De mensura horologii

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De mensura horologii
Auctor incertus
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum


De mensura horologii (Auctor incertus (Beda?)), J. P. Migne

(0951D)Si quem delectat horologium componere, sive metallinum, sive ligneum, quod ad instar perpendicularis videtur formari, praeter quod illud rotundum est, istud vero sena latera habet, in quibus ordo horarum (0952D)totius anni binis mensibus insignitur. Longitudo namque quinque digitorum creditur sufficiens esse, plus minusve. Grossitudo quoque, si unumquodque latus sufficit ad gnomonem et inscriptionem Kalendarum, (0953A)satis videtur. Prima linea quae ascribitur XII Kal. Januarii atque Julii secundum placitum habeat initium: ipsum tamen spatium sex aequis spatiis dividatur, vel partibus, a primo puncto quod in una regione habetur, usque ad umbilicum. Secunda vero, quae XII Kalend. Augusti et Maii assignatur, a medio sextae horae spatio primi ordinis sortiatur terminum. Tertia, quae Aprilis et Septembris iisdem (ut supra titulatur) Kalendis, relicto dodrante penultimae secundi ordinis horae, quadrantem sumit exordium. Quarta penultimi spatii tertiae seriei, vindicat trientem. Quinta penultimi spatii quarti ordinis, quintam arripit partem. Sextae lineae terminus, quartae horae confinio quinti ordinis coaequatur.

Ad meridiem inveniendum.

Circumscribe in plana tabula circulum, cujus centro rectissime infige gnomonem tantae longitudinis, ut umbra ejus praedictum circulum excedat; et diligenter (0954A)vide, quando praedicta umbra incipiat recipi infra ipsius circuli ambitum, et vestigia ejusdem umbrae se contrahentis punctis cautissime nota. Simili observantia vide quando iterum circuli limitem exierit (quod fiet transacto meridie, cum rursus declinans umbra inferiora receperit) et ibi similiter puncta affige. Postea spatium, quod est inter haec puncta, a centro per medium recta linea divide. Postera vero die causa probationis explorans, caute intuere quando umbra gnomonis praedictam lineam operuerit, et tunc certo meridiem esse non dubites. Et ut haec cautius perficiantur, tabulam lapideam diligenter politam tibi sume, et eam in loco secreto huic operi congruo pone. Quo facto, eamdem tabulam tali libramine, talique diligentia tandiu ponderando aequare non desistas, quousque aqua supereffusa aut aequaliter huic superjaceat, aut undique orbem aequaliter excedat.

HOROLOGIUM QUOD CONTRA UNUMQUEMQUE MENSEM HABET AD UMBRAM HUMANI CORPORIS PEDE SINGULARUM HORARUM DIEI. (0953) (0953) CONCORDIA XII MENSIUM. (0953D) Januarius et postea December. Hora prima et undecima, pedes viginti novem; hora secunda et decima, pedes novemdecim.

Hora tertia et nona, pedes septemdecim; hora quarta et octava, pedes quindecim.

Hora quinta et septima, pedes tredecim; hora sexta, pedes undecim.

Februarius et November. Hora prima et undecima, pedes viginti septem; hora secunda et decima, pedes septemdecim.

Hora secunda et nona, pedes quindecim; hora quarta et octava, pedes tredecim.

Hora quinta et septima, pedes undecim; hora sexta pedes novem.

Martius et October. Hora prima et undecima, pedes viginti quinque, hora secunda et decima, pedes quindecim.

(0954D)Hora tertia et nona, pedes tredecim; hora quarta et octava, pedes undecim.

Hora quinta et septima, pedes novem; hora sexta, pedes septem.

Aprilis et September. Hora prima et undecima, pedes viginti tres; hora secunda et decima, pedes tredecim.

Hora tertia et nona, pedes undecim; hora quarta et octava, pedes novem.

Hora quinta et septima, pedes septem; hora sexta, pedes quinque.

Maius et Augustus. Hora prima et undecima, pedes viginti et unum - hora secunda et decima, pedes undecim.

Hora tertia et nona, pedes novem; hora quarta et octava, pedes septem.

Hora quinta et septima, pedes quinque; hora sexta, pedes tres.

Junius et Julius (0955A) Hora prima et undecima, pedes novemdecim; hora secunda et decima, pedes novem.

(0956A)Hora tertia et nona, pedes septem, hora quarta et octava, pedes quinque.

Hora quinta et septima, pedes tres; hora sexta, pedem unum.

DE SIGNIS ET HORIS XII MENSIUM. (0955) De tribus diebus periculosis.

(0955C) Sunt tres dies in anno qui per omnia observandi sunt. VIII Idus April. ille dies lunis, intrante August. ille dies lunis, exeunte Decemb. ille dies lunis observandus est, in quibus omnes venae in homine et in pecude plenae sunt. Qui in his hominem aut pecus percusserit, aut statim, aut tertio die morietur, aut septimo die periclitabitur. Et si potionem acceperit, intra quindecim dies morietur. Et si masculus aut femina in his diebus nascuntur, mala morte morientur. Et si de auca in his diebus aliquis manducaverit, intra quindecim vel quadraginta dies morietur.

De Aegyptiacis diebus.

Si tenebrae Aegyptus Graio sermone vocantur,
Inde dies mortis, tenebrosos jure vocamus.
Bis deni, binique dies scribuntur in anno,
In quibus una solet mortalibus hora timeri:
(0956C)Mensis quisque duos captivos possidet horum,
Nec simul hos junctos, homines ne peste trucident.
Jani prima dies, et septima fine timetur.
Ast Februi quarta est, praecedit tertia finem.
Martis prima necat, cujus sic cuspide quarta est.
Aprilis decima est, undeno et fine timetur.
Tertius est Maio, lupus est, et septimus anguis.
Junius in decimo, quindenum fine salutat.
Tredecimus Julii decimo innuit ante Kalendas.
Augusti nepa prima fugat de fine secundam.
Tertiam Septembris vulpis ferit e pede denam.
Tertius Octobris, gladius decem in ordine nectit.
Quinta Novembris acus vix tertia mansit in urna.
Dat duodena cohors septem decemque Decembris.
His caveas, ne quid proprio de sanguine demas,
Nullum opus incipias, nisi forte ad gaudia tendat,
Et caput et finem mensis in corde teneto,
Ne medio ima ruas, sed clara per aethera vivas.