntur.

Vv. 419–555. Cum Patroclus Trojanorum, ques in fugam verterat, plurimos caederet, Sarpedon, Lycios increpans się allocutus est: «Pudor, o Lycil, quo fugitis? nunc strenui estote; occurram enim hule viro, ut discam, (male discet) quisnam sit iste, qui sic grassatur etc.» «Dixit, et de enrru cum armis desluit in terram.» Haec ille cum suo malo. Nam Patroclus et ipse, ut vidit, desiluit de curru. Veluti vultures alter in alterum irruunt. Certum exitium imminere filio suo sentit Jupiter, nec tamen eum, quamvis cupiens, servare potent. Vividis pigmentis poëta describit mortem Sarpedonis (481–480, 502–507) atque saepius luctum tum socii ejus Glauci tam Trojanorum excitat (508–510, 515–516, 538–541, 548–551), ut haec discrepent ab eximiis justitiae et fortitudinis laudibus, quas pariter saepium praedicat (433, 521, 542, 545–551). Nec minus ad laudes viri pertinet fortis oratio moribundt (492 sqq.). Quae omnia praesertim pugnantia inter se commiserationem movent, siquidem animum ultro subit cogitatio, talem virum, praesertim filium Jovis, non hanc sortem miseram ferre debuisse. Ne tamen dil injustitiae accusarentur, poëta finxit Sarpedonem adeptum esse id, quod fas est hominem spectatae virtutis adipisci, summos honores post mortem a diis decretos et procuratos. Lege v. 454 »qq. et vv. 667–683. Ne autem objicias, Sarpedonem propterea magniácis exsequiis ornatum esse; quod filius Jovis esset, scito, Sarpedonem propter virtutem Jovis filium appellatum esse.

Sarpedon moriens rogabat Antilochum, ut Lyciorum duces optimos convocaret, qui corpus sum ab injuria hostium defenderent. Trojani excitati recta in Danaos. feruntur Hectore duce. Achivos stimulat Patroclus. Saevum certamen exarsit, cujus ipso initio poëta ironia utitur.

Vv. 577–580. Nobilem Epigeum tum, cum cailaveri Sarpedonis manum injiciebat, percussit illustris Hector ita, ut, capite in duas partes diffisso, pronus super cadaver concideret. Unum quidem membrumi discrepantiae non peculiari enunciato, sed participio expressum est (ἁπτόμενον). Sed tamen voces ἁπτόμενον νέκυος duplicem caesuram faciunt et coloratur ironia verbis ὃ δ' ἄρα πρηνὴς ἐπὶ νεκρῷ κάππεσεν. Epigeus in id ipsum cadaver, quod armis jam jam spoliaturus erat, hasta ictus concidit.

Vv. 594–600. Patréclus iratus ob interfectum: socium recta violento impetu irruit in Lycios et Trojanos. Horum fugiunt et primi pugnatores et Hector. Achivi persequuntur fugientes. Observemus inexspectatam conversionem: «Primus conversus est Glaneus, dux Lyciorum interfecitque Bathyclem magnanimum, Chalconis dilectum filium, qui in Ilellade habitans opibus divitiisque excellebat inter Myrmidones. Hunc igitur virum Glancus in medium pectus vulneravit — subito conversus (convertendi negotium bis nominatur), cum ipsum jam assequebatur insequens; fragorem vero edidit cadens». Deinde poëta excitat res contrarias, quas eadem res effecit, horum luctum, illorum gaudium. «Vehemens autem dolor cepit Achivos, quod ceciderat strenuus vir; multum vero Trojani gavisi sunt.»:

V. 638 sqq. Res simplex haec erat: Achilles praeceperat Patroèlo, ut, fugatis Trojanis, statim ad naves rediret. Sed Patroclus victoria exsultans oblitus erat mandatorum Achillis atque fugientes Trojanos usque ad moenia persécutus est. Tandem viribus exhaustis ab Euphorbo . vulneratus et ab Hectore hasta transfixus est. Verum quod varia fortuna proelii accidit, id poëta a Jovis consilio, repetit. «Circa mortuum Sarpedonem Trojani et Achivi assidue pugnabant. — — Neque Jupiter unquam ab aspera pugna oculos avertebat multumque de caede Patrocli consultabat animo, num jam et illum hic in aspera pugna super Sarpedonem splendidas, Hector aere occideret armisque spoliaret, an adhuc etiam pluribus, augeret gravem laborem. Sic autem ei cogitanti visum est satius esse, ut strenuus famulus Pelidae Achillis retro Trojanos et Hectorem bellatorem repelleret ad urbem multorumque animas eriperet.» — Fortuna Patrocli inclinatur, quam inclinationem poëta nunc leniter significat (ή ἤδη καὶ κεῖνον — ἢ ἔτι καὶ πλεόνεσσιν —) mox planius locuturus. Cur autem poëta caedem Patroli distulit eumque Trojanos et Hectorem ad moenia repellere jussit? Ut major esset ludibrii vis, cum Patroclus propterea in pernicem incurreret, quod mandata Achillis neglexisset mortemque oppeteret tum, cum summam victoriam reportasset. Ut tamen Patroclus culpa temeritatis vacaret, occulta decreta Jovis plus, quam mentem humanam valere dixit vv. 684–691, quibus mortem Patrocli generatim nunciat ludibrium indicans: «Patroclus autem, equos et Automedontem exhortatus, Trojanos et Lycios insequebatur et magnum accepit malum; demens; quodsi mane datum Pelidae observasset, certo effugisset fatum exitiale atrae mortis. Sed semper Jovis validius consilium, quam hominum; qui et fortem virum in fugam vertit et aufert victoriam facile, interdum autem ipse excitat ad pugnandum[61]; is igitur ef tum animum in pectore incendit. Eodem tenore ironiae haud sine commotione animi poëta quaerit apostrophe usus: «Tam quem primum, quem postremum interfecisti Patrocle, quando jam te dii ad mortem destinarunt? In qua interrogatione contrariorum vis observanda est.

Cur Jupiter Patroclum perdere constituit? Num iratus ob filium Sarpedonem occisum poenas sumere voluit? At ipse permiserat, ut hic a Patroclo caderet[62]. Ergo accipiamus, mortem Patrocli necessariam visam esse Jovi, ut Achilles plecteretur[63]. Quamquam, ne ille immerito vitam amittere videretur, poeta cavit versibus 648–649, nominatim vero his verbis: ἢ ἤδη καὶ κεῖνον — εἰ ἐπ' ἀντιθέῳ Σαρπηδόνι. Etenim Patroclus, quem ceciderat viram optimum, super eum cadens quasi debita jura solaturus erat[64]. Quid? Jupiter de Patroclo hene meritus est, quod ei magnam gloriam adipisci concessit, antequam mortem obiret.

Colligamus superiora, ut reliqua persequamur. Poëta Patroclum summum fustigium laudis bellicae attingere Jassit, quo gravior deinceps esset commutatio fortunae. Etenim Patroclus in certamen tum descendit, cam ne fortissimi quidem Achivorum duces vim Trojanoram sustinere potuerunt; utque primum apparuit, rem restitwit, Trojanis in fugam versis caesisque quam plurimis. Denique usque ad moenia Ilii Trojanos sociosque persecutus est atque urbem cepissent Achivi, nisi deus patrius Apollo in turri stetisset Patroclamque ter in morum scandentem ter deturbavisset. Sed non diu gloria laetatus est, fortuna mox in contrarium mutari coepta. Namque Hector ab Apolline admonitus equos ad proelium agi inque Patroclum dirigi jussit. Ubi congressi sunt, Patroclus ingenti lapide conjecto Cebrionen, aurigam Hectoris, percussit ita, ut is anima efflata e curru decideret. Tum Patroclus illum irridens sic allocutus est (745–750): «Papae, profecto perquam agilis vir; ut facile urinatur! Sicubi in mari piscoso esset, multos satiare posset hic vir, ostreas quaerens, nave desiliens, etiamsi procellosum esset. Adeo nunc in campo de curru facile urinatur. Profecto et inter Trojanos urinatores sunt.» Poëta facetiis acerbis Patroclum uti jussit, quod et ipse mox hosti ludibrio futurus esset. Quod ludibrium nos non temere conjecisse, apparet ex universa narratione fortunae Patrocleae et confirmatur iis, quae proxime sequuntur. «Sic locutus Cebrionen heroëm invasit, impetum leonis habens, qui stabula vastans vulneratus est in pectus, suaque ipsum perdidit virtus; sic in Cebrionen, Patrocle, insiluisti ardens.» Nam recte intellexerunt veteres, verbis ἑή τέ μιν ὤλεσεν ἀλκή significari imminentem interitum Patrocli, quod negarunt ii, qui otiosa pro significantibus habere voluerunt. Haec igitur verba ad animum revocant Patroclum intempestive victoria exsultantem. Et apostrophe otiosa est, nisi eam animum ludibrio fortunae commotum peperisse intelligis. Omninoque observandus est crebrior usus apostrophes, quae debetur ro náda narrationis (693 sq., 744, 754, 787, 812, 843).

Verum igitur ἑή τέ μιν ὤλεσεν ἀλκή ad sequentia spectant. Statim enim omnis fortuna Patrocli decisa erit. Et quidem de corpore Cebrionae Patroclus et Hector tamquam leones rabidi pugnant. Et ceteri Trojani et Danai circa Cebrionen mutuis sese ictibus caedunt. Tandem Patroclus summam victoriam reportat triplici impetu novem viris caesis, sed statim a tergo vulneratur et, dum retro in agmen sociorum sese recipit, mortifera basta ab Hectore percutitur.

Omnia poëta cumulavit ludibrii causa.

Ludibrium absolvitur oratione Hectoris (830–842): Patrocle, certe credidişti urbem te vastaturum nostram Trojanasque mulieres, libero die erepto, abducturum esse in navibus dilectam in patriam terram, demens; pro his enim Ilectoris veloces equi pedibus contendunt pugnatum, hasta vero ipse inter Trojanos bellicosos excello, qui ab ipsis arceo diem servitutis; te autem hic vultures comedent. Ah infelix, neque tibi, licet fortis sit, auxiliatus est Achilles, qui nimirum remanens tibi admodum multis mandaverat proficiscenti: «Ne mihi prius revertere, Patrocle, equum moderator, naves ad cavas, quam Hectoris homicidae sanguinolentam tunicam circa pectus discideris. Sic fere te allocutus est tibique animo vecordi persuașit.» Cum ironia respondet Patroclus: ἤδη νῦν, Ἕκτορ, μεγάλ' εὔχεο. Nam quod verbo concedit, adimit, cum stațim el non sua sibi virtute partam victoriam, exprobrat. Ad illa verba referuntur haec opposita: ἄλλο δέ τοι ἐρέω κ. τ. λ. Nam sic poeta: «Jam: nunc, Hector, magnifice gloriare, quamquam inepte gloriaris. At ego tibi aliud dicam, tu autem in animo reconde tuo: haud sane ne tu quidem ipse diu in vita versabere, sed tibi jam prope instat mors et fatum exitiale manibus domito Achillis illustris Aeacidae. Haec valent: Jam satia te gloriola, nam mox tu pares vices sortieris.

Vere observarunt viri docti, Patroclum facile praevidere potuisse, Achillem sibi vindicem fore. Vereor tamen, at mentem poëtae assecuti sint. Nec magis rem acu tetigerunt veteres, qui Homerum moribundis facultatem vaticinandi tribuisse dixerunt, quamquam moribundi probabiliter vindictam futuram praesagire videatur. Melius poëta intellexerat poëtam. Sic enim Orodes apud Virgilium, qui haud dubie vestigiis Homeri institerat (10, 738–742):

Conclamant, socii laetum paeana secuti.
Ille autem exspirans: Non me, quicunque es, inulto,
Victor, nec longum laetabere; te quoque fata
Prospectant paria, atque eadem mox arva tenebis.

Mihi igitur Patroclus de fragilitate communi compensationeque cogitare videtur atque ex communi antiquitatis sensu judicare, Hectorem insolentiae suae poenas daturum. Quae sententia comprobatur verbis Hectoris morientis (22, 358 sqq.):

φράζεο νῦν, μή τοί τι θεῶν μήνιμα γένωμαι
ἤματι τῷ, ὅτε κέν σε Πάρις και Φοῖβος Ἀπόλλων,
ἐσθλὸν ἐόντ', ὀλέσωσιν ἐνὶ Σκαιῇσι πύλησιν.

Ne te nomina ultorum impediant, poëta fabulam secutus est. Ceterum Achillem exactorem poenarum fore, Patroclus secundum probabilitatem vaticinatus est. Cfr. Od. 11, 72 sq.

Denique poëta dolet virum (anto robore et hac juventa, quae longam vitam felicitatemque promittere videbantur, misere periisse: «Sic, eum locutum caligo mortis obtexit; anima autem e membris avolans ad Orcum descendit, suam sortem lugens, relicto robore virili et juventa.» Hectorem autem sie inducit loquentem, ut nos virum superbum sibi illusisse proximo eventu doceamur. «Patrocle, cur mihi vaticinaris grave exitium? Quis vero scit, an Achilles, filius Thetidis comis pulchrae, prior mea basta percussus animam perditurus sit.»

Repetamus superiora.

V. 793 sqq. Poëta fingit Apollinem de capite Patrocli galeam dejicientem eamque dejectam et sanguine pulverulento foedatam sub pedibus equorum se volventem et tinnitum edentem. Hinc vero animus poëtae ducitur ad inconstantiam rerum vicissitudinemqué communem et sic pergit de galea: «Antea quidem non fas erat galeam setis equinis comantem foedari pulvere, quod viri divini caput venustamque frontem tuebatur Achillis. Tum vero Jupiter Hectori dedit suo capite ferendam, prope autem ipsi erat exitium.» In v. 798–800 observanda est collocatio verborum. Caput rei hoc est: En galeam, quae ante caput viri divini tuebatur, nunc pulvere sub pedibus eque rum foedari et capiti hostis ornamento fieri. Ludibrium! Nune Hector triumphatur, sed mox ipse in pulvere jacebit. Alterum ludibrium! Poëta cogitasse videtur: «prostrabitur ab eo ipso, cujus galeam nunc capite gestat et ad instar illius in pulvere volvetur.» Sed leniter significavit id, quod mox eventurum erat.

XVII.

[recensere]

Eodem animo ad ironiam comparato poëta narrare pergit.

Vv. 12–60. Menelao corpus Patrocli tuenti occurrit Euphorbus eumque in hunc modum insultat: «Atride Menelaë, Jovis alumne, dux populorum, recede et linque cadaver et omitte spolia cruenta. Non enim quisquam prior Trojanorum inclytorumque sociorum Patroclum percussit hasta in aspera pugna; quare me sine gloriam magnam inter Trojanos reportare, ne te percutiam dalcemque animam eripiam.» Quibus facetiis acerbis Menelaus indignatus primum omnium Jovem patrem, invocat dicens, haud sane decorum esse supra modum gloriari, ut ope patris deorum immènsam superbiam hominis coërcere possit. Deinde sarcasmum regerens illi in memoriam revocat, fratrem a se occissum mon juventute sua fruitum esse, nec suis certe pedibus in patriam rediisse ueque exhilarasse earam uxorem venerandosque parèntes; atque ei se, si contra steterit, similiter robur soluturum promittit. Ne igitur malum accipiat, suadet, ut in turbam se recipiat, stultum esse, qui suo malo sapere didicerit. Nec poëta non sine ironia pronunciat illa: Ὡς φάτο, τὸν δ᾽ οὐ πεῖθεν· Deinde commodissime ad verba Menelai acuto cum sarcasmo respondet Euphorbus, illum ergo nunc sibi vindici fratris poenas daturum, statimque mollissimis verbis, ac si suam causam nobis probare velit, meminit immensi luctus uxoris parentumque, quibus miseris, ut solatium aliquod praebeat, caput et arma Menelai afferre cupit, (quo iterum sibi illudit). Quae cum prae se tulisset, protinus pugnam acerrimam iniri vult nec diutius differri (quo citius pereat). Poëta curavit, ut causa utriusque viri aequalis esset animusque noster distringeretur atque utrique fere pariter faveret. Jure tuetur Menelaus corpus Patrocki. Jure fratris sui ulciscendi cupiline ardet Euphorbus. Uterque dignus adversarius. Menelai virtutem cognitam habemus. At Euphorbus tantum a tergo ausus erat in Patroclum irruere. Quare ne imbellis videatur, poëta circuitione quadam ipsum Menelaum generi Panthoidarum ferocem animum tribuere jubet. Tamen Euphorbum periturum esse praesagimus, quod prodiens elatius se gessit; Menelaus contra patrem deorum testem superbiae invocavit. Prior (quia ad exitium a poëta destinatus est) bastam mittit Euphorbus. Posterior, postquam precatus est Jovem patrem, (quippe victor futurus) impetum facit Menelaus et victoriam reportat. Descriptio ornamentorum capitis (51–52) cum subsequente comparatione spectat, ut videtur, ad commiserationem. florentis juventae misere pereuntis. Quominus enim illos versus ad elevandum Euphorbi virilem animum referamus, impedit laus gentis Panthoidarum et illa comparatio.

In proximis usque ad v. 195 sqq. poëta mittit ironiam, nisi forte vestigium ejus in eo cernere vis, quod Hector equos Achillis persequitur, ne assequatur, cum interim Euphorbus, interfector Patrocli idemque Trojanorum vir fortissimus, occiditur et bumi prostratus armis spoliatur. (75–85).

Vv. 195 sqq. Hector induit arma Achillfs, quae coelites patri donaverant. Hic vero fillo suo dedit senescens. At non filius in armis patris consenuit.» In quo fragilitatis rerum vitaeque humanae cogitatio inest cum ironia. Atque leniter poëta significat appropinquantem sortem Achillie.

Jupiter, ubi vidit Hectorem arma Achillis induere, quassans caput sic ad suum animo locutus est (201–208): «Ah miser, nequaquam tibi mors in animo est, quae jam tibi instat; tu vero immortalia arma induis viri fortissimi, quem tremunt et alii. Hujus jam socfum interfecisti mitem fortemque, arma autem contra decus a capite et humeris abstulisti. At tibi nune certe magnum robur dabo tamquam remunerationem, quod nequaquam a te reverso e pugna excipiet Andromacha inclyta arma Pelei filii. Optime animadvertit Koeppen: «Das Schütteln des Haupts bezeichnet sein Bedanern über die Sorglosigkeit, mit der Hector seinem Tode, ohne es zu ahnden, entgegen eilt.» Tamen binc non intelligitur, quam ob rem poëta haec finxerit. Mea sententia poëta a belli strepitu ad rerum humanarum conditionem animum paulum convertit Hectorisque in praesenti illustrem, mox acerbam fortunam secum animo versat. Sed, ut rei gravitatem augeat simulque, quae vis patris deorum in res hominum sit, significet, Jovem secum loquentem inducit. Verba σὺ δ' ἄμβροτα κ. τ. λ. sic referuntur ad praegressa: Tu non cogitas prope tibi mortem imminere, dum arma induis viri fortissimi. Sed poëta usus est constructione coordinata, qua fit, ut opposita magis emineant. Convenienter praeterea opposita binis enunciatis expressit. Verbis ἄμβροτα, ἀνδρὸς ἀριστῆος κ. τ. λ. excitatur alterum membrum discrepantiae. Nam ad extollendam gloriam Hectoris id maxime pertinet, quod, re feliciter gesta, arma Induit immortalia viri fortissimi, quem omnes timeant (rem arget quater memorans 194, 202, 210, 214). Verba τοῦ δὴ — — εἵλευ non solum causam indicant vindictae sumendae, sed etiam hanc vim habent, ut Heotor sortem suam, quam ei poëta prope imminere dicit; merito subire videatur. Ad hanc cogitationem adducimur cum universa rei immagine, tam verbis οὐ κατὰ κόσμον, in quibus latet accusatio insolentiae. Verba ἐνηέα τε κρατερόν τε non sunt mera epitheta ormantia, sed valent ad excitandam gravitatem facinoris.

Cur autem Jupiter Hectori ante mortem, quam ipse decreverat[65] magnum robur tribuere vult? Num tibi satisfacit ratio, quam poëta indicat? Nam, quamquam Jupiter videri potest id velle efficere, ne vir summus pereat sine laude, tamen illa compensatio reapse nihil est, nisi acerba frrisio. Ac profecto Hector sciens, quid Jupiter in ipsum constituisset, illud beneficium deprecatus esset. Nam, si quid erat, quo compensari posset adempta laus victoris, ad suos redeuntis, et laetitia carae Andromachae, spolia clarissimi Graecorum ducis gerentem conspicientis; magnum robur cum certa morte non erat. Manifestum igitur est, poëtam aliam praeterea reni mente agitasse eamque callide texisse. Ni fallor, voluit Hectorem laude cumulare, ut gravior esset exitus ex conversione fortunae. Sic intelligimus, cur poëta sterili significationi mortis substituerit tristem umbram venustae imaginis Andromachae, a marito suo e pugna redeunte inclyta arma Pelidae excipientis. Nam plurimum inter se differunt beneficium Jovis et privatio eximiae felicitatis, quam illa imagine poëta excitavit.

Post orationem Jovis discrepantiae tuendae convenienter victima pulcherrime instruitur ornaturque atque elatiore animo ad interitum properat. Attende ad orationem vividae descriptionis causa membratim institutam: Hectori autem apta erant arma ad corpus; subiit vero eum Mars horrendus, bellicosus; impletaque sunt ei membra vigore et robore; tum ad: inelytos socias ivit magno cum clamore; videbaturque iis omnibus similis Achilli armis splendens magnanimi Pelidae. Sed lege potins Graeca, nam levem illum transitum singulorum membrorum, qui fit ope particulae δέ, sermo Latinus imitari nequit. Atque animo Incenso Hector sociorum copias ad virtutem cohortatur eique, qui Ajaci defendenti corpus Patrocli eripuerit, dimidiam partem spoliorum pollicetur, sibi´servans dimidiam, et gloriam ei tantam, quantam sibi, futuram esse affirmat (ante proximam mortem homines multas et magnas res moliuntur). Tum socii recta in Danaos conferti ruebant hastis elevatis. Nam magnopere sperabant animo se cadaver Ajaci Telamonio erepturos. Sed suo malo impetum fecerant, id quod poëta ipse significanter opponit:

νήπιοι, ἦ τε πολέσσιν ἐπ᾿ αὐτῷ θυμὸν ἀπηύρα.

In quo versu observanda sunt vv. ἐπ᾿ αὐτῷ, quorum vim supra cognovimus.

Quo eodem versu poëta summatim eventum pugnae proponit, ut exspectationem nostram partim expleat, partim moveat. Nam, antequam singula narrare incipiat, narrandum est ipsi, quid moliantur adversarii quaque ratione ad pugnam sese accingant et quomodo utrique congrediantur. Quod ubi factum est, narrantur singula certamina.

Vv. 288–303. Hippothous, Lethi Pelasgi illustris filius, Patroclum pede trahebat per acrem pugnām, ligatum loro ad maleolum circa tendines, Hectori et Trojanis gratificans.» Hoc prius membrum discrepantiae est, in quo attende ad singulas rei partes, in quibus nihil otjosum est. V. φαίδιμος excitat dissimilitudinem fortunatae conditionis et mali exitus. V. ποδὸς ἕλκε — δησάμενος significatur insolens agendi ratio mox funesta futura. In vv. Ἕκτορι και Τρώεσσι χαριζόμενος plena cogitatio est: «allis gratificando sibimet ipsi exitium parans.» Horum igitur vi conjuncta fit, ut membrorum oppositorum alterum ab altero fortius resiliat. Statim enim poëta acute opponit conatus pessimum eventam: «Mox autem ipsi venit malam, quod ei arcuit nemo quamvis cupientium.» Haec summatim cum ironia. Deinde singula enarrat sic, ut in fine iterum varias ironiae cogitationes excitet. Ipsum enim filius Telamonis, impetu facto per torham, percussit cominus per galeam, quae hastae cuspide discissa est, cerebrum vero circa enspidem prosiluit ex vulnere cruentum; ejus autem illico solutum est robur, e manibusque Patrocli pedem magnanimi remisit in terram (his postremis consulto significatur eventus contrarius, ac latius latiusque excurrit vis ironiae in sequentibus); et prope ipsum cecidit pronus super cadaver (ἐπὶ νεκρῷ) longe a Larissa glebosa, neque vero parentibus caris alimenta reddidit, brevisque ei aetas fuit, Ajacis magnanimi hasta domito.» In quo postremo membro observa oppositionem praedicati et appositionis. In hoc exemplo, quod est brevissimi spatii, sententiis congestis insigniter cumulata est ironia.

Vv. 312–315. «Ajax Phorcyn bellicosum, qui Hippothoum defendebat, medium ad ventrem percussit rupitque thoracis cavitatem, et hausit intestina aes penetrans; ille autem in pulverem lapsus prehendit terram palma.»

Vv: 400–410. Poëta, narrata pugnae summa pertinacla et varietate, tali epiphonemate claudit: «Talem Jupiter super Patroclum virorum et equorum illo die, intendit malum laborem. His apte adnectuntur sensu animi Achillis, in quibus manifesta est rerum humanarum hàec universa cogitatio: Saepe homines optima sperant tum, cum pessima acciderunt.» Sic autem poëta: «Necdum quicquam sciebat Patroclum mortuum esse nobilis Achilles. Longe enim seorsum a navibus pugnabant velocibus sab moenibus Trojanorum; quare illum nunquam putabat anime mortuum esse, sed vivum, ubi accessisset ad portas, reversuram; nam neque hoc credebat omnino, eversuram urbem sine se, nec magis secum. Saepe enim hoc ex matre didicerat seorsum audiens, quae el nuncia, bat Jovis magni sententiam; verum tum quidem non el mater nunciaverat malum tantum, quantum accidit, quod quidem ei multo carissimus periit amicus.» Princeps sententia verborum haec est: "Cum a matre fatidica edoctus tion speraret omnino, Patroclum neque sine se neque secam Trojam eversurum esse; non credebat eum mortuum sed vivum rediturum esse.» Brevius: «Patroclus secundum vaticinium Thetidis non urbem erat eversurus, ergo a pugna reversurus.» Horum alterum non consequitur alterum. Magis etiam offendit, quod dicit: «Longe a navibus sub moenibus Trojae pugnabant; quare (τὸ = δι' ὃ) nunquam sperabat eum mortuum esse, sed vivamı reversurum esse.» Nam et per se absonum erat cogitare, Patroclum longe a navibus pugnantem tutiorem Inturum fuisse, quam si prope ad naves pugnasset, et eventus sane contrarium docuit. Duplici igitur paralogismo poëta uti jussit Achillem, ut, mentis cogitatione turbata et re vera dissidentibus, sibi illuderet. Praecipue autem tragica vis discrepantiae ea re excitatur, quod Achilles spem bonam eandemque falsam concipit ex vaticinio deae matris. Nam, cum haec saepe (πολλάκι cum vi initio versus dictum) filio suo futuram sortem praedixisset, non dixerat eum summam calamitatem accepturum esse amicumque carissimum amissurum. In quo latet summa acerbitas. Quippe vaticinii materni culpa Achilles dimiserat carum amicum in funestam pugnam, quo sibi et ipsi exitium paravit. Ne versus 410–411 pugnarent cum 18, 9 sqg., interpretes dixerunt, Thetidem praedixisse quidem mortem Myrmidonum viri fortissimi, sed nec nomen indicasse nec tempus interitus. Hoc recte. Sed praecipue tenendum est, Achillem aliquamdiu oraculo tutum tum demam sapere coepisse, cum indicium calamitatis animadvertisset, in quo ironia inest.

Vv. 485–500. A pugnantibus poëta animum convertit ad equos Achillis, quos Automedon tenebat. Ubi his mortem Patrocli lugentibus Jupiter velocitatem et robur animi (ribuit (148 sqq.) neque eos ab Hectore capi se passurum esse declaravit, Hector in ludibrium sui sic loquens inducitur: Aenea, Trojanorum princeps, equos bos animadverti veloces Aeacidae in puguam progressos cum aurigis imbellibus. Quare speraverim me eos capturum, si tu quidem animo tuo vis; non enim nos irruentes sustinuerint, ut contra stantes pugnent.» Quam orationem sequitur vanus vel potius perniciosus conatus, quem poëta ipse, antequam singula enarret, verbis anticipat: Sic dixit; neque non obsecutus est fortis filius Anchisae. Hi igitur recta ibant tergoribus boum tecti humeros aridis, solidis; multum vero superinductum erat aes. Cum his autem Chromius et Aretus, divina forma praeditus, ibant ambo; admodum vero sperabant animo, se illos interfecturos et abacturos arduos cervicibus equos; stulti; neque enim erant sine sanguine reversuri retro ab Automedonte; hic enim precatus Jovem patrem fortitudine et robore repletus est praecordia etc.»

Vv. 575–581. Podem, filium Eetionis, divitem fortemque, quem maxime bonorabat Hector inter populares, cum in fugam se conjecisset, percussit Menelaus et morţuum a Trojanis subtraxit ad agmen sociorum.

V. 613 sqq. Idomeneus in angustias venerat et Trojanis maguam victoriam praebuisset, nisi Coeranus confestim celeres adduxisset equos; «et illi quidem saluti venit arcuitque saevum diem, ipse autem interiit ab Hectore homicida.»

Superiorem narrationem poëta versu 611, immutato quidem, claudere poterat. Sed sic jejuna fuisset narratio. Nunc vero accessit suavis varietas, et, quae alioquin submolesta futura erant (617–619), ea praecedenti ironia illustrantur.

XVIII.

[recensere]

Hoc libro incipit conversio.

V. 1 sqq. «Sic hi quidem pugnabant instar ignis ardentis; Antilochus autem Achilli velox nuncius venit. Hunc vero invenit ante naves rostris excelsas ea praesagientem animo, quae jam peracta erant; ingemiscens autem loquebatur ad suum magnum animum: «Hei mihi, quid iterum comantes Achivi ad naves fugantur turbati per campum? Timeo, ne jam mihi perfecerint dii malas sollicitudines animi (jam perfectae sunt), ut olim mihi mater nunciaverat ac praedixerat, Myrmidonum fortissimum, adbuc me vivente, manibus Trojanorum occisum relicturum esse lucem solis (sero sapit). Certo jam mortuus est Menoetii fortis filius; infelix; namque jusseram eum, repulso hostili igne, retro ad naves ire neque cum Hectore vi pugnare (cautum consilium irritum cecidit). Nuncio accepto Achilles saevo dolore exarsit, ancillis ejulantibus et pectora plangentibus. Quo luctu audito Thetis mari emersit et sic filium suum allocuta est: Fili, quid fles? Quinam tuam mentem invasit dolor? Die, ne cela. Utique jam tibi perfecta sunt a Jove, quae precatus eras manibus sublatis, ut ad puppes cogerentur omnes filii Achivorum, te carentes, paterenturque res indignas.» Dea nolens atque inseiens ludibrio sibi ipsa eat et ludibrio habet filium suum lugentes. Egregie sane deus optimus, summus, maximus perfecit, quod Achilles precatus erat! Sed videamus, quid sentiat Achilles. «Illam autem graviter suspirans allocutus est pedibus velox Achilles: «Mater mea, haec quidem utique mihi Olympius perfecit, sed quid mibi hinc voluptatis, cum carus periit amicus Patroclus, quem ego prae omnibus honorabam amicis aeque atque caput meum? hunc perdidi; arma autem Hector. trucidato exuit ingentia, mirabilia visu, pulchra; haec vero Peleo dii dederant splendida dona illo die, quo te mortalis viri collocarunt in cubili. Utinam tu quidem illic inter immortales marinas habitasses, Peleus vero mortalem duxisset uxorem! Nunc vero mortali nupsisti, ut tibi quoque luctus in animo immensus esset filio perdito, quem non excipies rursus domum reversum; neque enim me animus impellit vivere neque viris interesse, nisi Hector primus mea hasta percussus animam perdiderit proque caede Patrocli poenas dederit.» Illum vero vicissim allocuta est Thetis lacrimas fundens: «Jam cito mihi moriturus es, fili, cum talia dicis. Statim enim tibi deinde post Hectorem fatum imminet.» Illi vero graviter ingemiscens respondit pedibus velox Achilles: «Illico moriar, quandoquidem in fatis non fait me amico, dum interficeretur, auxiliari. Ille quidem valde procul a patria terra interiit, me vero desideravit, qui perniciem propulsarem. Nunc autem, quoniam non revertar caram in patriam terram, neque Patroclo ulli saluti fai, neque sociis ceteris, qui jam mulți domiti sunt ab Hectore nobili, sed sedeo apud naves inutile pondus terrae, etiamsi talis sum, qualis nemo Achivorum loricatorum in pugna; concione quidem meliores sunt etiam alii. Utinam contentio a diis atque hominibus pereat et ira, quae impellit etiam admodum prudentem saevire, quaeque multo dulcior melle stillante hominum in pectoribus augescit tamquam famus; sicut me nune in iram concitavit rex virorum Agamemnon. Sed haec quidem ante acta esse sinamus animum in pectore nostro domantes necessitate, quamvis dolentes. — Nunc autem ibo, ut cari capitis perditorem inveniam Hectorem; mortem sutem ego tum accipiam, quandocunque Jupiter voluluerit eam perficere atque immortales dii ceteri etc.»

Vv. 130–133. Significatur exsultatio intempestiva Hectoris ante proximum exitum.

Vv. 233–238. Achivi Patroclum alacriter extra iela extractum deposuerunt in lecto; cari autem circumsteterunt socii lugentes cum iisque pedibus velox sequebatur Achilles lacrimas calidas fundens, ubi conspexit fidum socium jacentem in feretro laceratum acuto acre.» Hanc rei laetuosae narrationem poëta clandit lugubri epiphoneinate, quo humani consilii inopinatam funestamque mutationem considerat: Hune eundem utique miserat (Achilles) cum equis et curra in bellum, nec vero rursus excepit reversum.»

Vv. 239–313. Nox finem pugnae imponit, ut poëta opportunitatem nanciscatur narrandi ea, quae, antequam Achilles in certamen descenderet, fieri necesse erat. Et quidem proximum erat nunc Hectoris, cui ab acerrimo boste fatale exitium parari modo didicimus, insolentem fiduciam ac temerariam mentem, qua in periculum sese conjiceret, per discrepantiam ostendere «Trojani ex aspera pugna cesserunt et in concionem, antequam coenam curarent, convenerunt. Erectis autém stantibus concio habita est, neque quisquam ausus est sedere; omnes enim tenebat tremor, propterea qual Achilles in conspectam prodierat; diu enim pugna abstinuerat pernicioa. Poëta hunc communem omnium pavorem urget quo magis emineat Hectoris audacia atque insolentia. Etenim oppositionis gratia prodit Polydamas, cujus sapientia saepius eventa probata erat, idemque argumentis idoneis suadet, ut Trojani in urbem sese conferant, atque crastino die in turribus armati hostem excipiant, Achillem, si ad urbem accesserit, malum accepturum et, opera perdita, retro ad naves cessurum esse. illum vero torve intuens Héctor superba oratione in ordinem cogit et Trojanos contra, ut mane armati ad naves acre proclium excitent, hortatur. Oratio Hectoris plena aculeis et vi tanta est, ut, quamvis dementem atque praecipitem ire ad exitium cernamus, tamen propter virtutem admiremur. Haec autem ille in primis in ludibrium sui profert (293 sqq.):

νῦν δ' ὅτε πέρ μοι ἔδωκε Κρόνου πάϊς ἀγκυλομήτεω
κῦδος ἀρέσθ' ἐπὶ νηυσί, θαλάσσῃ τ' ἔλσαι Ἀχαιούς,
νήπιε, μηκέτι ταῦτα νοήματα φαῖν' ἐνὶ δήμῳ
οὐ γάρ τις Τρώων ἐπιπείσεται· οὐ γὰρ ἐάσω.
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
πρῶϊ δ' ὑπηοῖοι σὺν τεύχεσι θωρηχθέντες
νηυσὶν ἔπι γλαφυρῇσιν ἐγείρομεν ὀξὺν Ἄρηα.
εἰ δ' ἐτεὸν παρὰ ναῦφιν ἀνέστη δῖος Ἀχιλλεύς,
ἄλγιον αἴ κ' ἐθέλῃσι τῷ ἔσσεται· οὔ μιν ἔγωγε
φεύξομαι ἐκ πολέμοιο δυσηχέος, ἀλλὰ μάλ' ἄντην
στήσομαι, ἤ κε φέρῃσι μέγα κράτος, ἦ κε φεροίμην.
ξυνὸς Ἐνυάλιος, καί τε κτανέοντα κατέκτα.

Proximus exitus docebit, uter fuerit νήπιος, utri gravius fuerit pugnam iniisse num praestiterit, quod confidenter promisisset, num sibi verè dixerit communem esse Martem, qui et occisorem saepe occidat. — In vv. 303–306 observanda est pipras, qua Hector verba Polydamantis excepta in contrarium mutat. Compara illa Hectoris cum his Polydamantis:

πρωὶ δ' ὑπηοῖοι σὺν τεύχεσι θωρηχθέντες
στησόμεθ᾽ ἄμ πύργους· τῷ δ' ἄλγιον, αὶ κ' ἐθέλησιν
ἐλθὼν ἐκ νηῶν περὶ τείχεος ἄμμι μάχεσθαι.

Temeritatis illius participem poëta facit universum populum, ut major vis ironiae sit, atque statim suum judicium interponit, perversam agendi rationem perpendens, pugnantibus acute juxta collocatis: Sic Hector concionatus est. Trojani autem acclamarunt, denuentes; nam iis mentes exemerat Pallas Minerva. Hectori enim assensi sunt mala suadenti; Polydamanti vero nullus, qui bonum suaserat consilium.» In his attende ad v. cuts et ad vim orationis posteriorum versuum (312–313), quae oritur ex collocatione verborum exquisita. Nam altero membro oppositionis in medio altero collocato fit, ut et ab initio et in fine versus sentiatur repugnantia.

A Trojanis poëta redit ad luctum Achillis et quasi ex altera parte fingit humanorum consiliorum rationem elusam versamque in Judibrium. Sic enim Achilles graviter suspirans (324–330): «Papae, prorsus irritum verbum effudi die illo, bono animo esse jubens heroën Menoetium in aedibus; dicebam enim ei me Opuntem inclytum filium reducturum, postquam Ilium evertisset nactusque esset praedae portionem. At non Jupiter bominibus consilia omnia rata facit. Ambos enim fatum est eandem terram rubefacere hic Trojae.»

In v. 281 verbis παντοίου δρόμου ἄσῃ ironia inest.

XIX.

[recensere]

Achilles redit in gratiam cum Agamemnone. Hectori impendet saeva tempestas optimam spem habenti. Armis acceptis Achilles flagrat cupiditate ulciscendi Hectoris et illico in pugnam ruere ardenter cupit. Dum res bellicae parantur virique ad caedem cruentam sese accingunt, inducitur luctus muliebris ob virum, enjus mortem deplorat Achilles ceterique Achivi (282-300): «Briseis, similis aureae Veneri, ut vidit Patroclum conlossum acuto aere, ipsi circumfusa ululabat manibusque lacerabat pectus et teneram cervicem et pulchra ora.» Deinde mortuum alloquens sic lamenta fundit: «Patrocle, mihi miserae carissime animo, vivum quidem te reliqui ego e tentorio abiens, nunc vero te mortuum invenio, princeps populorum. reversa. Nequaquam me sinebas, quando virum meum velox Achilles interfecit, flere, sed me dicebas Achillis divini uxorem te facturum esse abducturumque in navibus in Phthiam et instructurum nuptias inter Myrmidones.» Imprudens hace promiserat, qui nunc jacet longe a patria terra! Et principio observentur contraria opposita, quibus efficitur ironiae quaedam significatio.

Apollo Aeneam, ut cum Achille congrediatur, incitat (79 sqq.). Aeneas detrectat certamen, sed deus magnum animum haesitanti inspirat. Cum igitur Trojani et Achivi concurrissent, prior Achilli obviam processit Aeneas minitans, nutans casside valida, clypeum vero impetuosum pectori praetendebat vibrabatque aeream hastam (161 sqq.). Ex his ipsis licet ominari eventum certaminis. Cum igitur prope accessissent alter in alterum vadentes, prior Aeneam allocutus est Achilles. Lege orationem totam refertam διασυρμοῦ (178 sqq). Responsio Aeneae male congrua et languida est, quamquam longior illa narratio natalium non abhorret a viro, qui inferioris virtutis sibi conscius adversario admirationem sni injicere gestiat, quippe praestantiae divinae admonitus a Lycaone (105 sqq.). Ceterum ista jactatio apprime convenit menti poëtae, qui filium deae a deo excitatum male se extulisse eventu probare voluit. Noluitne forte poëta Aeneam sibi ipsi illudere, eum verbis sedulo laboraret (200, 211, 244), ne videretur νηπύτιος, reapse tamen esset, cum multa inepta proferret? Denique in ludibrium sui confidenter illico pugnam iniri vult.

ἀλλ' ἄγε, θᾶσσον
γευσόμεθ' ἀλλήλων χαλκήρεσιν ἐγχείῃσιν.

In quibus v. γευσόμεθ' per ironiam dictum est.

Atque ironiam inesse in omnibas dictis factisque Aeneae, patet ex verbis Neptuni, qui caecam mentem ejus in hunc modum deplorat, (293 sqq.: «Papae, vere doleo sortem magnanimi Aeneae, qui cito a Pelei filio domitus ad Orcum descendet inductus verbis Apollinis longe jaculantis; demens; nequaquam enim is propulsabit ab eò triste exitium.»)

V. 259 sqq. «Aeneas dixit et in terribile scutum intorsit ingentem hastam, magnumque scutum mugiit hastae cuspide. Peleï filius vero scutum a se manu robusta procul tenebat horrescens; putabat enim longam hastam magnanimi Aeneae facile penetraturam esse; imprudens; neque cogitabat mente et animo, non facile deorum inclyta dona a viris mortalibus laedi nec cedere.» Hoc unum exemplum est, in quo poëta dicit νήπιος, ut non bonam spem sequatur mala res. Hic contra malum speratur, cum tamen res a diis munitae sint ac tutae ab omni periculo. Νήπιος igitur appellatur Achilles propterea, quod res veras non cernit et, qua est imbecillitate humana, inani timore percellitar. Achilles, quamvis filius deae atque heros omnium fortissimus, tamen fallitur, nec liber est a timore, ut humanus.

Vv. 381–418. Achilles, ubi Aeneam ope divina manus suas effugisse vidit, ad aliorum caedem se convertit. In narrandis singulis caedibus, nisi forte extremam excipis, deest quidem explicata ironia, sed non desunt ironiae quaedam significationes. Sic ironia quaedam inest in eo, quod Iphition, dux multorum populorum, recta strenue irruens (386) necatur, quod Demoleonti strenuo propulsatori pugnae (396–400) hastam exitiosam ne aerea quidem galea cohibuit (398, ἄρα significat exspectationem elusam), quod Hippodamas fuga salutem quaerens in tergo percussus et occisus est (401–402). Cur Achilles interfecto Ipbitione gloriatur σαρκάζων? Cur in oratione sua opponit locum mortis domicilie longinquo opibusque paternis?

Κεῖσαι, Ὀτρυντείδη, πάντων ἐκπαγλότατ' ἀνδρῶν·
ἐνθάδε τοι θάνατος· γενεὴ δέ τοι ἐστ᾽ ἐπὶ λίμνῃ
Γυναίῃ, ὅθι τοι τέμενος πατρώϊόν ἐστιν.

Nec vv. πάντων ἐκπαγλότατ' ἀνδρῶν inania sunt, sed opponuntur verbo κεῖσαι. Ut haec oratio Achillis, sic fortasse quae proxime sequuntur opposita (393–397) nituntur cogitatione rerum humanarum ironica.

Jam in vv. 407–412 ironia evidens est: «At ille ivit cum hasta in deo parem Polydorum, Priami filium, huic autem nequaquam pater permiserat pugnare, quod ei inter liberos minimus natu et carissimus erat, pedibusque omnes vincebat; tum vero stultitia puerili pedum virtutem ostentans ruebat per primos puguatores, donec caram amisit vitam.»

Vv. 463–470. «Tros, Alastoris filius, obvius se obtulit Achilli genua prebendens, si qua sibi parceret et vivum dimitteret neque interficeret, aequalem aetatem miseratus; demens; neque hoc sciebat, se non persuasurum esse. Nequaquam enim Achilles mitis vir erat, neque lenis, sed valde vehemens. Ille quidem ceperat manibus genua cupiens precari; hic vero eum ense percussit ad hepar etc. Hic observanda est ἡ ἐπιμονή.

Denique afferatur exiguum exemplum ironiae v. 487 sqq: «Areithoum famulam retro equos convertentem in dorso acuta hasta deque curru deturbavit.» Et animadvertatur sarcasmus v. 362 sq.

XXI.

[recensere]

Hic liber scatet sarcasmo.

Vv. 26–32. Primum poëta non singulorum, sed communem Trojanorum caedem trepidationemque describit eamque descriptionem absolvit ironiae significatione. «Ille autem caedibus fatigatus vivos e fluvio duodecim legit juvenes, poenam pro Patroclo, Menoetii filio, mortuo. Hos eduxit e fluvio metu stupentes tamquam binnulos, ligavitque manus a tergò loris scite sectis, quae ipsi terebant in tunicis annulatis et dedit sociis ducendos caras ad naves »

Vv. 134–135. Car poëta centum versibus vacat Lycaoni? Num insignis dux vel pastor populorum fuit? Minime. Fuit juvenis, Priami filins molli corpore (51), nullis meritis nullaque rerum gestarum laude clarus. Cur igitur poëta tam sedulo enarrat ejus priorem captivitatem, venditionem, redemptionem (35 sqq.)? Car eadem fere aliis quidem verbis repetit v. 75 sqq.? Quodsi aliud consilium secutum esse dicis, nihil ngis. Nam semel hoc vel illo loco rem marrasse satis erat. Cur res domesticas et privatas persequitur (85 sqq.)? Cur Achilles longioribus orationibus irrisioneque acerba ter utitur (54–63, 99–113, 122 sqq.)? Num denique tanti erat singula, quae ad caedem mortemque Lycaonis spectarent, expromere (115 sqq.)? — Nisi forte hanc fortuitam ac temerariam congeriem narrationum, deprecationum, irrisionum futilium esse volumus, dicamus esse imaginem rerum humanarum a tragica harum cogitatione profectam. In hac narratione id valet praecipue, quod Lycaon post reditum tantum undecim dies animum oblectabat cum suis amicis, duodecimo autem iterum incidit in manus Achillis (significanter poëta dicit Θεὸς ἔμβαλεν, qui, quod poëta statim ab initio occupat, ac justo diutius incerti haereamus, eum ad Orcum missurus erat, quod matrem suam Laothoën duos filios habuisse dicit alterumque Polydorum ab Achille occisum esse neque alteri sibi ab eo parci conqueritur, quod vivendi cupientissimas assidue mortem deprecatur, sed actanı rem agit (ἀμείλικτον δ' ὄπ' ἄκουσεν·), quod denique, ubi animum Achillis neutiquam se flexisse desperatus didicit, corde et genibus solutis hastam Achillis, quam pone se in terram fixam manuque prehensam tenebat, dimittit considitque manibus passis ambabus inque, eo statu caeditur ab Achille ense acuto. — Observetur praeterea ironia in v. 54 sqq, quae crescit in sarcasmum (60 sqq.) et sarcasmi vv. 106–113 et 122 sqq. Nec praetereunda singula verba ex. c. γεύσεται ((1), ἀκηδέες (123) ἀρκέσει (131). Postremo observandum est, Lycaonem se a deo in malam missum esse sentire (47, 82 sqq, 93), id quod ideo a poëta institutum esse probabile est, at sortem suam meruisse videretur.

Eodem animo, quo supra poëtam fuisse vidimus, aliam caedem narrare pergit.

Vv. 136–199. Primum poëta augendo refert periculum, quo conflictandum sit Achilli, quo magis hujus virtutem extollat, Fluvium indignatum mente agitare, quomodo Acbillem a labore bellico repellat. Interea autem Pelei filium aggredi Asteropaeum, filium Pelegonis, cui pater sit Axius, fluvius latis fluentis. Hunc vero adversum e fluvio surgere tenentem duas hastas, robur autem animo dedisse Xanthum iratum ob caesos juvenes. Cum alter ad alterum prope accessisset, illum prior allocutus. est nobilis Achilles: «Quis, unde es gentium, qui mihi ausus es obvius venire? At infelicium filii meo robori occurrunt.» Haul minus superbe Asteropaeus, qui, divina origine nunciata, Achillem ad pugnam invitat. Atque prior simul duabus hastis impetum facit. Altera quidem scutum feriit (percussit) sed non perrupit; altera vero Pelei filio cubitum manus dextrae strictim percussit ita, ut sanguis, exsiliret, Posterior hastam misit Achilles, sed aberravit, impegitque ripac. Tum vero ense extracto insiluit in illum ardenti animo eique, dum, ut hastam e crepidine evelleret frangeretve, obnixe laborabat, praevertens animam percuss abstulit. Hand impune tulit jactantiam Achilles vulnere accepto, sed Asteropaeus vitam amisit spe certa victoriae dejectus et, dum ictum intento animo et corpore parabat, mortifero ense percussus. Fiduciam ejus deceptam acerbe irridet Achilles vv. 184–199. Praecipue autem animadvertendi sunt sarcasmi vv. 181–187 et vv. 192–193.

Vv. 308–380 effingitur mirabile φάντασμα. Achilles a Neptuno et Minerva corroboratus per aquás effusas Scamandri in campum procedebat neque eum tenuit fluvius late fluens. Quare hic iratus in altum fertur Simoentemque hortatur, ut magna unda colleeta truncorumque et lapidum turba excitata sibi afferat auxilium, quo virum ferocem compescere possit. Tum has insuper effundit minas acerbas: «Ajo enim neque vim ei profuturam, neque omnino formam, neque illa arma pulchra, quae alicubi in infimo stagno jacebunt limo obiecta; ipsum autem involvam arenis affatim, sabulo circumfuso: immenso; neque ejus ossa poterunt Achivi colligere; tautum ei desuper limum obducam; ibidem ei sepulchram quoque paratum erit, neque omnino ei opus erit tυmulo, quando ei exsequias facient Achivi». — Quod propositum poëta peragit, cum Scamandrum magnam rem molientem et atrociter minantem inducit? Ut conamina ejus minaeque ad irritum cadant utque comica res oriatur. Etenim periculo imminente Juno hortatur Vulcanum, ut vim fluvii cohibeat. Hic igitur flamma effusa adeo in angustias adducitur, ut, quo se vertat, nesciat et Vulcanum, ut a certamine desistat, røget, per se licere Achilli Trojanos vel statim ex urbe expellere. Sed nihil agit ejusque pulchra fluenta lebetis ferventis instar igne ardebant bulliebatque aqua urgente Vulcano. Tum ille Junonem multis precibus adit jurequejurando sese obstringit nunquam a Trojanis exitium defensurum. Deus, qui magno spiritu horribilem sortem minatus erat Achilli, eventu ad humiles preces redactus est, ut malum a se ipso deprecaretur.

Eadem vi comica poëta narrare pergit aliud φάντασμα, pugnam deorum coelestium. Vv. 385–513. «Tum diι non amplius diu seorsum steterunt. Incepit enim Mars, clypeorum perforator, et primus in Minervam irruit, aeream hastam tenens, et prohrosa dixit verba: «Cur iterum, impudens, deos ad certamen committis, audacia violenta praedita? Magnus autem te animus excitavit. An non recordaris, te Tydei filium Diomedem impulisse, ut me vulneraret; ipsam autem fulgidam hastam recta in me adegisse corpusque pulchrum dilacerasse? Quare vicissim te nune puto luituram, quaecunque in me fecisti. Sic fatus feriit scutum fimbriatum, horrendum, quod ne Jovis quidem domuerit fulmen. Illa vero retro cedens saxum prehendit manu robusta, jacens in campo, nigrum, asperum magnumque, quod homines prisci posuerant, ut esset terminus arvi; hoc percussit impetuosum Martem ad cervicem solvitque membra. Septem autem occupavit jugera prostratus, foedavitque pulvere crines, armaque circum resonuerunt. Risit autem Pallas Minerva eumque glorians verbis alatis allocuta est: Stulte, videlicet ne adhuc quidem cognosti, quanto fortiorem gloriar ego me esse, quod mihi vim tuam opponis. Sic matris tuae furias luas, quae tibi irata mala machinatur, quod Achivos deseruisti, ac Trojanis superbia elatis auxiliaris». Prior impetum fecit Mars idemque conviciatus et minatus est, ut eventu meliora edoceretur. Dea ante rem verbis plane abstinet, victrix justas poenas se sumsisse affirmat. Praeter risum viget res seria. Sapientia et justitia altera vice superat vim bellatoris feri atque injusti.

Vv. 415–433. Martem abduxit Jovis filia Venus, crebro admodum suspirantem atque aegre animum colligentem. Minerva autem instigante Junone illam assecuta ad pectus percussit manu robusta solvitque genua. Isti itaque ambo jacebant in terra, illa autem glorians dixit: «Tales nunc omnes, quotquot Trojanis auxiliatores, sint, quoties cum Argivis pugnent armatis, et aeque andaces et strenui, ac Venus venit Marti auxiliatrix, meo robori occurrens; tum jam pridem nos a bello destitissemus, Ilii eversa bene aedificata urbe». Calamitas dei et deae eorumque wala ac ridicula conditio vehementer discrepant ab eorum munere suscepto. Qua discrepantia Minerva utitur ad cavillandum.

Vv. 435–496. Concurrunt Neptunus et Apollo. Sed deos tantae auctoritatis haud convenit armis confligere. Venuste antem poëta deum juniorem pugnam detrectantem causamque justam afferentem inducit. Apollo igitur abhorruit quidem a ridiculo, sed tamen aptam praebuit occasionem ridiculi fingendi cum ironia. Nam, cnm pugna vitata retro cessisset, sic eum objurgavit soror, domina ferarum (haec appositio salse adjecta esse videtur): Fugis jam, Sagittans, Neptunoque totam victoriam concessisti temereque ei gloriam dedisti? Stulte, cur igitur arcum gestas sic inutiliter? Ne te nunc amplius patris in aedibus audiam gloriantem, sicut antea inter immortales deos, te contra Neptunum pugnaturum». Haec probra Apollo decoro silentio excipit; nam castigandi partes potius decent feminam, dominam Junonem, quae in hunc modum puellam in ordinem eogit: «Quomodo vero tu nunc in animum inducis, canis audax, contra me stare? Difficile tibi est mecum viribus contendere, licet sagittifera sis. — — Certe satius est per montes feras interficere agrestesque cervas, quam cum fortioribus pugnare. Si autem vis pugnae periculum facere, fac, ut probe discas, quanto fortior sim, quandoquidem mihi vires tuas opponis (attende ad sarcasmum).» «Dixit et ambas ad carpum manus prehendit sinistra, dextra antem de humeris detraxit pharetram, eaque subridens verberabat eam ad aures saepius se convertentem, veloces autem excidebant sagittae. Deinde dea lacrimabunda fugit, veluti columba, quae metu accipitris in cavum volavit saxum, in latebram. Sic illa lacrimabunda fugit reliquitque illic pharetram et arcum». Conferas cum his, quae de industria poëta cumulavit, probra superiora puellae et attendas in primis ad haec, quibus ipsa se egregie luserat :

Φεύγεις δή . . . . . .
Νηπύτιε, τί τοι τόξον ἔχεις ἀνεμώλιον αὕτως;

Cum Latona mater nihil aliud, quam arcum sagittasque dispersas colligeret, ut filiam deinceps sequeretur, nuncius deorum Argicida, facetus juvenis, ridiculum captans sic eam allocutus est: «Latona, ego vero tecum nequaquam pugnabo; arduum enim est manus conserere cum uxoribus Jovis nubes cogentis; sed promptissimo animo inter immortales deos gloriare, te vicisse me robusta manu». Ex mea sententia locum accipi debere indicant verba πληκτίζεσθαι, μάλα πρόφρασσα, κρατερῇφι βίῃφι, et universa orutio pugnans cum omni rei habitu; confirmat Olympiorum pugnantium comica imago, cui risu praelusit pater deorum (388–390):

ἄιε δὲ Ζεὺς
ἥμενος Οὐλύμπῳ· ἐγέλασσε δέ οἱ φίλον ἦτορ
γηθοσύνῃ, ὅθ' ὁρᾶτο θεοὺς ἔριδι ξυνιόντας.

eamque idem risu absolvit (507–509):

τὴν δὲ (Ἄρτεμιν) προτὶ οἷ
εἴχε πατήρ Κρονίδης, καὶ ἀνείρετο ἡδύ γελάσσας·
Τίς νύ σε τοιάδ᾽ ἔρεξε, φίλον τέκος, Οὐρανιώνων;

Non igitur opus est locis, quibus serio confirmetur, Mercurium prae metu Jovis pugna intentata discessisse.

Pugnam deorum, quam multi viri docti spuriam esse dicunt, postulabat gradationis vis. Etenim, quamdiu Achilles pugnabat, Trojani moenibus se continebant. At post discessum illius, quamquam fortissimi duces Achivorum proelia obibant, tamen vim Trojanorum propulsare non poterant atque alii vulnerati, alii usque ad naves cedere coacti erant. Cum res Achivorum in maximum periculum et extremum discrimen adductae essent, Patroclus venit auxilio illosque a pernicie liberavit atque tantas res gessit, ut omnium principum laudem obscuraret neque a quoquam, ne ab Achille quidem, superari posse videretur. Quare, ubi Achilles in aciem descendit, omnia insolitam atque mirabilem speciem induere debebant. Itaque, eum in terris agerentur res maximae periculumque esset, ne Troja praeter fatum interiret, consentaneum erat id agi in Olympo, quod non ante actum fuisset, Jovemque deos omnes in concilium vocare atque suis quemque partibus adesse jubere, ne quid ultra modum vel praeter fatum ab Achille fieret[66]. At pugna deorum inventa poëta non id solum effecit, ut dii rebus gerendis interessent, sed simul altero invento curavit, ut per discrepantiam tristi spectaculo laetum praemitteret. Namque ista Olympiorum agendi ratio, si rem omnem spectas, beatam deorum vitam prae se fert. Quicquid autem mali accidit, id ad hilaritatem risumque ciendum comparatum est. Ista igitur deorum beatitudo mirifice discrepat ab ea, quae mox sequitur, tragica sorte summi Trojanorum propugnatoris, a desperata mente dilectissimae uxoris, a communi luctu patris, matris, fratrum, sororum, totius denique urbis ululatu. Hic risus, illic lacrimae! quae est summa ironia. Sed antequam Achilles Hectorque congrederentur, plura fierent necesse erat, quae simul ex poëticis rationibus instituta legentibus exspectatione suspensis moram afferre viderentur. Itaque, ne urbs praeter fatum ab Achille caperetur, Apollini Ilium proficiscendum et copiae Trojanorum introducendae portaeque claudendae erant. Praeterea, id quod maxime ad animos commovendos pertinebat, Priamum Hecubamque mala praesagientes lacrimantesque conveniebat filium, ut in urbem se reciperet, identidem rogare obtestarique, hunc contra precibus obniti, et Achillem fortiter manere rationesque suas exponere. Quibus rebus ut tempus sufficeret videreturve sufficere, Achilles a communi caede Trojanorum atque a moenibus portisque avocandus erat. Quod factum est ope Apollinis. Primum igitur Agenor, Antenoris fortis filius, a deo ad pugnam excitatus et orationibus et pugna temporis aliquod spatium consumsit. Deinde Apollo, ubi victum cele riter summovit, illius forma assumta ipsum se Achilli longe a moenibus persequendum dedit. Cum autem Trojanos in tuta esse crederet, sie Achillem acuta cum ironia allocutus est:

XXII.

[recensere]

Vv. 8–20. Cur me Pelei fili pedibus velocibus persequeris, ipse mortalis cum sis, deum immortalem? necdum scilicet me agnosti deum esse, tuque ardenter furis. Tibi nimirum nihil curae est labor bellicus contra Trojanos, quos fugasti, qui jam utique in urbem confugerunt tu autem huc divertisti. Non vero me interficies, quia non mortalis sum. Achilles graviter indignatus respondit: «Decepisti me, Sagittans, deorum perniciosisslme omnium, qui huc nunc avertisti me a muro. Certe adbuc multi terram mordicus prehendissent, antequam llium pervenissent. Nunc vero mihi quidem magnam gloriam eripuisti, illos autem servasti facile, cum nihil ultionem posteriorem timeres. Profecto poenas a te repeterem, si mihi facultas adesset» In vv: 9–11 observanda est iterata particula vú, qua deus simpliciter (naïvement) et aculeate colligit. In responsione Achillis animadvertendum est, Achillem infirmitatem suam agnoscere.

Quaeritur, num poëta Acbillem defusum esse sic simpliciter narraverit, an simul tectum aliquod consilium secutus sit. Equidem pro universa mente poëtae et utraque oratione, alioquin inutili, crediderim, eum summo heroi, cui nulla vis hostium resistere poterat, ludibrium excogitasse, ut in ipso summae victoriae limine imbecillitatis humanae reminisceretur.

V. 41 Priamus optat, ut Achilles dijs tam carus sit, quam sibi. Tum cito eum canes et vultures voraturos esse jacentem, sibi autem gravem ex praecordiis dolorem abiturum. Deinde, ubi generatim filios suos ab Achille vel occisos vel in insulas longinquas venditos conquestas est, sic pergit de Lycaone et Polydoro: «Etenim nunc, Trojanis in urbem coactis, duos filios Lycaonem et Polydorum non possum videre, quos mihi Laothoë peperit praestantissima mulierum. At si quidem vivunt in exercitu hostium, certe postea aere auroque redimemus; est enim domi; multa enim dedit fillae senex fama inclytus Altes. Si vero jam mortui et in Orci domo sunt, dolor meo animo et matri, qui genuimus.» Quid poëta Lycaonem et Polydorum excitat? Certe quod nos sortem eorum edoceat, non habet; nam mortuos esse scimus ex 21, 35 sqq. 20, 107 sqq. Quodsi dicis, consentaneum fuisse nunc, praesertim post generalem liberorum amissorum cogitationen (44–45), filiorum, quos non viderit reversos, meminisse, haud minus consentaneum erat una alterave verborum significatione, ex c. versibus 46–47 et 52 sq., non octo versibus hoc facere, cum nunc id solum agatur, ut Hector luctu patris commoveatur, ut intra portas se recipiat; huc autem non pertinet natalium, divitiarum, redemptionis, multorum donorum commemoratio. Necesse igitur est credamus, poëtam occasione data Priamum sibi ipsum illudere voluisse. Tum et quo singula quaeque pertineant et qua virtute poëtica locus praeditus sit, facile intelligetur. Pergamus ad reliquam partem orationis. Priamus, ut animum Hectoris flectat, primum enumerat multa, quae post captam urbem secutura sint, mała liberorum, deinde suam ipsius pessimam sortem sensibus subjicit, in quo plenissimo de pectore ironiam promit. Nam non simpliciter dicit, se canes dilaceraturos esse, sed suos canes, mensae participes janitores, quos ipse nutriverit in aedibus; in quo inest summia acerbitas. Locus sic habet (v. 66 sqq.): «Me ipsum autem forsitan extremam canes in primis foribus cruda vorantes raptabunt, postquam aliquis acuto aere cominus vel eminus feriens ex artubus animam eripuerit, quos nutrivi in aedibus mensne asseolas janitores, qui, meo sanguine bausto, rabiosi animis jacebunt in vestibulis.»

V. 208–366. Jove utriusque herois fata, pensitante, lanx Hectoris inclinatur. Minerva minus quidem honestas partes agit, cum, ut inimica consilia exsequatur, fraudem adhibet. Sed haec res ex veterum ingenio dijudicanda est. Veteres enim eam dils honestatem tribuebant, qua ipsi instituti atque imbuti erant. Et fraude quidem ad rem assequendam uti optimo cuique concessam erat. Ac pariter dii, si quando opus erat, fraude utebantur, nisi quod ea non, ut homines, ad malas res abutebantur. Sic nunc Minerva reapse nihil aliud agit, quam ut fatum Hectoris ad exitum adducatur. Qua eadem mente fuisse deam, ex verbis ipsius perspicitur. Sic enim respondet Jovi Hectorem servare volenti (178–181):

ὦ πάτερ, ἀργικέραυνε, κελαινεφές, οἷον ἔειπες·
ἄνδρα θνητὸν ἐόντα, πάλαι πεπρωμένον αἴσῃ,
ἄψ ἐθέλεις θανάτοιο δυσηχέος ἐξαναλῦσαι;
ἔρδ· ἀτὰρ οὔ τοι πάντες ἐπαινέομεν θεοὶ ἄλλοι.

Cfr. v. 219 sqq. — Sed quaeritur, num ministerium frausque Minervae ad rem conficiendam necesaria omnino fuerint. Hoc non crediderim. Nam, cum sors Hectoris in fatis esset cumque propter fatalem diem deus propitius potensque Apollo eum derelinquendum esse censeret, certo futurum erat, ut ille a Pelei filio, qui et virtute et origine superior esset, opprimeretur. Quid ergo? Ne Minerva inutilis persona sit, accipiamus, poëtam tantam victoriam non sine ope divina reportatari voluisse et cersum ultor multo fortior navibus in cavis ego relictus eram, qui tibi genua solvi. Te quidem canes et alites lacerabunt turpiter, illi vero exsequias facient Achivi.» Tum Hector: «Supplex oro per animam et genua tuosque parentes, ne me sinas apud naves Achivorum canes devorare; sed tu quidem aes abunde aurumque accipe (divitias memorat, ut inutilia incertaque instrumenta esse melioris fortunae statim (345–351) appareat), dona, quae tibi dabunt pater et veneranda mater, corpus autem domum meam redde, ut me Trojani et Trojanorum uxores rogi participem faciant mortuum.» Haec Achilles atroci sermone excipit Hectorique canes alitesque corpus suum totum devoraturos esse promittit. Quare, cυm omnem aequitatem migret, jure ei malam sortem vaticinatur Hector: «Profecto te bene cognoscens cerno, neque sane eram tili persuasurus; certe enim tibi ferreus est animus. Vide nunc, ne tibi aliqua deorum irae causa sim die illo, quando te Paris et Phoebus Apollo, licet strenuus sis, interiment in Scaeis portis. Haec ut dixit, exspiravit. Tum mortuum sic allocutus est Achilles. «Mortuus esto; fatum vero ego tum accipiam, cum Jupiter voluerit perficere atque immortales dii ceteri.» Sic immanitas Achillis mitigatur reverentia deorum. Attamen sic reveretur deos, ut nihil cedat atque ad omnem fortunae eventum paratum se esse profiteatur.

Vv. 367–404. Achilles spoliat Hectorem. Accurrunt Achivi ad spectan.lum cadaver. Denique Achilles currui corpore alligato in castra redit. Haec poëta mirifice exornavit variavitque. Nos ad contrariorum vim ironicam attendamus. Dixit, et e cadavere extraxit aeream hastam — — ; ceteri vero accurrentes circumsteterunt filii Achivorum, qui etiam mirabundi spectarunt habitum et formam mirabilem Hectoris. Haec praemisit, ut statim sortem acerbam opponeret. «Nec vero ei quis sine vulnere inflicto adstitit. Sic autem aliquis loquebatur alium proximum adspiciens: Papae, certe multo jam mollior ad tractandum est Hector, quam quando naves incendit igne ardenti. Sic igitur aliquis loquebatur et vulnerabat adstans.» Heynius ad v. 369 sqq. haec annotavit: quod summae immanitatis plus quam belluinae flagitium facile se tueatur ferorum hominum exemplo et more. At sarcasmus v. 373–4 est simul cum foeditate tam jejunus et illiberalis, ut vix assequi liceat, quomodo ille iis, qui Iliadem concinnarunt, tolerabilis videri potuerit.» Si locus ex mea sententia accipitur, nemo culpabitur. Nam poëtam non id sedulo curasse, ut res simpliciter narraret, sed contrariis oppositis fata humana docere voluisse perspicitur ex ea, quae est in sarcasmo, arguta opposi tione secundae et adversae fortunae et ex vv. Ὥς ἄρα τις εἴπεσκε, quae iterata animum ad rem excitant (aut vim particulae ἄρα attendendum est). Ne autem quis quaerat, cur poëta tanta asperitate usus sit, homines fuerunt bello efferati, quos immansueta dicta factaque decebant. Quid? quod, ut mirabilis vicissitudo fortunae appareret, in summo homine summa mala cúmulari conveniebat. Ceterum ne haec impune ferre videretur, poëta dixit, eum tanta mala patrasse, quanta non ceteri universi (v. 380) patrassent.

Vv. 393–395. Achilles: «Adepti sumus magnam gloriam; inferfecimus Hectorem nobilem, cui Trojani per urbem, velut deo, vota faciebant.» «Dixit, et in Hectorem nobilem turpia moliebatur facinora.» Deinde describit, quomodo Achilles corpus Hectoris ad naves trahendum currui alligaverit. Hanc oppositionem rerum non dixėrim fortuitam esse. Certe vis versus 394 redundat in versus 401–401, in quibus manifesta contrariorum oppositio est. «Illo vero tracto exstitit pulvis, et circum comae caeruleae admovebantur terrae, caputque totum in pulvere jacebat, ante venustum, tum vero Jupiter hostibus dedit deturpandum ipsius in patria terra.» Vulgaris narrator in v. κεῖτο substitisset. Sed poëta addidit reliqua, quae animum commovent. Praecipue autem verba ἑῇ ἐν πατρίδι γαίῃ, quae proximis opponuntur, acerbitatem augent.

Vv. 437–476. Summus in urbe exoritur luctus. Miserabilia lamenta fundunt pater et mater ac cives ejulant per urbem. Dum omnes luctu conficiuntur, úxor, cujus omnium maxime intererat, fatum dilecti mariti ignorat. Atque adeo, cum is in summuta discrimen venisset animamque elflasset, ac si omnia salva essent, secura operibus muliebribus cum ancillis vacabat parabatque callida lavacra e pugna reverso. Ut autem exaudivit ejulatum lamentaque, contremuerunt membra exciditque in terram radius, et cor in pectore palpitabat sursum ad os et genua torpebánt. Iaque membra corporis et cor, quippe quae rem actutum divinasse se permotione sua testificatae essent, plus sapiebant, quam mens Andromachae. Nam mente prius cogitabat malum liberorum Priami, quam Hectoris. Andromacha dicit, prope adesse malum liberis Priami, cum tamen malum jam patratum sit idque non in liberis Priami, sed in Hectore. Quamquam Hector in liberis Priami erat. Sed Andromacha non id malum, quod acciderat quodque eam gravissime acturum erat, sed aliud idque minus et quod non fuit, prius mente amplexa est, ut misere se ludificaret. Et ex tero poëta haec imitatus est. Nam quae proxime mala ad nos spectant, ea, praesertim cum maxima sunt, et animus aegre cogitat et lingua aegre effatur. Sed non potuit omnino non meminisse dilecti mariti. Tamen minus illa aperte de marito, quam de liberis Priami. Nam cum his prope jam adesse malum dixisset, marito timebat, ne accideret. Timebat autem, ne fieret, quod revera effectum erat. Haec igitur est altera ironia ν. 437–459 vel tertia Nam nec vv. αἱ γὰρ ἀπ᾽ οὔατος εἴη ἐμεῦ ἔπος sine ironia dicta esse videntur. Optat enim, ne audiat, quod mox audiet, atque adeo mali commumis, quod noluit audire, audiet partem maximam atque gravissimam. Sed legamus locum et admiremur artem poëtae. Sic dixit flens (Hecuba). Uxor autem nondum quicquam audierat de Hectore; non enim ei ullus certus nuncius veniens nunciaverat, maritum ei mansisse extra portas; sed illa telam texebat in recessu domus altae, duplicem vestem purpuream, in eaque flores varios spargebat (poëta in angustiis rerum ad minima quaeque attendit). Jussit autem ancillas comis pulchras in aedibus igni admovere tripodem magnum, ut essent Hectori callida lavacra e pugna reverso; demens, neque enim cogitabat, eum admodum procul a lavacris manibus Achillis domuisse oculis caesiam Minervam. Ejulatum vero exaudivit et lamenta a turri, ejusque continuo contremuerunt membra, in humumque ei excidit radius, ipsa autem ancillas comis pulchras allocuta est: «Age, duae me sequimini, ut videam, quaenam res effectae sint. Venerandae socrus vocem audivi, mihique ipsi in pectore palpitat cor sursum ad os, subtusque genua torpent; prope jam aliquod malum Priami liberis. Utinam vero procul ab aure mea sit verbum. At vehementer timeo, ne jam mihi audacem Hectorem nobilis Achilles solum interclusum ab urbe in campum agitet, et jam (in particula δή lutam poësis rationem, quam sequeretur, habuisse. Teneamus filum attendamusque ad concordiam rerum. Hector unus Trojanorum ante portas remansit nec flebilibus precibus patris nec matris vinci se passus est (5–6):

Ἕκτορα δ' αὐτοῦ μεῖναι ὀλοιὴ Μοῖρ᾽ ἐπέδησεν,
Ἴλίου προπάροιθε πυλάων τε Σκαιάων. ?

Quamquam igitur ille fato teneri videtur[67], tamen libero arbitrio non caret, siquidem, num in urbem se referat neene, diligenter expendit atque tandem pudore victus in statu manere constituit, rationes suas hac claudens forti sententia: «Melius vero est certamine congredi, ut quam celerrime videamus, utri Olympius gloriam praebiturus sit. Cum sic poëta extollit virtutem Hectoris, extollit Achillem. Nam, simulatque ille, qui tam certum ac firmum consilium ceperat, Achillem minaci vultu accedentem conspexit, adeo timore perterritus est, ut nulla mora in fugam se conferret.

Quid? Num Achilles Hectorem fugientem a tergo aggrederetur et uno alterove ictu facile necaret? Ejusmodi victoria nec decori fuisset Achilli nec placuisset sensui eleganti Graecorum. Atque in tali exitu poëta carriculum, in quo excurreret, non habuisset. — Imo vero Hector at heros clarissimus dignusque adversarius succumbere debuit atque sic ante casum in ipsove casu se gerere, ut tragicos affectus in animis nostris excitaret. Hector igitur ex fuga se recipere et animum colligere iterumque consilium congregiendi etiam cum spe aucta victoriae inire debuit. Hoc autem qui fieri potuit nisi ope divina? Nam ille se virtute inferiorem Achille esse sentiebat (99–125), nec subita in fuga consilii mutatio conversioque non rei minus consentanea fuisset. At Apollo, qui eximiam Hectoris tutelam gesserat, postquam fata decisa sunt, satius duxit eum derelinquere, quam opram ludere. Itaque restabat, ut dea inimica, aliena persona assumta, heroëm ad virtutem cohortaretur id agens, ut is suum fatum expleret (229–231).

Quo adjumento usus poëta convenienter potuit utrumque heroem contrariorum luminibus illustrare et ad casus miserabiles rerum humanarum quasi prospectum praebere. Nam, postquam fatalis dies Hectoris ingruit deusque tutelaris eum dereliquit atque dea potens fraude in discrimen misit; quicquid optima spe Hector fortiter agitat, id omne acerbum ludibrium est, quod animum nostrum metu et misericordia afficit.

Videamus singula.

Minervam sie alloquitur Hector prope quovis verbo sibi ipse illudens (232 sqq.): «Deiphobe, profecto mihi antea multo carissimus eras fratrum, quos Hecuba et. Priamus genuit filios. Nunc vero etiam magis cogito animo honorare te, qui ausus es mea gratia, ut vidisti aculis, moenibus egredi, ceteri vero intus manent.» Deinde cum Achilles et Hector prope accessissent, prior, qui ad mortem destinatus est, Hector superba verba facit: «Non te amplius, Pelei fili, fugiam, sicut antea. Ter circa urbem magnam Priami fugi neque unquam sustinui manere te ingruentem; nunc vero me animus impulit stare contra te; aut interimam te aut interimar. Sed agedum, deos testes invocemus; hi enim si optimi testes erunt et custodes pactorum; non enim ego te immaniter tractabo, si mihi Jupiter dederit victoriam, tuamque animam abstulero; sed, postquam tibi detraxero pulchra arma, Achille, cadaver Achivis reddam; sic et tu facito. In hac oratione attendendum est ad magnum spiritum Hectoris, qui tamquam certus victor corpori Achillis se parciturum esse spondet, atque superbe suam victoriam spoliis ornatam nominat. Achilli autem simpliciter et quasi oscitanter commendat, ut idem, quod ipsi placeat facere, faciat. Quam superbiam acriter castigat Achilles. In hujus oratione haec sunt σαρκαστικά: «Omnigenae virtutis recordare; nunc te admodum oportet hasta validum esse et audacem bellatorem. Non tibi amplius effugium est. Quippe victor futurus modestiae causa victoriae laudem tribuit Minervae: Statim enim te Pallas Minerva hasta mea domabit. Ne autem ferus victor appareat, jus suum his verbis vindicat: «Nunc vero simul omnes lues dolores meorum sociorum, quos interfecisti hasta furens. Haec ubi dixit, misit hastam. Sed aberravit, ut Hector ante proximam mortem haberet, quo se ludificaret, cum adversarium irrideret et victoriam certam speraret. Sic enim Hector: «Aberrasti, necdum videlicet, diis similis Achille, ex Jove noras meum fatum; certe dixisti; sed promptus et subdolus eras verbis, ut perterritus animi virtutisque obliviscerer. Verum non mihi fugienti in dorso hastam infiges, sed recta irruenti per pectus adige, si tibi dedit deus. Nunc vicisşim meam hastam vita aeream; utinam jam eam tuo in corpore totam recipias, Certe levius bellum Trojanis fuerit te interfecto; tu enim ipsis pernicies maxima.» De hac spe misere dejectus est, quod sic, tragice sane, poëta: «Dixit et vibratam emisit longam hastam et percussit Pelidae medium scutum neque aberravit. Sed longe a scuto hasta resiluit; Hector autem ira incensus est, quod sibi telum velox irritum evolasset e manu; stetitque vultu dejecto, neque aliam habebat fraxineam hastam; ac Deiphobum vocabat albeo clypeo insignem multum clamans, poscebatque eum hastam longam; is autem non ipsi prope aderat. Tum Hector intellexit rem suo in animo dixitque: Eheu, profecto jam me dii ad mortem vocarunt; Deiphobum enim ego putabam heròëm adesse; sed ille quidem in muro stat, me vere decepit Minerva. Nunc jam prope mihi adest mala mors, neque longe, neque est effugium. Certe enim jam hoc gratum erat Jovi et Jovis filio, longe jaculanti, qui me antea quidem propenso animo servarant; nunc vero me fatum assequitur. Haud tamen ignaviter nee sine laude peream, sed magno aliquo facinore edito et posteris audiendo.» Haec dixit extractoque ense acute in Achillem omni impetu irruit. Irruit simul Achilles cervicemque nudam hasta petiit atque transfixit.

Sic accedente Minerva res magis tragica el varia facta est. Atque animus noster aliquamdiu huc illuc impellitur et varle afficitur, donec tandem Hector, postquam satis sibi illusit, fortiter succumbit.

Antequam reliqua persequamur, paucis superiora repetamus.

Poëta ipso libri initio dixit, omnibus Trajanis in urbe inclusis, Hectorem exitiale fatum quasi vinculis constrinxisse, anteque portas manere coëgisse. Haec generatim dieta sunt resque, quamdiu nec numine deorum decreta[68] nec perfecta est, incerta manet. Ac certo quidem, qualia fata fuerint Hectoris, antequam implerentur, discimus ex vv. 178 sqq., 209 sqq., 219 sqq. Cur igitur haec non ab initio docuit, ut re plane cognita diceret

Ἕκτορα δ' αὐτοῦ μεῖναι όλοιὴ Μοῖρ᾽ ἐπέδησεν,
Ἰλίου προπάροιθε πυλάων τε Σκαιάων. ?

Quia poëta non vulgaris narrator est. Itaque illam rem eo loco nobiscum communicavit, ubi peculiarem vim haberet. Initio vero eam quasi anticipavit leniter significans tragicum eventum, simulque ironiae aliquid efficiens cum iis, quae mox sequuntur. Nam post praemissam fati significationem, preces lamentaque Priami et Hecubae ac pariter verba Hectoris:

Βέλτερον αὖτ' ἔριδι ξυνελαυνέμεν· ὅττι τάχιστα
εἴδομεν, ὁπποτέρῳ κεν Ὀλύμπιος εὖχος ὀρέξῃ.

tamquam ludibria animis nostris obversari possunt. Pergamus. In descriptione pugnae, qua Hector cecidit, praecipue observandi sunt versus 320–325.«Achilles vibrabat acutam hastam dextra, struens malum Hectori nobili, rimans oculis, qua parte corpus maxime cederet. Et forte ejus ceteris partibus tantundem quidem tegebant corpus aerea arma, pulchra, quae Patroclo exuit occiso; apparebat vero ea parte, qua claviculae ab humeris cervicem distinent, jugulo, ubi animae citissima pernicies.» Ne quaeram de vv. Τοῦ δε — — — καλά, cur poëta aljecit τὰ Πατρόκλοιο βίην ἐνάριξε κατακτάς? Hoc intelligitur ex totius loci vi ironica. Poëta enim victoriam de Patroclo reportatam spoliaque Hectori in malum cessisse significare voluit dicens, thoracem Patrocli plane aptum fuisse Hectori, nisi quod eam partem corporis non tegeret, qua citissima mors infligi posset. Aut sic locus explicaudus, aut poëta otiosa proferre dicendus est. Respiciamus singula verba, quorum maximam difficultatem movit τόσον. Varias veterum et recentiorum interpretationes jure improbat Spitznerus. Ipse sic: «Facilius verba sic conjungemus, ut ako tov adverbii loco positum ducamus: cujus corpus reliquum quidem totum arma obtegebant Ad sensum recte, sed tónov non significat totum. Ego sic rem intelligo: Poëta mente cogitabat ὅσον ἔχε χρόα Πατρόκλοιο. Sed hanc sententiam brevitatis causa verbis exprimere omisit statimque dixit ea, quae ad illustrandam ironiam pertinebant, τὰ — — κατακτάς. Nam, quo referretur roov, facile ex apposita sententia intelligi posse sensit. Tu, quo melius rem intelligas, cogites τόσον a Graeco homine cum gestu quodam pronunciatum, id quod saepius faciendum in τοῖον et τόσον. ἄλλο vicem habet adverbii et opponitur verbis ᾗ — — λευκανίην. Significat igitur ceteras partes corporis. Καὶ, quod interpretes valere jusserunt, mirifice adjuvat ironiae cogitationem. Pertinet enim ad totam sententiam (322–325 sqq.) et indicat fortuitum ac paene mirabilem concursum (coincidentiam) praecedentis actionis εἰσορόων cum sequente re, quae narratur vv. 322–325.

Hector prostratus vices suas obtinet, cum similiter, atque Patroclum victum irriserat (16, 830 sqq.), ipse nunc irridetur ab Achille. Et consulto poëta usus esse videtur simili oratione. Hector: Πάτροκλ', ἦ που ἔφησθα. Achilles: Ἕκτορ, ἀτάρ που ἔφης. Uterque: νήπιε. «Hector, at aliquando putabas, Patroclum spolians, salvum te fore, me autem nihíl veritus es absentem. Stúlte, hujus animi seorsus esse videtur ironiae conveniens; nam pariter intelligi potest res effecta et res jam efficienda) finem faciat fortitudini exitiali, quae éum tenebat; nam nunquam in turba manebat virorum, sed longe procurrebat, virtute sua netnini cedens.» «Sie locuta ex aedibus foras se praecipitavit, lymphatae similis, palpitans corde; simulque ancillae ibant cum ipsa. At postquam ad turrim et virorum pervenit turbam, stetit circumspiciens in muro, illumque animadvertit raptatum ante urbem; ac celeres eum equi trahebant immaniter cavas ad naves Achivorum. Illi vero oculos obscura nox cooperuit; collapsaque est supina animamque efflavit. Procul vero a capite cadens fudit redimicula splendida, taeniam criualem reticulumque et textum funiculam velumque, quod ei dederat aurea Venus illo die, quo eam galea micans Hector duxerat ex aedibus Ectionis postquam dederat immensa dona sponsalia.» Poëta videri potest alind agere, cum ad singula quaeque ornamenta capitis animum attendit, ac si graviora non habeat, quae describat. Verum docent vv. κρήδεμνόν θ', ἅ ῥά — — ἕδνα. Nam ex his manifesto apparet, poëtam ironiam cogitasse. Nimirum poëta felicissimum ac laetissimum diem Andromachae in memoriam revocat opponitque praesenti, luctuosissimo. Et quidem velum nuptiale, donum aureae Veneris, quod caput ejus nuptiarum festo die ornabat, nunc ornat luctu mariti contritam torpidamque humi jacentem! Andromacha, velo nuptiali sumio, videtur voluisse laetitia nuptiali dilectum maritum victorem excipere. Sed longe aliter evenit. Quippe signo summae laetitiae ornavit summum. luctum, cui conveniebat squalida vestis; ac profecto spectantibus risum eliceret, nisi res terribilior esset. Sic, quo reliqua ornamenta pertineant, facile intelligitur. Atque a minoribus ad gravissima poëta processit sensim sensimque mentem suam aperiens. Verbis ὅ ῥά οἱ δῶκε χρυσέη Ἀφροδίτη significatur summa venustas gratiaque veli. Verbis ἐπεὶ πόρε μυρία ἕδνα poëta non simpliciter pretium indicat, sed extollit nuptiarum sollemnitatem. Itaque verbis 467–472 plenissimis ludibrii absolvitur tragica imago Andromachae. Spero neminum fore, qui curiosius quaerat, cur poëta non dixerit, quando et quomodo et cur Andromacha se exornasset.


Notae

[recensere]
  1. De divin. II, 30. b) 20, 55. sqq. Cfr. 7, 479; 11, 54; 16,458 sqq, Eadem fere phantasiae vis peperit illam horribilem tempestatem in Macbethio, quae exorta esset, cum scelus nefandum committeretur.
  2. [Videtur nota perdita esse.]
  3. Sine causa difficultatem in hoc loco quaesiverunt. Non quassivissent, si ad mentem poëtae latentem attendissent.
  4. Cfr. 9, 106 sqq.
  5. ταῦτα refer ad v. 146 sq.
  6. 1, 565 sqq.; 8,5 sqq., 400 $99., 447 899.9 470 sqq.; 15, 14 sqq.
  7. Jacobs (Verm. Schriften 6, 31 sqq.), qui multa de Thersite optime dixit, poëtam opinatur voluisse effingere hominem et animi et corporis turpitudine praeditum. At qui turpis animi fuuit is, qui superbiam, avaritiam, injuriam aperte petiit quique eadem fere, quae Achilles, locutus est atque ei maledixit, cui propter ista vitia omnes succenserent (13, 109; 19, 85 sqq.) Mea sententia poëta jussit Thersiten eo quidem, quod iudicavimus, consilio causam aequitatis agere. Ut tamen res ad nihilum recideret atque adeo contrarium eventum haberet — nam majora proposita erant patronum causae fecit hominem ignobiles et deformem omnibusque injucundum conviciatorem, a quo principem ducum minime corripi deceret. Εt omnino omnia poëta sic instituit, ut comica res oriretur, quo animi militum contristati ad hilaritatem atque obedientiam componerentur. Prope ad verum accessit Scholiastes: καὶ νῦν οὖν τὸν Θερσίτην ὁ ποιητὴς παρέλαβε πρὸς τὸ διαλῦσαι τὸ στυγνὸν τῆς ἐκκλησίας καὶ ὑβρισθῆναι τὸν Ἀγαμέμνονα· δίκαιον γάρ' ἀλλ' οὐ λυπεῖ (mallem, dixisset ἁποτυγχάνει τοῦ σκοποῦ) ἀνάξιος ὤν. Recte idem rem poéticum inventum habuit: ἤδη δὲ οὐ Ξενοφάνει ἀλλ᾿ Ὡμήρῳ πρώτῳ σιλλοὶ πεποίηνται, ἐν οἷς αὐτόν τε τὸν Θερσίτην σιλλαίνει, καὶ ὁ Θερσίτης τοὺς ἀρίστους. Apte quoque Eustathius ad v. 223: Ὅτι οὕτω φιλοβασιλεῖς οἱ Ἕλληνες, ὥστε ἐκπάγλως κοτέονται τῷ Θερσίτῃ, καὶ ὀφείλονται λύπην τρέφειν κατὰ τοῦ βασιλέως, διά τε τὴν ἀπόπειραν καὶ τὴν τοῦ νόστου κώλυσιν· οἱ δὲ ὅμως νεμεσᾶσι τῷ στασιαστῇ.
  8. 9, 674 sqq., 695 sqq.
  9. 9, 509 sqq.
  10. 19, 66 sqq.
  11. Haud temere factuum esse a poëta crediderim, ut initio inimicitiarum Nestor, sub finem Ulixes prudentiae partes ageret.
  12. 23, 180 sqq.
  13. 24, 33 sq., 66 sqq., 425 sqq., 749 sqq.
  14. Ad rem sane pertinent versus venustissimi 629-632. Ipsa enim natura hominem finxisse videtur ad omnes virtutes magnum et excelsum. Et miratur Achillem senex, qui ab illo quantam maximam potuit calamitatem accepit. Sed consilium poëtae occultatur mutua laude utriusque exhibita, Denique egregio invento alter alterum miratus discedit.
  15. Liber vicesimus quartus non potuit componi, nisi a poëta, qui totum animo informavit ipsoque principio concepit ejusmodi magnum carminis exitum, qui divini ingenii documentum est. Praeterea arte scribendi et sententiarum vi tantum pollet, ut a Musarum alumno profectus esse videatur. Aliter sentit doctissima Staël: (Essai sur les Fictions II, 181): «Lorsque Priame va demander à Achille le corps d'Hector, je voudrais redouter le danger, que son amour paternel lui fait braver, trembler en le voyant entrer dans la tente du terrible Achille, sester ainsi suspendue à toutes les paroles de ce père infortuné et recevoir à la fois par son éloquence l'impression des sentimens qu' elle exprime et le présage des évenemens qu'elle va décider; mais je sais, que Mercure conduit Priame à travers le camp des Grecs; que Thétis, par l'ordre de Jupiter, a commandé à son fils de rendre le corps d'Hector; je n'ai plus de doute sur l'issue de la démarche de Priame; mon âme n'est plus attentive, et sans le nom du divin Homère, je ne lirais pas un discours, qui succède à la situation, au lieu de l'amener.» Doctissima Staël ex nostris rationibus rem judicavit neque attendit ad priscam simplicitatem artis et deorum hominumque commercium. Scimus quidem, qui eventus futurus fuerit, sed, id quod gravissimum est, qua ratione Achilles Priamum excepturus et quomodo se gesturus fuerit, nescimus.
  16. Poëta Jovem imperfectum fecit, quod (ens) infinitum forma humana exaequari absolute non posset. Cum igitur Graeci infinitum esse intelligerent neque tamen id Jovem, quamvis summum deum, complecti posse, perciperent, convenienter fatum excogitarunt, quod infirmitatis bumanae expers erat. Imperio diviso, in partibus utriusque potestatis definiendis necessario haesitabant, praesertim cum religionis natura (antropomorphismo) victi Jovem haud minorem fato esse vellent.
  17. 1, 218.
  18. 17, 409.
  19. Cfr. 18, 362 sqq.; 21, 379 sqq., 461 sqq.; 24, 602 sqq.
  20. 19, 101 sqq. In fabula Achillea ad deorum liberalitatem atque conditionem liberam, qua nati sumus, cognoscendam id maxime pertinet, quod Achilli ipsi aut ignavae vitae, aut mortis gloriosissi mae optio permissa erat atque ab ipsius arbitrio judicioque pendebat suae virtutis summum exemplum edere. Quod igitur decebat juvenem egregiis animi dotibus praeditum, Achilles, ut amico suo debitum honorem redderet, longae vitae praetulit mortem atque, cum gloriam quaereret nullam, animi generosi praestantia rebusque gestis clarissimum nomen adeptus est. Itaque praeclare actum est cum Achille, qui, cum multiplici laude omnes mortales superaret, liber fatum suum impleverit. Cfr. Herodot. 1, 32.
  21. 2, 155; 16, 780; 17, 321, 327; 21, 515; 20, 30, 336.
  22. Tria signa Jovis vaticiniumque Calchantis fidem faciunt expugnandae Trojae 2, 303 sqq., 350 sqq.; 15, 374. Menelaus Trojanos perjuros vocat alque ob crimen violati hospitii Jovem urbem eorum eversurum εsse pro certo affirmat 13, 620. Item Menelaus rogat Jovem, ut sibi permittat vindictam capere de Paride, qui jus hospiti violaverit 3, 350 sqq. Agamemnon, fretus justitia Jovis, fidenti animo praedicit Ilium excisum poenas perjurii daturum 4, 160 sqq. Apollo llium proficiscitur, ne ante diem Danai urbem capiant 21, 515. Idem ne fiat ab Achille, timet Jupiter 20, 30. Itaque uterque deus intelligit, fato Trojam aliquando captum iri. Et omnino Achivos spem certam habere Trojae expugnandae, apparet ex 2, 15, 32, 69; 6, 241; 7, 402; 12, 79. Afferrem libri quinti decimi versum 70 sq., nisi versus 64-77 ex veterum et recentiorum interpretum judicio sospecti essent. Quamquam ejusmodi ἀνακεφαλαίωσις non abhorret a consuetudine poëtae, quam animadverterunt veteres. Ac pariter libri vicesimi quarti versus 24–30 ab Aristarcho aliisque interpretibus in dubium vocati sunt; sed tamen minus apte illi rem indecoram urgent; recte autem judicium dearum tamquam alienum a poëta damnant. Mihi quidem tantum versus 29-30 expungendi esse videntur. Certe hemistichium Ἀλεξάνδρου ἕνεκ' ἄτης legitur 6, 356. Cfr. Heynii Οbss. 8 p. 591 sqq.
  23. 8, 69 sqq.; 22, 209 sqq.
  24. Cfr. librum optimum Nägelsbachii: Die homerische Theologie p. 113 sqq.
  25. Prolegomena F. A. Wolfii p. 118. Homerische Vorschule v. Wilhelm Müller p. 132.
  26. Instit. 10, 1, 48. Cfr. Hor Ars Poët. 136 sqq.
  27. Cfr. 9, 645 sqq. Ne quis in modo optativo offenderet, curavit Nägelsbachius in libro, qui inscribitur: Anmerkungen zur Ilias, Zweite Aufl. p. 62
  28. 9, 650 sqq.; 16, 61 sqq.
  29. Cf. 9, 602 sqq.
  30. Vorschule der Aesthetik II, 117.
  31. Nov. Ann. Suppl. 19, 560 sqq.
  32. Schol. Venet.: φασὶ τὴν ῥαψῳδίαν ὑφ' Ὁμήρου ἰδίᾳ τετάχθαι, καὶ μὴ εἶναι μέρος τῆς ᾿Ιλιάδος, ὑπὸ δὲ Πεισιστράτου τετάχθαι εἰς τὴν ποίησιν. Idem refert Eustathius.
  33. History of Greece II, p. 236.
  34. Die homerische Kritik von Wolf bis Grote.
  35. W. Müller, Vorschule 123 sqq.
  36. 96, sqq.
  37. Prolegomena c. 23.
  38. Lachmannus in libro suo: Betrachtungen über Homers Ilias p. 86 confidentius sic: Wer nun aber etwa nach Weiberart um-seinen Feben Homer, seine liebe Ilias, seine lieben Vorurtheile jammert und sie für weit herrlichere (?) einzelne Lieder nicht hingeben will, dem kann ich zum Ersatz den Entwurf einer andern Ilias, wenigstens bis zum Auftreten des Patroclos nachweisen.» Conferamus cum his judicium Goethii: «Ich bin mehr als jemals von der Einheit und Untheilbarkeit des Gedichts überzeugt und es lebt überhaupt kein Mensch mehr, und wird nicht wieder geboren werden, der es zu beurtheilen im Stande wäre.»
  39. History of Greece II p. 203 sqq. et 232 sqq.
  40. Zeitschr. f. Altthw. 1848, p. 324.
  41. 4, 457 sqq.; 5, 243 sqq., 541 sqq., 865 sqq.
  42. 5, 778. 9, 354. 13, 105. 20, 28.
  43. Thucyd. I, 11 Achivos initio belli castra muniisse accipit, sed uter verior sit, nemo dixerit. Certe poëtae suas rationes sequent! in temporum rationibus errare licet.
  44. 4, 70 sqq.
  45. Mandatum Jovis Somnio datum, ni fallor, simile est ambiguis responsis oraculi Delphici, quibus tragici poëtae, ut nodum nectant et solvant, utuntur. Nam vere dicit Jupiler, Trojanis mala impendere et Agamemnonem nunc (νῦν) i. e. nunc tandem, decimo anno Trojam capturum esse. Itaque Jupiter id praeparat, quod in fatis est. Hoc teneamus, ne Jovem nihil, nisi at Thetidi gratificaretur, egisse putemus. Cfr. 8, 473 sqq. Quantum autem Jupiter concedat libertati hominum quantumque abhorreat a vi et iniquo munere, vel ex libro octavo, quo primum Achivos plecti a Jove dicunt, percipi potest. Nam in primis, ut Achivi et Trojani sine auxilio deorum pugnent, curat et fatis fortunam proelii moderatur atque adeo Agamemnoni de salute desperanti faustum signum mittit et Achivos victores esse patitur. Non igitur liber octavus toto coelo differt a libris praecedentibus, quibus homines sine interventu Jovis pugnant.
  46. Anmerkungen zur llias, p. 144.
  47. Nov. Ann. 68, p. 510.
  48. Geschichte der Griechischen Litteratur I, p. 92 sq.
  49. Comicam rem primorum librorum optime animadvertit O. Müllerus, sed minus recte eam a reliquis libris abesse putavit: «Die üble Behandlung des Thersites, die feige Flucht des Paris in die Arme Helena's, die leichtgläubige Thorheit des Pandaros, das Brüllen des Ares und die weiblichen Thränen der von Diomedes verwundeten Aphrodite sind eben so viele belustigende und selbst ergötzliche Partieen der ersten Bücher der Ilias, dergleichen in keinem der letzteren Bücher zu finden sind.»
  50. 13, 109. 19, 85 sqq.
  51. Betrachtungen über Homers Ilias p. ii.
  52. Anmerkungen zur lias, p. 141 sqq.
  53. Nägelsbach, Anmerkungen, p. 250.
  54. Anmerkungen, p. 252. Cfr. Lessingii Laokoon, Berlin 179, p. 304 sqq. Juamis Pauli Vorschula Il p. 168.
  55. Cfr. II. 5, 335 sqq.; 21, 415 sq.; Od. 8, 266 sqq.
  56. Cfr. 104 sqq., ubi ironia coepta ext.
  57. 130 sqq.
  58. 16, 420 sqq.
  59. Ne ejusdem libri versus 609 sq. pugnarent cum versibus 357 sqq., pronomen ἥ ad v. τιμῆς retulerunt. Sed haec constructio nullum sensum praebet. Recte autem dicit Achilles non opus sibi esse laude Achivorum, quod sufficienter honoretur Jovis voluntate, quae se in navibus usque ad mortem retentura sit. Achilles consilium suum fidenter refert ad voluntatem tutelamque Jovis et contumacíus significat se potius in navibus usque ad mortem mansurum, quam Agamemnoni auxiliaturum.
  60. Pylaemenes, dux Paphlagonum, a Menelao occisus erat 5, 576. Quare veteres aut ejiciebant hujus libri versus 658-659, aut duos Paphlagonum duces cognomines fuisse statuebant, aut legebant μετὰ δ' οὔ σφι πατὴρ κίε δάκρυα λείβων. Wolfius (Proleg. p. 124) probat eos qui utrumque versum exsulare voluerant. Sed melius, ni fallor, Muellerus, (Gesch. d. g. L. 1,90), qui potius libri quinti versus 576–579 expungendos esse putavit; quia hic locus plenus ironiae est iique versus ad cumulandam ironiam pertinent. Atque perquam concinne in fine narrationis ad patrem redit oratio, qui initio nominatus est. Haec enim utroque loco collato efficitur cogitatio: «Filius patrem Trojam secutus est pugnaturus, ut pater occisum lugens sequeretur.»
  61. Frustra versus 689–690 exsulare voluerunt ad amplificationem praecedentis sententiae necessarios.
  62. 16, 458 sqq.
  63. 15, 64 sqq 18, 79 sqq.
  64. Noli contradicere hanc rem postea secus cecidisse. Nam hoc non necessarium erat, quin etiam molestum futurum erat. Verumtamen Patroclus circa cadaver ejus, quem occiderat, Cebrionas concidit; id quod ad mirabilem vicissitudinem fortunae sufficiebat.
  65. 15, 68.
  66. 20, 21, 28 sqq.
  67. Cum fato Hectoris convenit ipsius agendi ratio. Superbe spreverat consilia prudentis Polydamantis. Ergo temeritatis suae poenas dabit (100 sqq.).
  68. 22, 168 sqq.