De libro Psalmorum/5
IN PSALMUM XLI. In finem intellectus filiis Core.
[recensere]ARGUMENTUM. Populus in Babylone captivus patriae memor orat. Alitor ante baptismum vox Christi ad eos qui fidem (0701D)sunt consecuturi. Lege ad Isaiam.
EXPLANATIO. Filii Core sicut et Eman, Ethan, Asaph et Idithun non psalmographi, sed cantores fuere, a David quidem ad psalmodiam electi, sed, ob significantiam nominum, titulis congruenter adfixi. Core dicitur Calvaria, in cujus nominis loco Dominus est crucifixus. Et ideo filii Core merito dicuntur, qui passionis illius vexillo tota devotione famulantur. Psalmusque hic omni convenit Christiano, qui flamma dominicae charitatis accingitur; meminisse enim debemus quod beatus Hieronymus ait: Omne Psalterium sagaci mente perlustrans, nusquam invenio quod filii Core aliquid triste cantaverint; semper enim in psalmis eorum laeta sunt et jucunda, saecularibusque contemptis coelestia et aeterna desiderant, congruentes interpretationi nominis sui. Filius Core, quem diximus crucis honore signatum, prima professione psalmi hujus omne desiderium mentis suae ad Dominum dicit esse translatum. In secunda loquitur animae (0702A)suae, dicens eam in hoc saeculo non debere turbari, quia Deus est ipsius fixa deliberatione suffugium.
COMMENTARIUS. Quemadmodum desiderat cervus. Titulus est talis: In finem in intellectum filiis Core psalmus. Core fuit unus de cantoribus quos David in reducenda arca Domini elegit. Qui plures filios habuit, sed de illis hic non agitur. Non enim hoc nomen Core ad historiam, sed ad mysterium ponitur. Inquiramus ergo mysterium. Magni enim sacramenti res est, quod Christiani, id est, filii Christi, filii Core dicuntur. Core namque interpretatur calvus vel calvaria. Et Christus dicitur Core, id est, calvus, vel quia sola perfectio sine superfluitate in eo fuit. Nihil enim minus quam capilli ablati videntur ad perfectionem obesse in humano corpore; similiter homo in abundantia virtutum positus perfectus fuit. Vitia autem superflua sunt, quia super perfectionem addita sunt. (0702B)Qua superfluitate vitiorum Christus caruit, et ideo merito calvus dicitur. Vel ideo etiam calvus dicitur, quia per calvum Eliseum praesignatus fuit, cui ascendenti in montem pueri insultantes dixerunt: Ascende, calve, ascende, calve. Quibus ipse conversus maledixit, et statim duo ursi de silva egressi quadraginta duos ex ipsis consumpserunt. Similiter pueri, id est, stulti Judaei Christo ascendente in montem, id est, in crucem, pluribus modis insultaverunt, dicentes: Ave, Rex Judaeorum, et caetera talia; pro quo peccato, quadraginta annis transactis, per totidem pueros consumptos prius designatis, duo ursi, scilicet, Titus et Vespasianus, de silva, id est, de gentilitate quae inculta erat sicut silva, quia vomerem doctrinae apostolicae nondum senserat; illi, inquam, egressi consumpserunt eos. Ideo quoque Christus dicitur calvus, quia in loco Calvariae est crucifixus. Filii itaque passionis ejus redempti per sanguinem ipsius, et portantes in fronte quod inimici fixerunt in loco Calvariae, recte dicuntur filii Core; his (0702C)autem filiis cantatur iste psalmus in intellectum. Excitemus ergo intellectum, et si nobis cantatur, et si filii Core esse volumus, intelligamus quod intellecturi sumus. In quem autem intellectum iste psalmus cantetur audeo dicere: Invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur. Simul ergo amemus, simul in hac siti inardescamus, simul ad fontem intelligendi curramus. Desideremus velut cervus fontem illum, de quo haec Scriptura alibi dicit: Quoniam apud te est fons vitae. Ipse enim et fons et lumen, et intellectus est. Fons est, quia sitientes potat; lumen, quia caecos illuminat; intellectus vero, quia animam sciendi avidam illustrat. Et omnis qui intelligit, non exteriori, sed interiori lumine illustratur. Curre ergo ad fontem, desidera aquam fontis, non utcunque, sed ut cervus; impiger curre, impiger desidera. In cervo enim velocitatis est insigne. Aliud quoque divina Scriptura notat in cervo. Cervus serpentem (0702D)consumit, et post peremptionem serpentis majori siti inardescit, et acrius ad fontem currit. Serpentes sunt vitia. Consume ergo serpentes iniquitatis, et magis desiderabis fontem veritatis. Est etiam aliud quod et de cervis dicitur, et in cervis videtur. Quoniam enim longinquas regiones petunt, aut per mare nando, aut in agmine eundo, alter onus capitis superponit clunibus alterius, sicque se invicem portant, nec se deserunt, sed propositum iter peragunt. Hos tales cervos alloquitur Apostolus dicens: Alter alterius onera portate. Hi enim cervi in fide constituti nondum videntes quod crediderunt, cupientes intelligere quod diligunt, desiderant ad fontem aquarum non causa lavandi, sed causa reficiendi. Horum cervorum, imo cervi cervorum, id est, Christi vox est, in hoc psalmo, exhortantis nos suo exemplo, ut in hac mortalitate, in hac passibilitate et corruptione constituti omni intentione desideremus, ingemiscamus, suspiremus pertingere (0703A)ad illum fontem, ubi hoc mortale induat immortalitatem, et corruptibile incorruptionem. Titulus autem sic exponitur: Psalmus iste refertur ad finem, id est, ad Christum, cujus vox est; cantatus filiis Core, id est, imitatori scilicet passionis ipsius Christi; in intellectum, id est, ut intelligerent quod est intelligendum, quanto scilicet desiderio et quanto ardore ad fontem intelligendi currendum sit. Nunc ad litteram accedamus. Vox est capitis, ut diximus, ad nostram exhortationem sic apud Patrem agentis: O Deus, anima mea, id est, vilitas humanitatis meae, desiderat ad te venire fontem vitae et intellectus. Ita quemadmodum, id est, quanto ardore et quanta velocitate cervus per consumptionem serpentum desiderat venire ad fontes, non simpliciter, quia sunt fontes quidam deficientes, sed ad fontes aquarum, ubi plenariam refectionem habere possit, sicut et ego habebo apud te. Voluit quiddam magnum dicere, sed non habuit verba quibus per se posset (0703B)edicere, et ideo ad hanc similitudinem de cervo contulit se. Et notantur duo hic in cervo, desiderium videlicet et velocitas. Quo modo autem desiderat iste venire ad Deum Patrem, a quo nunquam discedere potuit? Deus enim erat in Christo mundum sibi reconcilians. Sed hoc dicit secundum nos. Quandiu enim in hac nostra infirmitate fuit, videbatur remotus a Deo; postquam vero immortalitatem, incorruptionem indutus est, tunc primum ad Deum pertinere visus est.
Sitivit anima mea. Repetit idem quod dixit gravioribus verbis, quasi dicat: Ideo dico, Domine, animam meam ad te desiderare, quia anima mea sitivit, in est, siti magni desiderii exarsit ad te pertingere, ad te Deum videndum et intelligendum; te, dico, fontem, quia devicisti mortem nostram; et a quo mihi et meis est omnis fortitudo nostra, et vivum, quia a te est vita mihi est meis. Sicut enim ego vivo propter Patrem, ita omnis qui manducat me vivit (0703C)propter me. Quare autem sitivit? Ideo, scilicet, ut veniam et appaream ante faciem tuam, qui es Deus. Et ex nimia affectione dicit: Et quando veniam et apparebo ante faciem tuam. Constituto scilicet tempore veniam, quia perfecta obedientia conscendam, aeternaliter sessurus ad dextram tuam. Non enim est hic vox dubitantis, sed desiderantis. Quod autem dicit: Veniam et apparebo, item ex nostra infirmitate dicit. Dominus enim immortalis est et impassibilis. Quapropter illud solum digne dicitur ante ipsum venire, quod immortale et impassibile est.
Fuerunt mihi lacrymae meae. Quasi dicat: Vere veniam et apparebo ante faciem Dei, quia pro desiderio veniendi illud, lacrymae meae, id est, humanae miseriae, pro quibus, quia exspectato suo contigerunt, semper hominibus flendum est. Meae, id est, quas ego misericordiae affectione in me suscepi, ut per meam miseriam, imo per meam misericordiam, destruatur eorum miseria. Illae, inquam, lacrymae fuerunt mihi panes, id est, refectioni, non defectioni; et fuerunt (0703D)mihi delectabiles, non lacrymabiles et jucunditati, non amaritudini die ac nocte, id est, assidue, dum tamen magnam in eis amaritudinem patior, quia dicitur mihi quotidie, id est, assidue ad contemptum. Ubi est Deus tuus? Quare, dicit, dereliquit te Deus, quem familiarem tibi facis, quia nullum confert tibi consilium, vel auxilium?
Haec recordatus sum. Ipsi quidem taliter me despexerunt, ego autem non oblitus, sed recordatus sum, id est, firmiter in memoria habui haec, scilicet, non esse ab illis, sed esse fixum et constitutum apud te, me nasci ut talia paterer; et ideo prius fudi animam meam in me, id est, humiliavi, et attenuavi animam meam me ipsum considerando, scilicet, attendendo quid ego creatura deberem Creatori, minor majori, servus Domino. Et deinde effudi, id est, animam meam extra me extende, altiora considerando, attendendo, scilicet, gloriam futuram mihi ex perfecta obedientia. Et merito non solum fudi, (0704A)sed effudi, quia vere perveniam ad magnam gloriam; nam transibo usque ad domum Dei, vel supercoelestem, in qua immortalitate et impassibilitate coronabor; vel usque ad Ecclesiam, quae domus Dei dicitur, constituendam. Sicut enim ex latere Adam dormientis nata est Eva, ita ex latere Christi in cruce dormientis exierunt sacramenta, sanguis scilicet et aqua, ex quibus constituta est Ecclesia. Ego dico prius existens in loco, vel veniens in locum tabernaculi, id est, in observationem legalium institutorum; prius enim legalia persolvit, quia et circumcisus est, et in templo repraesentatus, et purificatus secundum legem. Quoniam non legem solvere venerat, sed adimplere, deinde spiritualia contulit. Dicuntur autem legalia instituta tabernaculum, quia sicut tabernacula non mansoria, sed ad tempus tantum posita fuerunt. Ecclesiastica vero instituta domus dicuntur, quia domus mansoria habitatio est, et ipsa quoque sunt manentia, tabernaculi dico admirabilis, (0704B)non secundum se, sed propter illa quae per illud significabatur.
In voce exsultationis et confessionis. Dico transibo, hoc autem non erit ex tristitia, vel coactione, quia nemo tollit a me animam meam, sed ego pono eam. Et quia potestatem habeo ponendi animam meam, non ex tristitia, vel coactione, pono eam, sed ex hilaritate erit, et voluntate, quia hic transitus fiet in voce exsultationis et confessionis, id est, exsultativae confessionis, et laudationis tantae, quantae exsultationis et laudationis est sonus epulantium. Solent enim apud quosdam epulantes exsultativa proferre, et hospitem laudare.
Quare tristis es, anima mea? Quasi dicat: Quandoquidem ad tantam gloriam ventura es, anima mea, quod per te domus Dei constituetur, quare ergo es tristis, ut videris, et quare conturbas me. Ac si dicat: Ad magnam utilitatem meorum hoc fit. Vere enim tristis fuit, quia dicit in Evangelio: Tristis est anima mea usque ad mortem; et nihil in eo fictum fuit, sed (0704C)tamen illam tristitiam non ex se, id est, non timore mortis, habuit, sed infirmitatem membrorum in se transformat, de quibus dictum est: Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma, ut eos consolaretur et exhortaretur ne desperarent, etiamsi timidi ad mortem accederent.
Spera in Deo. Noli quidem contristari, noli turbari, sed spera in Domino. Spera, scilicet, effectum dari illud propter quod te voluit a Verbo suo assumi. Unde alibi dicitur: Ut cognoscant te Deum verum, et quem misisti Jesum Christum; et item: Ut testimonium perhibeant veritati. Haec enim sunt propter quae venit. Quod aequipollenter innuit, cum dicit: Ideo debes sperare in Domino, quoniam et si modo non confiteor adhuc, tamen futurum est quod ego confitebor illi, id est, late confessionem faciam ei in meis, attendentibus et ipsum verum Deum, et me ab eo missum, et dicentibus ita: Salutare, id est, Salvator Christus, scilicet, est, vultus mei, id est, homo est, (0704D)ut ego. Unde alter Propheta dicit: Spiritus narium nostrarum Dominus; per partem enim totum significat; et item: Spiritus est ante faciem nostram. Verbum enim quod erat spiritus, id est, invisibile per assumptam humanitatem, nobis apparuit. Salutare, inquam, est vultus mei, et tamen est Deus meus. Ex eo enim quod homo incarnatus Salvator est: ex eo vero quod Verbum, Deus creator est.
Ad me ipsum anima mea. Dico tristis et conturbata est anima mea. Quod autem conturbata est, ad me ipsum referendum est. Quasi dicat: Nemo putet hanc conturbationem mihi communem esse cum caeteris, timore, scilicet, mortis, quod ego conturbor, quia haec conturbatio ad me ipsum referenda est, quia non ex coactione vel necessitate naturae est, sed ex propria voluntate. Habet alia Translatio: In me ipso, quod sic intelligendum est: Haec conturbatio est in me ipso, id est, in me, non secundum verbum, sed secundum hoc quod homo sum. Et est hic eadem (0705A)solutio quae prius. Et quia tu, Domine, hanc constantiam mihi dedisti, scilicet, quod nemo tollit a me animam meam, sed ego pono eam, quod aequipollenter sic dictum est: Propterea has gratiarum actiones tibi referam, quod ero memor tui de terra Jordanis et Hermoniim, a monte modico. Vel ita potest continuari: Quo fructu conturbata est anima mea? Propterea scilicet, ut memoria tui habeatur in utroque populo, et Judaeorum, scilicet, et gentilium. Quod sic dicit: Ero memor tui, id est, faciam esse memores tui, et illos de terra Jordanis; quod vel historialiter in designatione potest accipi qui circa Jordanem habitaverunt terram promissionis, vel etiam mystice. Jordanis enim interpretatur descensus, et illi soli de populo illo memores Dei sunt, qui descendunt, id est, qui se humiliant ad gratiam baptismi, et mortificationem illam quae ibi designatur, juxta illud: Quotquot enim baptizati sumus, consepulti sumus cum illo in morte. Et ero memor tui, id est, faciam esse memores (0705B)tui illos de terra Hermoniim. Hermon autem interpretatur anathematizatio, quibus quia coluerunt non Creatorem, sed creaturam, et etiam opus creaturae, ut idola manufacta, opus erat non solum humiliatione, sed etiam ut maxime anathematizarent se in priori statu, et diabolo abrenuntiarent. Memor ero, inquam, tui de terra Hermoniim, scilicet memoria procedente a monte modico, id est, ab illis inter gentiles qui conversi erunt mons per excellentiam virtutum, et tamen modici, id est, humiles erunt.
Abyssus abyssum invocat. Vere erunt memores tui et illi et isti, quia abyssus, id est, profundi intellectores de Judaeis invocant, id est, in se vocant, quia incorporare et informare sibi satagunt in fide abyssum, id est, profundos intellectores de gentibus. Et hoc in voce, id est, in manifestatione et expositione cataractarum tuarum. Vel hoc quod abyssum invocat, fuit praedictum in voce cataractarum, id est, prophetarum. Cataractae enim proprie sunt occultae viae, quibus aqua decurrit. Et ideo per cataractas recte (0705C)intelliguntur prophetae, qui occulti sunt in Scripturis suis, qui per tegumenta et involucra quaedam coelestia demonstrant.
Omnia excelsa tua. Ideo invocat abyssus abyssum, vel ideo possibile est hoc fieri, quia ego morte mea mortem meorum destruxi; quod sic aequipollenter dicit: Omnia excelsa tua, id est, omnis aeterna damnatio, quam propter peccata hominibus intulisti; et fluctus, id est, poenae etiam peccati venientia quidem, super Adam manserunt, super me autem venientia reputatione inimicorum qui me immundum et aeternaliter damnatum putaverunt, transierunt, id est, perierunt in morte mea partim quidem jam in re, scilicet, quantum ad peccata, partim vero in spe, videlicet, quantum ad poenas peccati. Aeternam autem damnationem et peccata ideo dicit excelsa, quia gravia sunt. Sicut quod ab excelso cadit, gravius laedit. Et ne mali haec audientes, scilicet, quod et peccata transierunt, et poenae peccati, promitterent (0705D)sibi spem, quidquid mali agerent, subdit:
In die mandavit Dominus. Quasi dicat: Dico quia transierunt. Quibus autem vel qua compensatione transierunt? hac, scilicet, si attendunt misericordiam Domini in die esse, et canticum ejus in nocte, quod ipse Dominus mandavit per me. Vel ita simpliciter continuari potest: Transierunt quidem excelsa et fluctus, et ut transirent, mandavit Dominus Pater per me, id est, hujus rei legatione fungor apud homines, et hoc innotuit Dominus per me, scilicet, misericordiam suam esse in die, id est, hoc quod aliquis est in die sive in profectu virtutum, sive in hujus vitae prosperitate, non esse ex suo merito, sed ex ejus sola misericordia; et ideo non esse de se praesumendum, sed ei soli humiliandum. Et hoc etiam innotuit per me, scilicet, canticum ejus cantandum esse in nocte, id est, in adversitate. Ille canticum Domini cantat in nocte, qui non deficit, sed gloriatur in tribulatione.
Apud me oratio. Quasi dicat: Quia cantandum est (0706A)Domino canticum in nocte, ideo canticum est apud me, non recedens scilicet a me cantatum Deo Patri auctori vitae meae, scilicet, qui me facit adeo in charitate perficere, ut etiam pro inimicis orem, et sic vere vivere. Sicut enim odio habere inimicum, mors est, quia quisquis odit fratrem suum, homicida est, id est, se ipsum interficit; ita quoque diligere inimicum, et pro ipso orare, vita est. Et quid illud canticum sit dicit, scilicet, oratio facta a me pro inimicis futuris meis, cum dixit: Pater, ignosce illis. Et vere oratio est apud me, quia dico Deo orando meis: Domine, tu es susceptor, non dico meorum, sed pro nimia affectione erga meos, dicam meus, quod est dicere: Domine, tuum est suscipere meos, et ideo suscipiat misericordia et veritas tua meos.
Quare oblitus es. Quandoquidem susceptor meorum es; quare ergo oblitus es (ut videtur) propter tribulationem quam patiuntur, non dico meorum, sed prae nimia affectione, mei. Et quare incedo contristatus in meis, dum affligit me meus inimicus, propter peccatum, (0706B)scilicet, juxta illud Isaiae in persona Domini: Omnem flatum, id est, omnem animam ego feci, propter peccatum autem modicum quid contristavi eum, non penitus damnavi. Et jam contristatus est, et tristis abiit in viis suis; quod autem dicit: Dum affligit me inimicus, sic intellige: Inimicus affligit, et saepe miser homo deficit, quia devocatur. Aut si non deficit, insistentibus tamen tribulationibus et persecutionibus opprimentibus et tentationibus timet propter peccatum semper periculum; timet lapsum, scilicet, ut qui stat, videat ne cadat. Quare contristatus?
Dum confringuntur ossa. Ideo merito contristatus sum in meis, quia inimici mei, id est, meorum, non qui insidiantur, sed qui tribulant me, id est, meos, exterius exprobraverunt, id est, multa opprobria intulerunt mihi in meis. Et hoc ideo, dum, pro quia, confringuntur ossa mea, id est, illi qui firmiores et fortiores sunt inter meos in tribulatione. Quidam per (0706C)peccatum, ut Petrus, qui ad vocem ancillae negavit; quidam vero et si per peccatum non confringuntur, tamen videntur confringi propter tribulationem quam patiuntur.
Dum dicunt mihi per singulos. Vere exprobratur mihi; nam hoc modo, dum, pro quia, dicunt mihi, id est, meis, ad contemptum per singulos dies, id est, assidue: Ubi est Deus vester, id est, quod consilium, vel auxilium, Deus vester, quem semper jactatis, vobis confert? Nullum utique. Quare tristis es, anima mea? Ecce redit ad superius, quasi dicat: Quandoquidem, o anima mea, tanta per te futura sunt, scilicet, quod et Judaei et gentiles memores erunt Domini, et quod alii alios ad bonum sint corporaliter, et caetera quae praedicta sunt. Quare ergo tristis es anima, et quare conturbas me. Propter utilitatem, scilicet, meorum, ut supra dictum est. Noli, inquam, contristari, noli conturbari, sed spera in Deo tantum, nihil tibi ascribendo, nihil de te praesumendo, quoniam (0706D)adhuc confitebor illi, et caetera. Quod dicit ad exhortationem suorum, quasi dicat: Vos mei imitando me sperate in Domino, id est, de vobis nihil velitis praesumere, quia nihil in vobis vel de vobis est, sed velitis in Deo sperare quod vere debetis. Quoniam adhuc futurum est ut confiteamini, et per vos et per alios sibi dicentes: Salutare vultus mei, et Deus meus, ut superius expositum est.
IN PSALMUM XLII. Psalmus David. ARGUMENTUM. Populus, ut supra. Aliter: ad eos qui fidem sunt consecuti sunt a Christo, vox Ecclesiae.
EXPLANATIO. David indicat Christum, ad quem ex persona fidelissimi Christiani psalmus iste dirigitur. Nam sicut superior ob amorem Domini docet omnia contemni, (0707A)ita et hic ne mundi tribulatio deprimat, in atriis Domini praemonet esse gaudendum. Psalmus iste cuique fidelium congruit, qui in primo capite Dominum deprecatur, ut in adventu novissimi examinis ab infidelium consortio liberetur. Secundo introiturum se ad Domini altare confidit, ubi beatis solum ascensus est; et ideo molestiis hujus mundi animam suam dicit non esse turbandam, quia superni jam muneris gloriatur.
COMMENTARIUS. Judica me, Deus. Titulus talis est: In finem Psalmus David. Quod sic exponitur: Haec verba non referuntur ad historiam, sed in finem, quia sunt psalmus David in finem, id est, talibus attribuitur iste psalmus qui pertinent ad finem, id est, ad Christum. Semen enim Abrahae semen sanctum, positum in medio malorum, scilicet, grana adhuc compressa a paleis, triticum a zizaniis, vinum a vinaceis. Attendens quid commune adhuc cum malis habeat vivere, (0707B)esurire, sitire, vigilare, corporum sanitatem, frugum abundantiam, et similia, a quibus tandem separandum est: erumpit in hanc vocem optans, suspirans, ut cito ab eis separetur localiter, a quibus jam separatum est causaliter. Deus qui tandem judicaturus es me, judica, id est, ne differas judicare, ne differas me separare a malis, quibus nunc localiter permistus est. Non enim (quasi dicat) timeo judicium tuum, quia cognovi misericordiam tuam, quare praesumo dicere: Judica me, et nunc interim si non discernis locum, saltem discerne causam meam, de gente non sancta, id est, a malis diversa. Quasi dicat: Distet inter te credentem et non credentem, inter sperantem et non sperantem, inter perseverantem et deficientem. Est enim par infirmitas istorum et illorum, sed dispar conscientia. Est par labor, sed impar desiderium, quia desiderium impiorum peribit. Desiderium vero bonorum est Christus in aeternum manens, quia vere sicut mortalem mortalibus, ita exhibebit se immortalem immortalibus: Discerne (0707C)nunc, inquam, causam, et tandem erue me etiam localiter ab homine iniquo, id est, ab omni genere malorum iniquo, id est, persuadenti iniqua amare, scilicet, terrena. Et doloso, id est, habenti speciem consulendi, et venenum nocendi. Quia autem ad hanc creptionem opus est patientia et perseverantia, juxta illud: Patientia necessaria est, ut reportemus promissionem, subdit: Quia tu es Deus fortitudo mea. Quasi dicat: Erue me tandem, dando mihi nunc interiorem patientiam et perseverantiam. Et ideo a te peto patientiam et perseverantiam, quia tu, qui es Deus, et ideo solus fortis, es fortitudo mea, non ego. Ego enim mihi sum infirmitas, tu sanitas; ego mihi debilitas, tu es fortitudo. Et quandoquidem es fortitudo mea, quare me repulisti, ut videris per tribulationes quas patior? et quare incedo tristis, dum affligit me inimicus, id est, timens inimicum? Propter peccatum, scilicet, pro quo modicum me contristasti. Unde timeo periculum, timeo lapsum, ut supra (0707D)dictum est.
Emitte lucem tuam et veritatem tuam. Quasi dicat: Ne, Domine, repellar, ne tristis incedam, ne affligar ab inimico: lucem et veritatem tuam, id est, Christum tuum, qui vita est et lux secundum verbum, quia ab eo omnia illuminantur, et qui veritas est secundum hominem, quia homo ille nihil est, nisi quod annuntiandum fuit, dixit: Et quem nunc abscondisti, juxta illud: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Illum, inquam, emitte indilate ad judicium, ut me a malis separet, et sic introibo ad altare Dei. Altare olim fuit in secretiori parte templi, ad quod solus pontifex semel in anno introibat, ut Apostolus dicit. Hic autem per altare intelligitur sublimitas illa divinitatis, ad quam tunc perveniemus, cum Deum, sicut est videbimus. Ad quod altare Christus pontifex noster solus jam introivit corporaliter, sacerdos factus, et assidue interpellans pro nobis, ut et nos introeamus. Dicitur (0708A)autem illa sublimitas ideo altare, quia quisquis illuc ingreditur, in holocaustum assumitur; et ibi vitam invenit, si hic causam discrevit: et quod sit hoc altare determinat. Quasi dicat: Introibo ad altare, scilicet, ad Deum, id est, ad praesentiam Dei, qui juventutem meam, id est, me renovatum et immutatum de passibilitate ad impassibilitatem, de corruptione et morte ad incorruptionem, laetificat, pro laetificabit aeternaliter. Et quasi dicat: Hoc pretium speremus, quia jam arrham accepimus. Quam arrham ostendit cum dicit: Ipsa me deduxerunt. Quod sic continuatur: Vere si emiseris lucem tuam et veritatem tuam, introibo ad altare, quia ipsa lux et veritas tua jam deduxerunt, id est, de regno tenebrarum in regnum lucis, me semen Abrahae, corpus, scilicet, justorum deduxerunt, et undique, de gentibus scilicet et Judaeis adduxerunt in unum quid, scilicet, in montem sanctum tuum, id est, in Ecclesiam sanctam, quae propter virtutum eminentiam, et fidei constantiam, mons dicitur. Et quid vocet (0708B)montem determinat, scilicet, adduxerunt me in tabernacula tua, id est, Ecclesiastica instituta. In quibus ad tempus velut in tabernaculo militare debemus, ut post aeternaliter laetemur.
Confitebor tibi in cithara. Dico introibo ad altare Dei, non tamen introibo, nisi prius ei citharizando. Et ideo, ut introeam, confitebor tibi, id est, laudabo te in cithara, hoc est, in tribulatione laetando et bene operando, quod debeo, quia tu es Deus meus. Duo sunt musica instrumenta, quae opera nostra significant, ratione inter se differentia, psalterium scilicet et cithara, quorum alterum sonum dat de superiori, alterum de inferiori: psalterium quippe quod desuper sonat, significat illa opera nostra quae sine vexatione et tribulatione facimus, sicut illa quae faciunt hi qui in contemplatione sunt, sicut est laus sanctorum angelorum assidue dicentium: Sanctus, sanctus, sanctus, Deus Sabaoth. Cithara vero quae de inferiori sonat, significat bona opera, quae adhuc in (0708C)activa vita et tribulatione positi, quae de inferiori nostro provenit agimus, ubi si patienter perseveravimus, ipsa patientia est quasi dulce melos Deo. Et ideo cavendum est ne per impatientiam citharam nostram frangamus, quia et si per impatientiam nostram deficimus, ecce citharam nostram frangimus, et a laude divina cessamus. Quare tristis es anima mea? Quandoquidem, anima mea, ad tantam dignitatem ventura es, quod introibis ad altare Dei, et aeternaliter laetificaberis, quare es tristis, et quare conturbas me? Propter peccatum scilicet pro quo times periculum, times lapsum. Quis autem loquitur hic vel cui? Major, scilicet, inferiori, id est, ratio sensualitati, non anima carni. Tristitia enim pertinet ad animam, dolor vero ad carnem.
Spera in Deo. Noli, inquam, contristari, noli conturbari, esed spera in Deo, id est, nihil de te praesumere, vel quia nihil de te vel in te est, sed velis sperare in Deo, per quem es quidquid es. Et ideo (0708D)dico spera in Deo, quoniam et si modo non confitear illi, futurum tamen adhuc est quod plenarie confitebor illi, id est, laudabo illum, tunc scilicet quando ad altare ejus introibo. Et vere confitebor illi, quoniam ipse qui est Deus meus, est et medicus meus, quod sic dicit: Ipse est salutare, id est, Salvator vultus mei. Quia si qua prava voluntas vel affectio in me est, illam ipse salvat et purgat: et bene potest hoc facere, quia ipse Deus meus, id est, quem facio meum subjectione et voluntate. Potest et aliter psalmus iste legi, ut sic titulus dicatur: Haec verba referuntur in finem, quia sunt psalmus veri David, id est, Christi. Loquitur enim Christus in hoc psalmo, orans Dominum Patrem ut ipsum quem non discernit in poena, discernat clarificatione resurrectionis in causa. Et quem inimici judicant nocentem, ipse judicet innocentem. Et exhortatur nos ut suo exemplo non timeamus injusta hominum judicia, sed exspectemus justum judicium Dei, et ut sublimitatem (0709A)ejus tandem attingamus, et ut ab ipso innocentes videamur, nunc interim ei citharizemus. Et dicit ita: Deus Pater, inimici judicant quod injustum est, et quod eis placet de me; tu autem justo judicio tuo et secundum quod tibi placet, judica me. Illi enim judicant me nocentem, tu judica innocentem. Et si non discernis poenam, discerne vel causam meam de gente non sancta, id est, clarifica me resurrectione; per resurrectionem enim patuit ipsum justam causam habere. Judica me, inquam, et erue me, id est, meos ab homine iniquo et doloso, ut superius, ne ab eis scilicet devocentur. Et ideo dico ut judices me, et eruas me, quia tu es Deus fortitudo mea et meorum; quare ergo repulisti me? ut videtur, propter tribulationes quas patior. Et quare tristis incedo dum affligit me inimicus? Ad magnam scilicet utilitatem meorum. Nam ideo repulisti, ideo tristis incedo, ut emittas lucem tuam et veritatem tuam. Et tu, Domine, emitte de cavea Judaici populi, (0709B)et notifica me gentibus, qui sum lux tua et veritas tua. Lux propter verbum; veritas, quia nihil praecepi nisi quod praecipiendum fuit, scilicet veritatem. Et ideo dico ut emittas lucem et veritatem tuam, quia ipsa lux divinitatis, quae in me est, et veritas praeceptorum per me datorum, deduxerunt (praeteritum prophetico more pro futuro) id est, de ovibus prioris populi ducent me ad oves posterioris populi, ad gentes scilicet, et sic undique adducent me in unum quid constituendum, scilicet ad constituendum montem sanctum tuum, id est, Ecclesiam; et adducent me in tabernacula tua, id est, ad notitiam illorum perfectorum, qui militaturi sunt tibi de utroque populo.
Et introibo ad altare Dei. Deducar, inquam, et adducar. Et hoc sic fiet, quia ego ascendam, et Spiritum sanctum mittam, quod innuit cum dicit: Introibo ad altare, id est, ascendam et ingrediar ad sublimitatem praesentiae Dei Patris, scilicet, ingrediar ad Deum Patrem sessurus ad dextram ejus, qui (0709C)juventutem meam, id est, immunitatem a peccato, quae est in me, laetificabit data immortalitate et incorruptione; post quod (quasi dicat) Spiritum sanctum mittam, et sic deducar et adducar. Sed tamen priusquam introeam, est mihi citharizandum. Et ideo, o Deus, confitebor tibi, id est, laudabo te, quia es Deus meus; in cithara, id est, in carnis mortificatione. Et vos (ac si dicat nobis) si vultis introire, citharizate: Quare tristis es, anima mea? Quasi dicat: Quandoquidem tanta gloria mihi futura est, quod et deducar et adducar in montem sanctum, et quod introibo ad altare Dei; quare ergo tristis es, anima mea, et quare conturbas me? Propter meos, scilicet, non propter me. Noli itaque contristari, sed spera in Deo, spera scilicet effectum dari, propter quod te voluit a Verbo suo assumi. Quoniam adhuc confitebor illi, et reliqua. Quod similiter ut in priori psalmo exponendum est.
IN PSALMUM XLIII. In finem filiis Core ad intellectum. ARGUMENTUM. (0709D) Machabaeorum pressuras propheta supplicationesque commemorat. Item in exomologesim legendus est ad Epistolam Pauli ad Romanos.
EXPLANATIO. Filii Core, ut praedictum est, filii crucis sunt, id est martyres, sive confessores, qui in hoc psalmo Domino conqueruntur, veteres sanctos inimicis suis facillime dominatos, se autem gravissimis martyrum poenis acquisisse victorias. Et bene additur Ad intellectum, quia intellectu altiori est opus, ut discernatur quia dispensatione unius ejusdemque Creatoris, et tunc rudes populi terrenis muneribus provocarentur ad fidem, quibus etiam terra Chanaan est haereditatis donata. Et nunc, crescente fide, coelestisque regni janua reserata majori certamine essent Christi milites approbandi, ne (0710A)in hac vita diutius subsistere, et coelestia bona tepidius inquirere vellent. Sive martyrum sive confessorum verba suscipias, in prima parte dicunt se audisse patres suos multarum gentium fuisse victores, se autem in judicio futuro de inimicis visuros esse vindictam non arcu aut gladio, sed sola Domini disceptatione vincendis. Secunda, diversarum necessitatum, quae in saeculo patiuntur, tormenta dinumerant, et se inter haec Dei perseverare memores. In tertia, precantur auxilium, ut hic graviter afflictis resurrectionis tempore debeat subveniri.
COMMENTARIUS. Deus, auribus nostris audivimus. Titulus est talis: In finem filiis Core, ad intellectum psalmus, hoc est: Iste psalmus refertur in fine, quia cantatur a quibusdam filiis Core, id est, a quibusdam imitatoribus passionis Christi, scilicet a sanctis martyribus prioribus filiis aliis Core futuris ad intellectum. Magnae (0710B)namque considerationis et profunditatis est consilium Dei, scilicet, quid causae fuit, cum patres nostros filios Israel de Aegypto in tam potenti manu et brachio extento per manifesta signa eduxerit, et hostes persequentes eos in mari Rubro omnes exstinxerit, victorias magnas et incredibiles in paucitate militum eis contulerit, quare posteriorem populum, veros scilicet Israelitas, quasi deliquerit, quasi contempserit, quasi oblitus fuerit, quasi non idem Deus sit. Sed quia non sine causa hoc est, ideo in titulo positum est non simpliciter. Filiis Core cantatur, sed ad intellectum, scilicet, ut intelligant se non derelictos, se non oblitos; sed ideo tollit eis Deus quae male desiderabant, ut doceat eos quae bene desiderare debeant. Quia si semper adesset atque faveret eis in hujus vitae prosperitatibus neque aliquas admisceret adversitates, putarent haec bona esse summa, neque peterent ab eo meliora. Et ideo huic vitae male dulci amaritudines admiscentur, ut ea quae vere dulcis est requiratur. Psalmum itaque audiamus, (0710C)ut haec eadem in psalmo intelligamus. Filius iste Core, qui loquitur in hoc psalmo, admirans quare Deus quasi dereliquerit quos in his temporibus per tribulationes probare voluit, refert praeterita tempora, et pronuntiat futura. Quasi dicat: Domine, talia a patribus nostris audivimus praeterita, talia futura, sed nos in medio patimur longe diversa, et incipit ita: Domine Deus, nos audivimus auribus nostris, id est, attente, quia patres nostri in Scripturis suis annuntiaverunt nobis. Opus quod non ipsi, sed tu operatus es in diebus eorum proximorum scilicet patrum, et in diebus etiam antiquis, id est, in tempore antiquorum et priorum patrum. Et quod illud opus? istud, scilicet, quia manus, id est, potentia tua disperdit gentes. Et plantasti eos, scilicet, patres nostros, in loco gentium. Et vere gentes disperdisti, quia afflixisti caede multos populos, Amorrhaeos, scilicet, Hethaeos et Pherezaeos, et caeteros. Et quos caede non afflixisti, eos expulisti de terra sua, et patres nostros (0710D)introduxisti.
Nec enim in gladio suo. Quasi dicat: Nunquid hoc ideo patribus fecisti, quia fuerunt plures et fortiores nobis? Non scilicet ( enim pro quia) isti possederunt terram illam, terram scilicet promissionis, in gladio suo, id est, in potentia sua. Et brachium suum, id est, fortitudo eorum non salvavit eos, sed dextra tua, id est, favor et propitiatio tua. Et brachium tuum, id est, filius et illuminatio vultus tui, id est hoc quod in tam manifestis signis ei adfuisti, quod eis praesens esse intelligebaris, hoc, inquam salvavit eos. Et hoc ideo, quoniam complacuisti in eis, id est, quia placuit tibi in eis. Et ita quod cum, id est, in multis, hoc est, ita erga eos elegisti, ut diceretur, Dominus agit istos, Dominus regit istos.
Tu es ipse. Quasi dicat: Tempora quidem sunt immutata, sed tu non es immutatus, quia tu ipse es rex meus, id est, regis me, et es Deus meus, id est, Creator meus. Tu, dico, qui mandas (pro mandasti) (0711A)salutem Jacob, id est, priori populo mandasti corporalem salutem, non per tuam substantiam propriam, qua quidquid es occultus es, sed per tibi subjectam creaturam, scilicet, per angelos et prophetas. Huic vero posteriori Jacob, spirituali scilicet, mandas spiritualem salutem per tuam sapientiam, id est, per Filium tuum, juxta illud: Multifariam multisque modis olim Deus locutus est patribus in prophetis, novissime autem nobis locutus est in Filio.
In te inimicos nostros. Quasi dicat: Haec supra dicta sunt dicta a patribus nobis de praeterito; haec autem quae sequuntur dicta sunt nobis ab eisdem de futuro, scilicet, quod nos ventilabimus, id est, separabimus a nobis in extrema ventilatione inimicos nostros in te cornu, id est, per protectorem. Solent enim quaedam animalia cornibus se protegere, et ideo ponitur cornu pro defensione, vel in te cornu, per quem et nos sumus cornu. Cornu enim nascitur de carne, et super carnem crescit, et in quiddam aliud (0711B)quam caro sit indurescit. Et ideo per cornu sancti viri designantur, qui carnalitatem excedunt, et in robur spirituale indurescunt. Ventilavimus, inquam, inimicos, et penitus spernemus; tunc insurgentes in nobis, id est, illos qui modo insurgunt contra nos, ita quod formam suam nituntur ponere in nobis; et hoc in nomine tuo glorificabo. Et vere in nomine tuo; nam non in meritis nostris. Enim pro quia, non sperabo in arcu meo potius quam pater in gladio. Et gladius meus non salvabit, quod est dicere: Non per aliqua mea merita salvabor; per arcum enim, qui minus ferit quam gladius, minora merita designantur, per gladium vero majora.
Salvasti enim nos. Vere gladius meus non salvabit me, quia tu solus salvasti (pro salvabis) nos de affligentibus nos. Sicut e contrario confudisti (pro confundes) odientes nos, dicens eis: Ite, maledicti in ignem aeternum.
In Deo laudabimur. Quasi dicat: Hoc modo salvabis nos, quia laudabimur, id est, laudabiles apparebimus, (0711C)non in meritis nostris, sed in te Deo tota die, illic scilicet ubi erit tota dies, id est, dies sine nocte, quia sine fine. Et confitebimur tibi, id est, laudabimus te, usque in saeculum, id est, aeternaliter; et hoc in nomine tuo glorificando. Nunc autem, quasi dicat: Dicta sunt nobis haec praeterita, et hoc praenuntiata futura. In mediis autem temporibus patimur longe diversa, quia tu repulisti, id est, videris repulisse nos; et confudisti, id est, confusibiles nos fecisti; et hoc ideo, quia non egredieris in virtutibus nostris. Quasi dicat: Nos eximus ad praelium contra haereticos et persecutores, et non videris nobiscum egredi, quia pateris nos in corpore superari; sed cum patribus nostris egrediebaris, quia tam manifestas victorias eis concessisti, quod vere cum eis egressus videbaris.
Avertisti nos. Ideo dico quod nobiscum egrederis, quia avertisti nos, id est, permisisti averti retrorsum quosdam nostrum in tantum, ut sint post inimicos (0711D)nostros, id est, ut inimici praecedant, et ipsi sequantur, quia sunt devocati, et inimicis conformati. Et ideo qui oderunt nos, diripiebant, id est, quosdam nostrum quasi praedam rapiebant, ut conformarent sibi. Nec mirum, quia tu dedisti, id est, permisisti dari nos inimicis ad devorandum tanquam oves, non reservatas ad fecunditatem, sed escarum, id est, destinatas ad escam et occisionem. Et dispersisti nos in gentibus, id est, permisisti nos dispergi, quosdam devocatione, quosdam persecutione, gentibus inde causa existentibus.
Et vendidisti populum sine pretio. Id est, comparabilis fuisti alicui aliquid ad vendendum proponenti, et nihil inde accipienti. Vidimus enim quos dedisti, non vidimus quos accepisti. Et si quos accepisti, non fuit multitudo in hac commutatione, quia pauci fuerunt quos accepisti; pretiosum enim martyrem Stephanum dedisti, et nullum accepisti. Et hoc modo posuisti nos opprobrium vicinis nostris, falsis scilicet (0712A)Christianis nobis in fide vocatis. Et posuisti nos in subsannationem, et, quod plus est, in derisum, his qui sunt in circuitu nostro, id est, gentibus nos undique circumvallantibus.
Posuisti nos in similitudinem. Vere in derisum posuisti nos, quia posuisti nos gentibus in similitudinem, id est, fecisti nos apud gentes videri exsecrabiles et abominabiles. Solent enim maledicentes illos quos habent abominabiles ad similitudinem inducere, dicentes alicui: Ita tu pereas, ut ille pessimus periit. Et posuisti nos in commotionem capitis in populis, scilicet, ut insultantes ita contra nos caput concutiant, sicut et contra Christum caput nostrum fecerunt.
Tota die verecundia. Quasi dicat: Propter haec omnia praedicta verecundia mea contra me, id est, ante me reputatione illorum, tota die, id est, assidue. Et confusio faciei meae cooperuit me, id est, multa confusio, ut videtur eis, est mihi. A voce, id est, propter (0712B)vocem exprobrantis mihi crimina de illo, per quem credo mea omnia deleri peccata. Improperat enim mihi Christum crucifixum, derisum et despectum. Et a voce obloquentis, id est, veritati contradicentis. A facie, dico, inimici non tantum contradicentis, id est, veritati contradicentis, sed etiam persequentis, id est, manum in me extendentis.
Haec omnia venerunt. Narravit dicta de praeterito, praenuntiata de futuro, et quae patiatur in medio; nunc vero ostendit quod patitur fieri ad intellectum, dicens ita: Omnia quae praedicta sunt in his mediis temporibus, venerunt super nos, et tamen non obliti sumus te, Domine, propter tanta quae patimur, scientes (ut in titulo dictum est) nobis tolli quae male desiderabamus, ut quid bene desideremus intelligamus. Et vere non sumus obliti tui, quia non egimus inique, id est, infideliter in testamento tuo, id est, in pacto tuo. Habet enim rationabilis creatura cum Creatore, fidelis servus cum Domino pactum, scilicet, abnegare se sibi quantum potest, et diabolo abrenuntiare, (0712C)atque haec terrena contemnere, et coelestia amare.
Et non recessit retro. Vere non egimus in pacto inique, quia cor nostrum non recessit a te, ita ut retro ierit, quia non respicit in posteriora, sed semper extenditur in anteriora; et hoc ideo, quia tu declinasti semitas nostras a via tua, id est, fecisti praecidere et derivari vias nostras a via tua. Semitae enim nostrae erant in delectationibus carnalium, et cupiditatibus terrenorum. Et ideo per latam viam, quae ad interitum ducit, et per quam multi vadunt, gradiebamur; sed tu per arctam viam, quae ducit ad vitam, incedere nos docuisti. Quasi dicat: Qua itis, itur ad mortem? Et ideo nolite illuc ire, sed hac ite, quia hac ad vitam itur. Habent quidam libri: Non declinasti, quod sic intelligitur: Tu non detorsisti semitas nostras a via tua, imo direxisti eas secundum viam tuam. Et vere direxisti vias nostras secundum viam tuam. Quoniam humiliasti nos, id est, (0712D)docuisti nos humiliari, sicut et tu humiliatus es in loco afflictionis, id est, in peregrinatione hujus vitae, in qua tempus est afflictionis, post quam sequitur tempus exaltationis. Humiliasti nos, inquam, et hoc in tantum, quod etiam occidi nos voluisti, quia cooperuit, id est, oppressit nos umbra mortis, id est, praesens mors, quae est umbra, id est similitudo aeternae mortis. Haec namque separatio corporis a vita hac repraesentat nobis separationem malorum a vera vita, id est, Deo, vel simpliciter ita: Umbra mortis cooperuit nos, id est, mali, volentes nos obumbrare, ad mortem oppresserunt nos.
Si obliti sumus. Sic ad superius continuatur: Ideo non sumus obliti Dei, quia si hoc fecissemus, merito in nos ulcisceretur. Quod sic dicit: Si obliti sumus nomen Dei nostri, et in tantum quod expandimus manus nostras ad Deum alienum, id est, quod idola adoremus. Nonne Deus requiret justa ultione ista a nobis. Utique requiret, quia ipse novit abscondita (0713A)cordis, id est, omnia occulta cognoscit in tantum, quod etiam est scrutator medullarum et cogitationum. Sed in hoc apparet quod non sumus obliti, quia mortificamur propter te tota die. Potest quoque superior versus, scilicet, Si obliti sumus, per aposiopesin ita legi: Vere, Domine, non obliti sumus te. Nam si obliti sumus nomen Dei nostri, et si expandimus manus nostras ad Deum alienum. Quasi dicat: Veniant super nos omnia mala. Et quasi aliquis diceret: Nonne ergo Deus injustus, qui nos sic memores sui non ulciscitur ab inimicis, respondet iste: utique non est injustus, quia requiret per condignam ultionem ab inimicis ista quae nobis scilicet inferunt, et nonne requiret? Utique faciet, quia ipse novit omnia occulta cordis, unde et intentionem nostram novit, quia non propter inane nomen, scilicet, sed propter eum hoc patimur. Et est quasi dicat: Non defuerunt, Domine, qui propter gloriosum nomen saeculi mortem subirent; tu autem nosti quoniam (0713B)nos mortificabimur tota die, non propter aliud, sed propter te, et etiam aestimati sumus ad inimicis ita viles ad interficiendum, sicut oves non reservatae ad fecunditatem, sed ad occisionem.
Exsurge, quare obdormis, Domine? Quasi dicat: Quandoquidem propter te mortificamur, ergo, Domine, exsurge gentibus in notitiam; quod est dicere; Dormivisti, Domine, in cruce; dormivisti, Domine, in morte; sed nobis credentibus resurrectionem tuam jam exsurrexisti, gentibus autem non credentibus et nos persequentibus adhuc dormis. Et ideo, Domine, illis exsurge in notitiam, scilicet ut credant te resurrexisse, quia si eis exsurrexeris, cessabit nostra mortificatio. Quare ergo obdormis gentibus? Exsurge, dico, ut qui modo videris per tribulationem quam patimur repulisse nos, non etiam repellas nos in finem, id est omnimoda repulsione. Ille repellitur omnimoda repulsione, qui, timens corporales poenas, devocatur, et malis concorporatur.
Quare faciem. Ideo dico Ne repellas in finem, quia (0713C)avertis, id est, avertisse videris, faciem tuam a nobis, et quare avertis? Et quomodo avertat ostendit, scilicet, oblivisceris, id est, videris oblitus esse inopiae nostrae, id est, humilitatis nostrae, qui prorsus nos inopes facimus, nihil de nobis praesumentes. Et ideo oblivisceris inopiae, id est, quia oblivisceris tribulationis nostrae, id est, quae semper imminet nobis tribulationi.
Quoniam humiliata est in pulvere. Vere oblivisceris inopiae nostrae, quoniam anima nostra, id est, vita nostra, humiliata est in pulvere, id est, inter illos qui sunt pulvis ille de quo dictum est: Quem projicit ventus a facie terrae. Et multum est humiliata, quia venter noster conglutinatus est in terra. Quod dictum est ad similitudinem. Qui enim sic humiliatur ut geniculetur, tantum adhuc habet quo plus humilietur. Qui vero sic humiliatur ut venter ejus terrae conglutinetur, id est, conjungatur, non habet quo plus humilietur; et ideo ponitur hic pro nimia humilitate, (0713D)vel humiliatione. Possunt aliter quoque legi hi duo versus, ut sic dicatur: Vere avertis faciem tuam, quia oblivisceris inopiae nostrae, id est, inopum nostrorum. Sicut enim in corpore Christi copia dicuntur atque divitiae perfecti viri, ita e contra inopiae dicuntur in eodem corpore hi qui devocabiles sunt et revincibiles. Quorum Deus obliviscitur, cum devocantur; sed quia perfecti viri pro his dolent et angustiantur, ideo subdit: Et tribulationis nostrae oblivisceris, id est, perfectorum inter nos qui pro illis debilibus dolent oblivisceris etiam; quod ideo dico, quoniam anima nostra, id est, illi qui sunt animales imperfectiores, scilicet, sunt humiliati, ita ut jam sint in pulvere, id est, inter illos qui sunt pulvis ille quem projicit ventus a facie terrae. Et ideo hoc, quod venter noster, id est, molliores inter nos sunt conglutinati, id est, conjuncti terrae, quia conformati sunt malis, qui sunt terra illa, quae est cibus serpentis, id est diaboli. Unde merito pro his tribulantur, (0714A)qui perfecti sunt. Exurge ergo, Domine, gentibus innocentiam, quia exsurgendo adjuvabis nos; et ideo adjuva et redime nos, sive adhuc in prosperitate positos, id est, nondum devocatos, sive in adversitate afflictos, id est, jam devocatos; et hoc jam non facias propter merita nostra, sed propter nomen tuum glorificandum.
IN PSALMUM XLIV. In finem pro iis qui commutabuntur filiis Core ad intellectum, canticum pro dilecto. ARGUMENTUM. Propheta de Christo ad Ecclesiam dicit, legendus ad Evangelium Matthaei de regina Austri.
EXPLANATIO. In finem in Dominum salvatorem designat, pro his qui commutabuntur de errore ad fidem, de gentilitate ad Ecclesiam, de certamine martyrii ad palmam victoriae, (0714B)de tristitia saeculi ad gaudium sempiternum. Filiis Core ad intellectum, filiis crucis ad intelligendum spiritualiter psalmum, ne de Salomone interpretandum putes, quamvis et ipse dilectus sit, amplexatus canticum pro dilecto, pro Filio cui dicitur: Hic est Filius meus dilectus. Coelestibus epulis propheta saginatus praeconia se Dominicae Incarnationis eructare promittit, ut unde ipse satiatus participarentur et alii. Prima pars hujus epithalami sponsi continet laudes, id est, Domini Salvatoris quatuor modis. In secunda simili mysticarum virtutum numero sponsa praedicatur Ecclesia.
COMMENTARIUS. Eructavit cor meum verbum bonum. Psalmus iste cantatur de sanctis nuptiis, de sponso scilicet et sponsa, de rege et plebe, de Salvatore et his qui salvandi sunt. Et cantatur filiis Core, id est, calvi. Neque hoc tamen ad derisionem accipiendum est, ne in sensu puerili inveniamur, sicut pueri illi qui, stulte (0714C)garrientes, et in propriam perniciem maledicentes post sanctum virum Elisaeum clamabant: Ascende, calve. Et regredientes duo ursi de silva devoraverunt eos. In quibus pueris designati sunt homines sensum ignorantiae habentes, quales nos etiam vult esse Apostolus qui dicit: Nolite pueri effici sensibus, sed malitia pueri estote, ut sensibus perfecti sitis. Tamen Dominus hortatur nos ad imitationem puerorum dicens in Evangelio: Nisi efficiamini sicut parvulus iste, non intrabitis in regnum coelorum. Quem ergo delectat puerum imitari, non delectet eum imperitia, sed innocentia. Ex imperitia enim pueri illi post sanctum virum clamaverunt, et a bestiis devorati sunt. Et figuraverunt homines stultos, in eadem mente pueri irridentes quemdam calvum in loco calvariae crucifixum, et ideo a bestiis devorati sunt, id est, a diabolo et angelis ejus, qui operatur in filiis diffidentiae. Tales pueri erant qui ante sacratum lignum crucis stantes, caput agitabant et dicebant: (0714D)Vah! qui detruis templum Dei; et: Si Filius Dei est, descendat de cruce, et similia. Hujus irrisi filii sumus, quia filii Christi, id est, crucifixi filii sumus. Et nobis psalmus iste cantatur, cujus titulus est: In finem filiis Core, qui commutabuntur ad intellectum canticum pro dilecto. Hanc autem commutationem, de qua hic cantatur, quisque filius Core intelligit, si recognoscat qualis prius fuerit, et qualis nunc sit, et primo videat totum mundum immutatum, nuper idola adorantem, modo Creatorem colentem: nuper creaturis famulantem, modo Creatori servientem; et deinde videat seipsum de vetere novum factum, de incesto castum, de impio pium, de infideli fidelem, de raptori largitorem. Et sic intelligit quia psalmus iste cantatur filiis Core pro his qui commutabuntur ad intellectum. Et est canticum pro dilecto. Hic jam determinat per quem haec commutatio fiat, scilicet, per dilectum, id est, sponsum, de quo hic agit specialiter a Patre dilectum. Hunc dilectum qui, cum (0715A)crucifixerunt, viderunt, sed sine intellectu, quia febricitantes et phrenetici medicum non attenderunt. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent. Gaudeamus ergo his nuptiis, quia nos nubentes sumus, nos ad has nuptias invitamur, et pertinemus. Non enim sumus qui commutantur et commutati sunt, Ecclesia, quae Ecclesia est in his nuptiis sponsa. Quod autem psalmus iste dicitur canticum, ideo est, quia solebant antiquitus quaedam carmina dici ducentibus et nubentibus. In quibus quidquid erat laus, honor et gloria ducentis et nubentis erat. Et tale carmen dicebatur epithalamium, eo quod esset super thalamum, id est, de nuptiis. Similiter quoque psalmus iste dicitur canticum et epithalamium, id est, carmen super thalamum. Est enim hic sponsus, sponsa et thalamus. Sponsus qui venit ad nuptias est Verbum illud quod in principio erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Sponsa quae nubit Ecclesia est, quam Verbum illud per humanitatem (0715B)assumptam sibi associavit: hujus nuptialis copulationis thalamus est virginis uterus, in quo, ut dictum est, per humanam naturam assumptam Verbum Dei associavit sibi Ecclesiam, et amavit eam foedam, ut faceret pulchram Procedat ergo sponsus a quodam laudatore suo descriptus: Ubique pulcher, ubique justus. Et si in eo quidquam foedum invenerimus, non eum amemus, quamvis ipse nos amaverit foedos, ut faceret pulchros. Titulus sic est construendus: Canticum istud referendum est in finem, quia agit de fine cantatum pro dilecto, id est, ad honorem et laudem sponsi specialiter dilecti, propositum filiis Core, pro his qui commutabuntur, id est, causa commutationis factae in seipsis ad intellectum, scilicet, ut intelligant et se commutatos et commutationem esse non ex se, vel aliunde, sed per dilectum. Nunc ad litteram accedamus. Quaeritur cujus vox sit in hoc psalmo. Et dicunt quidam vocem esse prophetae, quidam vero intelligunt vocem esse Patris dicentis: Eructavit cor meum, etc., et per haec (0715C)commendantis nobis ineffabilem quamdam nativitatem et genituram inenarrabilem, ne putaremus aliquid extrinsecus assumptum, ut inde generaretur Verbum. Solent enim homines per connubia uxores sibi adjungere, et inde filios generare, et ideo ne putaremus Deum Patrem uxorem sibi assumpsisse, vel aliquo extrinsecus adjumento ad Verbum generandum indiguisse, dicit: Cor meum eructavit verbum bonum. Et cum non haberet verba quibus hoc ineffabile proprie nobis posset exponere, quia solet sacra Scriptura, cum de rebus summis et excellentissimis loquitur, similitudines de infimis rebus attrahere, per quas per haec visibilia animus noster alliciatur ad invisibilia, ideo Deus Pater per similitudinem loquens profunde incipit dicens: Cor meum eructat verbum bonum. Qui enim eructant, de imo flatum emittunt. Cor vere intimum quiddam est, et occultum. Unde talis est, quasi dicat: Cor meum, id est, intima substantia mea, qua occultus sum quidquid (0715D)sum. Eructavit, id est, ineffabiliter generavit ex se verbum bonum. Nec mirum si Pater dicat de intimo cordis Verbum eructatum, cum et quisque nostrum de corde suo non indigens uxore vel extrinseco adjumento generet consilium. Aedificaturus enim aliquid de corde tuo generas consilium. Et fabrica, quae nondum est in aedificio, jam stat in consilio. Et jam inest id quod facturus est, in eo per quod facturus es. Atque jam laudas fabricam nondum existentem in spem aedificii, sed in approbationem consilii. Sed nullus alius adhuc laudat tuam fabricam, nisi a te consilium expositum fuerit, vel per effectum viderit. Ergo si omnia facta sunt per Verbum, et de Deo Verbum, inspice fabricam per Verbum factam, et in hoc artificio mirare consilium, id est, Verbum. Nam quale, id est, illud Verbum, per quod terra, mare, coelum, facta sunt, et omnis ornatus eorum. Omnia enim per ipsum, ut Evangelia testantur, facta sunt. Et facta sunt bona, quia ipsum est bonum. Pater namque de Verbo (0716A)suo bono atque benefico, per quod solum bonum nos utcunque possumus esse boni, dicit: Cor meum eructavit Verbum bonum, per quod bonum additum ostendit sibi substantiale, coaequale et coaeternum. Nemo enim bonus, nisi solus Deus. Quare si Verbum bonum est, et Verbum Deus est, dico ego opera mea regi; repetitio superioris. Ipsum enim dicere, est ex corde verbum generare. Dicit in hoc loco beatus Augustinus: « Vereor ne a tardioribus non intelligatur, verumtamen dicam. Sequatur qui potest, ne non dictum non sequatur, et qui potest. Attende ergo quomodo ipsum dicere, est Verbum de corde generare. Quid est enim dico, verbum profero, et cum de se Pater dicit: Dico hoc, dico est: Verbum profero. Et si Pater profert Verbum de corde, id est, de intellectu, cum ipse totus sit ille intellectus, illud profert, cum et nos nostrum verbum quamvis leve, quamvis volatile de corde nostro proferimus. » Verumtamen multum differt inter nostrum dicere, et (0716B)Patris dicere. Nostrum enim dicere incipit, et cito praeterit; dicere autem Dei Patris non habet principium, et caret fine, quia nunquam finitur. Et ideo secundum non dicitur, sed semel tantum Deus locutus est. Si enim semper manet et quod dicitur et a quo dicitur, non est dicendum secundum, quia semper est primum. Et ideo unum tantum Verbum est Patri coaeternum et consubstantiale. Quare autem dicit: Dico opera mea regi? Ideo, scilicet, quia omnia opera Patris erant in Verbo. Quidquid enim facturus in creatura erat, totum praecessit in Verbo. Si enim in Verbo non esset, nec in creatura esset, sicut nihil est in tuo aedificio quod non fuerit in consilio. Hinc evangelista dicit: Quod factum est in ipso, vita erat. Ergo quod factum est erat, sed in Verbo erat. Omnia enim opera Patris in Verbo erant, sed nondum opera erant, sed Verbum erat. Et Verbum Deus erat, et idem cum Patre Deus erat, in quo sunt quae nobis facta sunt. Non abierunt quae nobis praeterierunt. In hac sententia littera sic dicitur: Dico opera mea regi, (0716C)id est, de intimo cordis eructo verbum bonum. Per dico enim habemus ex corde eructo, per opera Verbum, quia in Verbo omnia opera Patris ab aeterno sunt, per regi bonum. Et sic plane prioris est repetitio.
Lingua mea. Quia quidam profundum per improprias similitudines exposuerat, ideo etiam ad idem exponendum aliam adducit similitudinem aliquatenus patentiorem, dicens: Lingua mea, etc. Et accepit causam pro effectu, linguam scilicet pro verbo eructato, et calamum scribae pro verbo scripto. Quid autem habet simile Verbum Patris cum verbo scribae. Quid petra cum Christo habet simile, quid agnus cum Dei simplicitate, quid leo cum Dei fortitudine? Parum utique. Sed mos est sacrae Scripturae, quia proprie res altissimas non valet exponere, ad ipsas exponendas de rebus infimis similitudines adducere, tenues quidem, non tamen aspernabiles, quia nisi haec fierent, nequaquam animus noster per haec (0716D)visibilia repararetur et suspenderetur ad invisibilia. Quare Deus Pater per similitudinem hanc Verbum suum exponens, noluit illud prolato, sed scripto verbo, comparare, in quo duas, quamvis improprias, habet similitudines, quia sicut verbum scriptum non sonat neque transit, ita Verbum Dei tale est, quod non sonat verberato aere, neque transit, sed semper manet, ut supra dictum est. Littera sic in voce Patris exponitur et continuatur: Cor meum, inquam, eructavit Verbum bonum. Et lingua mea, hoc est, Verbum meum, est calamus scribae, id est, est verbo scripto scriptoris comparabile, et non cujuslibet scribae, sed velociter scribentis. Velociter enim Dei velocius est omnibus, quia velociter sermo ejus currit. A fine ad finem attingens fortiter, et disponens omnia suaviter. Nullus autem tam velox scriba est, quin necessario litteram post litteram, syllabam post syllabam, dictionem post dictionem scribat; sermo vero Dei simul comprehendit omnia. Et ideo si quis tam velox (0717A)scriptor esset, qui brevissimo puncto quidquid scripturus esset comprehendere posset, illius scripto verbo Verbum Dei utcunque conferri valeret. Potest quoque quod supra diximus repetitum esse legi Dei sine repetitione, quasi Dominus Pater ita diceret: Cor meum eructavit Verbum bonum, et huic regi, scilicet, huic Verbo de corde meo prolato, dico ego omnia opera mea, quia per hunc temporaliter dispono et facio. Et sic non accipiemus nunc opera Patris in Verbo, quantum ad providentiam, ut in superiori lectione, sed quantum ad temporalem dispositionem.
Lingua mea. Ideo dico huic regi opera mea, quia lingua mea, id est, hoc verbum est mihi, quod calamus est scribae. Hoc enim Verbo utor instrumento ad regendum quae temporaliter facio, sicut scriba verbum quod audit aut cogitando invenit, calamo notat, et disponit. Est, inquam, calamus scribae, non cujuslibet, sed velociter scribentis, id est, si quis talis (0717B)scriba esset quod simul in pluribus locis multa scribere posset, illi calamo Verbum meum comparabile esset, quod multa simul ordinat. Quaecunque enim fiunt, quantumcunque nobis videantur inordinata, omnia tamen ordinem sortiuntur ab illo Verbo, id est, a Dei providentia. Si quis forte quaerat quomodo hoc dicere Patrem de Verbo ad epithalamium pertineat, sciat quia multum pertinet. Sicut enim patres filios suos quos nuptiis tradunt solent commendare, ita Deus Pater, Verbum suum producturus, nobis sponsum, prius commendat eum a genere, ostendendo scilicet sibi consubstantiale, coaeternum, et in potentia coaequale.
Speciosus forma. Hic jam agit de eo ut sponso. Quasi dicat: Tu, Domine, Verbum a me Deo Patre sic Deus probatum, et a me coaeterno coaeternum ostensum, Sponsus speciosus, Rex potentissimus, accingere gladio, procede prospere et regna. Possunt quoque duo praedicti versus aliter legi, quia non defuerunt qui eos etiam in persona prophetae intelligerent (0717C)et exponerent juxta illud quod plane est epithalamium, quod propheta ad honorem sponsi et sponsae cantat. Quasi dicat: Cor meum, id est, intimum intentionis totius cordis et mentis meae eructavit, id est, ab alto protulit bonum verbum, id est, Deo hymnum. Quid enim melius quam Deum laudare? Nihil utique. Et licet hymnum Dei ad universam bonam vitam pertineat, hic tantum maxime est referendus ad verba hujus epithalamii, quod ad laudem Dei jam dispositione, et si nondum re, cum hoc dixit: Eructavit; cor meum, inquam, verbum bonum eructavit. In quo eructando dico (pro dedico), id est, consecro regi meo, id est, Deo regenti me, ut commuter de vetustate in novitatem opera mea, id est, quae ego per commutationem ejus ex natura hominis facio, neque ex corruptione. Quod est dicere: Quidquid boni facio, totum Deo, et nihil mihi attribuo, quod quisque debet facere. Summum enim opus est nihil de se praesumere, sed Domino totum (0717D)ascribere. Lingua mea, quasi dicat: Dispono dicere bonum verbum in corde atque profero, et lingua mea, id est, verbum meum est calamus scribae, id est, scribitur a me, quod est dicere: verbum quidem profero ut maneat et notificetur, etiam scribo; et non solum hoc verbum est mei scribae, sed etiam est cujusdam alterius scribae, id est, Dei Patris scribentis velociter, id est, cito quod ego proferens et scribens et promitto adimplentis. Quod dicere: Deus Pater quod ego promitto de Incarnatione et dispositione Filii ejus et commutatione agenda, per ipsum non differt implere; velociter enim sentitur evolutum, quod cognoscitur peractum. Neque debet videri tardum quidquid habet terminum.
Speciosus forma prae filiis hominum. Quasi dicat: Dico quia bonum profero et scribo. Et hoc est illud, scilicet: Speciosus forma prae, etc.
Accingere gladio, et procede, et reliqua. Quae sequuntur non differunt, sive in voce Patris, sive in (0718A)voce prophetae legantur. Quare autem dicat: Prae filiis hominum tantum, cum etiam speciosus sit prae angelis? Ideo, scilicet, ut determinet quod veniens sponsus assumpserit. Non enim angelicam creaturam assumpsit, quorum quidam perierant absque respectu salvationis, quidam in veritate perseverant sine respectu deceptionis; sed humanam naturam assumpsit, quia homo quidem perierat, sed cum respectu salvationis. Et ideo dicit Deus Pater vel propheta: Domine Verbum, qui cum sis speciosus in forma divinitatis tuae, es etiam speciosus forma assumpta inter filios hominum, et prae filiis hominum. Natus enim est filiis hominum, et conversatus inter filios hominum; omnes filios hominum speciositate praecessit, quia solus a peccato immunis exstitit, et quia spiritum ad mensuram non recipit, deberet statim subdere, Accingere gladio tuo, sed quaedam ad ejus commendationem interponit. Quasi dicat: Merito es speciosus prae filiis hominum, quia per te (0718B)salvati sunt alii hominum. Nam gratia est diffusa late super omnes fusa, in labiis tuis, id est, per verba tua. Causa enim accipitur pro effectu; vel in labiis tuis, id est, per praesentiam humanitatis tuae, juxta quod sic ponetur pars pro toto. Vel in labiis tuis, id est, per praecones tuos, per quos velut per labia aliis loqueris. Et est dicere: Asperitas per Moysen servum data est, qui dixit: Oculum pro oculo, etc.; per te autem data est gratia, id est, omnis dulcedo et jucunditas. Ipse enim venit cum osculo pacis, et verbo pacis, quia quid dulcius illa gratia qua nobis remissa sunt peccata? Juxta illud: Beati quorum remissae sunt iniquitates. Dimisit quippe debita, et solvit indebita, quia non pro suo, sed pro nostro passus est peccato. Ecce item gratia. Gratis creavit te; perieras, quaesivit te; inventum revocavit te. Non imputavit praeterita, promisit futura. Et ut per te diffunderetur haec gratia, propterea Deus Pater benedixit te, id est, auxit te in incremento virtutum in aeternum, id est, aeternaliter, scilicet, ut nunquam (0718C)caderes sicut miser Adam fecit, quem Deus quoque benedixit, quia in plenitudine virtutis eum posuit, sed infelix ad horam tantum perstitit.
Accingere gladio tuo. Quasi dicat: Tu, Domine, Verbum qui sic speciosus es, accingere ut potentissimus Rex gladio tuo. Gladius iste est verbum divinae praedicationis, quo anima Dominici hominis armata est, ad aerias potestates debellandas, et principem mundi foras quatiendum. Hic quoque gladius separat filium a patre, filiam a matre, nurum a socru, juxta illud: Non veni pacem mittere, sed gladium. Veni enim filium separare adversus patrem, etc., quod historialiter intellectum manifestum est. Quia saepe per admonitionem Verbi Dei, filius contra voluntatem patris mundum relinquit, et monachus efficitur. Spiritualiter etiam sic potest intelligi. Per hoc enim verbum Dei multi fideles facti separati sunt ab illo patre de quo dictum est: Vos ex patre diabolo estis, et abrenuntiaverunt ei. Atque etiam illi patri et matri, (0718D)de quibus alibi dictum est: Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me. Filia quoque spiritualiter separatur a matre, quia filia est plebs credula de Synagoga nata, quae Synagogae matris suae per fidem repugnat. Nurus vero Ecclesia de gentibus, quae repugnat socrui suae Synagogae, cujus filius carnaliter Christus sponsus. De quo dictum est: Reliquit homo patrem suum et matrem suam, et adhaesit uxori suae. Unde dicit Apostolus: Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia. Christus enim Deum Patrem reliquit per humilitatem, reliquit etiam Synagogam matrem veteribus sacramentis inhaerentem, et adhaesit uxori suae, id est, Ecclesiae, et sunt duo in carne una, scilicet, Christus et Ecclesia, eadem patientes, et eadem cupientes. Littera talis est: Domine Verbum, accingere, id est, armare gladio tuo, ita ut sit super femur tuum, id est, super humilitatem tuam, ut muniat eam. Ut quae est femur tuum, id est, super humanitatem tuam; superius (0719A)enim et dignius humana natura Verbum est; tu, dico, potentissime in illo gladio. Unde dictum est: Et erat loquens non tanquam scribae et pharisaei, sed tanquam potestatem habens. Potest et aliter construi, ut sic dicatur: Accingere gladio tuo, tu, dico, potentissime super femur tuum, id est, super carnem tuam. Nullus enim tam potens est in carne, quem aliquando Eva sua non decipiat. Quapropter solus ille super carnem potentissimus fuit quem nulla carnalis illecebra retinuit. Quod autem femur, quod pars est, accipiatur pro humana carne, auctoritas est qua dicitur: Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore, id est, de carne ejus. Sanctus quoque pater Abraham fide tenens in humilitate seminis magnitudinem nominis, nec reverens turpitudinem, sed cognoscens veritatem, jussit servum suum manu posita sub femore, quasi super Evangelium jurare, intelligens per femur illum de semine suo nasciturum carnaliter, in quo omnes gentes benedicerentur.
(0719B)Specie tua et pulchritudine. Accingere, inquam, et intende, id est, intensus esto in specie tua secundum divinitatem; et pulchritudine secundum humanitatem a peecato immunem, scilicet, ne sis remissus neque manibus dissolutis sicut Adam fuit, in sua pulchritudine, id est, plenitudine virtutis sibi concessa, et ideo amisit eam. Et procede de virtute in virtutem non adverse, sed prospere. Adam enim processit, quando manum ad pomum porrexit, et Deus sibi fieri voluit; sed adverse processit, quia cum vellet esse dominus, factus est servus. Christus vero processit, quia natus est, crevit, docuit, passus est, resurrexit, ascendit, positus est a dextra Dei Patris. In quo processu magna prosperitas fuit, quia pro mortalitate immortalis, pro corruptione incorruptibilis factus est.
Regna. Quasi dicat: Debellatis in tuo processu hostibus, regnum ab eis pervasum recipe; et sic regna, id est, Rex esto ubique. Et justum est ut tu regnes, propter veritatem a te et a tuis in Evangelio (0719C)annuntiatam, et propter mansuetudinem et patientiam a te et a tuis in tribulatione exhibitam. Quae enim major patientia, quam quod ipse Christus in passione pro inimicis oravit, et ad maledicendum os suum non aperuit etiam, juxta istud: Sicut ovis, etc. Stephanus quoque pro lapidantibus oravit dicens: Domine, ne statuas eis hoc peccatum. Similiter alii plures. Unde dictum est: Propter mansuetudinem tuam et tuorum, et propter justitiam jam partim a te et a tuis exhibitam, partim exhibendam. Justitia sequitur judicium, juxta illud: Exspectavi ut faceret judicium et justitiam. Judicium enim est, quae probanda sunt ab improbandis separare, justitia vero est ipsa post separationem implere, illa omittere. Et Dominus inter homines conversatus, quid aliud egit quam quod et justitiam dixit, et justitiam fecit? Quid etiam aliud sui? Utique nihil. Faciet adhuc quoque justitiam, quando oves ab haedis separabit, et oves ponet a dextris, haedos autem a sinistris. Quam justitiam (0719D)facient etiam et sui, non quod ipsi eos separent, sed quia comparatione sua eos judicabunt, et sic causa separationis erunt, juxta illud, Judicabunt sancti nationes, et reliqua.
Et ducet te. Justum, inquam, est ut regnes, et vere regnabis, quia dextera tua, id est, potentia et divinitas tua deducet te, de illis ovibus prioribus ad alias oves deducet te. Et hoc mirabiliter, scilicet, faciens divina, et patiens humana. Divina enim, quia mortuos suscitavit, caecos illuminavit, leprosos curavit. Humana passus est, quia crucifixus mortuus est et sepultus.
Sagittae tuae acutae. Deducet te, inquam, dextera tua, et hoc modo te deducet, quia sagittae tuae erunt acutae. Sagittas vocat praecepta divina, principaliter ab ipso data, et per Apostolos atque evangelistas et caeteros veritatis praecones missa. Quae sagittae sunt acutae, corda scilicet transfigentia, et charitatem exuentia. His sagittis percussus est Saulus, et resurrexit Paulus. (0720A)Percussus est crudelissimus persecutor, et resurrexit fidelissimus praedicator. His quoque sagittis percutiuntur omnes illi qui de inimicis Christi fiunt amici. Sagittae, inquam, tuae erunt acutae, et per has sagittas populi percussi cadent non a te, sed sub te, scilicet ut te sibi subdant, et hoc in corde. In corde enim erexerunt se contra te, et in corde humiliati cadent ante te, et non in quocunque corde, sed in corde illo quod erat inimicorum regis, cadent, scilicet, ut fiant amicorum regis, et sic inimici sint amici.
Sedes tua Deus. Quia sagittae tuae erunt acutae, et populi cadent sub te, ideo sedes tua, id est, regnum tuum erit non temporale, sicut Judaeorum regnum; sedebit usque in saeculum subsecutivum hujus saeculi, id est, erit aeternale. Et hoc ideo, quia tu es Deus. Non enim convenit Deum, qui aeternus est, temporalem sedem habere. De hac sede dicitur: Dabit illi Dominus David Patris sui sedem, et regnabit in domo Jacob in aeternum, et regni ejus non erit finis. Vocatur (0720B)autem sedes ejus animae justorum, in quibus regnabit aeternaliter. Et merito sedes tua erit aeterna, quia virga regni tui, id est, regimen, est virga directionis. Virga regni ejus est illa, de qua alibi dicitur: Reges eos in virga ferrea, id est, irreflexibili justitia, qua ipse quosdam conterit, quosdam regit. Carnales quidem conterit, spirituales vero regit. Quae virga est virga directionis, quia homines prius curvi et distorti, scilicet, se amantes, sibi regnare cupientes, voluntatem suam subdere Deo nolentes, sed ejus voluntatem rectam, secundam suam pravam distorquere nitentes, illos, inquam, dirigit, scilicet, ut jam non suam, sed Dei voluntatem diligant.
Dilexisti justitiam. Vere virga tua est virga directionis, quia tu dilexisti omnem justitiam. Quod probat ab opposito, scilicet, quia odisti iniquitatem. Gratias Deo, quia odit iniquitatem, non nos, id est, odit culpam, non naturam. Culpam in nobis notat hoc nomen Iniquus, homo vero naturam. Et culpam nos fecimus, ipse vero naturam. Nec odit in nobis quod (0720C)ipse fecit, juxta illud: Misereris omnium, Domine, et nihil odisti eorum quae fecisti, sed odit in nobis quod nos fecimus, id est, peccatum. Odiamus itaque et nos quod in nobis fecimus, et sic amici ejus erimus, quia si quod ipse odit odio habemus, tunc et quod ipse diligit nos diligimus. Quomodo autem odisse debemus. Puniendo, scilicet, quia nullum peccatum erit impunitum. Aut enim tu punies, aut ipse puniet. Si autem tu cognoscis, ipse ignoscet. Praeveniamus ergo eum puniendo peccatum nunc interim, cum adhuc parcit, quia adhuc minitatur arcu, nondum gladium vibrat. Et advertamus peccatum, ut simus cum illo qui dicit: Quoniam iniquitatem meam, etc., quia si nos advertimus, tunc Deus non advertet; si vero nos non advertimus, tunc ipse advertet et puniet. Dilexisti, inquam, justitiam, et odisti iniquitatem. Et ut tu haec faceres, o Deus Verbum, Deus tuus, id est, Deus Pater unxit te quantum ad prophetam; quantum vero ad vocem Patris, (0720D)ita dicetur: Ego Pater tuus unxi te, id est, perfeci te in gratia spiritualium donorum. Pro hac unctione suscipienda Deus homo factus est, ita tamen ut verus Deus maneret. Non enim Deus qui totus unguentum erat ungi per se poterat. Hanc autem unctionem humanae naturae in Christo praefiguravit patriarcha Jacob, qui lapidem quem in nocte ad caput posuit, mane in titulum erexit, et oleum desuper fudit dicens: Vere locus iste sanctus est. Per lapidem enim positum ad caput, humanitas Christi designatur, qui Christus est caput, juxta illud Apostoli: Viri caput Christus est. Per unctionem vero lapidis, spiritualis gratiae unctio in Christo significatur. Per angelos vero quos Jacob super lapidem inunctum ascendentes et descendentes vidit, designantur praecones Christi, modo ascendentes. Ascendunt enim, quando exponunt ejus divinitatem, ut ille qui dixit: In principio erat Verbum. Descendunt, quando de ejus humanitate loquuntur, ut idem, quando dixit: (0721A)Et Verbum caro factum est. Ascendunt quidem ut erigant magnos, descendunt ut nutriant parvulos. Et isti dicunt: Quia vero locus iste sanctus est, quia se sanctificatos per illum recognoscunt. Erat autem quasi scala ibi qua descendebant et ascendebant angeli, quia humanitas Christi quasi scala ascendendi in coelum nobis fuit, quia consedere nos jam fecit ad dexteram Dei Patris. Unxit te, inquam, o Deus Fili, Deus Pater, non oleo tristitiae, quo prius per inobedientiam inungebantur alii, sed oleo laetitiae, id est, oleo spirituali, non corporali. Est enim aliud oleum spirituale, aliud corporale. Corporale est, quod in signo est; spirituale vero est in sacramento. Et illud valet exterius, istud interius.
Et unxit te prae participibus tuis. Participes Christi sunt, quicunque humanam naturam participant. Ipse enim factus est particeps nostrae mortalitatis, ut nos essemus participes ejus divinitatis, et ultra omnes hos participes est ipse unctus oleo laetitiae, (0721B)id est, gratia spirituali, quia de eo dictum est: Non enim dat Deus spiritum suum ad mensuram.
Myrrha, et gutta, et casia. Quia Deus Pater unxit te ita perfecte, ut et justitiam diligeres, et iniquitatem odio haberes, ideo tu talia vestimenta tibi elegisti, quod a vestimentis tuis spirabunt myrrha et gutta. Vestimenta Christi sunt sancti viri, juxta illud: Vivo ego, dicit Dominus, quia his omnibus velut vestimento vestieris. Tota etiam Ecclesia est vestis Christi, quam ipse sibi conjunxit sine macula et ruga, et, ut sine macula esset, lavit eam in suo sanguine. Ut vero sine ruga, id est, sine dolo et simulatione esset, extendit eam in cruce. Erat enim ipse in Ecclesia per humanitatem. Et extensio illa nihil aliud significavit, nisi charitatis latitudinem, quam decet habere Ecclesiam erga Dei et proximi dilectionem. Per myrrham autem, guttam et casiam, quae nomina sunt pigmentorum, intelligenda sunt omnia odoramenta virtutum, quibus sancti delectant Deum. Juxta illud Apostoli: Christi bonus odor sumus (0721C)Deo in omni loco, et in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt. Unde dicit: A vestimentis tuis, id est, a sanctis circumdantibus et ornantibus te, velut corpus vestimentum, spirabunt myrrha, et gutta, et casia, id est, omnium odoramenta virtutum, ex quibus scilicet odoramentis delectaverunt te filiae regum, id est, sancti viri; dicti ideo potius filiae quam filii, quia sicut filiabus major cultus et diligentia quam filiis debetur, ita major cautela adhibenda est eis quos sancti viri genuerunt in fide; reges, id est, Apostoli bene se ipsos et alios regentes. Quorum unus ille vere fuit qui dixit: Castigo corpus meum, et in servitutem redigo, ne forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar. Filiae dico generatae ab illis regibus non in suo, sed in tuo honore. Non enim, ut dictum est, nominibus illorum censentur, scilicet, ut Petrini vel Paulini dicantur, imo tuo nomine, quia Christiani dicuntur. Ex illis, inquam, odoramentis delectaverunt te, fragrantibus a (0721D)domibus eburneis, id est, a cordibus eorum innocentissimis et castissimis. In ebore enim est candor, et per candorem designatur innocentia, quia ubi candor est, nulla macula est. Similiter vera innocentia a Deo est sine macula, ut nec sibi nec alteri noceat. Rursus animal illud cujus os ebur est, castissimum est, quia nec cognoscit nisi unam uxorem, et illam temperatissime, atque, ea mortua, nunquam aliam cognoscit. Recte ergo per ebur designatur castitas et innocentia, et per domos eburneas corda casta et innocentia.
Astitit regina. Hactenus ad honorem sponsi pertinuisse videtur epithalamium, licet in proximo versu de sponsa quoque quodammodo facta sit mentio; nunc vero manifeste ingreditur sponsae epithalamium. Quasi dicat: Delectantibus te assidue filiabus regum talibus odoramentis, regina, id est, Ecclesia, astitit jam dispositione, assistet et re a dextris tuis, id est, in potiori parte tua, et hic et in futuro; hic (0722A)per bona opera, in futuro vero per aeterna praemia. Quae autem quasi dicat, astabit in sinistra, illa non erit regina, imo erit concubina et ancilla illa de qua dictum est: Ejice ancillam et filium ejus. Non enim haeres erit filius ancillae cum filio liberae. Assistet, inquam, a dextris regina existens in vestitu deaurato, id est, in omnibus vestimentis virtutum vestientibus eam. Ornamentis dico deauratis, id est, desuper aurum habentibus, hoc est, charitate fulgentibus. Sicut aurum supponitur caeteris metallis, ut magis fulgeat, ita opera nostra gratiora et splendidiora sunt, si charitatem sibi junctam habeant. Unde dicit Apostolus: Omnia vestra in charitate fiant. Et est charitas superior aliis virtutibus. Unde Apostolus, cum esset locutus de charismatibus, de charitate subjecit: Adhuc excellentiorem viam vobis demonstro. Regina, dico, circumdata varietate virtutum, quasi dicat: Quamvis virtutes illae unum sint, in charitate tamen per se sunt multiplices. Vel aliter: Astitit regina a dextris, existens in vestitu deaurato, id est, (0722B)in sacramentis doctrinae, quibus vestitur. Quae vestimenta deaurata sunt, quia omnia ad aurum, id est, ad bonos mores conferendum tendunt. Ponitur enim aurum pro sapientia, id est pro bonis moribus. Regina, dico, circumdata varietate linguarum, quia varis linguis eadem doctrina fit, juxta illud: Loquebantur variis linguis apostoli magnalia Dei. Quae tamen omnes linguae ad idem aurum et ad eamdem fidem instruendam tendunt. Sicut diversae partes in eodem vestimento sunt ad idem, ita eodem ut vestem componant tendunt.
Audi, filia, et vide. Ecce produxit sponsam, et facit nunc apostropham ad eam, sicut et superius ad sponsum cum dixit: Speciosus forma. Quasi dicat: quando quidem astabis a dextris, et vestitum deauratum habebis; ergo, regina regis filia, regis sponsa, audi promissa, et vide completa. Audi quidem ut credas, credendo videas, videndo vivas, et in audiendo inclina aurem tuam, id est, in humilitate audias. (0722C)Et, ut aurem inclines, obliviscere populum tuum, populum scilicet Babyloniae de quo Rex iste assumpsit te foedam, ut faceret te pulchram. Et obliviscere domum, id est, familiam patris tui, diaboli, scilicet, qui te fecit foedam, quia peccatricem et iniquam. Et, si hoc feceris, tunc Rex qui amavit te foedam, ut pulchram faceret, concupiscet decorem tuum, id est, te decoram factam. Ne hoc tibi parvum videatur, quoniam ipse est Dominus tuus, qui te redemit; et est Deus tuus, quia te fecit. Quare valde magnum debet tibi videri, sed et liberam te faciat, et in conjugium insuper assumat. Et ideo quoque debes eum audire, et oblivisci populum et matrem, quia tunc tuo exemplo adorabunt eum, et (pro etiam) filiae Tyri, id est, Ecclesiae de gentibus. Tyrus enim et Sidon civitates sunt vicinae Judaeae, sicut in Evangelio habetur, ubi dicitur: Egressus Jesus de Judaea secessit in partes Tyri et Sidonis, et ecce mulier Chananaea. Inde enim fuit illa canis immunda quae, (0722D)confessa se canem factam, designat gentiles, qui prius in terrenis angustiabantur. Filii itaque Tyri dicuntur conversi de gentibus jam extra angustiam educti. Adorabunt, inquam, filiae Tyri, et non simpliciter, sed in muneribus, se ipsas scilicet offerentes, et sua etiam pauperibus erogantes. Non enim est veri sacrificii locus extra Ecclesiam. Et sicut antiquitus non veniebatur Jerosolymam vacuis manibus, ita nec ad hoc templum Ecclesiae, quod per illud figurabatur, vacuis manibus veniendum est, quia vult Dominus ut sui thesauri augeantur. Offerat ergo aurum et argentum qui potest; qui autem hoc non potest, saltem seipsum offerat. Et non solum filiae Tyri adorabunt, sed etiam divites plebis, id est, saeculares et potentes homines, de plebe illa qui intelliguntur per Tyrum, id est, de gentilibus conversi, deprecabuntur, id est venerabuntur et desiderabunt vultum tuum, o filia! Accipit autem hic obsequium vultum illud, et fervorem illum charitatis (0723A)primitivae Ecclesiae, quod omnia sua vendiderunt, et ante pedes apostolorum posuerunt, ut inde singulis prout cuique opus erat divideretur. Divites vero tales accipe, quales illi erant de quibus Apostolus Timotheo: Praecipe divitibus hujus saeculi, non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum: sed in Deo vivo et vero, qui praestat nobis sufficienter omnia ad fruendum. Dixit quia adorabunt in muneribus, sed quia multi sunt qui haec munera magis ad aspectum hominum quam ad aspectum Dei faciunt, describit nobis vultum illius primitivae Ecclesiae ad imitandum. Quasi dicat: adorantes in muneribus, et vultum Ecclesiae deprecantes, debent attendere quia talis est vultus ille, scilicet, quod omnis gloria ejus filiae regis, primitivae, scilicet, est non foris in conspectu hominum, sed ab intus, id est, in conscientia ante Dei conspectum. Unde Apostolus: Gloria enim nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae, et est gloria ejus in fimbriis aureis, id est, in perseverantia bonorum operum. Fimbriae enim in fine vestimenti (0723B)sunt, et ideo per fimbrias designatur finalis perseverantia. Per aurum quoque, ut supra dictum est, boni mores et bona opera designantur. Et quamvis est in occulto gloria ejus intrinsecus, tamen est circumamicta varietatibus, id est, multiplex ornamentum virtutum habet exterius. Praecipit enim utrumque Dominus, quia cum in uno loco dicat: Cavete justitiam vestram facere coram hominibus, ne videamini ab eis. Rursus alibi dicit: Luceat lux vestra coram hominibus, ut videntes opera vestra glorificent Deum qui in coelis est. Quae quidem contraria videntur, sed non sunt, quia sic debet esse manus in aperto, ut intentio sit in occulto.
Adducentur regi virgines. Sic continuatur: Non solum filiae Tyri adorabunt, sed etiam aliae virgines novae adducentur huic regi, David seni, quae eum calefaciant, postea, id est, post illam primam. Sicut enim David regi, cum jam senex esset, adductae sunt (0723C)puellae, quae eum foverent, et calefacerent, ita Christo vero David jam quasi seni, quia longum tempus est ex quo Ecclesia, quae est regnum ejus, coepit, novae virgines quotidie adducentur, quando aliqui infideles convertuntur, quae cum fervore fidei et boni operis calefaciant; et non qualescunque virgines adducentur, sed tales quae sint proximae, id est, consanguineae ejus prioris, id est, quae sint imitatrices ejus in fide, o rex, afferentur tibi. Afferentur, dico, non quomodocunque, sed in laetitia cordis, et in exsultatione corporis, id est in plenaria laetitia, non tristitia, quia hilarem datorem diligit Deus. Et merito in laetitia, quia adducentur in templum, id est, in secretum regis ad hoc, ut et ipsae sint templum et vivi lapides fiant. Quaedam enim fatuae virgines adductae sunt in templum, sed templum factae non sunt, imo de templo exierunt, sicut apostatae haeretici.
Pro patribus tuis nati sunt. Quasi aliquis quaereret: A quibus adducentur hae virgines, cum patres non (0723D)sint a quibus deberent adduci? Respondet quia adducentur a filiis. Et convertit se ad regem ita: O Domine rex, filii, non carne, sed fide, nati sunt tibi, ut Martinus, Hilarius, et similes, qui suppleant locum sanctorum apostolorum, qui fuerunt patres praecipue aliis in fide generatis. Patres, dico, tui, id est, a te constituti, et eos filios constitues tu principes, sicut et patres non tantum super Judaeam, sed super omnem terram, id est, in omnibus partibus terrae. Et ideo filii isti memores erunt non nominis sui, sed tui, id est, generabunt filios multos, non in suo nomine, sed in tuo, quia non Martiniani, non Hilariani dicuntur, sed Christiani, et hoc in omni generatione decedenti, et generatione subsequenti. Quod est dicere: Semper in praesenti vita erunt memores tui; et propterea confitebuntur, id est, laudem veram et condignam facient tibi etiam in aeternum, et quid sit in aeternum determinat, scilicet, protendentem in saeculum subsecutivum hujus saeculi.
IN PSALMUM XLV. In finem filiis Core pro arcanis psalmus. ARGUMENTUM. (0724A) Ex persona canitur duarum tribuum, pro liberatione sua gratias agentium, quando Phaceas filius Romeliae et Rasin rex Syriae Achas regem et Jerosolyma volentes expugnare, non valuerunt, sed ipsi potius sunt ab Assyriorum rege conquassati. Item legendus ad lectionem Actus apostolorum.
EXPLANATIO. In finem Christum significat, filii Core Christianos, ex quorum persona psalmus iste cantatur; pro arcanis vero adventum Domini significat salvatoris, quem divinitatis suae mirabili secreto pro hominum salute disposuit. Filii Core, qui fideles debent intelligi Christiani, primo membro psalmi non se timere profitentur conturbationes saeculi, quia Deus refugium eorum probatur et virtus. Secundo Christum dicunt apparere in medio Ecclesiae (0724B)suae, qui eam in seipso tanquam in solidissima petra aedificavit. Tertio credentium turba generaliter ad divina miracula contuenda, dicentes omnipotentem Deum arma nequitiae confringere, bella removere, et tristitiam fidelium in aeterna gaudia commutare.
COMMENTARIUS. Deus noster refugium et virtus. Titulus talis est: In finem filii Core pro occultis psalmus. Hoc est psalmus iste refertur non ad historiam, sed in finem temporum; propositus filiis Core, vel cantatus a quibusdam filiis Core, aliis filiis Core pro occultis intelligendus, id est, ut intelligant occulta. Occulta autem hic vocantur quae abscondita fuerunt a saeculis et generationibus, et manifesta sunt in plenitudine temporis, scilicet; vel occultus Christi adventus, id est, incarnatio ejus, vel corporatio gentilium et Judaeorum, quae ideo facta est, quia naturales rami olivae fracti sunt, et oleaster insertus est, id est, facta est in parte expulsio Judaeorum, et receptio gentium. Juxta (0724C)illud: Ex parte contigit caecitas in Israel, et caetera. Et est vox in hoc psalmo, vel communiter omnium de priori Ecclesia, praeter apostolos, vel solummodo illorum qui videntes viros idiotas post missum Spiritum sanctum adeo factos sapientes, ut nullus sapientiae eorum posset resistere, atque videntes eos miracula facientes, atque audientes hoc fieri per ejus donum quem ipsi crucifixerunt, et in cujus necem conspiraverunt, compuncti ad apostolos venerunt dicentes: Quid faciemus, viri fratres? Et respondens Petrus dixit: Poenitentiam agite, et reliqua. Horum, inquam, vel omnium simul, vel posteriorum tantum, est vox ista exhortantium nos, ut in qualibet tribulatione solum illum eligamus confugium, et auxilium, qui solus miseretur, solus peccata dimittere potest, quia non est Christiani hominis petere refugium et auxilium nisi Deum suum, et salvatorem suum; et sic dicunt: Deus noster, qui es refugium, et non vile, sed virtus, id est, virtuosum, quia certum et (0724D)tutum. Sunt enim quaedam refugia ut apud homines infirma, et minime tuta. Deus, inquam, noster est adjutor in tribulationibus omnibus, sive communibus, sive specialibus. Hic autem maxime tribulatio est accipienda conscientia delictorum, quae quanto interior, tanto gravior. Si enim marcidum est interius, nunquam vere erit sanum exterius. Et si debitum fusci grave est, multo gravius est debitum peccati. Cujus redditio ipsa erit perditio. Gravius ergo tribulatio est conscientia delictorum, quia si quis extra tribuletur, habet quo confugiat, et ibi quietem petat, scilicet, urbem, domum, cubiculum. Postremo si in ipso cubiculo a mala inquietetur uxore, restat ut ad mentem propriam confugiat; si autem malae conscientiae fumus inde eum expellat, non habet miser quo amplius fugitet. Adjutor, inquam, est in tribulationibus, quae, admonentibus apostolis, recognitae invenerunt nos, non nos eas. Ille enim invenit peccatum, qui scrutando suum recognoscit peccatum. (0725A)Unde dictum est: Redite, praevaricatores, ad cor. Illum vero inveniunt peccata, qui, admonente alio, recognoscunt ipsa peccata. Et nimis invenerunt nos tribulationes, quia nihil iniquius est quam aegrotum medicum occidere, quod quidem nos cognovimus fecisse, et est hoc dictum secundum quod vox est illorum tantum, qui compuncti ad apostolos venerunt; secundum autem hoc quod communiter vox est primitivae Ecclesiae, dicetur: Qui invenerunt nos nimis. Deum enim per obedientiam in paradiso mansimus, in loco sanitatis et quietis fuimus; quando autem per inobedientiam in regionem dissimilitudinis recessimus, tunc quasi in loca tribulationis et inquietudinis pervenimus. Et sic tribulationes invenerunt nos in locis suis. Et nimis invenerunt nos, quia usque ad animam etiam introierunt.
Propterea non timebimus. Quia Deus noster est refugium et adjutor in tribulationibus, propterea non timebimus, futurum scilicet, judicium, dum terra Judaica (0725B)amaritudine gentium undique circumdatur. Et quae habitabilis propter legem et prophetas videbatur, turbabitur, id est, turbationem patietur. Quod tunc factum est, quando apostolis per Spiritum confirmatis, praeconantibus resurrectionem et ascensionem Christi, Judaei adeo turbati sunt, quod eos a se expellerent, et ne quis loqueretur in nomine eorum prohiberent. Et non timebimus etiam, dum montes, id est, apostoli in fide virtutibus eminentes transferentur a Judaeis in cor maris, id est, ad gentes. Quae et propter amaritudinem morum, et quia circumdabant Judaeam, designantur per mare. Sed ne putaremus populum hunc esse illum de quo dictum est: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me, imo illum de quo Isaias dixit: Ponam legem meam in cordibus eorum, ideo addit: In cor maris. Hanc translationem montium manifestat Paulus, qui dixit: Vobis salutis verbum hujus missum est, sed quoniam repulistis illud, et indignos vos judicastis, ecce convertimur ad gentes. Per hos autem montes etiam (0725C)translatus est ille mons montium, de quo dictum est: Et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in verticem montium. Et qui de seipso dicit apostolis: Si habueritis fidem ut granum sinapis, dicetis huic monti, id est, mihi, tollere et mittere in mare, et ita fiet. Quod sic intelligendum est: Granum sinapis quanto plus teritur, tanto fit acrius. Et ideo tale est istud: Si habueritis fidem ut granum sinapis, id est, fortem et constantem in tribulatione, tunc dicetis mihi monti: Tolle te de Judaea, et mitte te in mare, id est, transi ad gentes. Per Apostolos enim Dominus praedicatus, cognitus et glorificatus est in gentibus. Totius autem versus sententia haec est, quod qui hic loquuntur, securi se Deum habere refugium et auxilium, dicunt: Nos futuram poenam non timebimus, dum terra Judaica conturbabitur, et dum montes et per montes mons montium transferetur in cor maris, quia nos montibus adhaerebimus. Illi vero qui conturbabuntur, vel pro turbatione montes deserunt, (0725D)merito timebunt.
Sonuerunt et turbatae sunt aquae. Ostendit quomodo montes, id est, apostoli, ad gentes translati sunt, scilicet, quia sonuerunt, id est, sonitum in gentibus dederunt, quoniam Dominus intonuit per eos minis, coruscavit miraculis, compluit praeceptis; et ideo aquae, id est, doctrinae et ritus eorum qui per mare intelliguntur, id est, gentilium turbati sunt mala turbatione primum. Unde quidam ex eis de Paulo dixerunt: Quis est iste novorum praedicator daemoniorum? Et etiam montes, id est, philosophi et potens eorum conturbati sunt in fortitudine ejus, scilicet, Dei nostri, qui est refugium et virtus, id est, turbati sunt propter constantiam et patientiam ab ipso apostolis datam. Potest ita quoque versus iste legi, quasi dicat: Dum montes in mare transferentur, aquae, id est, apostoli, vel doctrinae eorum, qui per mare intelliguntur, sonuerunt, id contradixerunt illis montibus. Et hoc ideo, quia prius apud semetipsos conturbati (0726A)sunt. Unde scilicet, quia aquae sonuerunt, et conturbatae sunt, conturbati, id est, constristati sunt ipsi montes, id est, apostoli, quia et flagella sustinuerunt et pro minoribus vel infirmioribus timuerunt, in fortitudine, id est, in perseverantia et duritia ejus sonitus.
Fluminis impetus. Turbatae sunt, inquam, aquae, et montes conturbati sunt. Sed quae cura? Nulla, scilicet, quoniam quantacunque turbatio fiat exterius, nihil nocebit fidelibus, quia impetus fluminis, id est, abundantia spiritualium donorum laetificat interius civitatem, id est, populum Dei. Unus enim fluvius est, de quo dictum est: Quoniam apud te est fons vitae, qui unus multos facit impetus, quia in Petrum et in Paulum et in eorum consimiles, juxta illud: Qui credit in me, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Impetus, inquam, laetificat civitatem Dei. Et hoc modo laetificat, quia altissimus Deus scilicet sanctificavit, hoc est, confirmavit per impetum illum tabernaculum suum, id est, milites suos. Et vere sanctificatum (0726B)est tabernaculum, quia non commovebitur ullis tribulationibus a stabilitate fidei. Et hoc ideo, quia Deus est in medio ejus, quia aequaliter est omnibus favens, omnibus praesens, tanquam quod medium est, aequaliter habens se ad circumstantes. Et hoc modo est in medio, quia adjuvit jam et adjuvabit eam scilicet civitatem dando constantiam Deus et hoc mane, id est, sedulo. Qui enim mane surgunt, seduli ad opera sua videntur, et diluculo, id est, per illuminationem factam per impetum illum; vel adjuvabit eam mane, id est, per resurrectionem suam mane prima Sabbati factam, quae fuit nobis ad diluculum, id est, illuminationem. Per resurrectionem suam enim Domini, qui prius mortem timebant adeo constantes facti sunt, ut non solum mortem non timerent, sed etiam desiderarent. Habet alia translatio: Adjuvabit eam Deus vultu suo. Quod si exponitur: Talibus signis ei aderit, ut praesens sibi esse intelligatur.
Conturbatae sunt gentes. Quia civitas Dei constans facta est in tribulatione, ideo gentes conturbatae (0726C)sunt bona conturbatione. Quae enim prius conturbabantur ut destruerent, modo conturbabantur ut aedificarent. Et etiam regna, id est, reges prius erepti ut contradicerent, modo inclinati sunt ut adorarent. Nec hoc mirum, quia Dominus non solum hominum, sed etiam virtutum, id est, supercoelestium exercituum, qui prius locutus est per subjectam sibi creaturam, modo nobiscum ens, id est Emmanuel, quod est nobiscum, id est, nostrae naturae Deus. Et susceptor, id est, medicus noster, qui suscepit nostram infirmitatem curandam, et Deus Jacob, id est, omnium luctatorum et supplantatorum. Ipse, inquam, modo dedit vocem suam principaliter per seipsum et per apostolos, et ideo terra, id est, plebs gentilis, quae cum prius esset pulvis, modo facta est terra culta, modo est mota ut fructificet.
Venite et videte. Quia Dominus virtutum nobiscum ens, et susceptor noster factus dedit vocem suam, ergo omnes venite passibus fidei ut credatis, et credendo (0726D)videte ut vivatis. Videte, inquam, opera Domini, quae Dominus non solum hominum, sed etiam virtutum nobiscum ens susceptor noster Deus Jacob (quod repetitum est ad commendationem) posuit ut prodigia, id est, miranda, et spectant super terram, id est, super illos qui de pulvere sunt facti culta tibi auferens bella. Exponit opera illa, quasi dicat: haec, inquam, sunt opera quae Dominus posuit, scilicet, quia Dominus auferens bella, id est, tollens omnem contradictionem et repugnantiam sanctae doctrinae, si non a paleis, saltem a granis usque ad finem terrae, id est, in omni parte terrae. In omnem terram exivit sonus apostolorum, vel usque ad finem terrae, id est, in tantum, ut illos qui prius rebellabant, facerent finem esse terrae, scilicet, ut omnem terrenitatem in se finirent. Dominus, inquam, conteret arcum, id est, occultam impugnationem; et confringet arma, id est, manifestam impugnationem, et scuta, id est, defensionem malae praesumptionis, defensionem scilicet peccati comburet. (0727A)Et destruet igni, non quolibet, sed illo quem ipse venit mittere in terram, et vult ut ardeat, scilicet, per dilectionem Dei et proximi. Ipse dico dicens: Vacate, id est, vacuate vos vitiis, unde pleni eratis, ut impleamini virtutibus. Et videte, id est, cognoscite me esse Deum. Quod debetis cognoscere, quoniam ego revera sum Deus, qui exsultabor, id est, glorificabor in vobis gentibus. Et tandem etiam exaltabor in terra Judaica, quia de ea praedictum est: Et reliquiae salvae fient. Ecce hic manifeste notat Judaeorum et gentium concorporationem, de qua in titulo praedictum est. Potest et aliter psalmus iste a principio ordinari et construi, ut sic dicatur: Deus noster Dominus, scilicet, virtutum nobiscum, susceptor noster Deus Jacob. Dedit vocem suam, et ideo terra mota est. Et quomodo mota sit, praemissum est, videlicet, quia gentes conturbatae sunt, et inclinata sunt regna. Ipse, dico, qui est refugium et virtus et adjutor in tribulationibus, quae nimis invenerunt nos. Caetera non mutantur.
IN PSALMUM XLVI. In finem, pro filiis Core Psalmus. ARGUMENTUM. (0727B) Machabaeorum personae carmen hoc quasi triumphale praecinitur, quoniam, victis gentibus vel Judaeis praevaricatoribus, templum est cum sacris ritibus instauratum. Item legendus ad lectionem Actus apostolorum, postquam ascendit Christus ad Patrem.
EXPLANATIO. Titulus notus est, Christum et Christianos insinuans, quamvis ex persona filiorum Core totus sit hymnus cantatus, diapsalmatis tamen est interpositione divisus. Primo modo commonentur gentes Domino laudes personare, quia populo acquisitionis cuncta subjecit, et in sua haereditate collocavit. Secundo ascensio Domini et regnum describitur, quoniam sancti ipsius sunt sine fine fruituri.
COMMENTARIUS. (0727C)Omnes gentes, plaudite. Dominus Deus noster fidem, in qua stamus, ex qua vivimus, per quam et salvamur, multipliciter varieque per Scripturas sacras revelavit nobis. Sacramenta quidem verborum varians, fidem tamen eamdem commendans, ut dum ordo dicendi variatur, et res antiqua renovatur, sit homo in corde paratus retinere, et postea non sit piger eadem cogitare, et quod comedit, id est, audivit, semper ruminare, ne inveniamur animalia immunda, sed munda, sicut in hoc psalmo res eadem quae jam saepe in aliis psalmis praedicta est iteratur. Cujus titulus est: In finem pro filiis Core, psalmus ipsi David. Quod sic exponitur: Iste psalmus refertur in finem, cantatus a quibusdam filiis Core, id est, ut alii filii Core imitatores Christi ejus passionis fiant. Psalmus, dico, attributus ipsi David, id est, perfectioribus in corpore Christi. Est enim vox apostolorum sanctorum exhortantium nos ut Deo qui pro nobis descendit et mortem subiit gratias, in quantum (0727D)possimus, referamus; scilicet, ut ore et opere ei plaudamus, et in quem Judaei parvulum offenderunt, illum nos cognoscamus excelsum, et quem illi habuerunt irrisibilem, nos timeamus casto tamen timore terribilem. Potest vero, juxta quosdam qui hunc psalmum cum superiori unum faciunt, ita ad praedicta continuari, quasi dicat: Quia Dominus non solum in gentibus, sed et in terra Judaica exaltabitur; ergo omnes gentes, plaudite Deo manibus, id est, in bonis operibus laudate Deum, et jubilate ei in voce non qualicunque, sed exsultationis, id est, in exsultativa laudatione. Sive enim tantum bene operamur, et voce non laudaremus, sive e converso faceremus, pigri essemus, et ideo utrumque praecipitur.
Quoniam Dominus excelsus. Ideo debetis, omnes gentes, Deo manibus plaudere, et voce jubilare, quoniam Dominus, id est, Christus, prius parvulus, modo factus excelsus; prius derisibilis, modo factus terribilis, et modo rex magnus non solum super Judaeam, (0728A)sed super omnem terram. Ipse, inquam, subjecit populos Judaicos nobis apostolis et praeconibus, et non solum populos, sed etiam gentes, id est, gentiles, posuit sub pedibus, id est, sub affectionibus nostris, ita ut qui a nostris prius interficiebamur, ab istis honorabamur; et quia ab illis expulsi sumus, ab istis recepti simus. Et hoc modo quia et populos et gentes nobis subjecit, elegit assumendo, quam ante saecula elegerat, disponendo, haereditatem suam, et de Judaeis et de gentibus nobis associando. Exponit quae sit illa haereditas, scilicet, elegit speciem Jacob, id est, viros speciosos significatos per Jacob, quia Jacob dilexit, Esau autem odio habuit. Duo enim fratres fuerunt in utero matris, pugnantes et se invicem collidentes, quorum alterum Deus elegit, alterum reprobavit. Et accipitur alter, id est, Jacob in omnibus bonis, alter vero in omnibus malis.
Ascendit Deus in jubilo. Quasi aliquis diceret: Quomodo elegit Deus hanc haereditatem? Hoc modo, (0728B)scilicet, quia in coelos ascendit, et inde Spiritum sanctum misit, qui corda nostra confirmavit, ut populi et gentes subjicerentur nobis. Sic quoque continuatur: Vere Dominus excelsus, quia jam ascendit illuc quo sequi non potuerunt qui eum crucifixerunt. Et hoc in jubilo, id est, in immensa laetitia et stupore apostolorum, et Dominus ascendit, in voce angelicae tubae. Angeli namque consolati sunt apostolos stupidos, et a se quodam modo abalienatos, ascendente Domino, quasi dicant: Corpus quidem tollitur ab oculis vestris, sed Deus non separatur a cordibus vestris. Videte ascendentem, credite in absentem, sperate venientem per occultam misericordiam, semper sentite eum praesentem.
Psallite Deo nostro. Quia Dominus excelsus factus est et terribilis, et Rex magnus super omnem terram, ergo, omnes gentes, psallite et opere et voce. Et cui debeant psallere exponit: Psallite Deo, scilicet, Deo Patri nostro, id est, nobis propitio. Psallite Regi nostro, id est, Filio, psallite et Spiritui sancto. Et (0728C)debetis psallere, quoniam Deus est Rex factus per cognitionem non tantum Judaeorum, sed omnis terrae. Semper quippe Deus, velit nolit, Deus rex est universae terrae; sed tamen tunc tantum Rex dicitur, quando regnare cognoscitur. Unde dicit Isaias: Qui eruit te Deus vocabitur universae terrae. Rex, inquam, Deus est, ergo psallite non insipienter, sed sapienter. Insipienter namque psallebant dum idola adorabant; sapienter vero nunc psallunt. quoniam Creatorem colunt.
Regnabit Deus. Ideo sapienter psallendum est, quia Deus regnabit, id est, regnare cognoscitur super omnes gentes, et si non in paleis, saltem in granis. Quod innuit cum dicit quia Deus sedet jam dispositione, sedebit etiam in re super sedem sanctam suam, id est, super animas justorum. Praeparate itaque vos Domino, et ipse sedebit in nobis quia Salomon dicit: Anima justi est sedes sapientiae.
Principes populorum. Vere Dominus regnavit super gentes, quia suscitabit gentes de lapidibus et (0728D)faciet filios Abrahae. Quod sic dicit more prophetae, loquens per praesens de futuro: Principes populorum gentilium, qui quandiu lapidea corda habuerunt, disgregati a Deo erant, modo sunt congregati cum Deo Abraham, scilicet, facti filii ipsius Abraham, non carnem ejus gerentes, sed fidem habentes. Et hoc ideo factum est, quoniam dii terrae, id est, apostoli, qui habiti sunt quasi dii in terra, fortes, id est, in tribulatione et praedicatione persistentes, sunt vehementer elevati, id est, honorati et exaltati, Domino, scilicet, cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis. Valde namque elatus Petrus erat, cum etiam tactus umbrae ejus aegros erigebat. Quare principes ejus facile crediderunt, et fidem per eos susceperunt. Vel aliter, quasi dicat: Ideo facta est receptio gentium, quia facta est expulsio Judaeorum. Quod innuit dicens: Quoniam dii, id est, Judaei, qui propter legem et prophetas aliorum comparatione erant quasi dii, fortes terrae, id est, praesumentes de (0729A)terrenitate sua, de saeculari scilicet potentia et gloria, sunt elevati vehementer, id est, tantum superbierunt, quod medicum qui ad ipsos venerat necessarium sibi non putaverunt, et ideo eum occiderunt. Et sic illud completum est: Quia ex parte contigit caecitas in Israel, ut plenitudo, etc.
IN PSALMUM XLVII. Psalmus cantici filiis Core secunda Sabbati. ARGUMENTUM. Aestimatione hominum ignorantium Deum, ex his quae in civitate operatus est, magnus apparuit. Item legendus est ad Apocalypsin Joannis, figura Ecclesiae in Jerusalem futurae.
EXPLANATIO. Secunda Sabbati est secunda dies a Sabbato, quae nunc secunda feria vocatur, in qua die, sicut Genesis narrat, fecit Deus firmamentum in medio aquarum, et (0729B)vocavit illud coelum, ubi sanctae Ecclesiae celsitudo praefiguratur, quae velut inter inferiores et superiores aquas suspensa, inferior quidem angelicae sublimitati, sed mundanae est conversatione sublimior. Sicut ergo in vicesimo tertio psalmo prima Sabbati, qua facta est lux, resurrectionem Domini praemonstrat esse canendam, sic et in praesenti secunda Sabbati, qua factum est firmamentum, Ecclesiae culmen ostendit. Cui filii Core, id est, Dominicae passionis hujus cantici psalmum resonant. In prima positione laudes Domino dicunt, quod Ecclesiam suam dilatans cunctis terrarum regibus potentiam suam ostenderit. In secunda gratias agunt de adventu Salvatoris, commonentes antistites futuros ut gradus in Ecclesia distribuant, per quos Salvator possit agnosci, qui famulos suos aeterna protectione custodit.
COMMENTARIUS. Magnus Dominus et laudabilis. Dominus Deus noster per distinctionem operum suorum aliud nobis (0729C)innotuit, quam ipsa simpliciter opera. Legitur enim in libro Genesis sex diebus distinxisse opera sua. Et prima die fecit lucem, et divisit eam a tenebris. Per quod nos aliud quam quod factum est intelligere voluit; per lucem quippe prima die factam, intelligendum est quod per resurrectionem Domini nostri Jesu Christi facta nobis lux est, quia datus est nobis de tenebris ad lucem, de morte ad vitam reditus. Per eamdem autem lucem, a tenebris divisam, intelligenda est separatio fidelium et infidelium. Qui enim credunt in mortem Christi, et ejus resurrectionem, et similia, sunt lux a tenebris separata. Quia de his dicit Apostolus: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. In infidelitate vero permanentes, tenebrae sunt. Et de hoc negotio primae diei habuimus superius psalmum quemdam in prima Sabbati, scilicet Domini est terra et plenitudo ejus, orbis terrarum. In secunda vero die Sabbati, id est, in die secunda fecit Deus firmamentum, et stabilivit illud in (0729D)medio aquarum, per quod firmamentum designatur Ecclesia, corpus illius capitis, de quo psalmus praecedens in prima Sabbati loquitur. Quae Ecclesia proprie accipitur in sanctis, qui non facile cedunt tentationibus hujus saeculi. Soli enim corroborati in fide, et fundati in charitate, digne appellantur nomine firmamenti. De quibus dicit Apostolus: Nos firmi infirmorum infirmitatem sustinere oportet. De Ecclesia quoque alibi dicit: Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis. Et totum tempus ab ascensione Domini usque ad communem omnium resurrectionem potest vocari secunda Sabbati. In quo tempore per apostolos et praecones sanctos constituitur hoc firmamentum, id est, Ecclesia, et consolidatur in medio aquarum, id est, malorum, quorum amaritudine circumdatur undique. De hoc firmamento non significante, sed significato, agitur in hoc Psalmo. Cujus titulus est: Secunda Sabbati laus cantici filiis Core. Quod sic intelligitur: Laus ista (0730A)cantici, id est, hymnus exsultationis, cantatur de secunda Sabbati, id est, de rebus significatis per res creatas in secunda Sabbati, propositus filiis Core futuris, id est, omnibus quicunque imitatores passionis Christi esse voluerint, ut magis et magis proficiant. Et est vox prophetae, vel cujusque perfecti de priori populo, cognoscentis per Spiritum constituendam esse Ecclesiam, et exhortantis nos, ne nos subtrahamus, imo, quoad possumus, in hoc aedificium ingredi nitamur, ut vivi lapides, si non quadrati, saltem qualescunque in eo fiamus. Quapropter ingreditur commendare hoc aedificium, dicens ita: Dominus Pater futurus est magnus, id est, magnificus per bona opera, non in Babylonia, sed in civitate Dei nostri. Civitatem hic accipit collectionem fidelium, id est, Ecclesiam, quae est civitas Dei nostri, per nostram naturam sumptam facti, quia pertinet ad Verbum incarnatum. Et Dominus etiam futurus est nimis, id est, valde laudabilis, cum nec cogitatione apostatabit in monte sancto ejus, id est, in Christo, (0730B)qui caput est hujus civitatis. Et est mons sanctus conscissus de monte, id est, natus de Judaico populo sine manibus concidentium, id est, sine manibus complectentium. Maria enim, de qua natus est, non cognovit virum; hic autem mons crevit et factus est magnus mons, et implevit universam terram. Non sis ergo piger ascendere in hunc montem, quia ipse non fuit tardus venire ad te dormientem. Non enim oportet te laborare, vel peregrinari, ut hunc montem invenias, sed si hunc montem non ascendis, et in eo non proficis, tunc vero peregrinus eris.
Fundatur exsultatione. Duo posuit, civitatem, scilicet, et montem sanctum ejus. Modo primum aget de civitate, postmodo aget de monte, dicens ita: Civitas regis magni. Cujus quia magnus magnam condecet esse civitatem, fundatur ab exsultatione, id est, ab exsultationibus universae terrae. Nullus enim vere exsultat, nisi qui in Deo exsultat. Et ostendit hoc per partes, scilicet, quia mons Sion, id est, quidam de (0730C)Judaeis, qui dicuntur mons Sion, id est, mons speculationis, propter legalium observantiam, sunt civitas regis magni, quia alter paries sunt. Et latera Aquilonis sunt etiam civitas regis magni, quia alter paries sunt. Latera aquilonis sunt homines desperatissimi de gentibus qui maxime adhaeserunt Aquiloni illi qui dixit: Ponam sedem meam ad Aquilonem, et ero similis Altissimo. In quibus quia superabundavit iniquitas, refrixit charitas, quod recte per Aquilonem intelligitur. Aquilo namque contrarius ventus calidae plagae meridionali est, quia frigidus est. Et ideo in Aquilone diabolus et omnes frigidi in charitate intelliguntur, qui sanctis viris, qui verum solem justitiae semper praesentem habent, contrarii sunt. De his etiam fuit filius ille qui, devorata substantia sua cum meretricibus, abiit in regionem dissimilitudinis, et adhaesit uni principi illius regionis, Aquiloni, scilicet; sed tandem reversus ad se, quia etiam Ecclesia de desperatissimis et perditissimis (0730D)constituenda erat, dixit: Surgam, et ibo ad patrem meum, etc. Ecce redeunte isto, duo populi, ecce duo parietes Ecclesiae. Per illum enim qui revertitur, gentilis populus intelligitur, qui adeo a patre suo recesserat, quod etiam idola adorabat. Per illum vero qui cum patre mansit, Judaicus populus designatur, perseverans in institutis legalibus, ex quibus duobus constituta est Ecclesia, et mons Sion et latera Aquilonis sunt civitas regis magni. Habent quidam libri, Montis Sion, quod sic construitur: civitas fundatur ab exsultatione universae terrae, montis Sion, id est, ab his qui de Judaeis conversi exsultant. Et ideo ponit universae terrae, cum de solis Judaeis agat, quia inter ipsos Judaeos quaedam tribus desperatissimae erant, ut tribus Benjamin, de qua fuit Saulus et omnes principes illius populi.
Deus in domibus. Mons, inquam, Sion et latera Aquilonis sunt civitas regis magni. Et hoc modo, nam cognoscetur, id est, per evidentia signa praesens esse (0731A)cognoscitur, non tantum in domo una, sed etiam in domibus ejus civitatis, id est, tam in populo de gentibus, quam in illo de Judaeis. Quod dictum est contra arrogantiam Judaeorum, qui jactabant se de patre Abraham, et salvari se solos putabant; et merito cognocetur Dominus in domibus ejus, cum (pro quia) suscipiet tanquam bonus medicus eam infirmam sanandam, et tuendam. Et potest haec referri susceptio, vel ad occultam et continuam ejus misericordiam, vel ad incarnationem Verbi.
Quoniam ecce. Quasi aliquis dicat: Contra quos opus est ut tueatur eam, dicit; Vere opus est: quoniam reges, id est, non solum plebes, sed etiam saevi principes, ut Diocletianus, Maximianus, congregati sunt ut impugnent eam. Et ecce (puta verum quod dico) quia reges ipsi, quantumcunque in ritu diversi, convenerunt in hoc unum, scilicet, ut Ecclesiam destruerent, et Christianum nomen delerent; sed tamen ipsi iidem Reges, videntes hanc civitatem sic (0731B)fundari, admirati sunt, etc. Potest in bono quoque praedictus versus legi, et sic ad supradicta continuari: Ideo dico quod latera Aquilonis sint civitas regis magni, quoniam non solum plebes de gentilibus, sed etiam reges, ut Constantinus et multi alii. Vel generaliter Reges accipere possumus omnes illicitos motus suos bene regentes, qui omnes congregati sunt in hanc civitatem. Ecce, puta verum quod dico, quia dissimiles moribus et lingua convenerunt in unum, id est, in eamdem fidei concordiam. Quomodo autem hoc factum est? Hoc modo, scilicet, quia ipsi reges videntes civitatem istam fundari sic, id est, tam evidentibus signis et miraculis, et quod unus paries esset ex praeputio, alter ex circumcisione, admirati sunt in miraculorum exhibitione, conturbati sunt in conscientia delictorum, et sic commoti sunt ad poenitentiam. Et hoc ideo, quia tremor, futuri, scilicet, judicii, ex comminatione praeconum, eos apprehendit. Ibi, scilicet, in tremore, erunt dolores in eis, ut dolores parturientis, id est, poenitentis; (0731C)dolores dico non steriles, sed fructuosi, parturire namque sequitur fetus. Attende hic ergo conceptionem, et recognosce parturitionem. Isaias enim dicit: Ex timore tuo, Domine, concepimus, et spiritum salutis peperimus. Sic et hi reges ex timore Domini conceperunt timorem, et spiritum salutis postea pepererunt, quia credentes in eum quem timuerunt salvi facti sunt. Et vere erunt eis dolores ut parturientis, quia tu, Domine, conteres naves Tharsis, id est, humiliabis superbiam gentilium, qui prius de incerto divitiarum hujus saeculi tumuerunt in spiritu vehementi, id est, in timore nimio, propter futuri judicii comminationem. Vel in spiritu vehementi, id est, vitia comburenti, id est, in flagranti ardore charitatis Dei et proximi. Attende quod dicit: Naves Tharsis. Fuerunt qui dicerent per Tharsin designari Ciliciam, regionem opulentissimam et potentissimam, quia Tharsis civitas ejus est metropolis. Alii quoque dixerunt quod ea civitas quae nunc Carthago dicitur, (0731D)Tharsis etiam olim vocaretur. Quod nulli mirum debet videri, cum eadem etiam Byrsa a corio tauri sit vocata. Cujus primordia per navigationes et negotiationes tantum floruerunt, quod non indigne per naves Tharsensium superbia gentilium significatur, de incerto divitiarum ita praesumentium, sicut nautae de incerto flatu ventorum. Similiter quoque si per Tharsim Cilicia designatur, non indigne per Ciliciam patriam opulentam et gloriosam superbia gentilium designatur. Potest et secundum nominis interpretationem congrue hoc dici. Tharsis enim interpretatur exploratio gaudii, per quod recte gentiles designantur, qui prius in terrenis et transitoriis gaudium explorabant, quia vere in eis beatitudinem esse putabant. Quorum naves, id est, superbiam et gloriam contrivit et humiliavit Dominus in spiritu vehementi.
Sicut audivimus. Sic continuatur: Tremor apprehendit reges, ipsos dico dicentes: Sicut audivimus, etc. (0732A)Vel ita simpliciter potest continuari: Quia Dominus conteret naves Tharsis, id est, humiliavit superbiam gentium, ideo, sicut audivimus promissum, sic vidimus completum; sicut audivimus in promissionibus, sic vidimus in exhibitionibus. Ubi autem vidimus? scilicet, in civitate Domini, qui etiam virtutum, id est, supercoelestium exercituum dicitur Dominus. In civitate dico Dei nostri, id est, pertinentem ad jus verbi, quod est Deus noster, id est, nostrae naturae particeps. Et hoc ideo, quia ipse Deus Verbum fundavit eam in seipso. Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus, non temporaliter quidem, sed fundatio ejus manet in aeternum.
Suscepimus, Deus. Hic manifeste agit de monte sancto, sicut et superius de civitate. Quasi dicat: Hoc modo Deus noster eam fundavit civitatem, quia, o Deus Pater, nos suscepimus illum qui non solum dicendus est misericors, sed ipsa misericordia emphatice. (0732B)Et si non in omnibus, saltem in medio templi tui, id est, in perfectis; templum enim Dei sunt omnes qui sacramenta fidei perceperunt. Sed qui inter nos formam pietatis habent, quia sacramenta perceperunt, sed virtutem ejus abnegant, quia opera pietatis non observant; hi, inquam, sunt quasi circuitus hujus templi. Quoniam et formam pietatis habent, et virtutem ejus tenent, quia opera fidei exercent, hi in hoc templo medium sunt, et suscipiunt in se Dominum, quia in eis habitat fide et operatione; illi vero alii et suscipiunt et non suscipiunt. Suscipiunt per sacramenta, non suscipiunt per opera.
Secundum nomen tuum, Deus. Quasi dicat: Nos, inquam, qui in medio templi sumus, suscepimus, sed nunquid pauci per hoc, quia medium templi? Non, imo multi; quia, o Deus, secundum nomen tuum, id est, secundum hoc quod dilatatum et diffamatum est nomem tuum, sic, id est, ad eum modum dilatata est laus tua. Quasi dicat: Sicut ubique per praecones tuos nominaris, sic ubique laudaris. Vel aliter: (0732C)Laus tua est sic dilatata, sic magnificata, ut secundum nomen tuum sit, id est, secundum hoc quod convenit nomini tuo, id est, majestati nominis tui. Nam est extensa usque in fines terrae, quia in omnibus partibus terrae est, vel in illis est qui se fecerunt fines terrae, nihil praeter sola necessaria, et vix etiam ea, retinentes. Et ne aliquis erroneus dicat: Ergo pauci collocandi erunt ad dexteram, multi vero ad sinistram, et ideo Deus paucitatis dextrorum misertus, quosdam de sinistris transfert ad ipsos, obviat huic errori propheta per Spiritum sanctum, dicens ita: Dextera tua, Domine, plena est non haedis, sed agnis, quia plena est justitia, id est, talibus qui possint dici ipsa justitia, quod est dicere: Nulli mali, sed soli justi ad dexteram Dei collocabuntur. Et justi erunt multi, mali vero pauci, quia nihil est tam obnoxium paucitati quam quod est debitum perditioni.
Laetetur mons Sion. Quia ad dexteram ponentur tantum justi. Et hi non erunt pauci, sed multi. Laetentur (0732D)ergo qui ponendi ad dextram, qui vero positi sunt ad sinistram enitantur transferri ad dextram. Quod sic dicit: Laetetur mons Sion, id est, laetentur illi qui de circumcisione ponendi sunt ad dextram; et exsultent etiam filiae Judae, id est, filii confessionis, scilicet, illi qui de gentibus per confessionem facti sunt tibi filii, quia et ipsi ad dexteram ponendi. Exsultent, inquam, Domine, non propter se, sed propter judicia tua, id est, propter justa praecepta tua custodita. Vel propter judicia tua, scilicet, quia placuit tibi ut judicares, quod ex parte caecitas contingeret in Israel, et sic plenitudo gentium intraret. Unde debent exsultare et filiae Judae, id est, filii confessionis, quae receptae sunt, et etiam fideles de Judaeis, qui excaecati non sunt. Vel propter judicia tua futura, jam partim evasa, scilicet, in spe. Spe enim salvi facti sumus, tandem prorsus evadenda, videlicet, quia non cadet unum granum in multitudine palearum comburendum.
(0733A)Circumdate Sion. Hactenus locutus est quasi de his qui medium templi sunt; nunc convertit se ad eos qui circuitus templi sunt, hortando eos ut fiant medium, quasi dicat: Ponendi ad dexteram exsultent, vos vero positi ad sinistram, qui adhuc estis circuitus templi, circumdate Sion in mediam et non mala circumdatione, scilicet, ut insidiemini ei, sed complectimini eam per dilectionem, ut imitemini, et narrate quae narretis non in temeritate vestra, sed in turribus, id est, in auctoritate turrium ejus, id est, freti auctoritate sanctorum apostolorum, qui sunt turres ejus civitatis, de qua alibi dicit: Valida est sicut mors dilectio. Sicut enim potens fuit diabolus ad destruendum, ita Christus, quem sola charitas ad nos venire fecit, ad reficiendum; sicut ille ad dejiciendum, ita iste ad erigendum. Ponite, inquam, corda vestra in virtute, et in hac virtute distribuite, id est, distributim accipite domos ejus. Quasi dicat: Duae domus hujus civitatis sunt. Illi cui circuitus templi, et qui medium ejus sunt. Quos distributim (0733B)debet accipere quivis fidelis, medios quidem ad imitandum, circumentes vero, ad devitandum. Vel per domos, quasi diversas familias possumus accipere; una enim quasi familia sunt eminentes in castitate, alia in largitate, et sic secundum propria dona Spiritus sancti diversae sunt familiae, quas distribuere debent. Ut in istis hoc imitentur, in illis illud, et sic in singulis quae bona sunt. Ideo dico ut haec faciatis, ut bonum exemplum aliis sitis, scilicet, ut enarretis, non solum in praesenti filiis vestris, sed etiam enarretis posteris vestris in alia progenie futura, hoc, scilicet, quoniam hic Deus qui susceptus est, in medio templi, est Deus noster, id est, Deus nostrae naturae, hoc est, et verus Deus et verus homo, manens in aeternum et in saeculum saeculi. Et ipse per seipsum, non per sibi subjectam creaturam reget nos in bonis operibus hic, et sic perducet nos in aeterna saecula.
IN PSALMUM XLVIII. In finem, filiis Core psalmus. ARGUMENTUM. (0733C) Communis exhortatio ad omnes homines dirigitur, ne saeculi divitias magnipendant, sed pro his potius, si forte affluant, Deo gratias referant, easque pro aeterna requie dispensent. Item vox Ecclesiae super Lazaro et divite purpurato.
EXPLANATIO. Tituli hujus verba cuncta trahunt ad Dominum, illiusque cruore redemptos. Per totum psalmum verba sunt omnipotentis Filii. In prima sectione narrat qualia dicturus vel daturus sit fidelibus tempore incarnationis suae; in secunda quoe sint stultis ventura, in tertia quae justos impiosque secutura sint. In quarta commonet suos, ne timeant divites saeculi, qui omnia bona sua cum luce relinquant.
COMMENTARIUS. Audite haec, omnes gentes. Titulus est talis: In finem filiis Core psalmus David. Hoc est, iste psalmus (0733D)David prophetae vel cujusque fidelis perfectae animae de priori populo, vel de posteriori relatus in finem proponitur filiis Core, ad hoc scilicet, ut devitent usitatam perversionem. Usitata enim perversitas in hominibus est, quod cum deberent vivere secundum Dei voluntatem, potius volunt Deum vivere secundum suam voluntatem. Et dum ipsi nolunt corrigi, volunt Deum depravari, arbitrantes non esse justum quod ipse vult, sed quod ipsi volunt. Et qui diligunt eum propter terrena commoda, et bona temporalia, murmurant adversus eum, cum vident bonos tribulari, malos prosperari, quasi non dignetur regere humana, non curet haec infima. Contra tales loquitur divinus sermo etiam in hoc psalmo. Ad quem non oportet ut nos attentos vos faciamus, quia ipse propheta vos satis reddit attentos; et non solum vos, sed omnes homines justos, sive injustos, dicens ita: Omnes gentes, id est, gentiliter adhuc viventes, audite haec quae dicam, ut corrigamini. Quare dicit omnes gentes? (0734A)nunquid vox ita clamosa erat, ut omnes possint audire? Non utique, sed praevidit per Spiritum sanctum, illud quod in illo uno populo Judaico fuit scriptum et lectum, per omnes gentes revelandum esse atque relegendum. Et ideo dixit: Audite, omnes gentes, et vos etiam omnes qui habitatis orbem, percipite haec auribus. Videtur hoc esse repetitio, nisi forte dicamus, quod prius alloquitur iniquos, hic vero justos. Et quaerat aures illas, quas Dominus requirit in Evangelio dicens: Qui habet aures audiendi audiat. Illi enim soli aure audiendi audiunt, qui inhabitant terram, id est, carnem suam, non quos ipsa inhabitat, hoc est, qui non subjacent carni suae, sed dominantur ei, illicitos motus omnes bene regendo, neque portantur a lecto doloris, imo ipsum portant. Et ideo dicit: Omnes qui habitatis orbem, id est, qui inhabitando et excolendo terram carnis vestrae facitis eam orbem, id est, orbiculatam et perfectam: vos, inquam, percipite haec quae dicam; et non simpliciter, (0734B)sed auribus, id est, aures audiendi. Quasi dicat: Nunc quidem boni et mali commistim audite, quia quando erit tempus disgregationis, tunc apparebit qui audierunt cum causa, quique sine causa. Sine causa enim audiunt, in gentilitate permanentes; cum causa vero audiunt, qui orbem inhabitant. Audiant, inquam, haec quique terrigenae, id est, omnes imaginem terreni portantes, et haereditatem in terra sibi quaerentes, velut gigantes super pectus suum gradientes, qui serpentinos pedes habebant, quia de terra erigere se non valebant. Et omnes filii hominum, id est, portantes imaginem filii hominis, id est, Christi. Et ideo filii, id est, imitatores verorum hominum, patriarcharum, scilicet, et prophetarum, ipsi etiam audiant haec. Terrigenae quidem audiant, propter judicium; filii vero hominum propter praemium. Et est repetitio, per graviora tamen et expressiora vocabula. Expressius enim hoc nomen terrigena malitiam notat, quam gentes. Dives quoque et pauper (0734C)collecti in unum, quia in eadem area mista sunt paleae et grana, simul audiant nunc docentem, ne separatim in futuro Deum audiant judicandum. Audient enim tunc divites: Ite, maledicti, in ignem; pauperes vero: Venite, benedicti, etc. Dives vocatur, qui vel habet divitias, et inde inflatur; vel qui non habet, sed habere vult, ut inde extollatur. Similiter pauperes dicuntur, qui nec habent, nec curant habere, vel si habent, sunt tanquam non habentes. Non enim consulit Deus arcam vel cellam vinariam, sed consulit conscientiam, et hoc modo multi qui non sunt divites corpore damnose divites sunt corde, et multi divites corpore salubriter pauperes sunt corde. Tales pauperes divites illi erant, de quibus Apostolus Timotheo dixit: Praecipe divitibus hujus saeculi, etc.
Os meum loquetur sapientiam. Ideo quae dicam debetis audire, quia quaedam magna erunt. Nam os meum loquetur sapientiam veram; et quia multi sapientiam loquuntur ore, non tamen ex corde, ut populus ille de quo dictum est: Populus iste labiis me (0734D)honorat, cor autem eorum longe est a me: quia meditatio proprie cordis est, ideo subdit: Et meditatio cordis mei, id est, cor meum meditans, non negligens loquetur prudentiam, scilicet, ut quisque provideat cur timendum sit in die mala, et sic laboret ut ibi non timeat. Et est dicere: Quae dicam non ore tantum dicam, sed ex corde proferam. Et ne putaremus quod loqueretur ex suo ore, et ex suo corde, et ideo vilipenderemus, dicit quia quae loquetur prius audiet aure audiendi, a Veritate intus sibi praesidente. Multi enim loquuntur, qui quod dicunt non audiunt. Quales sunt omnes illi qui dicunt et non faciunt. De quibus Dominus dicit in Evangelio: Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei; quaecunque dixerint vobis, facite, secundum vero opera eorum nolite facere. Et ideo dicit iste quia prius audiet, et deinde aperiet. Et hoc quod dicit: Inclinabo in parabolam aurem meam, quod est dicere: Priusquam loquar, humiliabo vim audiendi in me, ut veritate intus praesidente (0735A)audiam. Humiliabo dico in parabolam, quia necesse est ut adhuc parabolice audiam, quia quandiu in hoc corpore sumus, a Domino peregrinamur, et ex parte tantum videmus. Unde Apostolus: Videmus nunc per speculum in aenigmate. Quantumcunque enim aliquis resculpet et excolat cor suum, quantumcunque ad interiora videnda confugiat, tamen dum in hac corruptione sumus omnes, visio quam habemus est quasi aenigma, vel parabola, id est, similitudo obscura ad illam visionem quam soli boni habebunt post hanc corruptionem; erit tamen ibi corporalis visio Christi communis, sicut et hic fuit bonis et malis, quia dictum est: Videbunt in quem transfixerunt. Solis autem dilectoribus illa visio reservatur, de qua Dominus dicit: Si quis diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. Et de hac dictum est: Tollatur impius, ne videat gloriam Dei. Nec haec visio exterioribus, sed tantum interioribus oculis poterit videri. Inclinabo, inquam, aurem, ut (0735B)audiam, et deinde aperiam propositionem meam, id est, illud quod posui me ostensurum in psalterio, id est, in corpore per operationem. Sicut enim musicus aliquis utitur psalterio, ut instrumento ad sonum aliquem perficiendum, sic anima utitur instrumento corporis, ad id quod a Veritate interius audivit aperiendum. Expressius enim cognoscitur quando in dictis et factis aperitur.
Cur timebo in die mala? iniquitas calcanei mei circumdabit me. Sic continuatur: Dico quia aperiam propositionem meam. Haec autem est illa propositio: Ego vel quis alter cur timebimus in die mala? Ideo scilicet, quia iniquitas calcanei circumdabit nos, quasi dicat: Haec causa timoris in potestate liberi arbitrii mei est, ut possim eam admittere, vel vitare. Vitabo, et sic in die mala non timebo, sed gaudebo. Dies mala est dies calamitatis et miseriae, quae multis erit mala, multis etiam bona. Sicut enim mala perituris, ita bona salvandis. In qua perfectus iste qui hic loquitur timere se dicit, non propter se, sed transferendo alios (0735C)in se. Quod autem dicit: Iniquitas calcanei mei circumdabit me, sic potest accipi, ut per calcaneum, qui pars pedis est, pes totus intelligatur; et postea id per quod fit (pro eo quod fit), scilicet, pes pro via. Etsi calcaneus noster erunt viae nostrae, viae, scilicet, pravae. Quidquid enim ex nostro habebimus, pravum erit; quod vero ex Deo, bonum est. Et erit haec sententia: Iniquitas calcanei mei, id est, viarum mearum, quae pravae sunt, circumdabit me, id est, opprimet me in die mala. Et haec erit timoris mei, vel cujuslibet causa. Sed quia in potestate liberi arbitrii nostri est ut pravas vias insistamus, vel non vitemus vias pravas, et insistamus viam rectam, illam scilicet quae dicit de se: Ego sum via, et veritas, et vita, et sic non timebimus, imo gaudebimus. Vel aliter, per calcaneum facile subruimur, quia magis ei innitimur, et ideo per calcaneum peccata illa signantur, quibus facilius ad interitum subruimur, criminalia, scilicet. Juxta quod sic dicetur: Iniquitas (0735D)calcanei mei, id est, iniqua subversio mea, criminalia, scilicet, peccata circumdabunt me in die mala, et ideo timebo. Vel aliter: Calcaneus extrema pars pedis est, et ideo per calcaneum designatur finalitas operum, in quam nobis diabolus maxime insidiatur, quia si finis malus fuerit, praecedens vita nihil valebit. Ut aliter: Per calcaneum in quo firmius stamus status noster designatur, humilitas, scilicet, et charitas, quae semper in nobis diabolus per eorum contraria destruere conatur. Dicit enim beatus Gregorius: « Quia non curat ut nostra tollat, sed ut charitatem in nobis feriat. » Talis ergo sententia est: Ideo in die mala timebo, quia iniquitas calcanei mei, id est, iniqua subversio ejus, in qua firmius stare debui, id est, charitatis et humilitatis, circumdabit me, id est, opprimet me ibi. Vel aliter: Per calcaneum, qui terrae adhaeret, carnalia desideria designantur, quibus nos inhaerentes facile labimur. Et ideo magis in hac re insidias incentoris patimur, (0736A)cujus caput conterere debemus. Unde Evae et serpenti dictum est: Ipse insidiabitur calcaneo tuo, tu conteres caput ejus. Serpens enim, id est diabolus, calcaneo, id est, lapsui carnis nostrae semper insidiabitur, ut per id nos decipiat in quo fragiles sumus. Sed nos caput ejus, id est, principium suggestionis ejus ad petram, id est, Christum, conterere debemus, ne ad effectum, scilicet, producatur, quia beatus est qui tenebit et allidet eum ad petram. Sed quia quasi dicat in potestate mea est, haec omnia vel devitare devitabo, et sic nihil timeo.
Qui confidunt. Describit qui sint illi qui timeant in die mala, vel quos iniquitas calcanei circumdabit, omnes illi scilicet qui confidunt in virtute sua. Potest quoque superior versus totus sub interrogatione, si quis nolit dicere, quod perfectus ille qui hic loquitur, alios in se transferendo, timeat, sed sit quasi dicat: Ego vel quivis perfectus, cur timebimus in die mala? Nunquid enim iniquitas calcanei mei circumdabit (0736B)me? Utique non, quia solos illos circumdabit, qui confidunt in virtute sua, id est, de se praesumentes, et non in Domino sperantes, et qui gloriantur in multitudine suarum, id est, terrenarum divitiarum, non in Domino, qui promittit humilibus altitudinem, elatis minatur damnationem.
Frater non redimit, etc. Gloriantur, inquam, in divitiis, in quibus non est gloriandum, quia nec etiam in amicis, quod pretiosissimum genus est divitiarum, non est gloriandum. Et vere in amicis non est gloriandum, quia homo simpliciter, quantum cunque sit amicus, non redimet aliquem a ventura ira. Et vere homo non redimet, quia etiam frater homo non redimet. Frater iste homo est ille qui verus Deus et verus homo est; qui dixit: Ite, nuntiate fratribus meis, et cum quo Patrem Deum communem habemus. Unde necesse est ut quisquis vocat illum Patrem vocet et hunc fratrem. Qui homo frater, licet omnes communiter redemerit, si ad eum accesserint, illos tamen non redemit, qui sanguinem (0736C)justi conculcant, et pretium suum non bibunt, id est, qui non delectantur in passione ejus, sed in vacuum gratiam Dei recipiunt; unde Apostolus: Hortamur vos ne in vacuum gratiam Dei recipiatis; frater, inquam, homo non redimit eum, et hoc ideo, quia non dabit Deo, id est, illi homini fratri placationem suam, id est, proprie ad ipsum pertinentem, scilicet, non exhibent veram humilitatem et veram obedientiam, per quae ipsum placatum sibi reddat, sicut et ipse Patrem per ea placavit. Quod est breviter dicere: Quia non imitatur eum, et quia non dabit pretium redemptionis animae suae, id est, per quod redimat animam suam. De hoc pretio dicit Dominus in Evangelio: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis. Mammona syriaca lingua est pecunia, et pecunia est iniqua, quia dicit beatus Hieronymus: « Omnis dives aut est iniquus, aut haeres iniqui. Hoc autem summa iniquitas est, si quod Deus fecit commune, aliquis sibi soli privatum velit facere. » Alibi rursus dicit (0736D)Dominus: Facite vobis sacculos non computrescentes, thesaurum non deficientem in coelis, quo fur non accedit, et tinea non corrodit. Ille enim pretium redemptionis animae suae vere dat, qui digne eleemosynam dat, id est, qui et seipsum et sua dat. Unde dictum est: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. Non dabit, inquam, pretium pro anima sua, et ideo laborabit in aeternum, id est, temporali ejus sollicitudini addetur sollicitudo aeternae miseriae. Et sic licet ejus vita finiatur, labor tamen non finietur. Et ipse veniens in finem vitae suae, deliciosae scilicet, quam sibi elegit, vivet adhuc, non ut coronetur, sed ut puniatur in inferno.
Non videbit interitum. ideo merito labor ejus erit aeternus, quia ipse neque videt neque videbit, id est, non attendet verum interitum, interiorem, scilicet, sed tantum exteriorem, cum viderit sapientes exterius morientes. Dicit enim ita: Ecce hic sapiens erat, servire Deo omnibus modis satagebat; et tamen mortuus (0737A)est. Quid profuit ergo ei sanctitas sua? vel quid juvit eum bonitas sua? Nihil utique. Ergo dum vivam epulabor, gaudebo. Nec in sanctitate hujusmodi laborabo. Et haec dicens miser exteriorem tantum, et non verum mentis attendit interitum. Et quia verum non attendit interitum, ideo insipiens et stultus peribit simul, id est, in corpore et anima. Insipiens est, quisquis non attendit in quanta hic sit miseria; stultus vero, qui sibi non providet in futuro.
Et relinquet alienis divitias suas. Peribunt quidem stultus insipiens, et pereuntes divitias suas, in quibus scilicet gloriabantur, relinquent illis qui nihil sibi nec eleemosynis nec orationibus proderunt. Nam et si relinquent nepotibus vel filiis, relinquent tamen eis ut alienis, id est, nihil sibi proficientibus. Nihil enim proderit alicui post mortem, nisi quod secum hinc portabit, aut nisi talis fuerit, qui hoc promeruerit, ut orationibus et eleemosynis possit juvari. Relinquent quidem alienis, et nullam utilitatem habebunt (0737B)inde, nisi quod sepulcra eorum marmorea sunt, domus illorum in aeternum, id est, ita ornantur ab illis alienis sepulcra illorum, quasi credant eos aeternaliter ibi mansuros. Ornant enim locum ubi corpus ponatur, sed non attendunt ubi spiritus apud inferos torqueatur. Propterea quoque ab eisdem alienis habent hoc aliud inutile, scilicet, quod tabernacula, id est, palatia eorum, a quibus quia migraturi sunt, dicuntur tabernacula entia in terris suis, id est, in praediis suis; illa, inquam, tabernacula per inhabitatores suos vocaverunt nomina sua, relinquentium, scilicet, id est, agunt memoriam eorum in anniversariis eorum, cientes eos nomine, et bene se saturantes; et hoc non tantum fit in filiis, in nepotibus, sed in progenie decedenti et in progenie subsequenti, id est, in omnibus posterioribus, qui ritus, ut fertur, et fuit et adhuc est gentilium. Nos vero transtulimus illum in religionis obsequium, ut in anniversariis nostrorum, scilicet, patrum non eos nominibus (0737C)evocemus, sed Deum pro ipsis per missarum celebrationes et eleemosynas invocemus.
Homo cum in honore esset. Quasi dicat: Tales, inquam, non dantes Deo placationem suam, neque pretium redemptionis animae suae, et relinquentes alienis divitias, perditi sunt, quia in aeternum laborabunt, et inde non sunt ipsi excusabiles, et auctor accusabilis, imo ipsi accusabiles, et auctor excusabilis, quia ipse auctor tales eos fecit, qui ratione possent uti, sed culpa eorum hoc est factum, ut essent sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. Quod sic dicit: Homo cum in honore esset positus, quia ad imaginem et similitudinem Dei factus, et ratione uti posset, non intellexit, id est, non intelligenter egit, quia rationem non attendit. Unde reliquit alienis divitias suas. Nam si intelligenter ageret, potius illi fratri homini, de quo supra dictum est, eas commisisset, membra ejus fovendo atque vestiendo, qui ipsas multiplicatas ei restitueret. Et quia non intelligenter egit, ideo comparatus est jumentis insipientibus, (0737D)id est, curvatus est in haec terrena, sicut bruta animalia, quae natura finxit prona, atque ventri obedientia. Ex hoc factus est illis vere similiter, scilicet, ut rationis usu careret, sicut et illa. Attende humanum genus totum per hominem hic designari, quod in primo homine rationis damnum pertulit.
Haec via illorum scandalum ipsis. Via accipitur pro vita. Et est quasi dicat: Talis vita illorum quos supra diximus, scilicet, non intelligenter hoc et illo modo agere, et jumentis insipientibus similes esse, sit ipsis tantum ad scandalum, id est, ad damnationem aeternam, non tibi, o Christiane, cui loquor, id est, tu non approbes nec insistas talia qualia illi insistunt, ne et tibi sint ad scandalum, sicut illis sunt. Et ideo dico illis sint ad scandalum, non tibi, quia postea, id est, postquam ipsi sic institerint, si male vixerint, complacebunt, id est, aliis sicut et sibi placere volunt. Et hoc in ore non Dei, sed suo, id est, talia persuadenti, quod est dicere: Ad hoc aliis (0738A)placere volunt, ut quae ipsi prave insistunt, eis persuadeant. Vel aliter: Haec via illorum, scilicet, non intelligenter agere, est ipsis ad scandalum, id est, ad offensionem et damnationem, videlicet, quia se factos ad honorem Dei non attenderunt, et tamen postea, id est, postquam sic interius scandalizati et similes jumentis facti sunt, complacebunt, id est, complacere et Deo et sibi, suisque similibus, et veri praedicatoribus. Volunt Deo quidem, quia de abundantia frugum et dominorum suorum ei gratias agunt, exterius ei benedicentes, cui corde maledicunt; sibi vero suisque similibus placent, dum infirmitatem suam accusant et dicunt. Nos naturaliter infirmi sumus, et ideo non possumus quin fragilitati nostrae consentiamus, et similia. Praedicatoribus quoque veri placere volunt, dicentes: Domino nihil sanctius, nihil rectius, quam jejunare, eleemosynam dare, et cuncta quae dicitis facere, sed tamen haec eadem in cordibus odiunt. Adhuc quoque principium (0738B)versus hujus aliter dici potest, ita, scilicet: Homo quidem positus est in honore, quia ad imaginem et similitudinem Dei factus est, sed tamen hac via, imago, scilicet, et similitudo Dei, quae debent esse via illorum, quia hoc attendere deberent, cum aliqua mentio inde fit, est illis scandalum, quia audire nolunt, vel est eis scandalum, id est, iter ad aeternam damnationem, quia negligunt. Et tamen posteaquam sic depravati sunt, complacebunt, sicut praedictum est.
Sicut oves in inferno. Quasi dicat: Quia scandalizati sunt, et tamen complacere volunt, ideo sunt positi in inferno interiori, id est, in caecitate mentis, ipsi dico entes sicut oves, id est non spiritu ferventes, sed debiles ut oves, et herbam tondentes, id est, carnales delicias appetentes. Et quia positi sunt in inferno entes sicut oves, ideo mors, id est, diabolus depascet eos, id est, erit pastor eorum. Diabolus autem ideo mors dicitur, quia causa et mortis animae et mortis corporis fuit, cum primo homini ut in regionem dissimilitudinis a Deo suo recederet suasit. (0738C)Ibi enim mors animae facta est, quam poena mortis corporalis subsecuta est. Et sicut vita, id est, Christus pastor omnium illorum quorum conversatio in coelestibus est ad salutem, ita diabolus est pastor omnium illorum, qui animum in terrenis figunt ad damnationem. Vel sic potest dici: Mors depascet eos, id est, comedet eos, quia delectabitur in eis. Serpenti enim, id est diabolo, dictum est, quia terram, id est, malos, comedet.
Et dominabuntur eorum. Quasi dicat: Quia mors depascet illos positos in inferno, necesse erit ut persequantur pios, et tamen nulla cura, quia et si nunc dum tempus hiemis et noctis est, dum herbulae virent et arbores arent, impii secundum carnem videantur opprimere justos, tamen veniente aestate aliter erit, quia in matutino, id est, in mane illo, quando verus sol justitiae apparere incipiet, quod mane erit sine succedente nocte, tunc justi dominabuntur eorum, scilicet, impiorum, juxta illud: Judicabunt sancti (0738D)nationes, et dominabuntur populis. Et ideo justi dominabuntur eorum, quia ipsi peribunt, quoniam auxilium eorum praesumptum in hac vita a gloria eorum, id est, a divitiis et ab amicis et caeteris talibus, veterascet, id est, annihilabitur, eis positis in inferno exteriori, ibi, sicut prius fuerant in inferno interiori hic positi.
Verumtamen Deus redimet. Sic continuatur: Tales, quales praediximus, non dantes Deo placationem suam, etc., frater homo non redimet, sed tamen Deus redimet animam meam de manu inferi, id est, de conformatione talium inferorum, et de potestate etiam inferni exterioris, cum jam acceperit me inde. Assumendo enim me per naturam meam de Virginis utero et de sepulcro, assumendo me quoque per mihi consimiles post victoriam mortis, ab inferis - accepit me jam de ipso inferno exteriori, unde certus sum quia tandem etiam me accipiet. Sic dicetur hoc, secundum quod vox est alicujus de posteriori (0739A)populo; si vero loquatur hic aliquis de priori populo, tunc Acceperit dicetur de futuro, quasi ille per Spiritum sanctum hoc praevidens certissime futurum esse denuntiet. Ita quoque dici potest: Vere eruet me de potestate inferorum, cum jam acceperit me de massa perdendorum. Quisquis enim particeps est resurrectionis primae, particeps erit et secundae.
Ne timueris. Quasi dicat: Quandoquidem hi quos mors depascet, in futuro peribunt, justi vero dominabuntur, ergo tu, Christiane, qui hactenus murmurabas contra Dominum, quia videbas bonos tribulari, et malos prosperari, ne timueris amplius frustra te Deo credidisse, cum quivis impius homo fuit dives factus, et maxime cum etiam gloria domus ejus, pecunia, scilicet, amici, possessio et similia, fuerit multiplicata, sed potius ac si dicat: Si vides eum florentem, attende eum tandem morientem, et postmodo arescentem.
Quoniam cum interierit. Ideo cum talia videris, (0739B)timere non debes, quoniam nihil ei proderit, quia cum interierit, non sumet omnia illa secum. Nihil etiam praeter peccata portabit secum. Et vere non sumet secum omnia, quia gloria ejus qua ipse sibi hic elegit, non descendet cum eo ad inferos, imo quod reputavit ad gloriam, vertetur ad ignominiam.
Quia anima ejus. Merito non descendet cum eo gloria; quia ad majorem cumulum peccatorum non deerunt ei, dum vivet, fomenta adulatorum. Quod sic dicit: Anima ejus, id est, animalitas ejus benedicetur lingua adulatorum in vita ipsius, quam ipse elegit, scilicet, in vita defluente deliciis. Quia dicent de eo adulatores: Iste equidem bene vixit dum vixit, imo certe male vixit dum vixit, quia male secum egit. Quidquid enim jucunde hic ingerit, tristissime in inferno digerit, et cujus vita hic benedicitur, spiritus ejus in inferno torquetur; et ideo etiam merito nullam habebit gloriam, quia hoc aliud accedit ad cumulum miseriae ejus, scilicet, quod confitebitur tibi, id est, laudabit te tunc tantum, cum (0739C)benefeceris ei, id est, cum aliquid prosperabit; maledicet vero tibi, cum damnum aliquod patietur.
Introibit usque in progenies. Quia et vita ipsius benedicetur, et non nisi conductus tibi confitebitur. Ideo introibit usque, id est, valde, in progenies suorum patrum, id est, valde assimilabitur patribus non Abraham, non Jacob, et aliis justis, sed patribus suis, id est, Cain et Sauli et aliis impiis, ut etiam apud inferos participet eorum miseriis. Et ideo non videbit lumen, id est, non cognoscet Deum, qui est verum lumen, caecatus usque in aeternum, id est, donec a tenebris somniorum deferantur in aeternas tenebras tormentorum, ubi veri luminis aeternaliter expers erit.
Homo cum in honore. Quasi dicat: Haec inde auctor accusabilis, et ipsi excusabiles; imo e converso quia auctor in honore imaginis et similitudinis suae eum posuit, sed miser homo se inde dejecit, quia cum in honore esset non intellexit, etc.
IN PSALMUM XLIX. Psalmus Asaph. ARGUMENTUM. (0739D) In priore psalmo ad omnes homines sermonem direxit, nunc ad Judaeos loquitur, consternare volens et emendare peccantes, qui, virtutum negligentes, solas curarent hostias. Quod totum exsequitur terribiliore suggestu, quasi tribunal judiciale describens, ut sit tota compellatio Dei plena terroris. Item legendus ad Evangelium Matthaei.
EXPLANATIO. Asaph filius fuit Barachiae de familia Gerson, filii Levi, qui in Paralipomenon legitur, electus inter quatuor cantorum magistros, ut instrumentis musicis Domino psalmos resonaret; qui non auctor psalmi hujus, sicut et de aliis dictum est, sed musicus existens egregius. In hoc tamen titulo meruit ob significantiam sui (0740A)nominis adhiberi (interpretatur enim Synagoga, sed hic illa fidelis Synagoga loqui intelligenda est, quae et venturum Christum credidit, et venientem libentissime suscepit. Sciendum plane quod hic psalmus utrumque Domini prophetet adventum. In prima sectione fidelis Synagoga loquitur, quae nunc est in populis Christianis, de primo et secundo adventu Domini Christi. In secunda Christus ipse commonet populos, ut, victimis pecudum derelictis, sacrificium laudis immolent. In tertia Synagoga reloquitur, imputans peccatoribus nequitias suas.
COMMENTARIUS. Deus Deorum, Dominus locutus est. Talis est titulus: Psalmus Asaph. Asaph fuit unus de praecentoribus a David electis. Nec ideo psalmus iste Asaph inscribitur, quod ab ipso sit compositus, quia legitur et verum est David omnes psalmos composuisse, sed ideo sic intitulatur, quia nominis hujus mysterium (0740B)recte ei adaptatur. Asaph enim congregans vel congregatio interpretatur. Et in hoc psalmo loquitur priorum congregatio, quia non defuerunt in populo illo qui, revelante Spiritu sancto, intelligerent illud sacerdotium et sacrificium Aaron atque testamentum immutandum, et hi tales hic loquuntur, admonentes pueros suos, ne se excusabiles putent, cum a prioribus temporibus certum et manifestum habeant unde non possint dissimulare posse se intelligere tempus visitationis, tempus plenitudinis et gratiae. Nec miretur cum viderit legem datam per servum et testamentum immutatum, quia praesto aderit Dominus Sabbati et legis, non solvens legem, sed adimplens. Et dicit ita: Dominus, non quivis, sed qui est Deus deorum, id est, Deus justorum, Deus deificatorum. Si enim est justificans, est et deificans, quia de justis dictum est: Ego dixi: Dii estis. Unus namque Deus est per naturam, multi per gratiam; unde natus est ex substantia Patris, multi facti ex ejus gratia. Unde Apostolus: Videte qualem gratiam nobis Deus dederit, qui (0740C)et filii Dei vocamur et sumus. Et Joannes: Charissimi, fili, Dei sumus, nondum apparet quod erimus; cum autem apparuerit in gloria, similes ei erimus. Ille unus quidem similis nascendo, nos similes vivendo, nos similes tantum, non aequales; ille vero unus ideo similis, quia consubstantialis, coaeternus et coaequalis. Et ille unus tanquam erga nos dilectionem habuit, quod cohaeredes suos nos esse voluit. Haereditas autem illa non minuitur copia possessorum, non angustior fit numerositate cohaeredum, tanta est enim in multis, quanta in paucis. Nunc ad litteram redeamus. Dominus Deus deorum ens locutus est. Quasi dicat: Qui olim locutus est per prophetas, per patriarchas atque per apostolos, loquitur per semetipsum et per apostolos suos. Loquitur etiam per nos, quandocunque aliquid veri dicimus. Loquitur per multa vasa, et per multa organa, ipse ubique sonando, ipse ubique inspirando. Loquitur, inquam, Dominus, et loquendo vocabit, et per se et per suos terram. Et quousque eam (0740D)vocabit?
A solis ortu usque ad occasum eam vocabit. Quod est dicere: Tantam eam vocavit, quantam et creavit. Non vero solam Africam eam vocavit, sed Africam non separavit. Et quantam vocavit, tantam et redemit. Patres autem contradicentes condemnavit. Et unde incepit haec vocatio? Est ex Sion scilicet, id est, ex Judaico populo. Qui vocatur Sion, est species decoris ejus, inde processerunt sancti apostoli, qui sunt species decoris ejus. Decor enim ejus, id est, Dei sunt omnes credentes in eum. Et hujus decoris species, id est, ornamentum sunt sancti apostoli, qui quinquagesimo die post resurrectionem Domini Spiritum sanctum missum de coelis primi acceperunt. Unde apostolus dicit: Nos ipsi primitias Spiritus habentes. Et hi incipientes a Jerosolymis evangelizaverunt regnum Dei, in tantum quod in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Potest etiam A solis ortu allegorice exponi (0741A)ut sic dicatur: Loquendo vocavit terram. Et unde incepit? A solis ortu, id est, a Judaico populo, qui solus in Oriente erat per legalia instituta, quamvis umbratica quodam modo sol verus justitiae ei apparebit, vocare coepit. Ipse enim dicit quia non fuit missus nisi ad oves, quae perierunt, domus Israel, quod ad corporalem praesentiam referendum est. Et vocando per apostolos suos pervenit usque ad occasum, id est, usque ad gentes. Quae vere in occasu velut solis erant, quia cultum Dei non etiam noverant, sed idola adorabant. Et secundum hoc quod sequitur, erit quasi hujus expositio, scilicet, ex Sion erit species decoris ejus, ut prius.
Deus manifeste veniet. Ideo dico quod Dominus loquetur, quia Deus manifeste veniet; ipse, dico, Deus noster, id est, nostrae naturae factus particeps, in qua nostra natura dabit tam evidentia signa, ut manifestum sit quod Deus erat in Christo, mundum sibi reconcilians. Et ut dicatur: Nemo potest haec signa (0741B)facere, quae tu facis, nisi Deus fuerit cum illo: Veniet, inquam, Deus, et veniens non silebit a praecepto. Vere enim ille a praecepto non siluit, qui dixit: Vae vobis, Scribae et Pharisaei, qui decimatis mentam, et rutam, et omne olus, quae autem majora sunt legis praetermittitis, colantes culicem, et non absorbentes camelum. Rursus de eo dictum est: Erat loquens non tanquam Scribae eorum et Pharisaei, sed tanquam potestatem habens.
Ignis in conspectu ejus. Quasi dicat: Deo veniente et praecepta dante exardescet ignis dilectionis, scilicet, ignis ille de quo dictum est: Ignem veni mittere in terram, et quid volo, nisi ut ardeat? Exardescet, inquam, in conspectu ejus, id est, in illis, quos sibi astantes ipse conspiciet, scilicet, in sanctis apostolis et in aliis primitivis. Et in circuitu ejus, scilicet, conspectus, id est, in circumdantibus illos, qui erunt conspectus non ad imitandum, sed ad persequendum; in illis, inquam, erit tempestas valida, quia sicut tempestas solet evertere, et naves submergere, ita (0741C)prava conscientia devastabit eos, scilicet, ut qui sordidus est sordidior fiat.
Advocavit coelum. Dominus, inquam, veniet et ipse desursum, id est, de sinu Patris veniens advocabit primum coelos, illos, scilicet, de quibus dictum est: Coeli enarrant gloriam Dei, id est, eliget apostolos, et per illos coelos advocabit terram, id est, reliquos fideles, qui designantur per terram bene cultam. Advocabit dico discernere populum suum, id est, ut discernatur populus suus a populo non suo, scilicet, ut distet inter credentem et non credentem, inter de ipso sperantem et de se praesumentem.
Congregate illi sanctos ejus. Ecce praevidens Asaph per spiritum quid per coelos sit futurum, convertit se ad illos coelos. Quasi dicat: Domino veniente: Vos, coeli, congregabitis illi sanctos ejus. Et hoc facite, scilicet, congregate illi per fidem sanctos ejus, modo disgregatos inter impios. Et qui sunt sancti ejus? Ex fide, scilicet, viventes, opera pietatis facientes. (0741D)Quos subsequenter determinat, quasi dicat: Illos dico sanctos ejus, qui ordinant testamentum ejus super sacrificia, id est, qui promissiones novas et coelestes praeponunt legalibus institutis et terrenis promissis, has quidem retinendo, illas vero postponendo. Quod per ordinem intelligitur, quia in ordine aliquid semper praeponitur, aliud postponitur. Vel aliter: Qui ordinat testamentum ejus super sacrificia, id est, qui existimant non esse condignas passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis, neque quidquam de se praesumunt, sed totum gratiae Dei ascribunt; et ideo testamentum ejus, id est, promissiones Dei ordinant super sacrificia sua, id est, praeferunt bonis operibus suis, quae sunt sacrificia super aram fidei sacrificata, id est, non putant per merita sua venire ad promissam gloriam, sed per gratiam.
Et annuntiabunt coeli justitiam ejus. Dominus quidem vocabit coelos, et ii coeli annuntiabunt universae (0742A)terrae justitiam ejus, id est, fidem ejus justificantem. Ubique enim annuntiaverunt mortem ejus et resurrectionem. Et quid intelligendum esset in eo, super egenum et pauperem? Quod digne attendentes justificantur, et hoc annuntiabunt discernere populum suum, id est, ut discernatur populus suus a populo non suo, qui vere est discernendus, quia Deus, scrutator etiam medullarum, cum tandem qui verus judex est discernet. Hucusque de occulto Domini adventu. Deus manifeste veniet, interpositio facta est. Potest tamen hoc idem legi etiam de manifesto ejus adventu et futuro, si ex Sion, quod praecedit sic dicatur: Dominus terram tantam vocavit, quantam et creavit. Unde vero incipiet haec vocatio? Ex Sion, scilicet, erit species decoris ejus terrae. Inde enim sancti apostoli nati sunt, et vocati. Inde etiam, quia, ut alibi dictum est, salus ex Judaeis est, venit Dominus occultus, quia venit passurus. Et qui in se erat fortis in carne nostra apparuit infirmus et humilis. Oportebat enim ut videretur et non cognosceretur, (0742B)et ut contemneretur, ut crucifigeretur. Si enim cognovissent, Dominum gloriae nunquam crucifixissent; et ideo occultus ambulavit inter inimicos, esuriens, sitiens, mira faciens, mala patiens, contristatus, fatigatus, multis modis occultus, quousque in ligno est crucifixus. Et Dominus qui sic venit occultus, tandem veniet manifestus. Qui enim occulte venit judicandus, manifeste veniet judicaturus; et qui venit occultus ut ante judices staret, veniet manifestus ut de ipsis etiam judicibus judicet. Et hoc est quod dicit: Deus manifeste veniet ad judicium, quia veniet in majestate Patris et sanctorum angelorum, ipse dico Deus noster, id est, nostrae naturae. Sic enim veniet, quemadmodum ascendit in coelum. Et veniens manifestus, non silebit a judicio, sicut prius veniens occultus non siluit a praecepto. Quod autem nunc interim flagellat aliquos, hoc est, admonitio, non damnatio, quia adhuc interpellat pro nobis, nondum suam exercens iram, sed nostram exspectans (0742C)poenitentiam.
Ignis in conspectu. Deus, inquam, veniet manifeste, et in conspectu ejus venientis exardescet, id est, extra ardebit, ignis. Sicut enim mala conscientia nunc ardet malos interius, ita tunc ardebit ignis exterius. Et qui ignis? Ignis, scilicet, elementarius, qui omnia loca comprehendet, quae aquae diluvii comprehenderunt, et tantum ascendet, quantum et ipsae ascenderunt. Et hic ignis aurum purgabit, paleam incinerabit. Nunc interim in tua potestate est quid efficiaris, ne quod veniet te nolente non correctus experiaris. Si vero in potestate nostra esset ut ignis ille non veniret, et judicium illud non fieret, et si semper essemus in omni affluentia omnium deliciarum, et immunitate peccatorum, tamen semper nobis esset dolendum, semper esset ingemiscendum, quia ab illo essemus separati, a quo sumus creati, scilicet, ab ineffabili dulcedine vultus Dei. Qui autem nondum perceperunt dulcedinem, timeant vel ignem. (0742D)Terreant supplicia, quos non invitant praemia. Et cui videtur vile quod pollicetur, contremiscat saltem quod minatur. Ignis, inquam, exardescet ante eum, et in circuitu ejus erit tempestas valida, circuitum ejus vocat angelos, qui circa eum erunt, illos, scilicet, de quibus dictum est: Mittet angelos suos, et congregabunt ante eum omnes gentes, et colligent de regno ejus omnia scandala. Et in his angelis cum colligent scandala illa, id est, malos, erit tempestas valida, id est, ventilatio magna. Necesse enim erit ut sit magna, cum tantam aream sit ventilatura. Nunc enim in area ingens est commistura, quia boni et mali simul misti sunt in Ecclesia, quos tunc segregabit ventilatio illa per angelos facta, bonos ponens ad dextram, malos vero ad sinistram.
Advocavit coelum. Sic, inquam, veniet ad judicandum Dominus, et tunc advocabit coelum, id est, apostolos deorsum, ubi naturaliter erant, quia carnales (0743A)erant, sursum, scilicet, ut sedeant secum, et judicent; et non solum coelum, sed etiam terram bene cultam, id est, fideles advocabit sursum, terra autem inculta et paludosa quatietur deorsum. Advocabit, inquam, terram discernere populum suum, id est, ut discernatur populus suus a populo non suo.
Congregate illi. Praevidens Asaph per Spiritum sanctum, ventilationem praedictam per angelos futuram, facit apostropham ad ipsos. Quasi dicat: Vos coelestia agmina, Domino veniente, ad judicium congregabitis sanctos ejus. Et ita facite, scilicet, congregate illi Domino, id est, ad honorem ejus scilicet, ut tradat regnum Deo et Patri, sanctos ejus ex fide, scilicet, videntes, et opera pietatis facientes. Tunc enim sancti nunc inter malos disgregati vere congregabuntur, cum ad aeterna praemia vocabuntur, nec a se amplius separabuntur; et quos vocet sanctos determinat dicens: Qui ordinant (0743B)testamentum ejus super sacrificia. Quod non mutatur.
Et annuntiabunt. Dominus quidem vocabit coelos sursum, et tunc ipsi coeli annuntiabunt justitiam ejus, id est, in glorificatione dignitatis suae facient manifestum, quanti fuerit, hic sategisse de justitia. Quia enim plus aliis de justitia hic sategerunt, tanto digniores ibi erunt. Et sic eorum dignitas aperiet quid prosint bona opera, hoc, inquam, annuntiabunt coeli. Coeli dico sursum a Domino vocati, discernere populum suum. Qui vere discernetur, quoniam Deus, qui verus judex est, discernet eum. Potest et aliter legi versus iste, scilicet, ut per se sit interpositio, quasi Asaph hic loquens admoneat posteros suos de justo judicio Dei, dicens ita: Dominus quidem in manifesto suo adventu discernet populum suum. Et haec discretio vos, o posteri, non latebit, quia hanc justitiam ejus, id est, hoc justum judicium Dei a prophetis et Angelis attestatum annuntiabunt vobis. (0743C)Et notificabunt etiam coeli, id est, apostoli ejus, quod merito est annuntiandum, quoniam vere erit, quoniam Deus est judex.
Audi, populus meus. Hic ad principale redit. Quasi dicat: Dominus Deus deorum quidem prius per subjectam creaturam locutus, per se ipsum loquetur. Ipse dico dicens ita: Populus meus audit, quasi dicat: Si audis, populus es meus; si vero non audis, es alienus. Et ideo diligenter audi, et sic loquar tibi, quid te velim. Israel, dico, audi, et testificabor, id est, sub testimonio prophetarum, hoc idem attestantium, dicam tibi, hoc, scilicet, quia ego sum Deus, et quia sum Deus tuus. Deus quidem sum, quia ego sum qui sum; Deus vero tuus sum, quia Deus patrum tuorum sum, Abraham, scilicet, et Jacob et similium. Et si Deus sum, bono meo Deus sum; si vero Deus tuus non sum; malo tuo Deus tuus non sum.
Non in sacrificiis tuis arguam te. Quasi dicat: Ego qui Deus tuus sum, hoc tibi dico Israel, quod (0743D)amplius non arguam te in sacrificiis tuis, id est, a prioribus patribus tibi institutis, mihi oblatis quantum ad signa, non quantum ad significata. Sacrificia enim signa tandiu locum habuerunt, quandiu Dominus locutus est per subjectam creaturam. Postquam vero per seipsum locutus est, ablata sunt signa promittentia, quia oblata est veritas promissa. Et ex tunc locum habent sola sacrificia significata, quod innuit dicens: Holocausta autem tua, significata scilicet, in conspectu meo sunt semper, id est, beneplacita mihi sunt. Sciendum quod quaedam holocausta sprevit Deus. Unde supra dictum est, holocaustum et pro peccato non, etc., quod de signis est intelligendum, hic vero de significatis agens, dicat placere sibi holocausta. Nec hoc frustra. Ὅλον enim totum, καυστὸν interpretatur incensum. Et totum incensum placet Deo hoc modo, quia est quidam ignis flagrantissimae charitatis. Hoc igne, id est, hac charitate animus noster incendatur. Eadem charitas omnia (0744A)membra nostra in usum suum arripiat, nec cupiditati servire permittat, ut totus igne divini amoris ardeat, qui vult Deo offerre sacrificium acceptabile. Tali enim hostia placatur Deus, ut omnia, scilicet, in charitate fiant.
Non accipiam de domo tua vitulos. Quia dixi holocausta sibi placere, ne recurreret populus ille durae cervicis ad holocausta legalia, quae fiebant de vitulis, et hircis, et caeteris hujusmodi, removet illud dicens: Non accipiam de domo tua vitulos, et reliqua. Non enim quasi dicat his indigeo, quoniam non solum domita, sed etiam ferae silvarum omnes sunt meae. Quod per partes ostendit. Et quia etiam de volatilibus holocausta fiebant, dicit:
Cognovi omnia volatilia coeli. Non quia creavi, sed ut ea crearem; et antequam crearem, ipsa cognovi. Quare his non indigeo, nec spicarum etiam manipulis indigeo, quia omnis pulchritudo agri, id est, omnis fertilitas agri est mecum, id est, in dispositione mea. Omnia enim (0744B)opera Patris temporaliter exhibenda in verbo ante omnia saecula erant, ut jam supra dictum est. Et mittit nos hic ad illorum priorum fratrum sacrificia Abel, scilicet, et Cain. Cain enim manipulum spicarum obtulit, sed sacrificium ejus Domino acceptabile non fuit.
Si esuriero, non dicam tibi. Vere his non indigeo. Nam ut carnaliter secundum te, qui carnalis es, loquar: Si esuriero, id est, si possibile esset ut esurirem, non dicerem tibi ut tu mihi ministrares. Ego enim (quasi dicat) Creator, tu possessor. Apud me sunt omnia, apud te sunt pauca. Meus enim est orbis terrae totus, et plenitudo ejus, et quidquid in eo continetur.
Nunquid manducabo carnes taurorum? Ideo non dicam tibi si esuriero, quia tu putas me cibari carnibus taurorum, et potari sanguine hircorum. Quod falsum est hoc ad litteram. Possunt enim hic eadem dici allegorice. Quasi dicat: Mihi quidem Israel, placent holocausta significata, non vero (ut putas) accepta, quia ego de domo tua, id est, de populo tuo durae (0744C)cervicis non accipiam, id est, non acceptabiles habeo vitulos, id est, de libertate arbitrii lascivientis, et de legalibus institutis superbientes, et medicum necessarium sibi non putantes, licet se mihi velint offerre; neque de gregibus tuis durae cervicis accipiam hircos, id est, in peccatis semper fetidos.
Quoniam meae sunt. Ideo illos de populo tuo accipiam, quoniam mihi elegi alium populum. Meae enim omnes ferae silvarum, id est, omnes hi de gentibus, qui prius quasi ferae silvestres erant, quia neque aliqua lex nec prophetae eos domuerant. Silvarum pluraliter dixit, propter diversas gentilium doctrinas, et exsequitur de feris per partes dicens: Jumenta enim sunt mea, id est, simplices et humiles de gentibus sunt mei. Et ne stultam simplicitatem intelligeremus, addit: Jumenta dico in montibus tantum existentia, id est, tales simplices accipio, qui et pascantur, et per fidem habitent in montibus illis, de quibus praedictum est, quod in cor maris transferantur. (0744D)Et illi etiam de gentilibus qui sunt boves, mei sunt, id est, triturantes, quae eligenda sunt eligentes, quae spernenda spernentes, et alios in fide generantes. Praeterea cognovi omnia volatilia coeli, id est, spirituales viros de gentibus, qui sunt volatilia coeli de terra se sustollentes, et in coelestibus conversantes. Volatilia autem terrae vel aquae, id est, superos de populo tuo inutiliter se efferentes (quasi dicat) non cognovi. Et praeterea omnis pulchritudo agri mecum est, id est, odoramenta et varii flores omnium generum virtutis praecedentia ab iisdem gentilibus, qui nunc ager bene cultus, sunt mecum, id est, mihi placent.
Si esuriero, non dicam tibi. Quia haec omnia mea sunt ideo si esuriero, sicut revera esurio. Esurit enim Deus fidem in nobis, et bonam operationem, non dicam tibi durae cervicis populo, quia tu humiliasti in jejunio animam meam, ut jam supra dictum est. Et ideo non dicam tibi, quia orbis terrae, id est, (0745A)omnis terra, quae orbiculata est, id est, omnes perfecti sunt mei. Et praesertim plenitudo ejus terrae orbiculatae, id est, illi qui quasi medium et perfectiores sunt inter illos perfectos sunt mei.
Nunquid manducabo. Ideo etiam non dicam tibi esuriem meam, quia tu cibares me carnibus taurorum, id est, recurreres ad priora sacrificia, vel non ministrares mihi, nisi tauros et hircos, id est, superbos, et in peccatis fetidos, de quibus ego non curo, quod interrogatio aequipollenter habet. Quod autem dicit, Non dicam tibi esuriem meam (videtur mirum) cum omnibus annuntiaverit eam; sed non est, quia hoc dicit quantum ad affectum, scilicet, quia populus ille durae cervicis salutem sibi missam repulit.
Immola Deo sacrificium. Quia sacrificia praedicta amplius non accipio, ergo tu qui verus Israel es, immola mihi Deo sacrificium laudis, id est, laudabile sacrificium, scilicet, vitulos non gregis, sed labiorum, id (0745B)est, semper gratiarum actiones refer interius et exterius Deo, a quo est quidquid boni habes, et a quo remittetur quidquid mali in te est. Et mihi altissimo redde, quia a me habes vota, non quaelibet, sed tua, id est, quae in te sunt, hoc est, teipsum. Quisquis enim cogitat quod digne foveat Deo, offerat seipsum totum, et voveat, quia hoc exigitur, hoc debetur.
Et invoca me. Redde, inquam, vota, et tunc invoca me, nihil praesumendo de te, in die tribulationis, id est, peregrinationis, quia nulla major est tribulatio, quia quisquis hanc non attendit, patriam ex corde non requirit. Invoca, inquam, in die tribulationis, quia non inutiliter tribularis. Si enim non tribulareris, non me invocares. Nunc autem quia tribularis, me invocabis. Et quia invocabis me, eruam te de tribulatione. Et tu erutus honorificabis, id est, laudabis me, nunquam amplius recedendo a me: Beati enim qui habitant in domo tua, Domine, in saecula saeculorum laudabunt te.
Peccatori autem dixit Deus. Haec, inquam, quae (0745C)praedicta sunt, dixit Dominus Deus deorum populo suo; quae autem sequuntur, dixit peccatori, id est, populo non suo, haec, scilicet: Quare tu, cum sis peccator, id est, legis meae praevaricator, enarras aliis justitias meas, id est, fidem meam justificantem, vel justa praecepta mea, et quare assumis testamentum meum, id est, promissiones meas enarrandas per os tuum? Non enim (quasi dicat) est speciosa laus in ore peccatoris. Videtur hic absterrere praedicatores peccantes a praedicatione, et mirum est cum alibi dicit: Supra cathedram Moysi sederunt scribae et Pharisaei. Quaecunque dixerint vobis servate et facite. Et Paulus dicit: Quacunque occasione praedicetur Christus, suscipiatur. Quae contraria videntur ei quod hic dicitur, sed non sunt, quia illa dicuntur ideo, ut qui audiunt aliquod bonum, non timeant audire qualiscunque sit ille a quo audiant. Hoc vero ideo dicitur, ne illi qui bene dicunt, et male faciunt, securitatem aliquam habeant, imo semper damnationem (0745D)ex propria voce timeant, quia bene loqui et male vivere nihil aliud est quam se ipsum propria sua voce damnare.
Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos retrorsum. Enarras quidem aliis justitias et testamentum meum, sed non deberes, quia tu de filiis non es, ad quos hoc pertinet. Odisti enim disciplinam, id est, paternam correctionem meam. Quasi dicat: Cum parco, cantas et laudas; cum vero arguo, murmuras. Quasi tantum tunc sim Deus, cum parco, non sim vero Deus, cum arguo; ego autem quos amo, arguo atque castigo. Sed tu hanc disciplinam odisti, quia adulterinus es, non filius. Unde Apostolus: Quod si extra disciplinam estis, ergo adulterini estis, non filii. Odisti, inquam, disciplinam, et projecisti sermones meos retrorsum, id est, post te, qui dicebatur per te. Ut enim non videres, projecisti eos post te, cum tamen velles, ut honorarent te.
(0746A)Si videbas furem currebas cum eo; et cum adulteris portionem tuam ponebas. Per effectum ostendit quod sermones retrorsum projecit, quia omni, scilicet, nequitiae consensit. Quod sic dicit: Si videbas furem, currebas, si non pede, saltem affectione. Et ponebas portionem tuam cum adulteris, eis, scilicet, consentiendo. Non solum enim qui faciunt, sed et qui consentiunt, morte digni sunt.
Os tuum abundavit malitia, et lingua tua concinnabat dolos. Non solum furibus et adulteris consensisti, sed etiam os tuum abundavit malitia, quia non solum mala tacendo non reprehendisti, sed ut magis augeretur, eam laudasti. Et in hoc etiam delectabaris. Quod sic dicit: Lingua tua concinnabat, id est, delectando tanquam in aliquo concinno componebat dolos, id est, dolosa verba, quibus laudabas reprehendenda. Praeterea quoque detrahebas fratri tuo, et sic scandalizabas filium matris tuae. Frater vocatur hic aliquis jam perfectus, et spiritualis vir; Filius vero matris dicitur aliquis minus perfectus, qui adhuc (0746B)carnalis est, et adhuc lacte non solido cibo indiget. Et solent quidam perfectos se simulantes spiritualibus viris in Ecclesia detrahere, ut sic possint minores scandalizare, ut quidam apud Corinthios de beato Paulo dixerunt: Epistolae quidem graves sunt et fortes, sed praesentia infirma, et sermo contemptibilis. Et per hoc plures de inferioribus scandalizaverunt. Unde dicit: Tu loquebaris in detractione adversus fratrem, id est, contra quemlibet spiritualem et perfectiorem virum, qui deberet esse frater tuus; et hoc modo ponebas scandalum adversus filium matris tuae, id est, detrahendo majora et digniori scandalizabas filium matris tuae Ecclesiae, id est, quemque minorem et indigniorem, qui nondum indiget solido cibo, sed lacte. Haec, inquam, omnia mala praedicta fecisti, et tamen ego tacui, id est, a vindicta supersedi, severitatem meam distuli, patientiam prolongavi, poenitentiam tuam exspectavi. Tu autem secundum duritiam tuam, et impoenitens cor tuum, (0746C)thesaurizas tibi iram in die revelationis justi judicii Dei.
Existimasti inique quod ero tui similis, arguam te, et statuam contra faciem tuam. Quia ego tacui a vindicta, ideo tu inique existimasti quod ego sim similis tui. Quia enim tu noluisti esse similis mei, putasti quod ego essem similis tui. Parum namque tibi videbatur quod tu malus esses, nisi etiam me malum velle putares. Et quia non attendisti me ultorem a vindicta supersedentem, putasti me participem et corruptum judicem. Tu, inquam, hoc existimasti; ego autem tandem arguam te per vindictam condignam, et statuam te contra faciem tuam, id est, te qui posueras te post te, ut non videres te, ponam ante te, ut videas te. Si enim videres te, displiceres tibi, et placeres mihi; nunc vero quia te non vides, et places tibi, displicebis mihi, et tibi displicebis. Mihi quidem displicebis, cum judicaberis; tibi vero displicebis, cum ardebis. Statuam te, inquam, ante te, ut videas foeditatem tuam, non ut corrigas, sed ut perpetuo (0746D)erubescas.
Intelligite haec qui obliviscimini Deum, ne quando rapiat et non sit qui eripiat. Hucusque locutus est Asaph in persona Domini loquentis populo suo, et populo non suo; hic vero dicit in persona sua, admonendo posteros et alios consortes. Quasi dicat: Quia Dominus talia dicit populo suo, et talia populo non suo; ergo vos qui adhuc obliviscimini Deum actu, vitam male priorem non attendentes, et nihil boni agentes, intelligite et haec quae Dominus dicit populo suo, et quae dicit populo non suo, scilicet, ut male anteactam vitam in amaritudine animae nostrae attendentes possitis digne Deo dicere: Recogitabo tibi omnes actus meos, et reliqua. Intelligite, inquam, nunc cum tempus est, ne si non intellexeritis quando (pro aliquando) rapiat nos ut potens, et cui nemo potest contradicere; et tunc non sit aliquis qui de manu ejus vos eripiat, id est, eripere possit.
Sacrificium laudis honorificabit me, et illic iter quod (0747A)ostendam illi salutare Dei. Quasi dicat: Intelligite, inquam, haec qui obliviscimini Deum, Deum dico dicentem haec ad vestram instructionem. Sacrificium laudis, id est, laudabile sacrificium, honorificabit me. Attende quid sit laudabile sacrificium. Ille namque qui in peccatis perseverat, laudabiliter non sacrificat. Non enim vult nos Deus esse vel latrones in cruce insultantes, id est, inconversos, vel Pharisaeum in templo merita jactantem, id est, non vult nos arrogantes esse et superbos, sed potius vult ut et conversi justificemur, et animas nostras humiliemus, id est, nihil meritis nostris ascribamus; et deinde non nos solos in divitiis Dei esse desideremus, sed si quod bonum in nobis est, illud etiam aliis cupiamus. Et sic laudabiliter sacrificabimus. Est enim laudabile sacrificium, ut et convertamur de injustitia ad justitiam et humiles simus, et veram charitatis affectionem non modo erga Deum, sed etiam erga proximum, habeamus, scilicet, ut qui diligat Deum diligat et proximum. (0747B)Unde dicit: Sacrificium laudis honorificabit me. Et hoc ideo, quia illic in sacrificio laudis est iter, id est, via, quo itinere, id est, per quam viam ego ostendam illi, scilicet, cuique haec supra dicta intelligenti salutare Dei fuisse necessarium. Quisquis enim laudabile sacrificium insistit, justitiam, humilitatem, et charitatem attendit, quae tria causa fuerunt adventus Salvatoris. Ut enim aliquis de impio justus fieret, necessarius erat medicus; ut vero aliquis veram haberet humilitatem, ille fuit necessarius qui obediens Patri usque ad mortem factus est. Item quod aliquis haberet charitatem, non nisi per illum est, qui etiam in passione pro inimicis oravit dicens: Pater, ignosce illis, etc.
IN PSALMUM L. In finem psalmus David, cum venit ad eum Nathan propheta, quando intravit ad Bersabee ARGUMENTUM. (0747C)Sub occasione poenitentiae, qualiter populus in Babylone captivus poenitere debeat ostendit. Item in Actis apostolorum, ubi Paulus eligitur, et vox Pauli poenitentis.
EXPLANATIO. Historia quidem nota est, David regem concupita, rapta et constuprata Bersabee, virum ejus Uriam gladia Ammonitarum praemisisse, sed cognita per Nathan prophetam culpa, mox poenitentiae lacrymis quia deliquerat abluisse. Ubi maxime notandum est ideo sanctissimos quoque viros in talia nonnunquam cadere permissos, eorumque et culpas et poenitentiam Scripturae inditam, ut nobis infirmis et longe post eorum vestigia jacentibus, et in eorum casu cautelae timor commendetur, et in eorum correctione exemplum poenitentiae, et spes veniae detur, sed quia sanctorum gesta etiam sinistra mysterium nostrae salutis operantur. David Christum significat Bersabee, quae puteus saturitatis interpretatur, Ecclesiam praefigurat. Urias qui interpretatur lux mea Dei, diabolum demonstrat, qui (0747D)lucem sibi deitatis usurpare quaerebat, sed a Domino prostratus mundi regnum amisit, Ecclesiamque fidelium ei regendam dimisit. Quinque membris est psalmus iste discretus. Prima est satisfactio perfectissimae humilitatis. Secunda confidentia misericordiae coelestis. Tertia petit Dominum a peccatis aspectum avertere. Quarta dicit omnes peccatores ad desiderium supplicandi magis ac magis animandos, si tam ingens illi remitteretur iniquitas ejus. Quinta parte causa memoratur Ecclesiae quae per ejus erat semen adventu Domini construenda. Ubi jam laetus altari ejus offerendos vitulos pollicetur, sic ei supplicatio devota concluditur, et venturae salutis gaudia nuntiantur.
COMMENTARIUS. Miserere mei Deus secundum magnam. Psalmus iste cujus titulus est: Psalmus ipsi David, cum venit ad eum Nathan propheta, quia intravit ad Bersabee, sicut facit cautos eos qui nondum ceciderunt, ita (0748A)nec vult desperatos esse eos qui jam ceciderunt. Quisquis ergo peccasti, et dubitas poenitentiam agere de peccato tuo, desperando salutem tuam, attende David agentem. Ad te Nathan propheta missus non est, sed ipse David missus est. Attende ergo eum clamantem, et simul clama. Attende eum gementem, et congemisce. Attende flentem, et simul lacrymas junge. Quia intravit ad Bersabee. Bersabee mulier erat, uxor aliena. Cum dolore et tremore dico. Sed tamen Deus noluit taceri quod voluit scribi. Dicam ergo non exhortans ad imitationem, sed instruens ad timorem. Cujus pulchritudine sanctus David rex et propheta captus, cum jam in pace esset, et stans in solario nitidam eam ex opposito, et bene comptam videret, vocavit eam ad se, et intravit ad eam. Et sanctificata est mulier ab omni immunditia sua, hoc est concepit. Ideo autem per concipere accipitur mulier mundari ab immunditia, quia post conceptum fluxum sanguinis non patitur, quo (0748B)usque pepererit. Videns ergo David quia non posset celari adulterium, virum ejus Uriam ab exercitu revocavit, ut ille ad eam intraret et sic adulterium lateret. Cum autem ille ad eam intrare nollet, scripsit ad Joab principem militiae suae, qui exercitui praeerat, ut in qua parte gravius bellum incumberet, ipse Urias poneretur, ut sic periret. Quod ita factum est et ille occisus est. Et sic sanctus David homicidium adulterio addidit. Postea vero Nathan propheta ad eum missus est a Domino, ut redargueret eum de tanto peccato. Ecce quid homines cavere debeant dictum est; nunc vero si lapsi fuerint, quid imitentur dicendum est. Multi enim cum David cadere volunt, sed cum David resurgere nolunt. Non est autem propositum exemplum cadendi, sed, si cecideris, resurgendi. Attende itaque ne cadas, nec sit delectatio minorum lapsus majorum, sed potius casus majorum sit tremor minorum. Ad hoc enim propositum, ad hoc scriptum, ad hoc saepe in Ecclesia cantatum atque lectum audiant, qui non ceciderunt (0748C)ne cadant; qui vero ceciderunt, audiant ut resurgant. Tanti viri casum multi audiunt, et patrocinia peccandi sibi quaerunt. Quisquis vero ideo facit quia David fecit, pejus facit quam David faceret. David vero cecidit lapsu cupiditatis, non patrocinio sanctitatis. Multi vero salubriter audientes in casu tanti viri metiuntur infirmitatem suam. Et quod Deus damnat vitare volentes, oculos suos avertunt a vanitate, nec figunt eos in pulchritudine carnis alienae, scientes quia et si mulier longe est, libido prope est. Ne peccatum quod est in mortali corpore regnet. Peccatum est in corpore, cum delectaris; tunc vero regnat, cum consenseris. Quisquis vero haec audit, et non cecidit, cum David inde gaudeat, et Domino Deo suo gratias agat; qui vero jam lapsus est, et haec audit, attendat vulneris sui magnitudinem, nec desperet medici majestatem, et gemens cum David clamet et dicat: Miserere mei, Deus. Titulus supra dictus sic exponitur: Psalmus iste attribuitur ipsi (0748D)David prophetae, scilicet, cantatus tunc cum Nathan propheta venit ad eum, scilicet, ad ipsum David, missus a Domino ut redargueret, quia ipse intravit ad Bersabee. Nunc ad litteram redeamus. Vox prophetae est post perpetratum adulterium et homicidium, cum venisset Nathan ad eum, et sic orantis: Deus miserere mei, id est, adhibe mihi piam affectionem tuam non parvam, sed secundum tuam magnam misericordiam, id est, magnam misericordiam adhibe mihi, id est, piam affectionem tuam, quia ipsa vere est magna. Qui confitetur magnam miseriam, magnam rogat misericordiam. Quasi dicat: Grave valde est quod habeo, sed ad Omnipotentem confugio. De meo lethali vulnere desperarem, nisi tantum medicum reperirem.
Et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam. Quasi dicat: Iniquitas mea est, quia feci alii quod mihi nollem fieri, alterius, scilicet, conjugem adulteravi, et ipsum interfeci, quam (0749A)iniquitatem tu advertisti, tu conscripsisti. Nunc autem dele iniquitatem illam secundum multitudinem miserationum tuarum, id est, exhibitionum misericordiae tuae. Ex tua enim multa misericordia procedunt multae miserationes tuae. Attendis enim contemnentes, ut corrigas nescientes, ut doceas confitentes, ut ignoscas. Consequuntur misericordiam tuam nescienter peccantes, consequuntur eam et scienter peccantes; et non qualibet, sed magnam misericordiam et miserationes multas. Non possum dicere quia ignoranter. Non enim ignoravi quid mali sit contrectatio alienae subjugalis, et interfectio mariti nescientis, nec etiam irascentis.
Amplius lava me. Quasi dicat: Abluis illos qui ignoranter peccant, sed amplius lava me ab hac iniquitate mea, et caeteros qui scienter peccant. Vel lava me amplius quam sciam rogare. Vel amplius lava me, id est, non solum ab actuali iniquitate mea, sed etiam ab originali; et ita lava me, ut ex toto mundes me, et ab hoc peccato et ab aliis peccatis meis. Plus dicit (0749B)quam prius. Possunt enim quaedam lavari, et tamen non perfecte mundari. Et quasi aliquis dicat: Qua temeritate clamas? qua fiducia Deum justum invocas? Si enim justus est, odit peccatum. Et si justus est, vindicavit peccatum. Implora misericordiam, sed attende justitiam. Misericordiae enim est, ut peccanti ignoscat; justitiae vero, ut peccatum puniat. Quid ergo quaeris? Nunquid peccatum tuum impunitum manebit? Non, Domine. Novi justitiam, cujus imploro misericordiam. Sed ut tu peccatum meum punias nolo, quia ego punio; et ideo tu ignoscas, quia ego cognosco. Hoc est quod dicit.
Quoniam iniquitatem meam. Et potest simpliciter sic continuari. Vere debes me mundare et lavare, quoniam ego quantum valeo, idoneum me reddo, quia iniquitatem meam agnosco, ut a te ignoscatur. Et ita cognosco, quod peccatum meum non post dorsum mihi est ad obliviscendum, sed semper est contra me, id est, in conspectu meo ad puniendum. Post (0749C)dorsum fuit ei peccatum suum, quando Nathan propheta venit ad eum. Tunc enim quia iniquitatem suam non attendebat, alterius iniquitatem judicabat, quia cum propheta per simile eum redargueret, dixit: Homo qui hoc fecit morte morietur, et quadruplum ovem restituet. Et tunc Deus usus est quasi ferramento lingua ejus ad secandum vulnus ejus.
Tibi soli peccavi. Quasi dicat: Quia ego iniquitatem meam agnosco, et peccatum meum contra me est semper. Ergo, Domine, miserere, dele, lava, munda. Quod ideo te rogo, quia cum sim rex, tibi soli peccavi. Rex enim si peccat, soli Deo peccat, quia nullum alium pro peccatis suis puniet. Peccavi, inquam, tibi, et malum adulterium, scilicet, et homicidium, quod alios celare potui, feci coram te, id est, latere te non potuit. Ergo miserere, lava, munda. Et ideo dico miserere, ut justificeris, id est, justus et verus appareas in sermonibus, id est, in promissionibus tuis. Promisisti enim, de fructu ventris tui ponam super (0749D)sedem tuam; et ut hoc promissum impleatur, ideo miserere mei, et munda me. Tu solus es enim verus, omnis vero homo falsus. Miserere, inquam, ut justificeris et vincas, me dignum faciendo, cum judicaris, ab his, scilicet, qui dicunt non esse dignum quod de semine tam damnati hominis et scelerati, ut ego sum, facias nasci Christum tuum. Aliter quoque iste versus dicitur, quasi dicat: Ideo te solum rogo ut miserearis mei, quia tibi soli peccavi. Tu enim solus sine peccato es, et ideo solus mederi, solus peccata dimittere potes. Quod taliter dicere est, quasi aeger aliquis alicui bono medico diceret: Tibi soli aegroto, id est, non possum sanari ab alio nisi a te solo. Peccavi, inquam, tibi soli, et malum quod alios latuit coram te feci, id est, te latere non potuit. Et in tantum tibi soli peccavi, id est, in tantum es tu solus sine peccato, ut nec etiam in lingua pecces, sed justificeris in sermonibus tuis, id est, sis verus in omnibus verbis tuis, et vincas omnes judicatos, et (0750A)etiam judices cum judicaris, quia solus sine culpa judicaris. Difficile est cognoscere cui loquatur, cum manifestum sit quod Pater, cui prius loqui videbatur, non sit judicatus, sed praevidit propheta per spiritum judicem verum judicandum, et justum ab impiis damnandum. Et ideo vincentem, quia nihil in eo esset quod judicaret. Ipse enim solus inter homines verus, inter homines sine peccato solus, juxta quod ipse dicit: Si peccatum vidistis in me, dicite. Et ne aliquod vitium quod celaret homines in eo lateret, appropinquante tempore passionis dixit: Venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam. Nihil scilicet dignum morte invenit in me, vel damnatione. Et quasi aliquis dicat: Cur ergo moreris? cur pateris? Subdit: Non ideo morior vel patior, quod peccatum in me sit; sed ut cognoscat mundus quia ego diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Surgite, eamus hinc, et tunc venit ad passionem. Ipse enim dignus pro indignis, justus pro injustis passus est: huic tali nullum peccatum (0750B)habenti loquitur hic propheta dicens: Et in tantum sine peccato es, ut vincas cum judicaris. Quasi dicat: Tu superas omnes homines, tu superas omnes judices, quia ad tuum respectum etiam hi qui videntur justi sunt injusti, quia nemo mundus in conspectu tuo, etiam puer cujus vita unius diei est super terram, et ad tuam comparationem etiam coeli sunt immundi; et ideo superas omnes, quia tu solus injuste judicaris. Vincis ergo cum judicaris. Judicatos vocat sanctos crucifixos, ut Petrum et Andream, et alios diversis modis pro nomine Dei afflictos, quos omnes cum judicatus fuit, vicit homo Dominicus. Quia et si parum in illis, tamen inveniebatur aliquid morte dignum.
Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea. Quasi dicat: Ecce quomodo vincis omnes. Non enim solus vincis tales, qualis ego sum nunc post tantum commissum, sed etiam vincis me talem, qualis primum fui, et omnem (0750C)hominem, quia habes quid ab ipsa origine mihi et omnibus imputes. Quod sic dicit, transferendo in se humanum genus, nam ego conceptus sum in iniquitatibus, sicut omnis homo. Nunquid iste ex justo viro Jesse, et de legali conjuge natus est in iniquitatibus, id est, in adulterio conceptus? Nequaquam. Hoc enim castum opus in conjuge, non habet quidem culpam, sed tamen attrahit debitam poenam, id est, delectationem. Quae quia ex iniquitate, id est, ex praevaricatione hominis primi processit, et quia ipsa quodam modo iniquitas est, ideo dicit, in iniquitatibus conceptus sum. Ille vero victor, quia solus sine delectatione conceptus est, ideo solus sine dolore natus est. Et ideo solus habet quod etiam unius diei puero imputet. Et in peccatis concepit. Probat quasi a majori per sexum fragiliorem, quod dixit. Quasi dicat: Vere in iniquitatibus conceptus sum; nam si haec possunt esse, quod a patre in iniquitatibus conceptus sum necesse mater mea in peccato delectationis (0750D)concepit me. Facilius enim et magis etiam femineus sexus delectatione corrumpitur. Potest et aliter iste idem versus continuari, quasi dicat: Quia tibi soli peccavi, ergo miserere mei. Et necesse est ut miserearis, quoniam non solum a tam gravi actuali commisso, sed etiam ab originali peccato oppressus sum, quia in iniquitatibus conceptus sum, etc.
Ecce enim veritatem dilexisti. Dico quidem in iniquitatibus conceptus sum, nec tamen hoc ideo dico, ut in te auctorem culpam refundam, sed quia verum est. Et ideo ego verum dico, quia tu diligis veritatem, id est, vera dicentes. Vel aliter etiam continuatur, quasi dicat: Quia in iniquitatibus conceptus sum, ergo, Domine, miserere; et ideo rogo ut miserearis, quia si non misereberis, punies. Et ecce quare punies, scilicet, ideo, quia dilexisti veritatem id est, verum judicium in tantum quod impunit peccata eorum etiam quibus ignoscis, non relinquis, quia dilexisti veritatem, id est, verum judicium, sed (0751A)tamen praerogasti misericordiam, ut et veritatem conservares. Ignoscis enim confitenti, sed seipsum punienti. Et sic misericordia et veritas conservatur. Misericordia quidem, quia homo liberatur; veritas vero, quia peccatum punitur.
Incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi. Sic continuatur: Dico quia si non misereberis, punies; sed vere misereberis, quia jam mihi hoc promisisti. Nam manifestasti mihi per Nathan prophetam, imo per spiritum dicentem mihi per prophetam: Dimissum est tibi peccatum tuum. Manifestasti incerta et occulta sapientiae tuae, id est, dispositionis atque reparationis novae, felicitatis aeternae. Elegit enim in ipso ante mundi constitutionem. Quae autem incerta, et quae occulta? Scilicet, quod etiam talibus et tam gravibus peccatis ignoscis. Quod hominibus prius incertum fuit, quia dubitatur an Deus ignosceret post tam gravem lapsum, et sic an ulla humani generis reparatio esset ignorabant. Sed David hoc (0751B)experimento monstratum est, propheta dicente ad eum: Dimissum est tibi peccatum tuum, quia per similitudinem hanc reparationem etiam in aliis attendit. De hoc incerto, id est de reparatione post tam gravem lapsum dubitantes, an unquam eis ignosceretur, egerunt Ninivitae poenitentiam in praedicatione Jonae, humiliantes se in omni contritione, a minore usque ad majorem. Quod vero incertum esset in verbis istis ostenditur: Quis scit si convertatur et ignoscat Deus et revertatur a furore irae suae, et non peribimus? Qui enim hoc dixit, incertum hoc habuit; sed tamen Ninivitae, ut ipse, si posset esse, remanere noluerunt. Et quia digne poenituerunt, ideo reipsa quod prius incertum habebat cognoverunt, quoniam ut interminatus propheta fuerat, eversa est civitas illorum, versa quidem in malo, et aedificata in bono. Quod autem dicit: Incerta et occulta, neutrum superfluit, quia per occulta determinat incerta. Sunt enim quaedam incerta quae in natura (0751C)sua sunt incerta. Haec autem ideo tantum erant incerta, quia hominibus occulta. Et est hoc totum aequipollenter dicere: Manifestasti mihi per prophetam reparationem humanam. Quomodo autem fiet haec reparatio? Hoc modo, scilicet, quia sicut tu praecepisti in lege leprosos ut mundarentur aspergi hyssopo in sanguine rufae vitulae intincto, sic asperges me et alios hyssopo et sanguine vituli non signo, sed significato, et sic mundabimur. Possunt et aliter secundum aliam sententiam hae continuationes partim fieri. Secundum enim quod praecedentem versum continuavimus: Non hoc ideo dico, ut refundam culpam in auctorem, sed quia tu, Domine, diligis veritatem. Talis repetitio fiat, ut quod sequitur continuetur: Quia in iniquitatibus conceptus sum. Ergo miserere mei, Deus, et munda me. Et vere misereberis, quia jam manifestasti mihi per legalia instituta incerta et occulta sapientiae tuae, id est, dispositionis tuae, scilicet, humanitatis reparationem. Et quomodo manifestasti? Ita, scilicet, quia fecisti (0751D)me per signa intelligere significata. In lege enim praeceptum erat ut leprosi extra castra ejicerentur, et deinde ad emundationem fasciculo hyssopi in sanguine vituli intincto aspergerentur, et emundati reducerentur. In quo reparatio humana praefiguratur. Hyssopus humilis herba est, quae valet ad vitium pulmonis, ex quo pulmone praecedit anhelitus, per quem anhelitum tumor superbiae designatur. Per hyssopum vero humilitas Christi intelligitur, quae vim medicamenti ad reprimendum in nobis tumorem veteris superbiae et animositatis habuit. Per sanguinem quoque rufae vitulae passio Christi significatur, per aspersionem vero hyssopi in sanguine intincti, qua leprosi emundabantur, hoc praemonstrabatur, quod quicunque humili Christo se conformarent, et sanguine ejus aspergerentur, id est, passionem ejus imitarentur, illi vere ab omni lepra peccatorum mundarentur, quod sanctus David per Spiritum sanctum futurum intellexit. Et inde dicit hoc modo: Per legalia (0752A)signa incerta sapientiae tuae manifestasti mihi, quia fecisti me intelligere quod sicut leprosi aspersi hyssopo, et sanguine vituli mundabantur, ita tu me et alios Christi imitatores asperges hyssopo, sanguine vituli intincto, significato non signo, et sic a peccatis mundabor. Et qualiter intelligat asperges exponit, scilicet, lavabis me per hyssopum illum, et hoc adeo, quod ego dealbabor super nivem, id est, super omnem corporalem mundationem, scilicet, interius mundabor. Quae mundatio excellit omnem exteriorem mundationem. Nivem autem pro exteriori et digniori mundatione ideo ponit, quia candidior inter exteriora est.
Auditui meo dabis gaudium et laetitiam, et exsultabunt ossa humiliata. Asperges me, inquam, et me asperso dabis gaudium et laetitiam, id est, perfectam et plenariam laetitiam dabis auditui meo, id est, mihi audienti, hoc est, humilianti me, et discenti, non dicenti, id est, peccatum meum defendenti. Tutius (0752B)enim longe est audire quam dicere, quia ille qui audit humiliat se et discit; qui vero dicit, superbit. Et est quasi dicat: Audiendo laetabor, dicendo vero tristabor. Ipse paratus est veniam dare. Non intercludamus ergo nobis veniam aperiendo vocem defensionis, sed aperiamus sinum confessionis. De hoc gaudio ille quo in natis mulierum non surrexit major Joanne Baptista ait: Amicus sponsi non dicit et cadit, sed stat et audit. Quia enim audit, stat, et gaudio gaudet, non quia dicit, sed quia audit vocem sponsi, id est, quia discit, dabis, inquam, mihi gaudium audienti; et hoc ideo, quia ossa, id est, firmamentum animae meae, virtutes, scilicet, quae prius humiliata erant, dicendo exsultabunt, quia statum suum obtinebunt audiendo. Potest etiam de futuro versus iste accipi, quasi dicat: Hic laudabis me, et dealbabis; tandem vero dabis plenariam laetitiam auditui meo, scilicet, cum audiam te dicentem: Euge, bone et fidelis, intra in gaudium Domini tui, et tunc ossa, id est, firmamenta animae meae hic (0752C)humiliata per poenitentiam gaudebunt, ibi clarificata per gloriam.
Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele. Quasi dicat: Dico quia dabis mihi gaudium, et ossa mea exsultabunt. Et ubi hoc fiat, sicut prius, dum ego averti faciem meam, tu avertisti; ita nunc dum ego averto, tu averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele, quas prius avertendo scripsisti, modo avertendo dele. Et ut eas deleas, o Deus, cor quod per me factum est immundum, crea in me mundum, et fac omnes cogitationes meas mundas, innova spiritum, id est, intellectum modo inveteratum et curvatum, ita ut facias eum rectum in visceribus meis, id est, in anima mea. Spiritus hujus prius fuit rectus, et Spiritui Dei collimatus, quandiu a voluntate Dei non dissensit; quando vero ad carnis concupiscentiam et delectationem terrenam se incurvavit, tunc spiritus ejus distortus et inveteratus est. Et ideo nunc rogat ut innovetur, et (0752D)sursum regatur, ut rursus Spiritui Dei collimetur, scilicet, ut nihil quod Deo placuerit sibi displiceat, ut quidquid patitur, ipse vel alius justum esse credat, quod ita factum est. Tunc enim spiritus ejus fuit rectus, cum omnem persecutionem quam ab Absalom filio suo passus est meritis suis imputavit. Et dum quidem miles Absalom multa convicia ei inferret, et quidam de suis interficere eum vellet, hoc fieri prohibuit dicens: Noli eum interficere; misit enim Deus eum ut maledicat mihi propter peccata mea, multa nimis et inenarrabilia.
Ne projicias me a facie tua, et Spiritum sanctum tuum ne auferas a me. Innova, inquam, spiritum meum, et de caetero ne projicias me a facie tua, id est, ne permittas me amplius relabi in peccatum, ut projiciar a facie tua, id est, fiam indignus tua praesentia, et ne auferas a me tuum sanctum Spiritum, per cujus donum haec habeo, ut jam confitear et poenitentiam agam de peccato meo. Nemo enim per se (0753A)habet quod poenitentiam et confessionem facit, sed per Spiritum Dei, cui scelera et immunditia displicent, sicut e contra immundo spiritui placent. Non potest ergo negari quin David, cum jam poeniteret, Spiritum sanctum haberet. Et pro hoc spiritu rogat, ne sibi Deus eum auferat, scilicet, ne forte a confessione et poenitentia desistat.
Redde mihi laetitiam salutaris tui, et Spiritu principali confirma me. Non auferas, inquam, a me spiritum tuum, et, non auferendo illum, redde mihi laetitiam salutaris tui, quam laetitiam per peccatum amisi, quia non scio esse laetandum de adventu ejus alicui, nisi qui se conformaverit ei. Et illam talem laetitiam per Spiritum tuum redde mihi, et ea reddita confirma me, ne amplius eam amittam, Spiritu principali, id est Spiritu sancto, qui ideo dicitur principalis, quia quidquid boni est nostro spiritui ab illo procedit.
Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur. Confirma me, inquam, quia ego confirmatus non ero (0753B)ingratus. Namque docebo verbo et exemplo iniquos quoslibet, et per me et per successores meos vias tuas, id est, opera tua; et non solum iniquos docebo, sed et impios, id est, idololatras, quia proponam me exemplum eis, ne desperent; et sic impii, id est, aliae illae oves ad te convertentur.
Libera me de sanguinibus Deus, Deus salutis meae. Quasi dicat: Et ut doceam iniquos et impios, ideo, Deus, libera me de sanguinibus, id est, de concupiscentiis carnalibus; has enim expertus fuerat, quia per has ceciderat, et ideo ab eis liberari rogat. Tu, dico, qui es Deus, dator verae salutis meae, illius, scilicet, cui nulla subrepet corruptio, cui nulla accedet defectio, ubi cibo non fulciamur, neque esca reficiamur, sed tamen non erimus tunc sine potu et cibo, quia ipse Deus erit noster cibus et potus, cibus, scilicet, reficiens, et nunquam deficiens. Libera me, inquam, et si tu me liberaveris, tunc lingua mea exsultabit, id est, exsultanter aliis annuntiabit justitiam omnem esse tuam, nullam meam. Quasi dicat: (0753C)Non ero de numero illorum, qui de meritis praesumentes, et suam justitiam statuere volentes, justitiae tuae noluerunt esse subjecti; et ideo non justitia meritorum, sed solam justitiam tuam gratis justificantem annuntiabo.
Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam. Vere liberabis me, quia tu, Domine, aperies labia mea, id est, labia cordis mei, quae prius clausa erant per peccatum, illa aperies ad intelligendum; et ideo os meum exterius annuntiabit laudem tuam, non meam, hanc, scilicet, laudem, quod a te creatus sum, peccans non derelictus sum, atque ut confiterer admonitus sum, et ut securus essem mundatus sum. Et hoc quasi dicat: Sacrificium laudis tibi offeram tantum, ideo quia aliud sacrificium non vis tibi offerri. Nam si tu aliud voluisses, ego utique illud dedissem, id est, jam pridem me a talibus etiam non abstinuissem. Sed est quasi dicat: Quando non vis, quia futurum est quod tu non delectaberis (0753D)non solum minoribus legalibus sacrificiis, sed etiam holocaustis, quibus maxime, quia nihil subtrahitur tibi, in eis delectari videris. Sciendum quia tempore sancti David locum adhuc habuerunt legalia sacrificia, sed attendit iste per Spiritum illa esse signa et promittentia, et ideo futurum esse quando fierent irrita, et haberent locum significata tantum atque promissa, postquam enim veritas est oblata, cessavit umbra. Semper tamen locum habuerunt significata sacrificia, quia etiam manente umbra Deo exstiterunt gratissima.
Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum. Quasi aliquis dicat: Quandoquidem Dominus non vult sacrificia, quid ergo faciemus? nunquid ad altare ejus vacuis manibus veniemus? Non utique. Quia tibi Deo erit sacrificium acceptabile spiritus contribulatus. Et qui sit spiritus contribulatus exponit, cor, scilicet, contritum labore poenitentiae, et humiliatum a timore superbiae, erit tibi sacrificium (0754A)acceptabile, quia erit quando taurum et hircum et caetera talia despicies, istud vero nunquam depicies.
Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion. Ut talia sacrificia tibi offerantur, ideo, Domine, fac benigne Sion, id est, mitte Ecclesiae tuae Salvatorem, quem es eis missurus. Quae Ecclesia Sion dicitur, quia per Sion omnes illi significantur qui sunt in speculatione, et qui in praesenti tantum volunt esse in spe, et tandem in re. Et hoc facias non in meritis ejus, sed in bona tantum voluntate tua. Gratia enim gratis est data, et aedificentur muri Jerusalem futurae, id est, munimenta nostrae immortalitatis et incorruptionis. Qui muri modo aedificantur in Sion per fidem, spem, charitatem, tunc autem firmi erunt, cum ad Jerusalem, id est, ad veram visionem perveniemus. Nihil enim aliud hi muri sunt, nisi indeficiens immortalitas et impassibilitas. Potest etiam versus iste ad quamcunque fidelem animam per se (0754B)referri, ut sic dicatur: Benigne fac, Domine, unicuique Sion, id est, fideli et speculanti animae, mittendo ei Salvatorem suum, non in meritis, sed in bona voluntate tua; et aedificentur muri, id est, munimenta ejus, virtutes, scilicet. Ejus dico quae nunc est Sion, et tandem erit Jerusalem, cum ad veram, scilicet, pervenerit visionem.
Tunc acceptabis sacrificium justitiae. Quasi dicat: nunc interim acceptabis pro peccato sacrificium cor contritum et humiliatum; sed tunc, id est, aedificatis muris Jerusalem, acceptabis, id est, acceptabile habebis tantum sacrificium justitiae, id est, vitulos labiorum, quos tunc tibi offerent: Beati enim qui habitant in domo tua, Domine, in saecula saeculorum laudabunt te. Quae laus ideo dicitur sacrificium justitiae, quia quid justius quam ut in aeterna beatitudine positi illum laudent, per quem illic erunt? Nihil utique. Et tunc acceptabis, oblationes, id est, sacrificium secundum animam. Et holocausta, id est, sacrificium secundum universam naturam humanam, quia non (0754C)solum anima in usum sacrificii consumetur a charitate in suam immortalitatem et impassibilitatem, sed etiam corpus consumetur in corruptionem et impassibilitatem aeternam. Et ideo tunc imponent vitulos, id est, se ipsos in innocentia novae vitae renovatos super tuum altare, id est, in intima mentis devotione, quae est tuum altare, quia ibi sacrificatur tibi, quod est dicere: Omni devotione praesentabunt tibi se in innocentia novae vitae.