De meditatione passionis Christi per VII horas diei

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De meditatione passionis Christi per VII horas diei
Auctor incertus
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 94


De meditatione passionis Christi per VII horas diei (Auctor incertus (Beda?)), J. P. Migne

PRAEFATIO.

(0561C) Septies in die laudem dixi tibi. Rogasti me, ut aliquemcunque modum meditandi in passione Dei monstrarem tibi secundum septem horas diei, quia super omnia haec dicebas desiderare te ut posses frequentem habere memoriam ejus, qui pro te voluit multa pati. Idcirco ejus amore et adjutorio substiti, prout brevius et melius potui, scripsi quae devotissime postulasti, non omnia exponendo, sed multas (0561D)tangendo rationes, quas tibi exponendas et perficiendas reliqui. Anima enim contemplativa et spiritualis de paucis extrahit multa, et anima rudis et carnalis de multis significat pauca. Quapropter quoque scias, quod si hac scientia, quae super omnes scientias est nobilissima volueris proficere, cum magno studio oportet te abstinere a cibo delicato et potu immoderato, et ad necessitatem parcent [ F. parcum] jus sumere de utroque: oportet etiam ut a multiloquio caveas et laetitia vana et inepta. Non enim decet, qui vult Christi dolorem sentire, verbis et rebus lusoriis et in gaudio vano se inutiliter occupare, ut breviter dicam, a sollicitudine temporali et delectatione carnali seu consolatione: etiam oportet cum multa diligentia cogitare, quod non convenit consolatio carnalis et contemplatio Dominicae passionis. Necessarium etiam esse, ut aliquando ista cogites in contemplatione tua, ac si praesens tum temporis fuisses, quando passus fuit. Et ita te habeas in dolendo, ac (0562C)si Dominum tuum coram oculis tuis haberes patientem, et ita ipse Dominus praesens erit, et accipiet tua vota.

MEDITATIO COMPLETORII. Primo igitur a completorio est incipiendum. Completorium dici potest, quia in ipso cursus diei completur. Similiter Dominus noster Jesus Christus, completo cursu praedicationis, et coena facta cum discipulis suis, de qua coena et de sacratissimo dono sui (0562D)corporis et sanguine ibi tradito debes frequenter et devotissime cogitare. Coena in qua illa tam singulariter et gloriosissime celebrata, et lotis discipulorum pedibus et facto sermone exivit cum discipulis suis in montem Oliveti, ubi capiendus erat, et ab amicis suis separandus, quando complendum erat, quod dixerat propheta: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis. Secundo hic cogitabis qualiter dixit Dominus discipulis suis, Surgite, eamus hinc; et respondebis ei in spiritu, Domine, quo ibimus? et ipse tibi in spiritu respondebit: Ibimus ad passionem meam, ibimus ad angustiam meam, et ad separationem a vobis, corporaliter in hoc mundo. Et: Quicunque voluerit venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Et tu respondebis: Ibo, Domine, et ego tecum, et sequar te sicut ad mortem, sic etiam ad vitam. Domine Jesu, non sinas me a tuo latere separari. Postea cogita, quod dixit discipulis suis: Dormitis? vigilate et orate, ut (0563A)non intretis in tentationem; spiritus quidem promptus est, caro autem infirma: et tu respondebis iterum Domino: Domine, qui mandasti quod vigilemus et oremus, tu da nobis gratiam ad haec facienda, quia licet spiritu prompti sumus, caro autem infirma et tota pigra et tota somno, cibo et potu plena, nec potest sustinere quod vix per unam horam perfecte tecum vigilet, tecum oret ne cadat in tentationem. Ita potes ipsum Dominum exorare. Respice etiam, qualiter jacebant discipuli dormientes, et qualiter ostendit modum orandi in gestu corporis et verbo pio, et per angelum ibi apparentem. Dicitur enim quod procidit in faciem suam super terram, et oravit ibidem dicens: Pater, si fieri potest, transfer calicem hunc a me. Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu. Et ecce apparuit illi angelus de coelo confortans eum, et in agone prolixius orabat, et factus est sudor ejus tanquam guttae sanguinis decidentes infra. Nota ergo hic omnia verba et modum; ita et tu debes (0563B)facere, scilicet cadens in faciem tuam: non retro videas, sed ea quae rogas coram te habeas et teneas in mente non retro, uti in dicendo et cor alibi tenendo: et quod voluntas praesens sit, et quod non tepide, sed cum magno labore ores et dolore, sicut Deus fecit, et quod non parum, sed prolixe, et tunc statim videbis, quomodo angelus aderit, qui te adjuvet et confortet, et orationem tuam Deo praesentet. Propter exemplum omnium nostrum ille angelus apparuit, confortans Dominum; et non semel, sed frequenter est orandum, sicut ipse ostendit per trinam suam orationem; et tu ora pro vivis, pro peccatoribus, pro te et amicis tuis et commissis. Considera ergo, quis fuit dolor ille, quando discipuli sui devotissimi abierunt, quando oportuit, quod a magistro suo dilecto separarentur, o quam inviti, o quam devoti, o qualiter plorantes, o quales voces et clamores et suspiria dantes, sicut orphani recedebant: perpende quod recedentes dicebant: O magister bone et dulcis pater, o benigne Domine, quomodo ita separamur (0563C)a te, quomodo, pater sancte, filii tui fugiunt a te? quo ibimus, Domine? Haec et multa similia dicere poterant. O quoties respiciebant, videntes qualiter Dominus suus ligatus et sine honore trahebatur: o quoties se in terram projiciebant et ad coelum clamabant! Cogitare potes, si Domina mater sua ibi fuisset, quid fecisset, dic in corde tuo: O Domina mea, quomodo non cogitas, qualiter filius tuus dilectissimus vadit: o Domina, quam mala, quam amara dies crastina erit tibi, quando audies et videbis tam crudele spectaculum: o Domine Jesu, qui omnia potes sustinere, quod non rumpatur prae dolore cum cogitat te, o magister bone, agnus innocens, quomodo ibas inter lupos et te mordebant canes pessimi, et non clamabas, sed tanquam agnus innocens ad mortem ibas. Dicitur enim, quod imposuerunt catenam collo tuo, et quod ligaverunt sanctissimas manus tuas, et cum impetu tanquam contra latronem secedentes, et te percutientes duxerunt (0563D)ad Annam, et postea ad Caipham, ubi erant congregati principes Judaeorum, et te exspectabant. Bene etiam potes cogitare quam male eum receperunt, et eum sine honore sedere fecerunt forte in terra viliter coram ipsis. Et tu haec omnia in spiritu cogitabis et videbis. Hucusque de completorio, circa quod multa cogitabis.

MEDITATIO HORAE MATUTINALIS. Hora matutinali excitaberis a somno tuo plenus lacrymis et dolore confectus, propter ea quae post completorium cogitasti, et tunc meditaberis et in spiritu videbis, qualiter Dominus tuus sederit inter inimicos, quia derelictus a suis discipulis et amicis. Ecce credo quod dices: O Domine Jesu, quomodo sedes ita et tam despectus, et tam inhonoratus? Ubi sunt discipuli tui et amici? O unicum bonum meum, o gaudium singulare meum et consilium meum, quid faciam, cum te videam ita stare? Dices etiam (0564A)Joanni, qui etiam praesens erat: O Joannes, quomodo stat ita Dominus et magister noster? Cogita qualiter dolebant Petrus et Joannes haec videntes, cogita quando dixit Dominus Jesus Judaeis, Amen dico vobis, videbitis Filium hominis sedentem ad dexteram Dei, qualiter tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua dicens, Blasphemavit; et qualiter tunc omnes fere insimul irruerunt qui circumstabant super Dominum tuum Jesum. Alii dabant palmas in serenissimam faciem ejus, alii manu versa percutiebant dulcissimum et mellifluum os ejus, alii in collum ejus sanctissimum, alii spuebant in faciem ejus benignissimam, alii evellebant sanctissimam barbam ejus, alii per suos capillos venerabiles ipsum trahebant, et sicut existimo inter pedes calcabant Dominum tuum, et Dominum angelorum male tractabant sine reverentia et sine aliqua pietate. Et sic Jesus exhibuit seipsum unicuique pro vobis. Cum enim essent crudelissimi et sine misericordia, omnia (0564B)mala et vituperia quae poterant, faciebant ei; alii ut placerent majoribus, qui erant immanissimi. Quid ergo tu facies, si haec videris? nunquid projiceres te super Dominum tuum, et diceres: Nolite jam, nolite facere tantum malum Domino meo? Ecce me, facite mihi, et Domino meo tantas injurias non irrogetis. Et tunc amplexareris flexis genibus Dominum tuum, et magistrum tuum, et susciperes libenter super te percussiones. Cogita qualiter Judaei vadunt ad dormiendum, et Dominus tuus dilectus relinquitur ligatus. Postea fatigati principes Judaeorum, et miserti sunt iniquitatis, et caeteri vadunt ad dormiendum, et Dominus relinquitur ligatus cum custodibus, et fortassis penitus in uno angulo domus separatus, afflictus nimio frigore et labore, quia hyems erat, et maxime noctes longae nimis. Tu ergo ibis ad eum, et sedebis ad pedes, dolens et lugens, et tunc devotissime osculaberis manus et pedes ejus venerabiles, et vincula illa diversissima, et dices: (0564C)O Domine, saltem requiescat caput tuum sanctissimum super humerum meum, ex quo te non possum liberare. Et tunc recommendabis te ei devotissime, et omnes amicos tuos, et totum absque dubio concedet tibi, quidquid rogaveris et petieris ab eo, et dices ei quod in crastinum nuntiabis matri ei dignissimae, et sic ad pedes ejus sanctissimos et beatissimos, vel juxta pectus ejus gloriosissimum aliquantulum dormitabis et quiesces, et tum dormire potes in tali statu videns Dominum tuum.

MEDITATIO HORAE PRIMAE. Hora prima, corde doloroso et moesto meditaberis, qualiter mane facto convenerint Judaei ad consilium suum, et ducitur ibi afflictus nimis Dominus tuus dilectus Jesus; cum autem volunt eum de domo ducere, dicentes, ut aestimo: Surge, surge, Jesu; quid facis, dormis, an non? quia principes et sacerdotes mandant, quod ducaris ad consilium, ubi te exspectant cum populo, volentes te dare Pilato. Tu autem (0564D)cogites ad haec te esse cum ipso et dices: Heu, Domine mi, heu, magister bone, quia jam te volunt tradere morti: o Domine, quam crudeles, quam dolorosi rumores: o Domine, quam lugubrem visionem videbit mater tua dulcissima, quam amaros rumores audiet, tam ipsa quam omnes qui te diligunt: o Domine, quid miser ego faciam; ibo tecum, Domine, vel ibo nuntiare Dominae meae dignissimae matri tuae, ut veniat ad te. Postea videbis quomodo intrat afflictus et ligatus. Omnes respiciunt in eum resultantes ei: O Jesu, hic es! quomodo si propheta eras non providebas ista? Talia et multa similia poterant ei dicere illi maledicti. Si autem aliam viam volueris tenere, cogitabis sic: audies sic dici quod Jesus captus tenetur a Judaeis, et tunc veniens videbis eum ligatum cadens ante ipsum et plorans, et formans verba tui doloris. Postea audies ibi falsa testimonia contra eum, et principem sacerdotum dicentem et quaerentem: Si es Christus Filius Dei benedicti? (0565A)Et audies Dominum mansuetissime respondentem, Tu dixisti. Et illud verbum quod supradictum est, Amodo videbitis Filium hominis, etc., quam responsionem ipsi reputantes blasphemiam, fecerunt ut aestimo sicut prius fecerant. Considera etiam quomodo postea duxerint eum ad Pilatum, manibus post tergum ligatis vel ante, et, ut dicitur, catenam in collo ejus, quae postea ostendebatur in Hierusalem peregrinis pro magna devotione, quae submittebatur in ea colla, et propterea in hac hora convenit populus ad confitendum et laudandum Dominum, quia ipse est judex vivorum et mortuorum, quam damnandi Judaei in hac hora perire concesserunt.

MEDITATIO AD TERTIAM. Hora tertia cogitabis moestus et tristis, qualiter audis tam per omnes plateas Hierusalem, quod Dominus tuus tenetur captus, et quomodo volunt eum crucifigere. Et quomodo audiens haec dolorosa mater (0565B)ducta cum inaestimabili lamento et fletu et planctu a senioribus suis quasi mortua, et venit ad videndum filium suum sic afflictum, sic ligatum, sic consputum, et omni solatio et auxilio destitutum, a discipulis atque omnibus derelictum, nec se in aliquo excusantem: et ipse Jesus videt eam in terra prostratam et exanimem, et sorores et alios qui secum venerant. Quis putas dolor fuit, obsecro? utique cogita tantam, si potes, amaritudinem, si piam habes animam. O bone Jesu, o bone Domine, ubique et semper tibi dolor multiplicabatur. Dolorem enim matris tuae tibi reputabas tuum. Postremo mittitur ad Herodem, et fit concursus populorum magnus sequentium ipsum. O Domina, qualiter ibas, vel quis te juvabat ire? Certe exemplum eras doloris omnibus amantibus Christum. Tu autem, charissime, cogita quam libenter juvares et associares eam sic tristem et moestam, et postea vide qualiter interrogabat eum Herodes, et non vult ei Dominus loqui, sed stat sicut agnus mansuetus coram eo ligatus; et quomodo illusit eum Herodes (0565C)cum exercitu suo, et remisit eum ad Pilatum. Postea cogita quomodo habebat illos suos pedes sanctissimos confractos, quia cum maxima festinatione duxerant eum, et reduxerant: nec credas quod esset calceatus, quia nec ipse nec discipuli ejus calceamentis utebantur. Postea cogita qualiter reductus ad Pilatum denudatur et ligatur ad columnam, et quam immanissime flagellatur, et ejus latus candidissimum sanguine ejus roseo rubricatur, et qualiter imponitur corona spinea super reverendissimum caput ejus, et sanguis ejus fluit per genas ejus, postea circumdatur pallio rubeo, et ponitur arundo in manu ejus ad derisionem et confusionem, et sic paratum facit eum Pilatus exire ad Judaeos, qui non clamant intus propter festum; et tunc clamaverunt illi diaboli filii, Tolle, tolle, crucifige eum. Haec omnia possunt te excitare ad dolorem, si attente et spatiose et frequenter cogitaveris, et tunc exclamabis: O bone Domine, quomodo tu denudaris, qui nudos vestire soles: quomodo (0565D)tu ligaris, qui ligatos a daemonibus ab infirmitatibus detentos liberas, et sic per singula cogita, quomodo flectebant genua coram eo, et percutiebant caput ejus arundine, et dixerunt, Ave Rex Judaeorum. O Deus Pater, qualiter sustines tantum opprobrium; tantum vituperium Filio tuo dilecto fieri: o si omnibus qui ad te clamant devote, misericors es, cur Domino meo dilectissimo Filio tuo tam crudelis videris? Quare non sustines angelos tuos juvare Dominum suum? Quare sic vis eum ab hominibus impiis pati tormentum? O Domina, quid tu faciebas cum hoc videbas? Quid dicebas, obsecro, Domina indica animae meae vel potius fac sentire, quia non possum sicut desidero sentire, fac me sentire propter amorem dilectissimi Filii tui, dilecta Domina mea. Tandem Pilatus dedit sententiam crudelissimam ut crucifigeretur. Cogita quantum clamaverunt amici ejus, quando illam sententiam audiverunt. Deinde ponunt crucem super humeros ejus, ut portet ipsam. Certe, charissime, (0566A)bene faceres si juvares Dominum tuum, et diceres: Date, obsecro, crucem Domini mei, et portabo eam: o Domina mea, credo quod tu libenter portares eam, si posses; o quam tristes, quam dolentes, quam clamantes, quam plorantes ibant sanctae mulieres, sustinentes Dominam meam matrem ejus, non valentem se sustinere. Ad quas conversus Dominus Jesus ait: Filiae Hierusalem, nolite flere super me, sed super vos et filios vestros, quoniam ecce venient dies in quibus dicent: Beatae steriles et ventres qui non germinent, et ubera quae non lactaverunt. Tunc incipient montibus dicere, Cadite super nos: et collibus, Operite nos, quia si viridi ligno haec faciunt [fiunt], arido quid fiet? Certe, Domine Jesu, verum est, quia si tu arbor sancta lignum fructuosum et benedictum tantum pateris, et ramis tuis spoliaris, quid erit de nobis miseris, qui sumus lignum siccum et aptum pro igne?

MEDITATIO HORAE SEXTAE. (0566B)Hora sexta cogitabis dolens et tristis haec omnia quae dicam tibi. Cogita quod usque ad locum Calvariae populus clamans venit, et tunc ibi videntibus omnibus exspoliatur suis vestibus, et cum maximo dolore, quia vestis interior adhaerebat ei fortiter propter sanguinem flagellationis, et tunc apparuit corpus ejus, tam eleganter figuratum, totum cruentatum. O quantus dolor tibi erat, mater sanctissima, cum aspiceres ista. Deinde parata cruce dicunt ei, Ascende, Jesu, ascende. O quam libenter ascendit, o quanto amore ista omnia pro nobis sustinuit, o quanta patientia, o quanta mansuetudo! O Domine sancte Pater, quantum in ipsius obedientia delectaberis! Sic totus nudus in cruce elevatur et extenditur. Sed mater ejus amantissima velum suum, quod habebat in capite suo, posuit circa eum plena anxietate, et involvit locum verecundum. O quantae voces et ululatus tristes audiuntur ibi ab amicis suis, et praecipue a matre ipsius moestissima, quando sic crudeliter (0566C)elevatur, extenditur, et toto sacro corpore distenditur et dissipatur. Et statim cum clavi grossissimi immittuntur, sanguis incipit manare, et per crucem fluere usque ad terram. Considera qualiter ipse est exaltatus, sicut praedixerat: Oportet exaltari Filium hominis, etc. Et sicut Moyses, etc. Et qualiter mordebantur a serpente inspiciente sanabantur ( sic ); sic contra morsum et tentationem diaboli non est medicina tam bona, sicut in cruce pro nobis passum aspicere. Videbis etiam Dominum Deum tuum stantem super solium excelsum et paratum ad judicandum, et ideo duos homines posuit hinc inde: unus salvatur, alter damnatur. Videbis etiam Christum, qui est pontifex futurorum bonorum qualiter extensis manibus confert hostiam puram, scilicet carnem suam pretiosam pro nobis super altare, etc. Videbis etiam magistrum tuum qualiter stat in alto, et praedicat ibi septem verba in cruce pendens quae breviter tibi notifico: et ea devote pertracta.

1. (0566D)Primo dixit pro crucifigentibus: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt, scilicet bonum mihi, et malum sibi: revera ita est, quia qui mala facit, nescit quantam incurrat sibi, et quantam coronam alteri.

2. Secundo dixit latrom: Hodie mecum eris in paradiso; et vere hodie et quotidie ita accidit, quia qui devote confitetur peccata sua et bene, statim cum Domino est in paradiso per gratiam, et postea erit per gloriam; vel est in paradiso, id est in quadam requie et securitate conscientiae suae. 3. Tertio commendavit matrem solatio destitutam, moestam et quasi morientem discipulo, et discipulum matri, dicens: Mulier, ecce filius tuus; deinde dixit discipulo, Ecce mater tua. In hac recommendatione non solum intelligimus Joannem, sed totam Christi Ecclesiam, et quamlibet fidelem animam commendatam beatae Virgini, ut ipsa nos habeat in filios diligendos, et bonum nostrum procurando materno (0567A)affectu, et nos habeamus in matrem dulcissimam semper amando, et post Deum honorando. Unde sicut fuit necessaria passio Domini ad salvandum, ita necessaria fuit haec recommendatio ad adjutorium nostrum, et propterea secure credendum est ad eam pro quacunque necessitate et utilitate. 4. Quarto loco dixit: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? ut ostenderet magnitudinem suae poenae. Sic enim graviter dolebat, ac si non Dei Filius, sed inimicus Dei esset. Caro Christi adeo derelicta esse videbatur, nullum refrigerium recipiens vel juvamen, et tamen pro bono nostro ipsemet voluit transire, et sic sustinebat ut nos aliquando suo exemplo taliter patiamur, ac derelicti videamur a Deo; sive quando Dominus nos vult probare, vel nosmet velimus nobis etiam aliquas poenas inferri, ut sic Domino nostro conformemur in poena, ut eidem possimus conformari in gloria. 5. Quinto dixit: Sitio; et dederunt ei potum, acetum (0567B)cum felle mistum, sicut praedixerat propheta dicendo: Et dederunt in escam meam fel, potaverunt me aceto. Ecce qualis coena dabatur Domino nostro, hora erat jam coenandi; sed prae labore et dolore non petiit aliud pro coena nec potu, et ad litteram aestimare potes, quod multum sitiebat, et filii diaboli dederunt ei fel pro cibo, et acetum pro potu. O miseri nos, quid faciemus, quod aliter coenare et potare aliter velimus, et delicias quaerimus? Certe si mille annis viveret homo, et quotidie ruminaret in pane et aqua, non posset sufficienter compensare coenam illam veraciter. Qui potest capere, capiat; quia durus est hic sermo pro carnalibus; et ideo non sapiunt, id est non sequuntur cum sapore quae Dei sunt, et amittunt consolationes internas. 6. Sexto dixit: Consummatum est; id est, omne opus meum quod in mundo debui facere, et etiam omnis poena et omnis pugna consummata et perfecta est, tempus quoque quo inter homines esse debui ad (0567C)honorem Dei Patris et ad utilitatem fidelium completum est. MEDITATIO HORAE NONAE. Hora nona cogitabis mente lugubri et devota, si piam habes animam, qualiter Dominus tuus amantissimus et omni gratiositate acceptissimus appropinquaverit morti, et incipit deprimere oculos et pallescere, et incipit inclinare caput versus matrem suam, quasi dans ei ultimum ave: ave doloris et omnino desolationis, quod non poterat ore et verbo exprimere prae nimia passione et inaestimabili dolore, (0568A)et quasi commendans corpus suum tam crudeliter fossum et dissipatum, quo facto conclusit dicens ultimum verbum et septimum: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum; et hoc dicens exspiravit. Nota quod Christus post mortem etiam sanguinem effudit, idcirco ut pro poena quam homo post mortem meruit satisfaceret, et etiam per suum sanguinem ipsam poenam breviaret. Certe satis potes intelligere quando verbum dicendo vidit eum mater sua morientem, et se derelinqui in mundo in tanto dolore et anxietate, clamat tandem, si loqui potuit, et dicit: O Fili dulcissime, quid facit haec misera et moestissima, cui me miseram commendatam relinquis, fili mi dulcissime? Memento mei et omnis familiae tuae, quam sic desolatam dimittis, memento omnium qui tibi serviunt, fili mi; in manus tuas et Patris tui commendo me ipsam et totam familiam tuam. O Pater sancte Deus, o Pater, in manus tuas commendo filium meum, imo et Dominum meum, in quantum (0568B)possum, et non in quantum debeo, quia non possum, quia deficio et hoc desidero ante filium in conspectu tuo mori. Talia dicens, et sustinere non valens, aestimo, corruit in faciem suam super terram. O considera quanto dolore plorabant omnes amici ejus, quia et hi, qui cum ipso nihil habere videbantur, tantum dolebant, sicut Centurio et alii qui venerant ad videndum, percutiebant pectora sua, revertebantur, dicentes: Vere hic homo justus erat, et: Vere Filius Dei erat iste. Post haec septem verba possumus facere exclamationes nostras modo tenendo partem Domini nostri contra Judaeos, modo compatiendo Domino nostro, modo matri ejus, modo nobis miseris, et in fine cujuslibet verbi praedictorum, quae dixit in cruce, facere orationem.

MEDITATIO HORAE VESPERTINAE. Hora vespertina venies devotis gressibus et spiritualibus incessibus ad deponendum Dominum de (0568C)cruce, ad plangendum illum cum matre sua benedicta, et ad lavandum lacrymis corpus ejus sanctissimum, sanguine aspersum, et ad ungendum eum unguentis orationis, et ad portandum brachiis charitativae et humilis operationis, et ad sepeliendum cum bonis aromatibus, et bona conversatione et bonis doctrinis et exemplis et lamentis et planctibus, et cooperies sub pavimento conscientiae tuae amoris et devotionis, et sedebis ibi juxta eum ad monumentum ejusdem Domini nostri Jesu Christi, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

(no a