De montibus, silvis, fontibus, lacubus, fluminibus, stagnis seu paludis, et de nominibus maris

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
De montibus, silvis, fontibus, lacubus, fluminibus, stagnis seu paludis, et de nominibus maris
Saeculo XIV
editio: incognita
fons: incognitus

Surrexeram equidem fessus a labore quodam egregio et, aliquali ocio vires restaurare cupiens, venit in mentem Socratem, olim divini luminis iubar in terris, solitum, cum a meditatione celestium surgeret, supposita cruribus harundine cum parvulis filiis ludere; ac Scipionem Affricanum et Lelium, insignes Romanorum duces, ab arduis rei publice opportunitatibus paululum resipiscentes non nunquam maris in litore teretes calculos eiectasque conculas consuevisse ritu puerorum colligere, ne, dum tempus ad recreandam virtutem prestaretur, tacite, nil agentes, subintraret inertia.

Quos ego tanquam inclitum laudabilium exercitiorum specimen imitaturus, ne omnino tempus inerti ocio elabatur assumpsi loco iocosi laboris studentibus poetarum illustrium libros aut antiquorum hystorias revolventibus in aliquo levi opere, si possem, velle prodesse. Memini quippe tales, et potissime qui tracti desiderio rudes stadium intrant studiorum huiusmodi, circa integrum lectionis sensum impediri plurimum dum non nunquam montium, silvarum, fontium, fluviorum, stagnorum seu paludum vel maris occurrunt vocabula, aliter scilicet intelligendo quam debeant: utputa, dum montis nomen pro flumine, dum paludis pro monte, seu silve civitatis vel provincie loco sumitur, facile sensus hystorialis confunditur. Et esto aliquando proprie assumatur, existimatione etiam eruditi persepe falluntur, dum montem seu fluvium qui in occiduo est arbitrantur sub oriente sole consistere.

Ad evitationem quorum et indebite existimationis amovendos errores, celebres inter auctores quoscunque et potissime gentiles montes, silvas, fontes, lacus, fluvios, stagna seu paludes et maria et quo sub celo effluant et consistant ut comperi scribere mens est. Et ne multum talia scrutantibus evolvere necesse sit, per ordinem licterarum alphabeti describam singula. Sane, quoniam e montibus excrescere silvas et manare fontes et flumina a quibus lacus, paludes et stagna cernimus exoriri, de montibus primum scribendum non incongrue ratus sum.

Sunt igitur, ut liquido patet, montes terrarum eminentie quedam in celum, non tamen eque, surgentes; et ex his aliqui saxei, non nulli terrei sunt. Qui in sublime magis efferuntur saxei omnes, qui vero humiliores persepe comperiuntur fere semper sunt terrei. Ex his colles, quos ut plurimum montium summitates in longum protensas dicimus, et promontoria, que sese in maria propellentia cernimus, oriuntur; de quibus indistincte cum montibus mentio fiet.

Is tamen ante alia queso faveat operi qui illos ab orbis conditione constituit et ex excelso eorum altitudines metitur et conspicit.

AALAC mons est cuius nomen alii 'dividentem montem' interpretantur, alii vero 'levem' idest limpidum seu lubricum; et in Syria constitutus eminet.

ABARIM mons est excelsus dividens terram Amon et Eufratis a terra Promissionis contra Ierico, Iordanem usque fluvium radices protendens. Ostenditur quippe ascendentibus de Libiade in Eston. Insignis autem est morte Moysis incliti atque primi Hebreorum ducis.

ABYLA mons est in Mauritania celsitudine levatus in sidera, oppositus Calpe monti qui in Hispania est. Quos ambos Herculis esse columnas aiunt, voluereque ex veteribus quidam hos unum et eundem iam dudum, colle continuato, fuisse montem herculeaque virtute fuisse divisum, et ex Occeano quod ante non erat intromissum terris mare quod postea in hodiernum usque diem Mediterraneum dictum est.

ACANTIUS promontorium est Magnesie.

ACATON mons est Etolie.

ACIUM Epyri promontorium est, memorabile navalis pugne Octaviani Cesaris victoria et clade Antonii et Cleopatre.

ACREA promontorium est olim Iunoni sacrum, sese effundens in mare adversus Sicionem, a Coryntho non amplius .VII. mil. p. distans.

ACONTIUS mons est Magnesie, seu, ut aliis placet, Boetie.

ACROCERAUNI montes excelsi sunt inter Armeniam et Hyberiam, sic dicti eo quod fulminibus sepissime infestentur. Nam 'ceraunos' grece, latine 'fulmen' dicitur; et secundum alios acros' 'ignis', 'ceraunia' 'summitas', quasi 'montes ignitas habentes a fulminibus summitates'.

ACROCERAUNIUM promontorium Epyri est in angustias Adriatici sinus emissum, inde dictum quod montibus conterminum sit qui et Acrocerauni dicuntur, eadem ratione qua superiores diximus nominatos.

ACROCORINTHUS mons est altitudinis eximie inter Egeum mare et Corinthium sinum positus, adeo quod utrumque inumbret mare.

ADILISIU Magnesie mons est seu, ut non nullis videtur, Boetie.

ADOREUS mons est Frigie, ex quo Sangarius erumpens fluvius per Frigiam labitur in Bithyniam.

APHESANTA sunt qui dicant montem esse Tarso Cilicie Alii vero dicunt in sinu Argolico positum, quod ego magis credo, eo quod tam primi quam secundi conveniant in hoc, quod ex eo Perseus ad occidendam Gorgonem iturus volatum arripuit, et Amphyaraus et Melampus vaticinaturi de bello Thebano ab Adrasto missi in eum ascenderunt, qui, Greci omnes, ob hoc in Ciliciam non ivissent.

AGA mons est Maioris Armenie, ex quo veteres Eufratem fluvium emanare testantur.

AGANIPPE mons est Boetie qui primo Enippe dictus est, Musis sacer.

AGOLONIUS ex Arcadie montibus unus est.

AGRAGAS mons est Sycilie haud longe a Gela, muro olim cinctus, habens in summitate oppidum. Consuevere quidem veteres apud eum optimos equos alere et exinde in Greciam ad agones transmictere.

AGRI SPECULA mons est Moabitarum qui ex eo quod vehementer preruptus sit a non nullis vocatur Excisus, et haud procul ab Arnone mari supereminet Mortuo. In huius summitate Balaac filius Beor deduxit Balaam divinum ad maledicendun populo Israel.

AGROSUS mons est ubi nunc Roma, quem Faunus rex Evandro Arcado exuli concessit, et ipse Palatinum postmodum appellavit.

AGUED mons est Britannie, Albanie propinquus et Castro etiam Puellarum.

AL Affrice promontorium est in Creticum procurrens mare non longe a Ptolomaida, que Barce vetusto nomine dicebatur.

ALBANUS mons est in Latio, in quo olim Iulius Ascanius civitatem condidit Albam, sic a sue alba dum a Troia cum patre profugo venisset ibidem inventa nuncupatam. A civitate denominatum montem existimo.

ALBUM promontorium est in Syria haud longe a colonia Claudii Cesaris Ptolomais seu Acceon, tendens in mare Syriacum.

ALBURNUS mons est in Lucania, que bodie Calabrie pars est.

ALCION mons est in Macedonia.

ALGIDUS mons est haud longe ab urbe Roma .XII. mil. passuum in quo eiusdem nominis oppidum, hodie silva latrociniis incolarum accommoda.

ALIMPUS mons est in insula Mitilena seu Lesbos, a continenti distans non amplius .VII. mil. passuum.

ALOCRINE mons est in Minori Asya, ex quo Menander fluvius emictitur.

ALPES montes sunt, seu mons pluribus et excelsis cacuminibus distinctus Togatam Galliam dividens a Comata, haud longe a Nicea urbe incipientes et secundum quosdam in Macedoniam usque tendentes. Hos quidem ex Hispania in Ytaliam veniens Hannibal Penus pervios fecisse creditur, cum a quodam eminente atque invio scopulo impeditus illum aceto ac igne dissolverit.

AMALECH mons est in Syria in quo Fraton oppidum, unde fuit Abdon iudex olim populi Israel.

AMANNUS mons est in quo oppidum Bomite, et in ora oppidi Miriandros incipiens separat Syriam Celem a Cilicia. A parte altera eius plura effluunt flumina, ut Androchus, Pinarus, Lycus et Sinus, qui ab aliquibus Taurus nuncupatur.

AMAZONIUS mons est in Maiori Asya preter cuius radices Thermodon labitur amnis. Dictus enim hic mons (ut non nulli arbitrantur) ab Amazonibus, que penes eum primo convenerunt.

AMBRII apud Britannos mons est iuxta Salesteriam olim, hodie Cercaradoc.

AMI silvestres sunt Yndie montes ea in regione que Dedala Alexandri Macedonis temporibus dicebatur.

HAMMODES promontorium Cilici maris est inter Cydnum Pyramumque fluvios, sese protendens in Cyprum.

AMPELUSIA Occeani Occidui extremum promontorium est in Mauritania ultra Herculis Columnas, ubi quondam Lusa et Cocta fuere oppida, postea Tingi, a quo Tingitana Mauritania dicta, quod oppidum ab Antheo conditum fuisse asserunt. Hoc tamen promontorium Affri aliter nominant, esto idem quod apud Grecos Ampelusia sonet. In eo quidem prisci dixere specum fuisse Herculi sacrum, et inde Tingi oppidum (ut dictum est) Anthei opus: cuius in rei testimonium ostendebant incole parmam elephantino tergori exectam, adeo ingenti magnitudine ut nulli hominum evo Neronis principis usui esse potuisset, eamque incole ab Antheo gestatam asserebant et ob hoc precipuo honore celebrem conservabant.

ANCORARIUS mons est Citerioris Mauritanie, cupressibus laudatissimis ad quodcunque opus abundans.

ANEMURIUM promontorium est a Pamphylia distinguens Ciliciam.

ANGARIS mons est Iudee et (ut percipi potest) haud longe a Samaria.

ANGINUS mons est excelsus apud Gallos Ligures Friniates.

ANNASIVI montes dicunt esse Boetie, quos penes aiunt morari Musas.

ANTELIBANUS mons est Arabie Libano ad orientem appositus, in quo eque cum Libano colligi thura dicunt. Extenditur quidem circa regiones urbis Damasci et in sortem cecidit tribus Manasse.

ANTHIRRIUM promontorium quod penes Corinthiaci sinus hostium est, non amplius .M. passuum latitudinis habens.

AONAS Helyconis montem dicunt esse Boetie Musis sacrum, nec deest qui dicat Aonem Thracie montem et ab eo Aonidas dici Musas.

AOTHE mons est insule Samos sese in altum erigens per .x. mil. passuum.

APPENNINUS mons ingensa non nullis is quem paulo ante nominavimus Alpes creditus est, et Penninum volunt denominatum ab Hannibale Peno a quo primo pervium factum putant. Sed opinio longe vulgatior est eum esse Appenninum qui omnem in longum tendens Ytaliam in partes separat duas et a dextris Inferum spectans mare, a sinistris autem Superum in Syculum usque fretum progreditur. Hic autem secundum quosdam a promontorio Monichi circa finem Ligustini maris incipit, unde et Alpes, et in aquilonem fere tendens una cum Alpibus a dextris linquit Bagiternos; et cum ad Nantuanos Gallos devenit in orientem flectitur eis a sinistris derelictis et Sengaunis a dextris, ubi Albintimilium et Albingaunum et Ianua et Veliates Galli, cum ex parte alia habeat Cispadanos et Augustam Taurinorum. Alii vero putant inter Veneris Portum et Macre fluminis hostium, quod penes (ut arbitrantur quidam) Ligustinus inchoat sinus, eum initium sumere et in boream pauxillum tendere ac iam dicto monti separanti Cispadanos Gallos a Liguribus in finibus Veliatum Ligurum iungi. Et inde in euroastrum vergens Tyrrenum mare, Lunam civitatem, Lucam, Pisas, Pistorium et nobilissimam Tuscie civitatem Florentiam ad meridiem sinit, ad aquilonem autem Padum fluvium, Parmam, Mantuam Virgilii, Regium Lepidum, Mutinam et studiorum matrem Bononiam. Hinc a dextris ad ulteriora procedens Aritium, Cortonam, Transimenum lacum, Perusium, Fulgineum, Spolitium, Mevaniam, Tudertum, Vulsinas, Faleros, Narnias et olim rerum dominam Romam conspicit; a leva autem Cornelii Forum, quod et Imolam dicimus, Faventiam et Ravennam Sabinorum coloniam, Forum Livii et Pompilii, inde Cerviam, Cesenam, Ariminum, Pensaurum, Fortune Fanum et Senogalliam, tandem sese in modum cubiti flectens, seu sui potius partem iaciens in Adriacum, promontorium facit cuius in extremitate Anchonam veteres condidere Greci; inde Firmum, Picenum et Esculum et post hos Marsos Pelignosque populos, donec alium flexum faciens altissimis verticibus Garganus dictus in Adriacum devehatur iterum, sub quo Sipontum vetus Dyomedis oppidum. Demum pretervehens a dextris urbem Tyburim Catilli, Prenestas, Ferentinum, Fabracteriam et Aquinum linquit et maximum sui in Tyrrenum protendens brachium Volscos pene omnes includens in Circeum desinit montem, quem vetus fama est extitisse iam dudum Circis venefice regiam. Hinc Teanum Sedicinum et quas dixisse debueram Terracinam atque Caietam, Suessam, Minturnas, Capuam atqe Neapolim, et a Samnio atque Lucania Campaniam dividens scabrosis culminibus in finem Campani sinus excurrit Minerve promontorium fere usque protendens in Capream, includens cum Campania Vesuvium, Pompeios, Noceriam, Stabiam, Surrentum, post hec habens fere in visceribus Beneventum. Hinc Salernum, Lucanos, Brutiosque omnes quos mutato vocabulo Calabros nominant incole spectans, non desinit donec Regium extremum Ytalie oppidum sese evehendo contingat, relictis a leva Dauni regno, Bardulis, Bario, Brundusio atque Tarento et suorum saltuum incolis Salentinis, Petilia Ydomenei,, Crotone, Caulone Locrisque atque Stilleo, et Leucopetram linquens ubi supra diximus in fretum secus Regium finem facit, divisus, ut creditum est et saxorum ingentium fracture testantur, terremotu a Peloro primo in Ytaliam verso Syculorum promontorio; et variis multisque vorticibus verticibus insignis multa in se continet oppida et pascuis silvisque abundans ex se hinc inde flumina emictit maxima et famosa.

APOLLINIS promontorium in Affrica est inter Candidum et Mercurii promontoria in Sardiniam se propellens.

APRODISIAS promontorium Minoris est Asye.

ARACYNTHUS mons est Minerve sacer et celebris carminibus poetarum. Verum veteres in qua sit regione non concordant: nam alii dicunt eum Attice regionis montem, quidam eum esse Thebanum, non nulli Ambrachium, et alii Arcadum.

ARARATH mons Armenie Maioris est, in quo veteres omnes concordare videntur arcam Noe, cessante diluvio, consedisse et eius reliquias consuevere peregrinis indigene demonstrare dixeruntque Armeni locum Exitum seu Egressum, eo quod ibi Noe arcam egressus sit.

ARAXUM Peloponnensium promontorium in Cephalaniam versum.

ARENTINUS mons est haud longe ab urbe Roma, in quo Preneste civitas sita est.

ARCABRUM seu ARTABRUM promontorium Hispanie Ulterioris est vasto se cornu protendens in mare, et, Hispaniam versus occiduum finiens, terras, maria celumque disterminare videtur. Hoc aliqui Olisponense dixerunt ab oppido ei apposito, et quidam vocavere Magnum eo quod maris occupet plurimum.

ARCOBARES mons Yndie est quem alii Cacobares dicunt, insignis quidem eo quod ex se Gangem profusissimum orientalium flumen effundat.

ARGEUS Cappadocie mons est arduus plurimum et omni tempore pruinis rigens, eumque dei habitaculum veteres accole crediderunt. Subiacet ei Mazaca civitas Cappadocum metropolis.

ARIOBARZANES mons est Asye inter Massagetas constitutus et Parthos.

ARIUS mons est in insula Chio in quo nascuntur optima vina, a monte ariusia nuncupata, esto sint qui dicant eum promontorium et Ariusium vocitatum.

ARPENDUS mons est Pamphylie cuius in radicibus Eurimedon defluit fluvius.

ARTAGUS mons est Cappadocum sub quo Maizacum civitas, que postea Lesaria nominata: credo idem cum Argeo de quo paulo ante dictum est.

ARTEMISIUS mons est Arcadie.

ARTEMIUS in Argolico sinu mons est.

AS mons est Macedonum.

ASCREUS mons in Boetia est, a quo et vicus denominatus unde poeta insignis Hesiodus oriundus.

ASTERION mons est in sinu Argolico.

ASTRIXIM mons est Affrice ab aquilone habens litorales Affrice populos, a meridie vero harenas iacentes ad Occeanum usque, in quibus vagantur Gaulales Ethiopes. Alii vero cum Mauritanie montem volunt, esto non multum intersit, nam et Affrica et Mauritania iuncte sunt.

ASNAUS mons est Chaonie cuius in radicibus fluit Aous fluvius.

ATER mons est Affrice e regione subatra. Hic quidem longo spatio ab oriente in occiduum protenditur et a nostris Ater vocatur eo quod adusto similis sit; nec distat multum a Matelge oppido Garamantum.

ATHLAS vetustissima fama celeberrimus mons est. Hunc aliqui in extremis Mauritanie finibus consistere volunt; aliqui ab Ethiopibus Daraditis et flumine Bamboto ad montem quem Theon Ochema dicunt et promontorium Hesperum decem dierum atque noctium navigatione per Occeanum eum locant. Mons quidem supra nubes excelsus vertice, aspectu squalidus ea parte qua spectat Occeanum a se denominatum, qua vero Affricam prospicit nemorosus atque opacus et fontibus atque fluminibus irriguus et omnium generum fructuum abundantissimus. Eius supremum culmen semper asserunt esse nivosum, inferiores autem partes a serpentibus, elephantibus et brutis aliis occupatas aiunt. Preterea referunt tanta taciturnitate silere per diem ut non absque horrore quodam et occulte divinitatis suspitione adeatur. Nocte vero ad instar celi crebris lucere luminibus et resonare cantibus atque tinnitibus cimbalorum, tibiarum et fistularum Egipanorum et Satyrorum. Sunt insuper qui referant imas eius radices densis altisque silvis repletas incognito ex genere arborum proceritate spectabilium frondesque cupresso similes habentium, virore valentes perpetuo easque preter odoris suavitatem obduci lanugine quadam ex qua si arte exculta sit possint non aliter quam ex bombice vestes fieri. Hunc insuper non nulli Thelamonem nominari volunt, sicut Nylum flumen Melonem asserunt nuncupari.

ATHOS Macedonie mons est seu (ut quidam perhibent) Thracie Egeo supereminens et altitudinis mirande. Asserunt quidem eum umbram suam in Lemnum usque insulam efferre quam aiunt alii .LXX. mil. passuum, alii vero .LXXXVI. ab Atho distante. Huius preterea vertex (ut pro comperto demonstrant) ventos nubesque superat, cum relictos cineres annui sacri aliquibus caracteribus insignitos anno transacto redeuntes in nullo mutatos inveniant. Dicunt etiam buius in culmine fuisse oppidum nomine Acrothon seu Acrochaon, ibidemque etatem hominum dimidio quam alibi longiorem. Extat etiam hic mons superbie Xersis Persarum regis perpetuum monumentum. Nam adversus Athenienses et Lacedemonas veniens, cum inter Sestum et Abidon ponte facto ex Asya in Europam pedibus ingentem traiecisset exercitum, Athon superare classe disposuit eoque defosso hominum opera a continenti disiunxit navigabili facto itinere longitudinis .LXXV. mil. passuum, cum latitudinis esset mil. .D., et sic Athon non solum montem sed mare undique circundatum transductis navigiis insulam derelinquit.

ATRITAS Achaie promontorium est haud longe ab Asineo sinu.

AVENE promontorium Mauritanie occidentale, nam inter istud et Calpem Gaditanum coartatur fretum.

AVENTINUS ex septem urbis Rome montibus unus est, quem aliquivolunt ab avibus e Tiberi ascendentibus nominatum. Alii volunt ab Aventino aboriginum rege ibidem occiso atque sepulto nuncupatum. Sunt insuper et qui dicant eum a Sabinis ibidem a Romulo susceptis a quodam provincie sue monte nomen impositum. Aliqui ab adventu hominum, eo quod ibi commune Latinorum Diane templum constitutum sit, dictum: non nulli alio ab adventu appellatum, nam dicunt eum montem paludibus a ceteris fuisse disclusum et eo quod ex urbe ratibus ibidem veherentur Aventinum vocitatum.

AULON mons est vinetis abundans.

AZAN Frigie mons est in quo Iuppiter et Cybeles coli con- so sueverant. Alii putant apud Arcades esse et ibidem eo ritu quo apud Frigios colebantur coli Iovem Matremque deum.

AZARE Mauritanie montes sunt, disterminantes a Mauritania Affricam.

BAAL mons Ermon circa Libanum in finibus Allophilorum est. Aliqui eum dicunt Baalermon, quem eo sic vocari arbitror.

BALBUS mons est Affrice insignis latebra Massinisse regis a Siphace superati. Est enim fontibus abundans et pascuis agroque Carthaginensi propinquus.

BALLISTA mons Gallie Cisalpine situs apud Ligures.

BARBOSTENES mons Laconum est non amplius .X. mil. passuum a Lacedemone distans.

BARGILUS mons Phenicum Syrie conterminus est.

BEBIUS Campanie mons est, ignem ad instar Etne Sycule vaporans.

BEFEGOR et Fegor montes Moabitarum sunt quorum in summitate Balaam ariolus a Balaac rege deductus est ut malediceret Israelitis.

BERECINTHIUS mons est Frigie in quo dudum Cybeles mater deum ritu gentilicio persanctissime colebatur, a quo etiam Berecinthia dicta est.

BERIS super Miniadam in Armenia mons est, cuius in vertice arbitrati sunt veteres multos tempore diluvii Noe salvatos. Nec desunt qui dicant ibidem arcam applicuisse Noe et diu post ostensam ab incolis seu eius reliquias extitisse.

BINON promontorium ultra Cyrenem est inter duas Syrtes protensum, Maiorem claudens.

BLAGNIA mons est Hibernie cuius in radicibus tres nobiles scaturiunt fluvii Berua, Eorus et Siurus, omnem fere irrigantes insulam.

BOREAS mons est Epyri Dyrrachio proximus.

BORION promontorium Numidie, sic a Grecis dictum quod a Borea vento infestetur. Ei quidem Hippo Regius superimpositus in Hipponis nomen permutavit.

BRUTINUM Hispanie promontorium est.

BRUTIUM promontorium Ytalie in Yonium mare tendens haud longe a Caulonia et Cosentia.

BRACE montes sunt disterminantes Mauros Superiores et Ethiopes Perosos, a radicibus Nigrensem fluvium effundentes.

BRILESUS Attice regionis mons est.

BULI mons Syrie haud longe a Gari.

CAAS mons est Syrie in tribu Effraim insignis tumulo Iesus filii Nave, nam diu apud vicum Thamnam sepulchrum eius ab incolis forensibus ostensum est.

CADISTUS seu CALISTIS Cretensium mons est adeo in vertice candens ut a navigantibus nubes potius arbitrentur quam vertex.

CAEMA mons est Alpium dirimentium Togatam Galliam a Comata, ex quo Varus fluvius emictitur.

CAPHAREUS Euboee mons est altissimus, promontorium faciens quod in Hellespontum protenditur, apud quod plurimi Grecorum a Troia redeuntium fraude Nauplii cupientis ulcisci mortem Palamedis filii sui iniuste perempti periclitati sunt.

CALDONE promontorium Yndie propinquum flumini Salso, haud longe a loco ubi quondam Eufratis hostium.

CALICANDRUM Asye Minoris promontorium est, terminus navigationis a Romanis positus Antiocho Magno ab eis superato.

CALIDROMUS Achaie est promontorium haud longe a sinu Maliaco.

CALINGON promontorium est in Occeanum orientale tendens.

CALPE Hispanie mons est totus fere in mare prominens, Abyle, qui in Mauritania est, oppositus, quem, ut de Abyla dictum est, alteram Herculis Columnam vetustas credidit, asserens eum cum Abyla perpetuo iugo iunctum et ab Hercule ab Abyla separatum et inde Occeanum mole montis ante retentum in medias exundasse terras angustoque freto Europam ab Affrica separasse. Sunt preterea qui velint apud Sycilie Pharum Calpem alium esse.

CALUM seu CHION promontorium Cretense in occiduum vergens.

CAMBALIDUS Yndie mons est et Caucasi ramus, sub quo Messalene; et inde mollissimus in Bactrios transitus.

CAMENTA Cypri promontorium est solem spectans occiduum.

CANASTREUM Macedonie promontorium est, cui Sena proxima.

CANATUS Citerioris Hispanie mons excelsus est cuius (ut aiunt) in vertice lacus profunditatis imperscrutabilis, colore niger, de quo miranda referunt incole. Dicunt enim si quis lapidem aut aliquid durum in eum iecerit confestim tempestatem oriri; eiusque in abdito specu palatium esse demonibus, et alia plura meo iuditio fabulosa.

CANDAVIA mons est Epyri a Dyrrachio distans .LXXVIII. mil. passuum.

CAPITOLINUS Rome mons est, eo sic dictus quod, cum in eo, fundamenta foderentur edis Iovis, humanum caput inventum dicitur. Antea quidem Tarpeius dictus est a virgine vestali Tarpeia, que ibi a Sabinis necata atque sepulta est, et adhuc eius rupes saxum Tarpeium appellatur. Hunc eundem montem tradiderunt vetustissimi Saturnium appellatum, et ab eo late Saturniam terram; et in hoc antiquum etiam fuisse oppidum cui Saturnia nomen, cuius in longum postea tria mansere vestigia. Nam Saturni fanum in eius fuit faucibus, et Saturnia porta quam postea vocavere Pandanam; et quod post edem Saturni in edificiorum legibus privatis parietes postici muri sunt scripti.

CAPONTES, vel CATOPEN secundum alis, mons est Scithis proximus, cuius sub radicibus haud longe a Zimara seu Zizima dicunt Eufratem oriri.

CARALITANUM promontorium puto Sardinie sit, versus Affricam tendens.

CARDUENNI montes sunt Armenie Maioris in quibus archam Noe resedisse cessante diluvio a non nulli traditum est.

CANDIDUM promontorium Affrice est Sardinie adversum.

CARINA mons Crete insule est ex quo mirabile recitatur. Aiunt enim, cum mollis sit nec amplius .IX. mil. passuum ambitus, intra hoc spatium nullas reperiri muscas nec mel ibidem factum nusquam attingant.

CARIOBARZANES mons est inter Massagetas Parthosque.

CARIZIM Samarie letissimus mons est, civitati Sicioniorum supereminens.

CARMANIE promontorium puto Persici maris, cui iunguntur populi Armozei; et ibidem portus Macedonum est et are Alexandri.

CARMELUS Phenicum mons est Helie prophete spectabilis mansione et oleis arbustisque et vinetis conspicuus, per dietas circiter duas distinctus. Huius in radicibus palus est Cendebora ex qua progreditur Belus fluvius arenas trahens ad vitrum conficiendum cristalli emulum ceteris prevalentes.

CARMELUS mons alter a superiori in Galilea est, de quo Nabal.

CARTANDRUS mons est inter Persas Medosque positus.

CASINUS mons est Campanie ubi dudum Apollo colebatur ab incolis, cuius fanum destructum a Benedicto sanctitate insigni viro sub beati Martini titulo ad honorem veri Dei celebris ecclesia constructa est, et eo in loco in quo ara erat Apollinis erectum est altare ac sub loanni Baptiste nomine consecratum.

CASIRUS mons Persidi propinquus, cui apposite urbes Seleucia et Susinate.

CASIUS Syrie mons est haud longe ab Antiochia sub quo olim Seleucia libera, Pieria appellata. Hic mons altissimus est, nam ambitu ad cacumen .XVIIII. mil. passuum dicitur, altitudo autem per directum .IIII. mil. passuum, et de eo antiquitas mirabile quoddam refert. Asserit enim quarta noctis vigilia in orientem per tenebras solis globum surgentem videri et sic parvo corporis flexu hinc surgentem solem, inde profundissimam noctem intuetur aspiciens.

CASIUS mons alter a superiori. Hic enim in Arabia est, Pelusio Egypti conterminus, haud longe a loco qui dicitur Ostracine, nobilis sepulcro Pompei Magni.

CASPIUS mons sub boreali plaga constitutus, et ab eo Caspium mare, cui conterminus est, denominatum.

CASTALIUS mons in Delphis est Musis sacer.

CATHABATHMON mons Parethonio propinquus est, cui et Alexandri castra vicina sunt.

CATACRISEA montes sunt eo in deserto per quod transitum fecere filii Israel ab Egypto in terram promissionis venientes. Hos quidem auro fertiles aiunt eosque penes perhibetur Moysem librum de Deuteronomio descripsisse.

CATILLUS mons est prope Tyburim civitatem Rome vicina, a Catillo fratre Tyburti conditoris Tyburis denominatus.

CAUCASUS orientalis mons et famosissimus est. Is quidem secundum quosdam, inter Oleos, qui sunt ad Cimmericum mare, et Albanos, ultra Caspium sub septentrione iacentes, elevatur primo, et perpetuo iugo usque in orientem extremum protendi videtur, secundum varias illi nationes adiacentes varia somens nomina. Eumque Taurum montem seu Tauro monti iunctum credidere plurimi, eo quod Parcoatras Armenie mons inter Taurum et Caucasum positus illos iungere vide.atur. Sed fluvius Eufrates ex Parcoatra descendens et in meridiem defluens et ad sinistram Taurum derelinquens eos esse disiunctos ostendit. Et sic a dextris inter Oleos ad Albanos, ubi portas habet, incipit Caucasus, sic dictus eo quod semper eius vertices nive candeant, nam incolarum lingua candor dicitur caucasus. A portis autem Caspiis ad Armenas usque pilas seu ad Tigridis fontem inter Armeniam et Hiberiam qui vertices Caucasi sunt Acrocerauni appellantur, de quibus supra. A fonte autem Tigridis usque Carras inter Parthos Massagetasque Ariobarzanes nominatur. A Carris usque ad Cadippi oppidum inter Bactrianos et Hyrcanos Momarmali dicitur, amomi ibidem nascentis insignis, a quo collis subsequens dicitur Parthau. Ab oppido vero Cadippi ad Saffrim vicum inter duas Sarcaraucas et Parthionas mons est Oscobares, ex quo Ganges et Lazer exundant. A fonte Gangis usque ad fontem fluminis Ortogorre, qui a septentrione est ubi montani Paropanisade, Taurus est. A fontibus Ortogorre usque ad Ortogorre civitatem inter Hyrcanos, Scythas et Gangaridas Caucasus est. Ultimus autem inter eos et Passiadras mons Imabus vel Imavus, ubi Crisatoras fluvius et Samara promontorium ab orientali excipiuntur Occeano, et sic Imavus extremus est Laucasus. Alii, Taurum hunc totum volunt eumque ab oriente nostrum usque mare deducunt, Caucaso huius tam longi monti nil preter particulam orienti propinqua donantes.

CAULON Calabrie seu Brutiorum mons est in finibus Ytalie, freto Sycilie propinquus, Baco fertilis et cui eiusdem nominis oppidum fuit.

CELIDONIUM ultimum est Tauri promontorium, in nostrum effusum mare.

CELIUS mons Urbis est a Cele Vibenno nobilissimo duce Tusco dictus eo quod Romulo adversus Latinum regem cum auxiliaribus venerit; inclitus quidem multis titulis, sed nec minus insignis est quod in eo poeta Ennius habitaverit.

CELTICUM promontorium Hispanie in Occeano procurrens.

CENEUM promontorium Eubee in septentrionem directum.

CENUS extremum Ytalie promontorium versus Pelorum Sycilie tendens, non amplius .XII. stadiorum intervallo distantia.

CERASONCHISEON promontorium Propontidis in quo Bizantium oppidum, cui postea nomen Constantinopolis.

CERAUNI montes in Epyro oriuntur et ex inde continuo iugo Ripheis iunguntur, a parte altera in Euxinum et Meotida atque Thanaim cadunt, altera vero in Caspium.

CERCIUS mons est haud longe a Thessalia, a Merope quippe eunti Thessaliam invenitur.

CESPIUS Urbis mons est regione Exquilia apud edem Iunonis Lucine.

CHILDARDUS Hibernie mons est.

CHIMERA (ut Videant loici quod aliquid sit) mons est Lycie apud Phaselitas Cariam a Lycia disterminans. Huius quidem summitates perpetuis flagrant flammis que quidem augentur agua super infusa, terra vero iniecta extinguntur. Alit preterea mons iste circa summum leones paulo autem infra capreas suntque radices eius serpentum plenissime. Bellerophon autem Glauci filius hunc purgavit noxiis et habitabilem fecit, a quibus fabule locus adinventus est.

CYBELUS Frigie mons in quo Cybeles deum mater colebatur, olim denominata Cybeles ab eodem.

CIBOTUS olim mons fuit et in eo oppidum nomine Caritate, qui terremotu absortus est una cum oppido.

CILBIANI montes sunt Thracie in quibus Cayster fluvius oritur.

CILLENIUS mons est Arcadie celebris nativitate Mercurii.

CIMBRORUM promontorium est sub septentrione et in Occeanum Aquilonarem protenditur.

CIMINUS Etrurie mons est, in quo et eiusdem nominis , lacus.

CINTHIUS mons est insule Deli famosus Apollinis nativitate, cuius tam grandem magnitudinem dicunt ut umbra sua Egei maris ambitum tegat.

CIRENEUM promontorium in Asya Minori haud longe a , monte Mina.

CIRCES seu CIRCEUS mons Ytalie et Caiete propinquus, sic a Circe venefica, quam ibidem regiam habuisse volunt, denominatus; cuius in summitate et oppidum eiusdem nominis fuisse pregrande dicunt. Preterea asserunt hunc olim a continenti fuisse disiunctum, non quidem freto sed paludibus, et Etheum antea nominatum ab horrore transeuntium credentiumque ibi homines in belluas transmutari. Tandem ex Albanis montibus limus effluens completis paludibus eum fecit terre continuum.

CIRRA mons est Phocidis seu vertex alter Parnasi montis in quo olim celebre toto orbi oraculum fuit Apollinis.

CYTHERON Boetie mons est poetarum carminibus celeberrimus, nec longe a Thebis extollitur. Aliqui partem Parnasi putant, a Cytherone quodam denominatum. In hoc enim precipue colebatur Bachus, secundum autem alios Venus eamque dicunt ab eo Citheream fuisse vocatam.

CITHORIUS mons est Paphlagonie abundans buxo, in spatium .LXIII. mil. passuum porrectus, loco Veneto clarus, a quo volunt Paphlagonios in Ytaliam cum Antenore transvectos Venetos appellatos.

CITRIA promontorium est Carie, esto sint qui dicant illum Deli montem.

CLAREUS mons orientalis est in regione que dicitur Apavortene.

CLARIUS mons est Colophonie in quo colitur Apollo, et ab eo Clarius nominatus.

CLIBANUS mons apud Calabros est haud longe a Lacinio promontorio.

CLIMAX Ethiopie mons est secus Rubrum mare, ubi honesti homines et Rubri maris tenentes imperium, femine prolixis barbis insignes venationibus vacantes tigresque habentes pro canibus et pardos etiam nutrientes.

CODREI Medorum sunt montes.

COPHANTUS Bactrianorum mons est nocte flammas emictens e vertice.

COLAICUM Yndie promontorium in Taprobanem insulam sese ferentem.

CORAMBIS promontorium Paphlagonum in Ponto, haud longe ab amne Parthenio.

CORAX Etolie mons est altissimus inter Callipolim et Naupactum.

CORAS mons est non longe Tyburim, a Corace fratre Tyburti conditoris Tyburis dictus.

CHOREB mons regionis Madian est iuxta sinum Arabie imminens, qui quidem venerandissimus est ob crebram iam dudum veri Dei apparitionem.

CORICUS Cilicie mons est insigni specu memorabilis qui in summo montis vertice Corico oppido supereminente amplo satis hyato patet et in profundum demissus quanto magis demictitur tanto amplior efficitur, et undique pubentibus lucis adeo pulcher atque admirabilis sese intuentibus aperitur ut mentes admiratione consternat, qui cum etiam assuefactos non satiet per descensum unicum et angustum atque asperum .MD. passuum inter amenas umbras et opaca silvarum, rivis hinc inde quoddam agreste sonantibus. Ast ubi in finem descensum est specus apparet alter, verum cymbalorum sonus terret adeuntes ingressu primo et aliquandiu spectabilis incedenti fit obscurior et ingentis amnis se extollentis frons aspicitur, qui ubi parvo cursu maximum demonstravit impetum conditur. Intra vero spacium est horribile et incognitum, angustum tamen sacrumque adeo ut a diis habitari veteres crediderint incole. Alius preterea specus ulterius est quem Thiphoneum vocant, angusto ore et (ut experti tradidere quidam) pressus et assidua nocte suffusus, eumque dicunt aliquando Thiphonis fuisse cubile, et quod in se demissa confestim exanimat. Memorandus est et fabula et natura. Mons autem extrorsum croci plurimum ferax est, adeo ut sint qui credant ob hoc illi nomen Coricus positum.

CORIS Thessalie mons est serpentes producens quibus sipas nomen est, non proprium habentes colorem sed loci similem in quo morantur sumentes; morsu quidem non aspero sitim ingerunt, et insanabilis est.

CORITUS mons creditur Hetrurie a Corito vetustissimo rege Electre viro et Dardani patre una cum oppido in eodem existente denominatus.

CORSICUS mons est ultra Hiberiam et Hyrcaniam, ex quo nascuntur ex vicinis fontibus Cyrus et Cambyses ingentia flumina.

CORONE Achaie promontorium.

CREON mons est in insula Lesbos.

CRIMOCA promontorium Euxini maris arduo supercilio.

CRISE promontorium est Occeani orientalis apud Seres.

CROCODILLUS Cilicie mons est a parte Amanni fluminis.

CROCUS mons est in Creta insula.

CROTONIUS mons Achaie Pise civitati supereminet.

DADAI montes sunt Yndie olim Cliopedis regine propinqui.

DARDANUS mons est Apulie.

DELPHICUS mons inter Hystriam et Mentoriam esse fertur, cuius in culmine existentes aiunt ex longinquo navigia venientia cernere.

DICTEUS Crete insule mons est a Dictea nympha que in eo colebatur dictus, qui quidem adeo in verticibus albet ut a navigantibus nubes quam vertices potius existimentur. In hoc aiunt Iovem, quem deum stolidi arbitrabantur, absconditum a matre et a Curetis nutritum.

DIMASTUS mons est in Micono insula.

DINDIMUS mons est Frigie in quo Galli sacerdotes Cybeles et sacra Matris deum celebrare et se abscindere consueverant.

DINARETE promontorium insule Cypri.

DIOMEDES promontorium in Dalmatia est.

DIPTAMON Crete insule mons est abundans diptamo herba, a quo et ipsa nomen sortita est.

DODONA Chaonie mons in quo et silva eiusdem nominis, et in ea olim fuere quercus e quibus columbe consueverant responsa dare querentibus.

DOLOROSUS mons in Anglia est.

DREPANTINUM promontorium est Sycilie.

DYRRACHIUM Epyri mons est, ubi castrum est quod Petra dicitur.

DURISCOS promontorium est Attice regionis.

EBBITEI montes sunt apud Bathimos ad Occeanum meridionale.

EBRON mons Palestinorum est haud longe a Gaza Syrie civitate, cuius in verticem olim Sanson noctu Gaze ab hostibus inclusus portas vectesque detulit.

EDON mons est Thracie.

EFFRAIM Iudee mons est in quo olim Sicem Fugitivorum civitas fuit.

EGIALEUS Attice regionis mons est.

ELATUS nobilis Cephalanie mons est.

ELEOMNE mons est Macedonie.

HELYCON Boetie mons est Musis dicatus celebrisque poetarum carminibus, ex quo inter alia flumina Permessus egreditur.

EMIMEDIMNUS mons est Hyberie Pontice.

EMOCHI montes sunt Yndie.

EMODUS mons pars Caucasi creditur, quem cum superioribus quos Emochos vocant idem credo.

HEMUS mons aliqui dicunt Thessalie sit et in eo locum describunt qui Tempe dicitur, alii vero Thracie attribuunt. Huius celsitudinis adeo grandis fama fuit ut crederetur ex huius vertice Adriaticum et Euxinum mare posse discerni, quod experturus Philippus Demetrii filius Macedonie rex illum conscendit, nec absque labore plurimo. Nam circa medium adeo ramorum arborum innexione densum invenit ut preter impeditum iter non nunquam celum vix cernere posset; et cum post diem tertiam ab incepto a radicibus itinere devenisset in culmen contecta nebulis omnia comperit et vulgate opinionis omnia falsa, et sic spe frustratus duabus aris Iovi Solique in vertice consecratis descendit. Hic una cum Rodope et Orbelone sacris Liberi patris et Menadum cetibus, Orpheo vate primum iniciante, celebris fuit; qui, vasto iugo procumbens in Pontum, oppidum habuit in culmine Aristeum. Volunt alii quod Hemus ea in parte quam aratores celebrant Scythe ostendat tumulum Polydori ubi Gerania urbs, quam vocant barbari Caciton, et ex ea ferunt Pigmeos fugatos a gruibus.

EOS mons est ad Arabicum mare.

EPOPON dudum mons Pitecusarum insule Campano fuit in sinu, ex quo cum repente flamma emicuisset, in processu campestri solo equatus est.

HERACLEUM promontorium est Colcorum.

ERCINIUS Germanie mons insignis est.

ERIDANUS mons est Dyrrachii.

ERIMANTUS mons in Arcadie finibus constitutus est, in quo Hercules aprum cuncta vastantem vivum cepit eumque Euristeo detulit regi.

ERIX Sycilie mons est Drepano propinquus, cuius in summitate fuit olim Ericine Veneris templum ab Erice eiusdem filio et a quo denominatus est mons constitutum: in hoc autem ab Enea Anchises secundum quosdam tumulatus est.

ERMINIUS mons Lusitanie in Hispania.

ERMON mons Amorreorum est ultra Iordanem, quem Phenices vocant Sanor et Amorrei Sanir, cuius in vertice insigne fuisse templum summe celebre apud gentiles dicitur. Distat duobus .M. passuum a Tabor et eius est adeo vertex frigidus ut ex eo ad delitias nobilium estivo tempore ferantur nives Tyrum.

ESPERU CERAS promontorium extremum Affrice est adversus Dorchadas insulas olim Gorgonum domos, Ethiopum Esperorum confine.

ESPERUS mons Ethiopum est sub Affrico situs.

ESTIE promontorium Bosphori est.

ETHEODONTIA mons est Grecie Thermopylis supereminens.

ETNA mons in medio Sycilie orbi toto celeberrimus fama et cum sublimis plurimum sit solitusque e culmine celso globos ignis emictere, hodie deficiente iam subterraneo sulphure solum fumos emictit. Cuius in summitate duos esse crateres, ex quibus olim eructabat flamma, dicunt indigene, circa quos eum asserunt esse cinereum et nivium ut plurimum tectum, cum circa radices amenissimus montium sit, limpidissimis fontibus et fructetis abundans. Et quoniam persepe terremotibus regio agitatur, fabulam finxere veteres, eum scilicet a Iove Tiphei capiti super impositum, et hinc quas suspirans gigas flammas emictit evomere et tremere omnem dum frustra conatur excutere. In hoc oppidum ingens et sui nominis olim fuit.

EUCALEGON mons est haud longe a Sigeo Troianorum promontorio.

EUGANEUS mons est Venetiarum, quem (ut quidam putant) incole dicunt hodie Paduanum, Patavo proximus.

EUPROSOPON promontorium Syrie est non longe a Sidone.

EUROTAS mons est Laconie regionis.

PHALARIUM promontorium est Corcire insule ex quo in mare protenditur scopulus quem a similitudine Ulixis navem fuisse dixere vetusti.

FALERNUS Campanie mons est optimi vini ferax.

PHANEUS promontorium Chii insule, et secundum alios Cilicie, vitis consitus et a Phaneo rege olim denominatus.

FARACLI mons est seu vertex Yde montis Troiani.

FASGA mons est supra Iordanem in terra Moab contra Ierico, sub quo Ianna civitas in campo Moab.

FERRARIA promontorium Hispanie sub quo Hyberus fluvius ingreditur mare.

FESULE mons est biceps Florentie inclite Tuscie civitatis supereminens, olivetis plenus, ex quo si lapides qui plumbei sunt excidantur brevi tempore spatio novis incrementis restaurari compertissimum est. Fuit et in culmine huius eiusdem nominis vetustissima civitas, ruinis semesis testantibus.

PHYCONTA promontorium est Affrice importuosum haud longe ab his oris quas dudum testantur aliqui tenuisse Lotophagos.

FIONDIS Thessalie mons est Mempheus vocitatus olim.

FISCELLUS Ytalie mons haud longe a Thyberi fluvio.

FOGOR Moabitarum mons est ad quem Balaach rex deduxit Balaam ariolum ut malediceret Israelitis.

PHOLOE mons est Thessalie: in eo quondam Centauri nati sunt. Alii Arcadie montem dicunt, non nulli Thracie.

FORGIUS Ethiopie mons excelsissimus.

PHRASUS Etolie mons est, haud longe a promontorio Antirno ubi hostium Corinthiaci sinus.

GABAA mons est Iudee in tribu Beniamin haud longe ab Ierusalem.

GABALO mons est in terra promissionis in quo iussu Moysis altare constitutum est.

GADGAD mons est in deserto Sinai, quem penes castrametati sunt filii Israel.

GAGE mons est Minoris Asye in quo Coridalla et Rhodiopolis site sunt.

GAGUS mons est Minoris Asye haud longe a Patara; credo idem cum superiori.

GALAAD mons est ad tergum Phenicis et Arabie Libano copulatus, et in eodem civitas eodem nomine dicta quam cepit Galaad filius Machir de manu Amorreorum et tam monti quam civitati nomen suum imposuit, et ab eo olim Galadites regio nuncupata est.

GALEO mons Attice regionis.

GALLICANUS Campanie mons est et imminet agro Falerno, et eidem Casilinus.

GALLIDROMON mons est seu aliud ex cacuminibus imminentibus Thermopylis.

GALMAD mons supra Idumeam et Samariam.

GARGARA Frigie mons seu summus Yde montis vertex, nam Gargara dictus quasi 'cara caros' quod 'caput capitis' sonat, idest 'altitudo altitudinis', ubi templum olim fuit Iovis.

GARGANUS Apulie mons est sinistrorsum ab Appennino in Adriaticum veniens mare, cius in radicibus Sipontum civitas olim a Diomede montis victore condita. Secus hunc Metapontum dicunt, ubi Palladis Helinitis templum fuisse aiunt in quo diu servata sunt Epii instrumenta quibus durium equum apud Ylionem fabricaverat; et apud eundem asserunt locum fuisse Daunie nominatum, in quo Palladis Achaie templum, ubi bipennes eree et arma Diomedis sociorum deposita diu ostensa sunt. Dicunt preterea ibidem fuisse canes Grecis venientibus leta garrulitate blandientes. Sed quod longe maius et verius atque venerabilius est, hoc in monte anno ab incarnato Verbo .CCCCLXXXI. Zenone principe imperante Romanis divino munere Michaelis archangeli specus incolis ostensus est, in hodiernum usque celebris et summa a Christicolis devotione visitatus.

GARI mons est Syrie, et secundum alios dictus Garius in Samaria, in quo Cusei populi ab Assyriis in Samariam missi relicto Ierusalem templo diis suis altaria construxerunt.

GAULALEUS Mauritanie mons est et ab eo circumbabitantes Ethiopes Gaulales dicti sunt.

GAULANNUS Campanie mons est Puteolis Baisque vicinus.

GAURUS Campanie mons est propinquus Massico monti atque Surrento.

GAZARIM mons seu GARIZEUS in Iudea est supereminens Sicionorum civitati.

GEBAL mons est Iudee oppositus Gazari, qui et Hebal nuncupatus est.

GEBENNA Gallie mons est inter Arvernos et Elvios medius, et in eo civitas posita cui Genua nomen est.

GELBOE Syrie mons est .VI. a Scitopoli lapide. In hoc, quia Saul primus Iudeorum rex a Palestinis victus, occisis filiis, ab Amalechita iuvene percuti precibus obtinuit, maledictione David successoris eius nec ros nec pluvia postea cecidit.

GERASENORUM mons est trans Iordanem, in quo Alexander Iudeorum rex mortuus est.

GERESTRUM Eubee promontorium Atticam spectans.

GERIONIS montes in Ytalia prope Lerinatem agrum sunt.

GIBEL mons est ludee sub quo Ior et Dan fontes ex Libano prodeuntes Iordanem fluvium iuncti faciunt.

GINIDOS Minoris Asye promontorium in quo dudum Triopia Libera.

GION mons est Iudee, apud quem Salomon fuit inunctus in regem Iudeorum et diademate insignitus.

GIRIM mons est apud Garamantas in quo nasci gemmas vetustas testata est.

GORDITANUM Sardinie promontorium in conspectu habens Asulcensim et Anenosim insulas.

GRIM mons est Citerioris Hispanie mari contiguus.

GRACIUS mons Frigie est Xanto flumini propinquus.

IAGRUS mons est ex Armenia inter Medos Adiabenosque veniens supra Param et Cenem.

IAMBUS mons est Caucaso iunctus, dividens Yndiam a Scythia Superiori et Inferiori Hyrcania.

IANICULUS unus ex montibus Urbis, in Etruria quidem positus et sublicio ponti iunctus, a Iano, ut creditur, olim Romanorum deo nuncupatus.

HYBLA mons Attice regionis seu Arcadie est, thymo abundans et melle.

YCARUS mOns est Attice regiOniS.

YDA mons est Frigie, haud longe ab Ylione et Hellespontiaco supereminens mari, memorabilis iudicio Paridis. Ex eo quidem mirabile quoddam retulere veteres, scilicet solem surgentem longe aliter quam in aliis terris conspici. Nam intento ad hoc ex summo montis apice, cui Gargara nomen, a media fere nocte passim ignes micare plurimi videntur diu; tandem, nocte in diem eunte, qui sparsi fuerant in unum convenire, donec in unam emicent flammam que, postquam diu grandi incendio similis clara visa est, sese in rotundam formam cogi cernitur et ingens factus globus terris apparet annexus, deinde paulatim decrescere et lucidior effici donec iam fugatis tenebris sese extollat in altum, sol factus. Ex hoc preterea monte Scamander, qui et Xantus, et Symois fluvii, longe fama maiores quam undis copiosi, et alii scaturiunt plures.

YDALIUS mons in Cypro Veneri sacer est.

YDEUS mons est Crete insignis plurimum apud veteres, eo quod in eodem Iovem absconditum a matre Rhea et clam nutritum credant antiqui, eiusque sepulcrum in eo a priscis diu visitatum est.

YDRUS Calabrie mons est, unde oppido nomen Ydruntum.

IGRIS promontorium est Elidos haud longe a Pisa.

IMABUS orientale promontorium ab Emodis montibus in mare Occeanum se extollens. Sonat quidem Imabus Iarica lingua niveus, extremus quidem Caucasus est.

HYMETUS mons inter ceteros Attice regionis obtinet pulcritudinis principatum, nam floribus nitet, timo abundans et optimo melle, et in eo, dicunt, nascitur herba carisia, quam mulieres, uti ardentius appetantur a viris, brachiis alligare consueverunt.

YNARIMES mons olim fuit insule Prochyte, ut scribitur, sed ego credo eius que bodie Iscla vocatur adversa Miseno; et sub eo finxere poete, eo quod altissimus fuerit et ignes more Etne evaporaverit, Iovem caput supposuisse Thiphei. Hic quidem mons, a perpetuo igne introrsum fere consumptus, a terremotu excussus et in mare deiectus est fecitque ex se longe ab Iscla insulam aliam quam indigene Prochytam vocaverunt eo quod ex propinquo ceciderit mons ex quo edita sit. Iovis mons in Hispania est occidenti oppositus, cuius eminentia, quia inter exigua cautium spatia consurgit, Hannibalis scala appellata est.

IPPANIS mons Scythie est.

YPERBOREI montes sunt Scythie in asyatico Occeani litore sub ipso cardine siderum, Yperborei dicti eo quod ultra eos flat Boreas.

YPOPLACUS mons est Lycie seu Cilicie haud longe a Thebis Lyciis, quibus olim dominabatur Iection pater Andromache uxoris Hectoris.

IPPIUS mons secundum quosdam in Bithinia est et sub eo Picopolis fuit civitas, alii illum dicunt Ylioni propinquum et post eum insidiis latuisse Grecos, et hinc sumptum quod ex equo, qui 'ippos' grece dicitur, prodierint. Sane Bithinia Troadi contermina est, et is forte mons medius inter eas.

IPSIZORUS mons est Macedonie.

IRAURANCOS mons est Germanie ex quo dicunt Danubium nasci.

IRMINE promontorium est Achaie.

IRPINUS mons est Sabinorum in quo optimi nascuntur equi.

ISAINUS mons est Peoniam a Midia separans, in quo nascuntur animalia menopem nominata, bovi similia, quibus pregrandes come a collo pendent et usque in oculos a cervice.

ISCHINIE promontorium est Thessalie super Demetriadem , civitatem.

ISMARUS Thracie mons est pro parte asperrimus et in residuo vinetis olivetisque abundantissimus. In hoc non nunquam Orpheus cythara canere consuevit.

ISPALUS promontorium in ora Ethiopici occeani est, se protendens in mare quod Azanium appellatur.

ITABIRUS mons est Iudee, apud quem Alexander Aristoboli regis filius et Iudeorum rex a Gavinio Romanorum duce pugna superatus est.

ISTHMOS mons in quo sita Corinthus civitas est. Hic ex Achaia in reliquam Greciam tendens tenui spatio separat Yonium mare ab Egeo.

LACINIUM promontorium est Ytalie inter Adriaticum et Yonium mare in eurum tendens, insigne quondam Iunonis Lacinie templo haud longe a Petilia civitate.

LAMPEUS Arcadie mons est.

LAMUS mons est Carie nobilis ob Endimionis fabulam, quem aiunt a Luna dilectum in eodem obdormivisse.

LATERNUS et hic Carie mons est in quo quidam tradunt hospites a scorpionibus non ledi, cum ab eis indigene occidantur.

LATINIUS mons est circa Romam in quo tradunt fuisse Lupercal ludicrum ab Evandro Arcade institutum, in quo nudi iuvenes per ludum atque lasciviam decurrebant.

LECTON mons Troadis est, seu Yde potius vertex.

LENTUS Arcadie mons est.

LEPETIS mons est Mitilene.

LEPTETERA promontorium est Yndorum ad occeanum Meridianum, haud longe a Maleo insula.

LETHEUM promontorium est Corinthiorum.

LETO mons est Gallie Cisalpine apud Ligures.

LEUCALONIUM promontorium est Pamphylie.

LEUCATA mons est altissimus in promontorio Epyri quod Leucopetra dicitur, iuxta Ambrachiam civitatem quam postea Octavianus Cesar superatibus ibidem Antonio et Cleopatra Nicopolim appellavit et templum Actiaco Apollini constituit. Hunc alii promontorium Leucatem vocant, et non nulli Leucatem montem dicunt esse Arabie, alii vero Leucatas promontorium propinquum Bithynie volunt. Possibile ut ubique sint, cum certissimum sit Leucatam montem esse Epyri.

LIBANUS mons Phenicum altissimus a thure dictus quod ibi colligitur, in Sacris Licteris mons celeberrimus. Alii dicunt eum Arabie montem cum sit medius inter Arabas et Phenices. Ex hoc quidem Abana et Farfar et Iordanis flumina et alia oriuntur. Muro quondam iunctus fuit Antilibano de quo supra.

LYCABESSOS mons est Attice regionis olivetis conspicuus.

LIBETRAS mons est Etolie Musis sacer, a quo et ipse Libetrides appellantur.

LYCEUS mons est Arcadie pinetis clarus et templo Panis, in quo eum natum asserunt.

LYCIUS mons est Grecie medius inter Meropum montem et Macedoniam et Thessaliam et Epyrum.

LICORONIS mons Arcadie est.

LILIBEUS promontorium Sycilie in occasum respiciens, a civitate ibidem posita nominatum.

LIBANUS mons est Syrie ex quo Orontes fluvius oritur.

LITRICHUS mons seu montes deserti Mauritanie.

LURA mons Gallie inter Sequanos et Aluceros.

LUCRETILIS mons est Sabinorum.

LUCRINUS mons est in extremis Ytalie, cui et Locris civitas imposita, Peloro oppositus et a quo Lucrina palus.

MACROCENNI montes sunt ab Hystro tiumine non longin qui.

MAGNAVA mons est in Gallogrecia apud quem a Manlio Vulsone pugnatum est cum Thelostobagiis et Tectosagiis et obtenta victoria.

MALEUS seu MALES mons est in Yndia apud Orestas, Monedes et Smaros, cuius montis umbra estate in austrum, hyeme ad septentrionem vergit, nec amplius .XV. noctibus ex eo videtur septentrio.

MALEA seu MALEUM promontorium Laconie est quod L mil· passuum infra mare protenditur, adeo undas impellens ut nautas persegui videatur. Ex quo narratur quod, cum conscendisset in eo Maleus Tyrrhenorum rex, qui tubam eream primus invenerat et pyrratica mare infestabat, in eo templum Apollini consecravit eumque Maleoticum nuncupavit et monti eque a se nomen imposuit. Alii dicunt Achaie esse montem et quod ibidem veneretur Apollo et quod ex eo Amphyarao vati auxilia missa sint.

MALLUS mons est cui cui proximi sunt Mandei et Malli, quorum mons Mallus qui tractus est Gangis.

MAMBRE mons est iuxta Ebron, ubi credimus ab opifice rerum Deo parentem primum fuisse plasmatum.

MARATHON mons Attice regionis insignis Thesei victoria ex tauro superato et Yeari regis a rusticis occisi morte et Milciadis gloria.

MAROS mons est Epyri.

MARPESSOS mons est Paros insule, marmorum candore conspicuus.

MASICITUS mons Aricando flumini proximus est et Andrie civitati.

MASSICUS mons est Campanie, promontorium olim Minerve sacrum, Capree insule oppositum faciens, hinc Surrentum in radicibus habens et inde Amalphiam et Salernum.

MASTUSIA promontorium est in Chersoneso oppositum Sigeo Troiano.

MATINUS Apulie mons est.

MAUL mons est Britannie, cuius in radicibus lacus est aquis suis adeo animalia fessa restaurans ut nullo videantur attrita labore.

MAXILLUM mons est Etolie.

MAXTERIA mons est Hispanie iuxta oppidum Aurone.

MEDULLUS Hispanie mons est.

MELAM seu MELAMPUS mons est in tertio Europe sinu.

MEMPHEUS mons circa Thessaliam.

MENALUS Arcadie mons est excelsus, sic dictus ab ovibus quarum plenus est, nam 'mela' grece, latine 'ovis'.

MENETUS mons est in Alpibus.

MERCURII promontorium Affrice est, in Syciliam vasto tractu se ferens.

MERITUS est mons in tertio Europe sinus.

MEROPUS mons est Grecie propinquus Thessalie, insignis Quinti Fulvii victoria et Philippi regis Macedonum fuga. Grandis quippe mons et anfractibus variis preruptus est.

MEROS mons est Yndie Iovi sacer, cuius in specu incole Liberum patrem fuisse nutritum arbitrantur. Et ex hoc forsan habuit fabula argumentum, quod ex utero tractus fulminate matris patris femori sit appositus. Hic autem mons hedera plurima et vitibus atque fructetis conspicuus est et irriguus fontium, eiusque sub radicibus Nisa civitas est.

MESIA mons est in Asya Minori mari supereminens, clarus navali victoria Atheniensium in Persas, duce Themistocle.

METAGONIUM promontorium est Affricam dirimens a Numidia.

MICALESOS promontorium civitatis Oncheste in Grecia est.

MILITON mons est Phtiorum.

MIMANTA mons est grandis contra Chion.

MIMAS Minoris Asye mons est haud longe a Colophone civitate. Hic quidem a mari in campos excurrit .CL. mil. passuum et eius caput Sipilus. Nubes autem verticibus suis apposite (ut aiunt incole) futurarum tempestatum qualitatem ostendunt.

MINDALENSIS mons est insule Sami memoratu dignus ob crucem mortemque Policratis Samii tyranni olim felicissimi.

MINERVE promontorium Campanie est ex Niassico monte procurrens in Capream insulam.

MYONENSUM promontorium est inter Teium et Samum, cuius collis in modum mete auctus est, a continenti vero aditum habet semita manufacta.

MISENUS mons est Campanus Cumis proximus, a Miseno Enee socio ibidem ab eodem sepulto denominatus.

MODIM mons est non amplius .VI. mil. passuum distans a Hierusalem, ea via que tendit Ramata. Ex hoc Mathathia fuit, Maccabeorum pater.

MOLUS mons Meonie qui prius Tmolus dicebatur, ex quo Pactolus effluit nuvius aureas trahens harenas, cuius in radicibus Cadieni, Loreni Philadelphinique appositi.

MONACHUS Arcadie mons est.

MONICHUS promontorium est in sinu Ligustini maris haud a Nicea distans, Ianuensium pyrratarum potissimum et insigne receptaculum.

MONOETES mons est Illyrie.

MORIN seu MORIAN mons est Iudee, cuius in culmine, iussu Dei, Abraam filium suum Isach eidem Deo voluit immolare, ubi David postea templum construxit insigne.

MORMALUS mons est inter Bactrianos et Hyrcanos, in quo amomum nascitur.

MOSSILICOS promontorium est Ethiopie, in quo cinnamomum devehitur. Ad hoc usque Sesostrim dicunt duxisse exercitum, cum sint qui dicant nil ulterius esse preter oppidum unum Ethiopum in litore Baragaza.

MULELACA Affrice promontorium est, propinquum flumini Asusabe.

NABAUTH mons est qui hebraice dicitur Nabo, supra Iordanem contra Ierico, in quo quidam aiunt mortuum Moysem Hebreorum ducem. Hic tamen alibi Abarim nominatur.

NAUSTATHMOS promontorium litoris Cyrenaici.

NAZARE montes sunt meridionales Numidie.

NEBRODES Sycilie mons est cui damarum copia nomen dedit.

NEMEUS Cleonensium mons est.

NEPTALIM mons est Galilee super quo olim fuit sacerdotalis civitas.

NEPTUNUS mons est Sycilie cui specula superest in Tuseum et Adriaticum mare prospectans.

NERIS mons est apud Argos.

NIGER mons est Garamantum.

NIMAVI mons est orientalis ubi deficit Caucasus.

NYMPHEUM promontorium est Dalmatie quod accolunt Amantes et Bullones.

NION mons est apud Ritbreum portum.

NIPHATES Armenie mons est.

NIRITUS mons Ithace, a quo Ulyxes Niritius denominatus est.

NISA mons est Yndie, in quo Liberum patrem aiunt fuisse nutritum. Hunc eundem supra Meros diximus vocitatum.

NISA mons est Phocidis seu vertex alter Parnasi montis, in quo dudum colebatur Bachus.

NISUS mons Megarensium, a Niso qui purpureum habuit, crinem et Megarensium rege ibidem sepulto dictus.

NULO seu NILO mons est in quo ferunt homines habitare aversis plantis, octonos digitos in singulis pedibus habentes.

NUMORDIS mons est Mitilenensium.

NUMASTICUS Mitilenensium mons est.

OAXES mons est Scythie.

OCYLA mons est Armenie, cuius in summitate, deficiente diluvio, arcam Noe fuisse delatam ferunt et diu ibidem lignorum reliquias perdurasse. In multis quidem montibus hactenus dictum est hanc consedisse: quod sane intelligendum est aut eum montem plura habuisse nomina aut plura cacumina diversimode nominata, quorum aliud memini pro alio ponitur seu pars pro toto, ut scribentium moris est.

ODORI montes in regione Thasie sunt.

OENIPHILE Dyrrachii mons est.

OETA mons inter Thessaliam et Thraciam insignis morte Herculis, in eo quippe rogus eius conditus et ipse consumptus est.

OFFENSIONIS mons Hierusalem fere continuus est in accubitu montis Oliveti, sic dictus eo quod in eo Salomon adoraverit ydolum Moloch.

OGYGIUS mons apud Thebas est, ab Ogygio rege sic dictus.

OLENEUS mons Arcadie qui et Nemeus dictus est.

OLYMPUS mons est altissimus Macedonie. Hunc olim crediderunt aliqui unum et idem fuisse cum Ossa monte Thessalie, et tandem terremotu disiunctos peperisse Peneum fluvium et paludibus quibus laborabat Thessalia exitum prestitisse. Is quidem adeo verticem in celum extollit ut nubes argumento cognoscatur excedere, nam cinere sacrorum characteribus licterarum signato consueverant sacrificantes discedere et insequenti redeuntes anno uti liquerant signatum inveniebant: ex quo apparet nec ibi ventos efflare nec aves volare nec pluvias cadere aut aliam ullam alterationem causari, quin imo, quia subtilissimus sit aer, sunt qui dicant solitos cum spongiis agua plenis et olfactui appositis ascendere ut aerem attraherent crassiorem. Videtur quidem Olympus quasi Ololampus, idest celum, quod et olympus etiam nominatur. In hoc insuper dicunt Iovem adversus Titanas pugnaturus aquile primo augurium habuisse.

OLYMPUS alter a superiori mons est in Gallogrecia, clarus victoria Manlii Volsonis ex Tolostobogiis habita.

OLYMPUS mons est a superioribus alius in Minori Asya Smirne propinquus, qui et Mysius dictus est, cuius in radicibus Hannibalem dicunt Brusam condidisse civitatem dum apud regem Bithynie Prusiam moraretur.

OLYMPUS mons est eque a superioribus alius, nam in Ethiopia secus mare Rubrum est, quem aiunt oriente sole usque in horam diei quintam flammas emictere. Est enim haud longe ab Eliopoli civitate.

OLISIPO mons est Hispanie cui et oppidum eiusdem nominis est appositum, hoc memoratu dignum: nam equas in eo ex favonio vento concipere et velocissimos equos parere testantur incole.

OLIVARUM mons est in Iudea Hierusalem iunctus, inter ceteros orbis veneratione dignior. Nam in eo Christus veri Dei filius discipulos docuit, oravit et ad Patrem rediens ultima in terris reliquit vestigia. Quo in loco non absque divinitatis miraculo cum ob reverentiam et memoriam sue Ascensionis ecclesia rotundo scemate conderetur, nulla arte, nullo fabrorum ingenio obtineri potuit ut summum culmen ecclesie tegeretur, ut appareret a terra in celum usque Deum voluisse nulla interposita re sui glorificati corporis integrum conservari meatum.

OMOLON mons est Thessalie.

OPON promontorium Crete insule se in occidentem vergens.

OPITUS Macedonie mons est.

OPPIUS mons Latii fuit, Facultali lacui propinquus.

OR mons est Arabie ex quo divina gracia Moyses virga aquam excussit, clarus quidem morte et sepultura Aaron fratris Moysi.

ORBELON mons est Thracie mediterraneus sacris Liberi patris et cetu Menadum, Orpheo primum iniciante, celebris.

ORCOBARES mons Yndie est inter duas Sarcaraucas et Parthienas, seu secundum alios inter Dahas et Caraucas et Parthienas positus. Ex hoc autem Ganges et Laser flumina oriuntur.

OREB mons Madian et (ut quidam dicunt) pars est montis Sina, et in eodem rupes ostenditur que Petra dicitur ex qua virge ictu, divino tamen munere, Moyses aquas eduxit populo sicienti.

OROMENUS mons apud Yndos nativi salis est, ex quo lapidicinarum ritu sal effoditur, inde renascens maius regum vectigal quam ex auro vel margaritis.

ORSA mons est cum portu in sinu Persico, ut arbitrantur aliqui.

OSSA Thessalie mons est olim, ut quidam existimant, idem cum Olympo, sed terremoto disiuncti viam fecere Peneo flumini et paludibus quibus Thessalia inficiebatur. Apud hunc aiunt quondam Centauros morari solitos.

OTRIX Thessalie mons est oppositus Osse, in quo Lapitharum fuit origo.

PACHIERI montes sunt in Maiori Asya, e quibus funditur, Absartus fluvius.

PACHINUM promontorium est Sycilie Peloponnesum spectans, dictum ab aeris crassitudine, nam 'pachis' 'crassus' est.

PALADUR mons est Anglie super quo a quodam Rudundibra oppidum Sestonie conditum est.

PALATINUS urbis Rome mons de cuius nominis causa multiplex inter veteres dissensio est. Nam sunt qui dicant pulsis inde Aboriginibus ab Evandro Arcade et ab eodem ibidem oppido condito a Pallante Arcadie urbe Pallentium dictum et deinde Palatinum. Quidam vero dicunt a Pallante avo Evandri et alii a Pallante filio dictum. Preterea asserunt et alii a Pallantia Evandri filia ibidem ab Hercule vitiata et postmodum dum moreretur in monte sepulta, et alii a Pallantia Latini regis coniuge, non nulli a Pallanta Hyperborei filia ab Hercule ibidem oppressa, pauci vero asserunt a quibusdam qui, Palatini dicti, ex agro Reatino ibi ante Evandrum evenere, et aliqui a balatu ovium ibi pascentium Balanteum et exinde per antistichon Palanteum: quibus diversitatibus claritatem monti additam certissimum est.

PALINURUM Calabrie promontorium haud longe ab Elia, que postea Velia dicta est,, in quo Palinuri gubernatoris navis Enee tumulus est et ab eo locus nomen sortitus est.

PARTHAU mons est inter Bactrianos et Hyrcanos proximus Mormalo monti, ubi amomum nascitur.

PALLENE mons est cui tanta soli planicies in culmine est ut quinque urbium sedes sit atque ager. Nam cum totus in altum satis anguste conscendat, ubi incipit ibi Possidea est; ubi amplius patet ibi Mendetione: quarum altera ab Eretris, altera ab Achivis Ylione capto condita est. De nominibus autem aliarum invenisse nil memini.

PANCOATRA Seu PARCOATRA mons est Armenie medius inter Taurum et Caucasum, ex quo Tigris et Eufrates in austrum variis funduntur ex fontibus.

PANETOLIUM mons est Etolie, ea de causa sic dictus quia ibidem omnis Etolia conveniebat ad peragenda communia, et inde 'pan', quod est 'totum', et Etolia.

PANDION mons a Pandione filio Erichthonii et Athenarum rege dictus.

PANGEUS Thracie mons est et Thessalie iunctus, in quo secundum quosdam Iulius Cesar a Pompeianis fere ad deditionem coactus est. Huius in radices Mestus defluit amnis.

PARNASUS, quanquam alii discrepent, Phocidis mons biceps est, cuius vertices alter Apollini, alter Bacho sacer est. Huius in radicibus Delphis liberum fuit oppidum et per illud Cepheus effluit amnis. In hoc enim Castalius est fons Musis sacer et (ut volunt aliqui) in huius verticibus tempore diluvii Deucalionis ipse Deucalion una cum Pirrha coniuge servatus est cum aliis pluribus.

PANTRIDI montes Capadocie seu Armenie sunt.

PARAPANISUS Yndie mons est adversus Bactris, alii dicunt sub ipso Parapaniso Bactram conditam.

PARNES Grecie mons est vitibus abundans.

PARIEDRE montes sunt circa Armenie principium.

PARTHENIUS mons Arcadie a virginibus denominatus, eo quod in eodem venari consueverunt.

PARTHENIUM Taurorum apud Scythas promontorium est.

PEDALIUM Carie seu Yonie promontorium est.

PELION Thessalie mons orientalis, tam habitatione Chironis centauri quam nuptiis Pelei et Thetidis memorandus est. Hic altissimus perhibetur, nam, ut quidam asserunt, .MCCL. passuum ratione perpendiculi excelsus est. In eius summitate pineta sunt, quercus vero cetera occupant.

PELORUM Sycilie promontorium respiciens aquilonem, a Peloro gubernatore navis Hannibalis ibidem sepulto denominatum est. Hoc (ut volunt plurimi) iam Appennino iunctum fuit et terremotu postea separatum et, exiguo freto quanquam estuoso interposito, actum ut Sycilia insula sit, que olim erat iuncta Ytalie.

PENNINUS mons est unus ex his quibus multis Alpes eminent, a sacrato in eo Pennino denominatus.

PEON mons est ultra Ethiopas perpetuis flagrans ignibus.

PERIMULE Yndie promontorium, et in eo celebre Yndorum emporium est.

PERPARUS mons Argolici sinus est.

PETRA APPUANA mons est olim Gallorum Frimenatum ab initio Appennini in agrum Lucensem protensum, hine Ligustinum Tuscumque mare et veterem Lunam civitatem, inde Pistoriensium et Florentinorum campos aspiciens et procurrentia in euroaustrum Appennini iuga, rigens fere nive perpetua, et a quo quondam Apuani nominati sunt Galli.

PETRE Dyrrachii mons est apud quem castra Pompei Magni fuere civili estuante bello.

PETRINUS Campanie mons est apud Sinuessam civitatem.

PIERIA Macedonie mons est cui maximum auri pondus ab antiquis imperatoribus fuisse suppositum fama fuit ex quo quattuor locis ab imo apertus est, et ex imo ferunt per palmum aurum concrescere.

PILARTES Dyrrachii mons est.

PILLINEUS mons Pityuse insule est.

PINDUS mons est Thessalie, Apollini Musisque sacer et Acarnania ab Etolia dividens; Acheloum fluvium emictit. Celebris quidem Lapitharum origine est, et in eo Perebi habitant populi.

PION mons est in Nymphea insula.

PIONIUS mons est Minoris Asye, supereminens Ptele et Caystro fluminibus.

PIRENEUS mons est ingens dividens Hipaniam a Gallis, sic dictus eo quod fulminibus feriatur sepe, nam 'pyr' grece latine dicitur 'ignis'.In eo quippe nascuntur boves agrestes, maiores animalibus ceteris exceptis elephantibus, et 'uri' grece vocantur.

PIREUM promontorium Atheniensium in Eginam progrediens, apud quod Atheniensium portus seu navalia fuere dudum.

PLATANODES Achaie promontorium, haud longe a Pisa et Alpheo lumine.

POSSIDEUM promontoriumYonie est haud longe ah oraculo Apollinis Bramacie, dictum postea Didymei, et urbe Mileto.

PRINDASUS mons Asye ex quo Ticius nuvius qui Pergamum abluit funditur.

PURGARA mons est et in eo oppidum eius nominis prope Troiam.

QUEDONI montes sunt Thracie.

QUILLEUS mons est Arcadie.

QUlRINUS vel QUIRINALIS mons est Rome dictus a fano Quirini quod in eodem fuit, seu a Quiritibus qui cum Tacio Sabinorum regem ibidem castra habuerunt, seu a Romulo qui Quirinus vocatus est ab hasta quam gerebat, que Sabinorum lingua dicitur 'quiris'.

QUOSSEI montes ultra Armeniam et Babiloniam sunt.

RAMNUSIUM Scordensium mons est.

REGIS mons inter Ytaliam et Pannoniam est, sic dictus eo quod in Ytaliam veniens Alboinus rex Longobardorum a Narsete vocatus illum conscendit et Ytaliam prospectavit montique nomen dedit. In hoc bisontes feras dicant nasci, ingentis magnitudinis beluas.

REMMA mons est qui in Regnorum libris domus dicitur ydoli Damasceni.

RETHEUM promontorium Troianum est, Aiaci Thelamonii sepulchro conspicuus.

RETICUS mons est in Germania altissimus.

RIPHEI montes sunt Scythie in capite Germanie a perpetuo flatu ventorum nuncupati, a quibus Tanais fluvius egreditur. Ultra hos iacet ora que spectat ad Occeanum aquilonare, pars mundi a natura rerum damnata et densa demersa caligine.

RION promontorium circa hostium Corinthiaci sinus, dirrimens Etolos a Peloponnese.

ROAS mons seu petra Iudee est.

RIPEI montes Arcadie, qui absque aspiratione scribuntur: ubi cum aspiratione, Scythie.

RHODOPE mons Thracie mediterraneus est a Mygdonibus habitatus, sacris Liberi patris et cetu Menadam, Orpheo initiante, celebris.

RHOSII montes in Syria sunt versus Taurum montem positi.

RUSTEUS promontorium Occeani septentrionalis est.

SEBASTEN mons Super Idumeam et Samariam.

SACER mons trans Anienem fluvium non amplius .III. mil. passuum ah Urbe distans est, in quo sepius plebs Romana a nobilitate dissentiens consedit, nec ante recuperatam libertatem urbem reintravit.

SACER mons alter a superiori in Hispania est in finibus Gallicie, quem ferro violari nefas habebatur. Sane cum terra fulgure conscissa erat, quod ibi res assidua est, aurum detectum tanquam Dei munus colligi permictebatur.

SACER mons a superioribus alius circa sinum Persicum est, opacus silvarum et arborum odorem mire suavitatis reddentium, in Cerna insula adversa Ethiopie.

SACRUM promontorium e media fronte Hispanie in Occeanum protenditur.

SALANGA mons est Hibernie altissimus, mari imminens quod Britanniam et Hiberniam interfluit, vocitatus a Salanga, Bartolani primi habitatoris Hibernie filio, esto postea ob monasterium in radicibus a beato Dominico constructum hodie Mons Domini appelletur.

SALENTINUM promontorium est Ytalie adversus Yonium mare procurrens, sinus faciens Tarentinum. In hoc Ydomeneus Cretensium rex post Troianum excidium a suis pulsus veniens habitavit et ibidem civitatem construxit.

SAMARA promontorium in Occeano orientali, ubi deficit Caucasus, est, ad aquilonem habens hostia fluminis Ortorogorre, ex quo Occeanus Sericus appellatur.

SAMONIUM promontorium est Crete insule tendens adversus Rhodum.

SAMUS Thracie mons est ex cuius vertice omnis Yda videbatur et Troia.

SANIR Amorreorum mons est, vocatus a Phenicibus Sanior, a Latinis Ermon, cuius in vertice fuit insigne templum quod a gentilibus cultui habebatur.

SARDEMYSOS mons est Pamphylie finis et Lycie principium, ubi Phaselis civitas a Mopso condita.

SARNUS mons est medius inter Pompeianum agrum et Salernitanum, ex quo magno cum murmure Sarnus erumpit fluvius apud Sarnum oppidum in montis radicibus constitutum.

SARPEDONUM promontorium finis fuit regni Sarpedonis regis Lycie, quam a Pamphylia distinguit in litore.

SATURNIUS mons urbis Rome est, qui et Capitolinus et Tarpeius dictus est.

SCALCIDE montes sunt prope Libanum.

SCARABRUM promontorium Paphlagonie, Tauri iuga spectans.

SCYLLACEUM promontorium Ytalie, haud longe a Scylla freti Syculi.

SCIPIADES promontorium est Epyri.

SEIR mons est Idumee sub Damasco, in quo Esau habitavit, a quo, cum esset hirsutus et bispidus, dictus est.

SEMEIR seu SEMER mons est in Iudea, et super eum sepulchrum Ioseph et civitas Samaria olim regia Israelitarum, que postea ab Herode Antipatris Sebasten nuncupata est.

SEMERON mons Iudee est, quem legimus ab Amri rege Israel emptum a quodam Semera et in eius vertice civitatem edificatam et a vendentis nomine Semeron appellatum. Hunc ego idem puto cum proximo superiori.

SENEUS promontorium est Hispanie propinquum promontorio Sacro.

SEPTEM FRATRES septem sunt Mauritanie montes, interno mari ex ordine suppositi, et a numero septem et a similitudine Fratres appellantur. Hi quidem olim frequentes elephantibus fuere, hodie preter Yndiam nemo habet.

SERIPHION promontorium est Thracie, Ebro flumini propinquus.

SERIUS mons est Thracie.

SYAGRIUM Arabie promontorium est.

SIGEUM promontorium est Asye ea in parte ubi Hellespontus apertius dilatatur, oppositum urbi Calissie que in Europa est, et in eo oppidum Sigeum eque dictum et Hecube monumentum quod Cynoseme dicitur. Huius in sinum Xantus Symoenti iunctus immictitur. Dicitur autem Sigeus propter Herculis taciturnitatem, quem cum nollet hospitio Laumedon suscipere tacens finxit abire et demum rediit hostiliter cuncta dissipans: 'sige' quippe 'silentium' sonat.

SIGNIA mons est Minoris Asye circunfusus flumine Marsie, cuius in radicibus Tyboton civitas sita est.

SILA seu SILEUM mons est Lucanie.

SILIOS mons est Atthice regionis.

SINAY mons est in regione Madian super Arabiam, qui et Coreb et Oreb aliquando sacris in licteris nominatur. Hic excelsus plurimum est et altitudine ceteros superare videtur, et in eo Deum habitare veteres credidere, cum Moysi pascenti greges ardens in rubo apparuerit, precipiens illi ut calciamenta solveret. Venerabilis quippe plurimis ex causis est. In hoc lex Moysi ab ipso Deo data est, cuius virga divino opere in serpentem conversa est et mox in virgam, cuius manus leprosa et demum sana facta est; ex petra huius virge ictu agua excepta est. Et ne cuncta vetustiora recitem, novissime Caterine virginis et ob Christi nomen passe corpus post supplicium exanime a divinis ministris in summitatem delatum atque pie tumulatum est.

SION parvus in Ierusalem mons est, cuius in vertice quondam civitatis arcem construi fecit David, a quo sacro carmine plurimum celebratus est.

SIPYLUS mons est maximus inter Lydiam et Frigium, Tamalis olim dictus. In hoc quidem dixere prisci locum esse qui dicitur Acheloon, in quo Nympharum cubilia. Clarus vero est tumulis filiorum Niobis et mutatione ipsius in saxum. In eo lapidem cylindro similem nasci dicant, non permictentem ti lios inobedientes esse parentibus.

SIPYLUS mons fuit in Magnesia et in eodem loco Ciprius civitas fuit, que una cum monte ab hyatu terre absorta est.

SIRA mons in tribu Dan est, in quo Thamnasara civitas Iesu filii Nave, in qua diu etiam post eiusdem lesu sepulchrum visum est.

SITHON mons Thracie est perpetuis damnatus nivibus.

SITHORIS mons est a Chio insula distans .LXIII. mil. passuum.

SLANIUS mons est Hibernie insule altissimus. dictus a Slanio rege in vertice eius sepulto.

SMARAGDON mons est Ethiopie mari supereminens Rubro qui surgente sole flammas emictit usque ad horam quintam.

SOPHIM mons est Effraim.

SOPHORA mons est Yndie orientalis, iuxta quem habitaverunt filii Iectan filii Heber; ad quem Salamon classem quando transmisit non mimus triennio itineri immorantem.

SOLIS promontorium in Mauritania est.

SOLYMI Pisidie montes sunt.

SOLOXIUS mons Terraconensis Hispanie est et ex Oretanis iugis Carpentanisque et Asturum a Betica atque Lusitania distiguitur.

SOLURIUS mons est Hispanie, a singularitate dictus, cum solus altior omnium videatur, vel quod solis radius in eo appareat antequam alibi oriatur.

SOMORUS mons est Syrie.

SORACTIS mons est Hirpinorum, secundum alios Faliscorum, olim Diti patri sacer, sed secundum alios Apollini, in quo spelunca comperta latebram sibi elegit Silvester pontifex summus Costantino Cesare Augusto imperante Romanis.

SPARNES mons est Attice regionis.

SPERCHIUM promontorium Thracie est, nobile Orphei vatis origine.

STESIARUS mons est Molossorum.

STYMPHALON mons est Arcadie, in quo Hercules Stymphalidas occidit aves.

STOPEDON promontorium est Cilicie haud longe a flumine Calidado in conspectu insule Cypri.

STRYMON mons est Thracie, ex quo Ebrus et Neston flumina emictuntur.

SUBAR mons est in Galilea, insignis Helie prophete raptu et Helysei memoria ob fontem ab eo ibidem benedictum.

SUEVUS mons est ab ortu solis Germanie initium faciens, et cum permaximus sit ad Cimbrorum usque promontorium tenditur. Ab hoc autem Suevi nuncupati sunt.

SUISMOTUM mons est Gallie Cisalpine apud Ligures.

SUNIUM promontorium est Attice regionis, finiens ad litus Ellados quod spectat ad orientem. Apud hoc aiunt ab Apolline sagittis occisum Phrontin Onitoridem gubernatorem navis Menelai, et a Menelao ibidem sepultum.

SURRENTUM promontorium Mauritanie, in occasum excurrens montesque Brace includens.

TABIM mons est inter antropophagos Scythas eminens, Occeano septentrionalis iunctus, inter quem et Taurum Seres habitant.

TABOR mons est in medio Galilee mira rotunditate spectabilis atque sublimis, quem penes Nazareth civitas ex qua denominatus Salvator humani generis Christus. Venerabilis quidem mons iste est, cum solus in terris in suam transfiguratum divinitatem Christum viderit nondum passum.

TABURIUS Syrie mons est, Isacar terminans sortem.

TABURNUS mons est in Samnio, olivetis conspicuus.

TAGER mons est in Hispania Olisippo propinquus, in quo eque sunt statuto anni tempore ex vento concipientes favonio.

TAYGETA mons Laconum inter Lacedemoniam et mare positus, Libero patri et Apollini sacer olim.

TAMAN mons est Asye Maioris, inter quem et Taurum montem habitaverunt filii Iapheth.

TAMUS promontorium est, quod Taurus attollit collis: credo idem cum superiori.

TARPIUS Epyri mons iuxta Leucadam.

TARPEIUS mons est Rome, qui olim Saturnius, postea Capitolinus dictus est.

TAUNUS mons est Germanie altissimus.

TAUROMENITANUS Sycilie mons est asper quod acutissimos habeat lapides.

TAURUS mons a multis idem cum Caucaso creditur. Nam Asyam omnem ab eois incipiens et in Cilicium mare desinens in duas fere equales dividit partes. Sane quantumcunque de Caucaso multa dicta sint, etsi reiterari fere videantur, de hoc veterum opiniones scripsisse non pigebit. Is igitur a primis orientis litoribus surgens Celidonio disterminatur promontorio, et ubi primum ab Yndico sese extollit Occeano, in occiduum tendens per varios circumagitur flexus, hinc Phenicium, inde Ponticum, illinc Caspium Hyrcanumque adversus Meotidas paludes agitur. Ergo sic inter hec claustra coactus, postquam superans flexuosus evadit ad cognata Ripheorum montium iuga infinitis fere nominibus et extraneis clarus incedit. Nam primo Edigis, mox Paropanisus, Circous, Compages, Pariadis, Coatras, Oreges, Oroantes, Impetus Taurusque dictus est. Et ubi semetipsum exuperat Caucasus, ubi ingentia emictit brachia Sarpedon, Toracesius, Gragas iterumque Taurus nominatur. Ubi vero declinat seque populis facilem exhibet, Portarum sibi vindicat nomina, que alibi Armenice, alibi Caspie, alibi Cilicie vocitantur. Et quia nunc, contractus et effugiens aliquando maria, pluribus immiscetur gentibus, a dextris Hyrcanus et Caspius, a levo vero Pariedrus, Mortius, Amaronicus, Corosicus, Scythicus appellatus est, ab universa vero Grecia Ceraunius; et tandem dum in nostra exit maria Taurus dictus est. Ex quo etsi longe plura scribi possint, hec superioribus, ubi de Caucaso, iuncta dicta sufficiant. Solers autem lector quod verius arbitrabitur id sequatur.

TEMISTEA promontorium est in conspectu insularum Aprodisiarum positum, initio Persidis propinquum.

TENARUS Laconie promontorium est circa finem Malei montis, in quo quia hyatus est et ex eo, agente spiritu quodam, audiuntur rumores et murmura progredi, Inferorum veteres dixere descensum.

TENINTRUS Macedonie mons est proximus Apollonie.

TEON OCHEMA mons est Ethiopum, iunctus Occeano occidentalis, flammis flagrans assiduis.

THERMOPYLE mons est longissimus a Leucade in occidente incipiens et in Egeum mare haud longe a Demetriade civitate finiens omnemque Greciam per medium dividens, Marthoum, Epyrum, Perebiam et Magnesiam atque Thessaliam et Optiotas cum sinu Maliaco derelinquens, in austrum autem Etolie partem maiorem, Acarnaniam, Locridem atque Phocidem et Boetiam cum insula Euboea et Attica regione in modum promontorii sese in eum extollente, et una cum istis a tergo Peloponnesum. Insignis quippe multorum egregiorum factorum tam Grecorum quam exterorum ducum, sed potissime inclita atque memorabili morte Leonide commilitonumque suorum et tam grandi quam turpi strage Persarum.

TETERCUS Ytalie mons Fiscello proximus.

TETRICUS mons Sabinorum est asperrimus.

TEUMESON mons Thebis propinquus, ex quo aiunt se precipitem dedisse una cum Melicerte filio Inonem Cadmi filiam et Athamantis coniugem. Volunt apud hunc Herculem alterum ex leonibus occidisse.

TICIUNTA mons est Grecie, seu unus ex cacuminibus Thermopylarum dicitur.

TIFATA Campanie mons est, Capue supereminens civitati.

TIFERNUS mons est in Samnio.

TILARUS mons est apud Molossos, et ibi Dodonei Iovis templum. Circa huius montis radices centum vel ultra fontes exundare creduntur.

TYMNIAM promontorium est Thracie, et in eo urbes Helmydeson et Philias et Phinopolis; Hellesponto propinquum.


- TINOLUS, quem alii Tmolus ex

tantum scribunt, et ut credo bene, nam sic Greci sepe faciunt, mons est Cilicie vel Meonie et non nulli Lycie dicunt, croco et vitibus abundans et melle, habens ex parte una Sardos, ex altera Ipeplos, et ex eo Pactolus aurifer fluvius oritur. Hic Molus in superioribus nuncupatur.


TISEUS mons Grecie excelsus, Demetriadi civitati propinquus.

TOMARUS Ambrachie mons est.

TRAPEZE, quod Troezam aliqui vocant, promontorium Europe est, a quo primo se concitat Hellespontus.

TREBANORUM mons est, ex quo Anio fluvius ortus in Tyberim effluit.

TRISONE promontorium est, in quo Byzantium, ante Lygum dictum, Constantinopolis ultimo.

VATICANUS mons est in quo Iovem nutritum dicunt aliqui.

VECILIUS mons Ytalie prope Algidum.

VENERIS promontorium Cilicie cum eiusdem nominis oppido, Cypro propinquum.

VESEVUS SEU VESULUS mons est Ligurie iuxta Alpes, inter ceteros Alpium clarissimus cuius ex imis radicibus Padus erumpit fluvius.

VESEVUS Campanie mons est nulli montium coniunctus, undique vinetis atque fructetis abundans. Hinc ab euroaustro Pompeios in radicibus habuit atque Sarnum ab euro fere, sed remotius Beneventum et a Vulturno Capuam et a circio Neapolim Chalcidensium Parthenopem dictam, in tumulo Sirene sedentem.Ex hoc enim maximo cum incolarum pavore Nerone Cesare imperante repente tam grandis erupit circa verticem fumus ut omnis brevi tractu temporis ab eo tegeretur regio, nec evanuit illico quin imo per dies plures adeo condensum permansit ut sublatis omnino solaribus radiis noctem faceret plurium dierum continuam. Tandem cum adiacentia omnia et ipsum mare quod in conspectu sub radicibus est ab occiduo complesset eineribus, cessans flammam ingentem e culmine montis evaporantem vidisse permisit, que multis seculis postea exustos evomens lapides perduravit. Hodie nec fumus nec ignis emictitur, stat tamen in montis vertice hyatus ingens preteriti testis incendii. Huius autem in radicibus pugna fuit commemorabilis inter Romanos atque Latinos, in qua P. Decius Mus consul se pro victoria obtinenda devovit diis Manibus et inde decubuit. Incole hodierni montem hunc vulgo Summam vocitant.

VIMINALIS mons est Rome, a Iove Viminio nuncupatus.

VINNIUS mons est Hispanie.

VOSEGUS mons ets in finibus Ligonum, et ex eo Mosa progreditur fluvius.

URANIUS mons est. Hunc in Epicrantia Carchedonensium esse aiunt, silvis omnimodis abundantem atque versicoloribus floribus variatum et ex eis viatoribus incolisque plurimum odoris fundentem; et (quod longe maius est) in eo olei fontem asserunt habentis odorem corticis cedri, cui volentem propinquari mundum esse necesse est: et si sit, et si hauriatur ex illo, oleum augeri. Preterea penes hunc fontem lapidem ingentis magnitudinis ortum dicunt et eum estate flammam emictere, hyeme autem eis ex partibus unde exalaverat ignis aque scaturigines apparere, adeo frigide ut glaciei simillime videatur, nec hoc clam contingere aut per tempusculum perdurare, quin imo quam diu durat estas, et ignis; et e converso tota hyeme prosilit aqua.

VULTUR mons est Apulie.

ZAPAORTENUS mons Parthorum est, in quo sita civitas Daran ab Arsace primo Parthorum rege condita. Mons quidem amenus plurimum, et natura loci adeo munitus ut inexpugnabilis videatur.

ZEPHIRIUM promontorium Ytalie protendens in Yonium mare, in quo Petilia civitas.

ZIPH mons est squalidus vel caligans seu nebulosus. Puto in Syria est.



-

[II] De silvis

Silva, nemus et lucus idem. Verum silva primum ubicunque longe lateque apud Latinos arborum et potissime silvestrium et ut plurimum infructuosarum multitudo frequens excrevit dicta est, quasi 'soliva' idest solitaria, eo quod raro ab hominibus frequentetur; que si alicui numini, more gentilium vetusto, forsan dicata fuisset, illico a numine nemoris sortiebatur nomen, quod tamen superstitionibus illis cessantibus silvis minoribus in hodiernum usque tribuitur. Lucus autem et silva et nemus esse potest, dum modo per etatem et negligentiam frequentia arborum et ramorum condensetur adeo ut diei lux auferatur solo, ex quo per antiphrasim silva vel nemus quod obscurum est lucus postea appellatur. Ceterum quia silve, uti barba hominum et mulierum crines, montium sunt ornamenta, ferarum domicilia ac pastorum armentorumque persepe refugia nec non et multis mortalium opportunitatibus prestent commoda, postquam de montibus dictum est, de eis et nemoribus lucisque, et potissime de his que apud auctores priscos famose sunt, singularis mentio facienda est; in quibus, uti ante fecimus, etiam sequemur ordinem alphabeti et ab Albunea que primum se offert, Dei nomine invocato, sumemus exordium.

ALBUNEA Hetruscorum fuit famosissima silva in qua etsi tetri odoris fons esset non obstitit quin ad eam omnis Ytalie multitudo vetusto errore decepta pro responsis concurreret. Erat profecto seu in fonte seu arboris in trunco spiritus aliquis immundus qui deceptis orantibus responsa daret ambigua.

ANGITIA nemus Marsis inclitum.

ARDUENNA silva Gallie est magnitudine sua celebris valde. Hec etenim per medios fines Treverorum a ripis Rheni fluminis et Remorum initium ad Nervios usque pertinet milibusque passuum amplius .D. occupans.

ARICINUM nemus ab Aricia oppido cui propinquum est nomen obtinuit, et apud priscos olim insigne fuit. In hoc quidem, post revocatum opere Esculapii ab Inferis Yppolytum, a Diana quam persancte colebat ipse translatus est. In hoc insuper Egerie fons, apud quem Numa Pompilius, hydromantiam exercens, se cum Egeria nympha de agendis consilium sumere simplicibus ostendebat. Apud hoc etiam nemus et Simon magus Petri et Pauli adversarius, claudus iam post casum factus, misere expiravit.

ARSIA Hetruscorum silva fuit, penes quam dum Valerius Publicola consul Romanorum adversus Veientes et Hetruscos, bellum pro Tarquiniis pulsis gerentes, in aciem descensurus esset, repente e silva prodeontem ingentem vocem audivit atque dicentem: "Uno plus Hetrusci cadent". Quod post obtentam a Valerio victoriam verum fuisse compertum est, et Silvanum deum Romanis faventem hoc dixisse creditum.

AUGUE seu AUGUITIE Lucanie nemus est.

BACENIS Germanie silva est infinite magnitudinis Cheruscos dividens a Svevis et quasi nativi muri loco alternis eorum adversus se incursionibus obstaculum est.

BEBRYACUM nemus in Bithinia est, in quo aiunt quondam Amycom Bebriyciorum regem consuetum vim hospitibus inferre, quam cum in eodem Polluci a Colchide redeunti facere conaretur, a Polluce occisus est.

CIMINIA silva Hetrurie est olim permaxima et horrenda adeo ut nec mercatoribus esset persia nec habitata latronibus, postea tamen apertissima facta est. Nam cum nemo preter ducem eius eam esset intrare ausus, disponentibus Romanis in Hetruscos agere bellum, M. Fabio et C. Martio Rutiliano consulibus. primus qui illam transire ausus est Fabius in habitu pastorali uno tantum sociatus servo fuit.

CLARIUM nemus est Colophonie, Apollini Clario consecratum.

CORYCIUM nemus Thebis propinquum est, ab Ogygio rege e suo a Thebanis postea Ogygium nominatum.

DAUNIA Silva apud Apulos (ut arbitror) est a Dauno corum rege nuncupata.

DODONA celebris inter poetas plurimum silva est. Hec in is Dodoneo monte Chaonie frequens est, et in ea templum fuisse dicitur Dodoneo Iovi sacrum. Fertur preterea in hanc duas de celo columbas descendere solitas et veteribus insidere quercubus et ex eis postulantibus dare responsa. Tandem ex eis, ut aiunt, altera transvolavit in Delphos Boetie civitatem et ibi Apollinis Delphici clarum fecit oraculum, altera ad Ammonis Iovis templum in Affricam transmigravit: et sic Dodona muta relicta est.

ERICINIA multis silvis nomen est, sed maior atque notior ea est quam apud Germanos etiam Greci veteres cognovere eamque dixere Oriciniam. Huius quidem latitudo novem dierum iter expedito homini patet. Oritur autem ab Helvetiorum et Nemetum atque Turiacorum finibus et recta Danubii fluminis regione ad fines Dacorum et Anartium usque contingit. Inde se sinistrorsum flectens propter immensam sui magnitudinem multarum gentium fines attingit et cum .XL. dierum in longitudinem eius progressus factus sit, nemo tamen ex Germanis est qui se audisse aliquem ad eius devenisse finem dicat, aut quo sub celo oriatur seu potius finiatur acceperit. Multa quidem in ea ferarum sunt genera, cum quibus pro gloria robusti iuvenes silve propinqui exercentur.

PHOLOE Thessalie silva est a Pholo centauro incola denominata.

GRYNEUM nemus in finibus Yoniis est et Apollini consecratum, in quo ferunt prisci Mopsum vatem fuisse Apollinis, qui et Griyneus etiam exinde cognominatus est, addentes in eodem aliquando Calcantem cum Mopso de divinandi peritia disputasse.

YDA silva est Frigie, ab Yda monte in quo excrevit denominata. Apud hanc ad ostentum somnii Hecube effugiendum expositus est Alexander, qui postea Paris dictus est, et huius in vallibus de pulchritudine seu dignitate dearum ab eodem iudicium latum est.

YDALIUM nemus in insula Cypri est Veneri sacratum.

YDEUM nemus est Grecie in quo Liberi Patris filius cum furto subtraxisset pastori iuvencum et ad restitutionem cogeretur, patris auxilium invocavit, qui confestim iuvencum transformavit in cervum et sic filium rubori surripuit et rapina ditavit.

INIA silva est in Rhetia in qua Rhenum atque Danubium oriri quidam tradiderunt.

HYRCANIA ingens est silva adeo ut ab ea Hyrcania regio nominetur Scythis contigua. Alit quippe animalia silvestria plura, sed tigres precipue.

LAUREA silva olim in Latio propinqua Tyrrheno litori fuit insignis; tandem excisa, ubi erat vicus edificatus est cui ab ea Laurentum nomen impositum est.

LIBYSTRIS silva est, ut quidam dicunt, Thessalie, alii vero illam apud Bistonas esse confirmant; que, etsi moltorum animalium altrix sit, ursos tamen pregrandes alit et validos.

LITANA silva est in Gallia Cisalpina in qua Galli Boi Lucium Postumium consulem legionesque Romanorum trucidavere.

MALITIOSA silva olim fuit in campo Sabino, penes quam Tullius Hostilius Romanorum rex adversus Sabinos hostes habuit pugnam et silvam victoria sua fecit insignem.

MARATHONIDIS silva apud Marathonem montem in regione Attica est, in qua Ycarus a rusticis ebriis occisus est et ab Erigone filia requisitus et canis ductu repertus. In hac Theseus taurum regioni infestum occidit.

MOLORCOS nemus est et Nemea silva vocatum, sed sic eo dictum quia dum accederet Hercules adversus leonem Nemeum a Molorco pastore susceptus et hospitatus est, ob quod beneficium nemus postea Molorcum nuncupatum est.

NASSAMONUM nemus apud Nassamones est, ad quod sunt qui velint Herculem accessisse et ibidem oppressisse leonem.

NEMEA silva est inter Argos et Thebas, apud quam regnavit Lycurgus. Hec quidem clara est ob leonem ab Hercule in eadem superatum et ob agonem annuum in honorem Archemori, occisi a serpente dum Hypsypiles nutrix Langiam mostraret Argivis, celebratum.

PARTHENIUM nemus est Arcadie in quo quondam Iuppiter transformatus in Dianam Calistonem virginem viciavit. Dictum enim Parthenium a virginibus que in eo consueverant venationibus exerceri. Nam 'parthenias' grece, 'virgo' latine sonat.

PELIUM nemus apud montem Pelion et ab eo denominatum credo, Chironis centauri domicilio clarum.

PLANCTUS silva est haud longe a Ierosolimis, in quo dudum David retinuit exercitum suum.

PROXINNE silva est Argo propinqua.

SILA Brutiorum est silva.

STYMPHALIS silva est in Stymphalo monte, in qua Hercules y Stymphalidas occidit aves.

TEGEA silva est Arcadie in qua Pan Arcadum deus honore plurimo colebatur.

TEMPE nemus est Hemonie inter Ossam et Olympum, cuius per medium Peneius amnis a Pindo monte veniens discurrit.

THYMBRA silva est Troie propinqua sacra Apollini, et in ea eius templum, Thymbrei Apollinis nominatum, in quo Achilles ab Hecuba deceptus per insidias noctu a Paride vulneratus et occisus inermis est. Dicitur autem silva hec a thymbra herba qua abundat plurimum: hanc autem herbam aiunt latine vocari cyanem.

URBS silva est prope Ticinum Gallie Cisalpine.

ZONE nemora sunt haud longe ab Hebro flumine et promontorio Seriphione Thracie, que quidem secuta dicuntur canentem cythara Orpheum.



-

[III.] De fontibus

Postquam de montibus et ornatu corum, silvis atque nemoribus expeditum est, antequam progrediamur ad flumina explicuisse de fontibus his quos celebres antiquorum fecere traditiones non erit absurdum. Est igitur fons cuiuscunque fluminis seu alterius congregationis aquarum initium, a fundendo dictus. Et ideo, cum parentes filiis preponemus sint, fontes loco parentum lacobus fluminibusque preponemus et quasi montium partus post eos explicitos adnectemus. Fons ergo aliqualis in primo e visceribus terre exitu aquarum congregatio est, in se non nunquam aliquandiu subsistens, esto ut plurimum postea aut in rivum tenuem aut in amplius flumen procedat. Quos cum corum mirabilibus exponentes, ut in prelibatis factum est sic, prestante Deo, ordinem servabimus alphabeti. Et quoniam persepe amenissimi sunt et venereis deliciis videntur suo tempore esse conformes, ab Acidalio fonte olim Veneri consevcrato sumemus initium.

ACIDALIUS fons est in Orcomeno civitate Boetie, qui quidem Veneri sacer fuit, et ab eo Venus etiam Acidalia aliquando nominata est. In hoc autem dixere poete Gratias tres Iovis filias, que Veneri obsequentes sunt, lavari consuetas, volentes ostendere sub figmento qualis sit fontis huius proprietas, cum nomen etiam faciat manifestum. 'Acida' quidem grece, latine 'cura' sonat, qua plurimum infestantur amantes, et in qua lavare, idest a sordibus excutere, debemus gratias, ut aut non concedamus indignis aut illas sincero animo meritis largiamur.

ACIDULUS agri Venafrani in Campania fons est, egris oculis mederi consuetus.

ACILIUS fons est in Sycilia, ex quo talis fertur fabula. Acis iuvenis quidam Syculus Galatheam nympham amavit et ab illa amabatur, quam cum amaret Poliphemus cyclops et sperni se cerneret vidissetque Acim Galathee misceri, iratus eum occidit. Qui Galathee nymphe dilecte sue precibus in fontem sui nominis a Neptuno conversus est.

AGANIPPE fons est Boetie celebris plurimum eo quod Musis dicatus sit, a quo et ipse Muse Aganippe non nunquam nuncupate sunt.

ALBUNEA fons est in altissimis montibus Tyburtinis, qui sic ab aque qualitate denominatus est. Hunc non nulli Leucotheam etiam vocavere.

ALIS fons est in potionibus adeo suavis ut nulla potius aqua desideretur.

AMIMONEUS fons est apud Argos ab Amimone Danai regis Argivorum denominatus, ex quo talis consuevit narrari fabula. Amimon cum studiose in quadam silva iaculo venaretur, minus advertens percussit Satyrum; quam cum vellet Satyrus viciare, illa Neptuni auxilium deprecata est. Ipse autem, fugato Satyro, illam oppressit et ex ea suscepit Nauplium, postea Palamedis patrem, fontemque loco propinquum et flumen ab ea denominavit. Alii dicunt eam vite tedio affectam in fontem sui nominis fuisse conversam.

ANXIR fons Volscorum fuit haud longe a Terracina, que Anxir antea dicta est, qui, eo quod ignaris letalem haustum preberet, ab incolis iniectis lapidibus et terra oppletus est.

AON fons est ab Aonia regione in qua est denominatus, Musis sacer, a quo et ipse vocantur Aonides.

APOLLINIS fons est in Lycia, Turius appellatus.

ARCHEMORUS fons est est in Nemea silva, iuxta quem celebratur agon in honorem Archemori Lycurgi regis filii et ab eodem denominatus, cum antea diceretur Langia.

ARCHIDEMIA Sycilie fons est in agro effluens Syracusano.

ARETH fons est Syrie apud quem Gedeon adversus Madianitas tendens castrametatus est.

ARETHUSA fons est Sycilie Syracusarum proxima muris ea in parte que dicitur Achradina, celebris plurimum poetarum carminibus, ex quo consuevit talis fabula recitari: Arethusam Elidis fuisse nympham et se lavantem in Alpheo Elidis flumine ab eodem fuisse dilectam, quem cum ipsa fugeret eiusque sequentis circuitionibus teneretur aiunt deorum implorasse auxilium, quo in fontem sui nominis versa est; cuius undis cum misceri vellet se Alpheus, deorum miseratione per subterraneos meatus evasit in Syciliam, quam etiam secutus per eosdem meatus Alpheus ibidem immixtus est. Alii eam Syculam dicunt fuisse nympham et ab Alpheo ex Elide veniente in Syciliam fuisse dilectam. Sed seu ab Elide fons veniat seu in Sycilia oriatur, hoc pro comperto habetur: Alpheum ab Elide in Syciliam penetrare fontique predicto misceri, cuius rei evidentissimum aiunt esse argumentum fontem Arethusam de quinquennio in quinquennium emictere purgamenta, nec illa aliud apparere quam stercora hostiarum in Alpheum apud Elidem in sacris Olympiacis secundo flumine proiecta et sic in Arethusam delata. Hunc insuper fontem dicunt non nulli de quinquennio in quinquennium translocari.

ARETHUSA fons est alter a superiori in Ythachia erumpens apud petram que Corax denominatur, ex quo talis recitatur fabula. Fuit Corax venator quidam qui, quacunque de causa fecerit, ex petra illa in mare se precipitem dedit, a se petre nomen relinquens; cuius Arethusa mater precipitium videns, egre ferens in proximum se fontem miseranda deiecit et fonti mortua nomen dedit.

ARETHUSA et hic a superioribus fons est alius (ut quibusdam placet) in agro Thebano.

ARTACHIN fons est apud Listrigonas.

ASVAMEUS fons est circa Tiana Orcio Iovi sacer, eo sic vocitatus quia sic incole vocent aguas. Is quidem plurimum mirabilis est. Nam, ut fertur, aque eius ex subterraneis meatibus frigidissime in fontem veniunt, in quo illico fervent, et ex astantibus incolis his qui pro re aliqua rite iuraverunt suavis potui et dulcis est, deierantibus vero adversa et, ex fonte prosiliens tanquam in hostes, oculos, pedes manusque talium feriens hydropisim atque depilationis egritudines infert. Nec est lesis abire possibile, donec suum periurium confiteantur his quorum in preiudicium deierarunt.

BAIARUM fontes memoratu quidem dignissimi sunt. Nam parvo soli spacio plurimi salubresque omnes scaturiunt. Baie autem locus est inter Puteolos et Miseni monimentum secus Campanum mare, non longum litoris tractum occupans, tanta celi benignitate et agrorum fertilitate atque nemorum et maris amenitate conspicuus et optabilis ut olim in se posset Romanos attrahere proceres et Roma relicta hyeme atque vere detinere toto: quod satis edificia ingentia et vetustate semesa testantur. Et, quod non parum eis ignominie infert, apparent adhuc conchiliorum et piscium medio in gurgite carceres. Est et preterea templorum insignis. Nam ibi videre est Apollinis oraculum ingens opificum artificio, non deitate numinis venerabile, Sibylle insuper Averno supereminens lacui vetustissimam atque ingentem edem, et quod non nulli templum fuisse Veneris arbitrantur, pre ceteris neglectum. Quid multa? fontium abundantissimus est, et omnes pro diversitate diversis egritudinibus prestant remedium salutare, et, quod mirabile est, ubicunque in litore fodias, facile et fere circa ipsam soli superficiem tepentes comperies undas morbisque aliarum more medentes: quibus vero conferant prebet experientia documentum. Sed inter alios a ceteris semotus est in litore precipuus unus quem Tritolim indigene vocant. Hic quidem exciso manibus monte superba testudine atque amplo habitaculo conspicuus estuantis Occeani maris more bis in die fervidas cructat undas et totidem tepentes absorbet, et opitulans infirmitatibus variis ceteros excedit inclita fama.

BANDUSIE fons est limpidissimus.

BIBLIS fons est Mesopotamie haud longe a Carris, ex quo fabula talis. Biblis Cauni fuit soror eumque infausto amore dilexit, qui cum sororis amorem horresceret et fugeret, infelix illum usque Carras frustra secuta est; ibi autem doloris impatiens miseratione deorum in fontem sui nominis conversa est.

BITUMINIS fons est, ut arbitrari possum, apud Ethiopas iuxta Corambim.

BLANDES fons est iuxta Senam Iuliam, aquarum abundans, et quia opportunitatibus incolarum copia sua blandiri videtur Blandi nomen consecutus est.

CAPHARNAUM fons est Galilee quem plerique credunt per subterraneos tramites a Nylo flumine derivari, eo quod piscem procreet coracinum nusquam alibi preter hunc in fontem quam in Nylo repertum.

CALLIROE fons est Attice regionis novem effluens rivulis.

CALLIROE alter a superiori fons est et medice salubritatis fert gloriam, haud longe scaturiens a Ierosolima, sic ab ipso aquarum preconio nominatus.

CALLIPIA fons est in Epheso civitate penes eximium Amazonum opus, Diane Ephesie templum.

CAMENARUM fons Rome fuit.

CAMINON fons est calidas aguas habens citra fervorem, quas si vino miscueris triduo potionis calorem servant.

CARMAMENIS Meonie fons est.

CASTALIUS fons est poetis familiaris plurimum, cum Musis sacer sit. Hic in Parnaso monte est, et dicitur Castalius a virgine quadam Castalia, que cum illi Apollo vim vellet inferre in fontem se precipitem dedit et in eo nomen vitamque reliquit.

CHEBRON fons est ludee apud quem expugnatus fuit Ismael vir nequam ex genere David qui post desolatam Hierusalem a Nabuzarda principe regis Babilonie multos Iudeos occiderat.

CELPISIA fons est Attice regionis.

CHII fons in insula Chio est, a qua etiam denominatus, ex cuius aqua si quis potaverit hebes efficitur.

CYANE Sycilie fons est in agro Syracusano de qua talem veteres fabulam recitabant. Fuit Cyane Sycula nympha et Proserpine socia que cum cerneret illam asportari a Plutone iter raptoris voluit impedire nec potuit. Tandem se spretam videns dolore deffens nimio in fontem sui nominis mutata est, esto sint qui dicant eam stagnum esse seu paludem.

CICERONIS fons haud longe a Puteolis est, calidas emictens aquas que egris oculis plurimum conferunt. Et ideo Ciceronis vocatur quia in villa eius quam Academiam vocaverat, ea in via que ab Annio lacu fert Puteolos, est. Nec tamen eo vivente fons erat, sed brevi interposito post eius necem tempore illam Antistio Vetere possidente eius in parte prima prorupit, quem etiam Laureas Tullius, unus ex libertis olim Tullii, carminibus celebrem reddidit, ut appareat clarum hominem dum viveret scientia sua mentalibus mortalium oculis prestitisse medelam et sic eius possessionem eo defuncto prestare corporeis.

CIZICUS fons apud Cizicum Asye civitatem sit existimo et a civitate denominatus, esto Cupidinis fons ab aliquibus nuncupetur; a quo putarunt veteres Veneris incendia aboleri.

CLANIUS in Campania fons est apud Acerras, quem aiunt incole dum creverit circumadiacentium agrorum presagire pestem.

CLEON fons est Asye Minoris haud longe a Cilene Marsye civitate.

CLITOR Arcadie fons est, qui potus odium inducit vini.

CLITUMNUS (ut quidam dicant) Mevanie fons est. alii Umbrie lacum et circa eum maximos boves gigni, alii vero Mevanie flumen asserunt.

CORALIS fons Carphati.

CRUNESCOR seu CRUNOS Attice regionis fons est.

DAN fons est in Libano monte, ex quo progreditur fluvius qui nomen fontis tam diu servat donec alteri ex eodem monte effluenti, cui nomen Ior, iungatur. Iuncti autem simul Iordanem faciunt flumen.

DAULOTOS fons est Sabeorum.

DEBRIS fons est apud Matelge oppidum Garamantum, mire conditionis. Eius quidem aque a meridie usque in mediam noctem ferventissime sunt, a media vero nocte in meridiem usque econtra frigidissime.

DELIUS fons Diane sacer est, et ab eo ipsa Delia denominata est.

DYRCES fons est Boetie Thebis proximus, ex quo talis narratur fabula. Anthiopa Nictei regis filia nupsit Lynceo regi Thebarum, qui eo quod comperisset eam ex Iove concepisse illam abdicavit et Dyrcem superinduxit, que, timens ne Lynceus traheretur in amorem Anthiope, illam carcerari iussit. Sane cum Anthiopa Amphionem et Zethum peperisset, carcere liberata adultos filios irritavit in Lynceum et Dyrcem; qui, occiso Lynceo et Thebarum occupato regno, Dyrcem indomitis tauris alligavere, qui dum cam traxissent atque occidissent ubi postea fons Dyrces erupit reliquere, quem quidem ex eadem Dyrce, miseratione deorum in fontem mutata, factum atque denominatum quidam volunt.

DORA fons est Sabeorum.

EDIPODE fons est Boetie, credo ab Edipo rege Thebarum denominatus.

EGERIA fons est in Aricino nemore Aricie propinquum, quem Numa Pompilius Romanorum tex Camenis dicavit, et cum ex opaco specu progrederentur aque, ad fidem dictis augendam ibidem se deam consulturum de agendis fingebat, cum hidromantiam exerceret solus.

EGELON fons est in Frigia haud longe a fonte Marsye.

ENA fons est, a quo et locus in quo est Ena denominatus, ubi quondam ingens fuit ydolum toti regioni venerabile. Hic autem locus propinquus est Tanne, vico grandi intra Heliam et Dyospolim.

ENUSCABELES fons est in Arabia, quod nomen camelorum fons sonat.

EPIGRAMEA fons est Boetie apud quem quidam arbitrantur; Cadmum caracteres licterarum excogitasse.

ESCULAPII fons Athenis est, et que in eo merguntur in Phalerio flumine in Atrino campo delata comperiuntur.

ESSUS fons Fodi.

EXAMPHEUS parvus fons apud Callipodas est, qui Scythe sunt. Hic adeo amaras emictit aguas ut Hypanem, permaximum Scytharum fluvium, quam cito illi miscetur, omnem reddat amarum, cum eo usque dulcis atque potabilis fuerit.

FRIGIDI fontes in agro Sunt Ardeatino odore sulphureo fetidi.

FLUTIA Sycilie fons est.

GARGA fons est Eubee, in quo se balneantem Dianam vidit Acteon, a qua mutatus in cervum secus bunc fontem a suis canibus laceratus est.

GARGAPHIE fons est Boetie, Diane quondam seu Hecati sacer, quem eundem cum superiori quidam putant, nec obstat locorum diversitas, cum facile uno pro altero sumi potuerit: non enim Eubea alio medio quam Euripo a Boetia separatur.

GEON fons est in Iudea, apud quem Salomon a Nathan propheta et Sadoch sacerdote in regem Iudeorum unctus est.

GERON in Esciacodice fons est, ex quo bibentes oves si albe sint efficiuntur nigre.

IEZARA fons est Samarie propinquus, in quo Samarite, corpus occisi Acab regis sui referentes Samariam, corrum eius sanguine regio respersum lavarunt.

IMEA fons est Attice regionis.

INESSA fons est apud Rhodios a quo et Sycilie civitas nuncupata.

IOB fons in Ydumea est qui (ut aiunt) colorem mutat quater in anno, pulverulentum, sanguineum, viridem atque limpidum, ternis mensibus unumquenque conservans.

IOVIS fons in Dodone est duplici de causa mirabilis. Nam cum frigidus sit, si mergantur ardentes faces illas more aliorum extinguit, extinctas autem accendit. Preterea semper in meridie deficit, cum circa medium noctis exandet, quam ob causam anapauomenon vocatur ab incolis.

YPPOCRENE fons est Beotie. Huc aliqui fingunt ob equi Pegasi percussionem factum, et hine denominatum. Quod quidem figmentum facile detegitur si secundum quosdam inspiciatur hystoria. Volunt quidam Cadmum equo insidentem, dum sedem sibi sociisque perquireret primo apud hunc fontem constitisse, et quia licterarum grecarum repertor fuit, quarum forsan meditacionem ibidem sumpsit, illum Musis sacer esse voluit.

IUTURNA fons est in Ytalia apud Numicum fluviunm, et quia saluberrimus sit Inturne a iuvando nomen sortitus est. De hoc enim fonte Romam ad sacra aquam deferre semper consuevit antiquitas.

LANGIA fons est in Nemea silva quem penes agon annuus celebrabatur Archemoro Lycurgi filio, a quo postmodum Archemorus denominatus est.

LARINE fons est Attice regionis.

LERNEUS fons est quem aiunt Neptunum, postquam Amymonem filiam Danai a Satyro liberatam compressit, locum tridente percussisse et fontem produxisse Lerneum et eum qui ex eo progreditur fluvium Amimonem a compressa virginem nominavit. Hunc tamen aliorum secuti opinionem supra Amimoneum scripsimus fontem.

LETHNUS fons est Arcadie cuius aguas aiunt abortus fieri non pati.

LEUCOGEI fontes inter Puteolos et Neapolim sunt qui oculis medentur egris.

LIBETROS Magnesie fons est Musis sacer, a quo Muse dicuntar Libetrides.

LINUS Arcadie fons qui abortus fieri non patitur.

LIRIOPE fons est in quo aiunt se primo vidisse Narcisum et amore sui captum cum penes occubuisse.

MAGIA Sycilie fons est in agro Syracusano.

MARSIA fons est in Frigia ad Cilenarum oppidum.

MELLE fons est in Estiato ex cuius agua si biberint nigre oves albe efficiuntur.

MENAIS fons est in Sycilia apud Leontides, per quem iurare timent.

MESSEIS Thessalie fons est.

MOLUS fons est in insula Delo, quem aiunt eodem tempore cum Nylo flumine crescere atque decrescere.

MITURNION fons est in Argolico sinu.

NASTO fons est in tribu Beniamin, quem alii Napto vocant.

NEMINICA fons est in agro Reatino.

NEPTUNUS fons fuit apud Terracinam, ex quo qui inadvertentes biberint occidebantur, quam ob rem ab antiquis obstructus est. Hunc sopra Anxurem nominavimus.

NYMPHEUS fons est penes quem gentiles Nympharum nomina celebrabant.

NYOBEA fons est in Argolico sinu.

OESTRUM fons est Sycilie apud quem Muse coluntur.

HORTORUM fons iuxta collem Libani montis effluens flumen facit quod inter Tripolim et Tortosam mari miscetur.

PANEUS fons est sub Libano monte, in quo si qua natantia proiciantur in lacum cui Phiala nomen cuncta reperiuntur.

PEGASEUS fons est in monte Parnaso Musis sacer et a Pegaso equo ungula factus, et inde Pegaseus nuncupatus, cum et alia illi sint nomina plura.

PIPLEUS fons est Macedonie Musis sacer et a quo Muse vocitate Piplee sunt.

PIRENE fons est Corinthi.

PITONIA fons est Saluberrimus apud Marsos. Oritur quidem in ultimis Pelignorum montibus et amplis egurgitationibus effluens, Marsos transiens et lacum Fucinum, mergitur in specu et in Tyburtino agro effunditur iterum, ex quo factis fornicibus primus perducere Romam Ancus Marcius ex regibus unus auspicatus est, post quem Q. Marcius Rex tunc pretor, et post eum ultimus restauravit M. Agrippa.

PROTHESIS fons est apud Thesiphontem Persarum civitatem.

PSAMATHE fons est apud Thebas.

REGIE AQUE fons est Epyri haud longe a castello Macroceraunis et Cuna.

ROGEL fons est in tribu Beniamin quem penes Adonias victimas immolatus est.

RODIORUM fons est in Chersoneso qui de novennio in novennium egerit purgamenta.

ROTRINI fontes in Frigia sunt agro Agaseno propinqui et Apamie civitati.

RUBRUS fons est Ethiopie ex quo qui biberit lymphatus efficitur.

SACER fons in Epyro est frigidissimus et spectate diversitatis. Nam si in eo ardentem demerseris facem extinguit, extinctas inflammat. Hunc supra Iovis fontem diximus.

SALMACES fons est in Caria secus Halicarnassum civitatem qui falsa multorum opinione creditur venereum morbum implicare bibentibus, et ob id figmentum illud poeticum exortum putant quod legitur de Hermaphrodito a nympha Salmace adamato, quem aiunt dun lavaretur in fonte a Salmace captum et ex duobus eis Salmacis precibus corpus unum utrumque sexum habens factum sit. Sed longe alia causa locum prestitit fictioni et a minus intelligentibus infamia fonti exorta est. Est etenim fontis huius aqua perlucida et egregio sapore delectabilis gustui, et cum Nydas quidam et Arevanias ab Argis venientes Troezen coloniam deduxissent barbaros incolas, Caras scilicet et Lelegas, eiecerunt, qui pulsis sedibus montana adiacentia petierunt et ladrociniis ceperunt novos infestare inquilinos. Ceterum cum ex colonia unus secus fontem aque bonitate tractus tabernam meritoriam condidisset eamque rebus omnibus questus causa ad alliciendos in cibum homines complesset, continuando per tempus factum est ut ex barbaris seu necesssitate cibi seu delectatione quosdam traheret, post quos et alii advenere loci fama attrahente, et sic consuetudinem cum Grecis sumentes paulatim efferatos cepere linquere mores et humanitate quadam molliri, et tandem ex belluis mites effici homines; et sic non effeminatos in Venerem, ut quidam intelligunt, reddidit sed ab asperitate nimia et silvestri ad humanam mansuetudinem revocavit, et cum advenis hostibus concives faciens in amicitiam perpetuam copulavit.

SALSULAE fons est Narbonensis provincie non dulcibus aquis defluens sed salsioribus quam sint maris, ut nomen merito sortiretur. Distat autem modicum a lacu Rubreso qui Ataxem recipit fluvium.

SAMES fons est in tribu Beniamin.

SILOA fons est in radicibus montis Syon non iugibus effluens aquis, sed horis certis et diebus aliquibus bullit. Hunc quidam volunt ex Piscina Probatica fluere.

SINOMOTOE notissimus Achaie fons est haud longe ab oppido Patras.

SOLIS fons in Cyrenaica regione est in medio nemoris quod Ammonius dicitur, qui profecto habita consideratione ad mutationes eiusdem mirabilis est. Sole quidem surgente aiunt aquas eius emanare tepidas, calescente meridie frigidas, eo in vesperam inclinante tepefieri, nocte autem intempesta fervescere, et in tepiditatem reverti dum dici propinquior nox accedit.


- SORGIA a surgendo dictus in Narbonensi provincia, loco qui dicitur Vallis Clausa, fons nobilissimus est. Nam e specu quodam abditissimo saxei montis tanta aquarum erumpit abundantia ut abyssi putes aperiri fontes, mitius tamen anni tempestate quadam exundans; et, cum clarissima aqua sit et amena gustui, illico facta fluvius optimorum piscium ferax est, produ cens in fundo sui herbam adeo bobus sapidam ut demersis ad illam carpendam sub undis capitibus assidue pascentes fere ad suffocationem usque detineant. Inde inter asperrimas cautes eftluens parvo contenta cursu in Rhodanum mergitur. Celebris quidem et antiquorum preconio et aquarum copia et piscium atque herbarum fertilitate est, sed longe celebrior in posterum factus novi hospitis carmine et incolatu. Apud hunc quidem nostro evo solitudinis avidus, eo quod a frequentia hominum omnino semotus videretur locus, vir inclitus Franciscos Petrarca poeta clarissimus, concivis atque preceptor meus, secessit nova Babilone postposita et parvo sibi comparato domicilio et agello, agricultoris sui contentos obsequio, abdicalis lasciviis omnibus cum honestate atque sanctitate mirabili ibidem iuventutis florem omnem fere consumpsit. Etsi solitudinis amenitate plurimum teneretur, non tamen detestabili aut vacuo ocio tempus trivit, quin imo sacris et assiduis vacans studiis inter scopulos montium umbrasque nemorum teste sonoro fonte, Affricam librum egregium beroico carmine gesta primi Scipionis Affricani cantans arte mira composuit, sic et Buccolicum carmen conspicuum, sic Metricas epistolas plures, sic et prosaice Invecticas in medicum et epistolas multas et lau dabiles ad amicos: ac insuper ad Philippum Cavalicensem episcopum De vita solitaria librum tam exquisito atque sublimi stilo ut divino potius quam humano editus videatur ingenio. Quam ob rem quasi obsoleto veteri aquarum miraculo, post eius discessum etatis fervore superato tanquam sacrarium quoddam et quodam numine plenum eius hospitium visitant incole, ostendentes locum miraculi ignaris et peregrinis. Nec dubium quin adhuc filii, nepotes et qui nascentur ab illis ampliori cum honore tantivatis admiratione vestigia venerentur.


SPANDEUS fons est in insula Asye Coa.

TAMARITE Cantabrie fontes sunt. Nam cum tres sint inter se octonis distantes pedibus, in alveum unum coeunt vasto amne. Hi quidem, esto cius vicinus fons sit sine intermissione affluentissimus, singulis tamen diebus duodecies siccantur, et vigesies aliquando, quod in augurium Cantabri sumunt.

TAMOS fons Arabum est haud longe a monte Eo.

TESIARUM fons est conceptus mulieribus representans.

TIMA fons est apud Colophoniam in Apollnis Clarii spelunca, ex potu cuius miranda redduntur oracula, vita tamen bihentium breviore.

TURIUS fons est in promontorio Ethiopie a navigantibus expetitus.

VELINI fontes Ytalie ultra Interamnas sunt.

VIRUINUS apud Laconas fons est.

ZAME fons est in Affrica ex cuius agua si quis biberit canoram faciet vocem.



-

[IV.] De lacubus

Erat animus michi, cum de fontibus dictum esset, ut de fluminibus scriberem. Sed quia persepe cernimus fluvios quosdam e lacubus exundare aut susceptos ex eis emergere, mutare propositum satius esse ratus sum et lacus primo famosos apponere, ne, si post posuerim, ab hostiis in fontes videar flumina revocasse.

Est ergo lacus aquarum pregrandis copia ex occultis terre meatibus in unum deveniens atque consistens locum, ex quo non nulli aiunt lacum dici quasi aquarum locum: Hos quidem maximo mortalium commodo per terrarum ambitum passim natura rerum disposuit; et, quicquid aliqui dixerint, longe a fontibus alienos. Augentur autem fontes et minuuntur facile pluviis aliisque supervenientibus atque cessantibus undis, ubi lacus absque incremento aut sorbere ingentia flumina aut tanquam hospites suscipere atque emictere illico cernimus. Habent et exitus fontes in rivos vel fluvios; lacus, non dicam omnes sed ut plurimum, nullos habent, esto ignoremus quonam recondant pluvias et torrentes. Ferunt et grandia navigia lacus, fontibus vero nec minimis innatant cortices. Preterea fontes nullos aut parvulos alunt pisces, ubi ex lacubus fere omnibus maximos atque sapidos piscantes assumimus.

Sunt et qui dicant, quod longe inconvenientius est, lacus idem esse cum stagnis, cum vulgo Galli nulla facta distinctione sic vocitent. Absurdum quippe est, cum stagnamtes aquas deficere et non nunquam aridum linquere solum contingat et aliquando, extenuatis estivo fervore aquis, reliquas languentes paucitate putrescere et odore tetro adiacentia inficere loca; quod lacubus contigisse fere nunquam compertum est.

Quid in multa procedam, cum liquido pateat fontes, stagna lacusque inter se fore diversos? Ad quos describendos, favente Qui super arida fundavit illos, per alphabetum more solito venientes Acheros seu Acheronta, cum se primum offerat, ordini aliorum principem faciemus.

ACHEROS vel ACHERON volunt quidam lacum esse et ad inferos deferri, et ibi Acherontem fluvium facere.

ACRONIUS in Alpibus lacus est, quem descendens a fonte Rhenus facit.

AECICUS Apollonie lacus est.

APHIO lacus est cuius aqua habet vitiligines tollere.

ALBANUS lacus est in Albano monte haud longe ab Urbe, ex quo vaticinatum fuit nunquam Romanos Veium capturos ni primo ex Albano lacu emicteretur aqua.

ALCE lacus est per Porcidamum, quem apud Yndos puto, in quo cum nil mergatur fluitant omnia.

ALOCRINE lacus est in Minori Asya in monte Alocrine, ex quo Menander oritur fluvius.

ALMIRIS lacus est super Hystropolim, haud longe ab hostiis Hystri fluminis.

ASCONIUS lacus est in Bithinia propinquus Olympo monti et Bruse civitati, olim ab Hannibale condite.

AMPSANCTUS lacus est apud Lucanos ex quo tam letalis evaporat odor ut volantes desuper aves necentur eo suscepto.

ANAUS lacus est in Asya est, qui a circum nascente absinthio is inficitur.

ANETICUS lacus Egyptiorum est circa quem papyrus nascitur, ex quo primo carte facte sunt.

ANNIUS lacus Puteolis vicinus est, quem ego arbitror hodie Sudatorii lacum vocari a balneo Sudatorii quod in eius est margine, cum lacus alter preter hunc in partibus illis innominatus sit. Si is est, nullum alit animal preter ranas. Ei insuper nullo artificio reperiri fundus (ut aiunt incole) potest. Cum altorum montium in theatri forma circumdatum sit et cum nullos habeat exitus, non amplius .VIII. mil. passuum ambitus est. Imminet inter alios huic ad austrum mons filicibus plenus, ex quo Iunio veniente mense tot serpentium invicem glomeratorum globi se precipitant ut mirabile visu sit omnesque se in subditum demergunt lacum, nec est qui unquam exeuntem viderit aliquem aut innatantem vel aliter prodeuntem.

ARETHISSA Armenie Maioris lacus est in quem impetuoso cursu Tygris intrans non aliter quam si contineatur a ripis nulla in parte miscetur lacui, quin imo servato alveo in partem exit oppositam semper quicquid ingerit secum trahens, quod aquarum testatur dissimilitudo. Hunc lacus versa vice adeo libere ire permictit ut prout nichil illi de suo concedit fluvius, sic nec illi largitur lacus. Quod quidem patet in piscibus, quorum unum tantum genus lacus alit, cum plurima Tygris ex quibus nunquam a piscatoribus aliquis in aquis lacus repertus est, sic nec ex specie illa que in lacu nascitur nunquam in aquis transcurrentis Tygris ullus inventus, visus aut captus est, tanta servat diligentia quisque suos.

ARICINUS lacus haud longe a Roma est ab Aricia propinquo oppido dictus, apud quem Diana Ypolitum ab Esculapio ad superos revocatum, mutato nomine, latere voluit; qui Virbius nominatus ibidem Diane sacra transtulit.

HAMASICUS lacus est Troie propinquus.

ASCANIUS lacus est cuius aque in summitate sunt dulces atque potabiles, si ad profundiores processeris nitrosas comperies.

ASFALTIS lacus est Syrie ea in provincia que iam dudum Pentapolis vocata est, qui quidem in multis mirabile est. Nil enim ante alia gignit nec ex viventium genere quicquam suscipit.Quod ut experientia cerneret, Vespasianus princeps iussit in eum quosdam nandi ignaros morti damnatos proiici, qui etsi iactu mersi sint, tanquam a vehementi spiritu ad superiora viventes impulsi sunt. Sic nec aves assuetas mergi suscipit. Que vita carent absorbet omnia, ut si ponas ardentem lucernam innatat vivente lumine, eo mortuo confestim mergitur. Aque eius, amare et fastidiose gustui, ingentes bituminis globos ferunt, quo agente nullis ventis lacus agitari potest. Preterea navigationis impatiens est, cum nil mortuum patiatur quin sorbeat, ea preter que bitumine illustrentur. Est tamen lavationibus egrotantium utilis medeturque morbis aliquibus; et, eo quod ingens et absque motu sit, a non nullis Mare Mortuum appellatur; quidam vero eum Mare Salinarum dici volunt. Includitur longitudine inter Ierico et Zoaros Arabie stadiis .DCCLXXX., cum latitudinis non habeat preter .CL. Circa huius margines Sodomorum civitates divino igne consumptas constat, ut adhuc earum quedam testantur vestigia, et, quod mirabile est et memoratu dignissimum, sunt ibi campi producentes fructeta eximie formositatis poma facientia, adeo ut qui viderit trahatur facile in desiderium comedendi, verum si carpserit fatiscunt illico et in cinerem resolvuntur fumantesque divinum videntur testari iudicium. Hunc secus iam dudum colligebatur balsamum, cuius frutices Cleopatra Antonii, regina Egypti, extirpatos usque ad unum omnes in Egyptum transtulit ibique plantari fecit, quo permanent etiam usque in hodiernum.

AVERNUS Campanie lacus est in sinu Baiano celebris plurimum carminibus poetarum. Huius in margine semesi vetustate parietes adhuc Sibyllini oraculi testantur opus magnificum. Sunt preterea circum scaturientes assidue tepentes fontes, et, quia mari contiguus sit eoque estuante misceatur illi et ob sulphureas scaturigines circum adiacentes, impotabiles habet aquas, pisces autem paucos gignit et parvos atque nigros nec ullo humano usui commodos, sed multos et maximos aliquando ab agitato impulsoque in eum mari suscipit, et si forsan primo haustus aque videatur difficilis, assuefacti tamen in eo vivunt a nullo hominum piscationibus infestati. Dicunt veteres hunc Averni lacum silvis adeo densis fuisse circumdatum ut modicum illi ad exhalandum relinqueretur spacium. Est enim modici ambitus et collibus continuis circum cinctus, et ob id volantes desuper aves ab exhalatione illa confestim necabantur. Introrsum vero adeo umbris densus et sulphureo odore oblitus erat ut merito intrantibus videretur Avernus, idest 'absque delectatione': et ideo, quia ibi densa caligo erat atque fetida et quia sepe obscenum illud sacrum humano sanguine confectum inferis agebatur, ab ignaris inde esse iter ad inferos creditum. Nec desunt qui arbitrentur ibidem ab Ulixe primo, occiso Helpenore vi sacrorum et carminum ab inferis evocatos Manes et de futuris consultos; sic et postea ab Enea, mactato Miseno. Ostenditurque ab incolis iter in specum in domum Sibylle et alia quedam huic opinioni facientia fidem. Tandem aiunt Octavianum Cesarem factis undique excidi atque eradicari silvis locum amenum atque salubrem reddidisse. Vidi ego ex hoc lacu, Roberto inclito Ierusalem et Sycilie rege vivente, tam grandem piscium copiam eiectam in margines ut monstro simile videretur, et cum omnes essent mortui, introrsum nigri erant et sulphure fetidi, adeo ut nullum ex illis gustaret animal. Creditum ex eo est a prudentioribus incolarum eruptas diebus illis in lacum sulphureas venas tanti vigoris ut, infectis aquis, pisces occiderit.

ANIEN lacus est Velinorum et per Tyburtinorum fines infunditur. In Tyberim fluit; ab Aniene filio Apollinis nuncupatus.

BENACUS lacus Gallie Cisalpine est inter artas montium fauces situatus, adeo ut coacti impetu inter eos venti eum more maris estuationes undarum atque tempestates facere cogant. Hunc aiunt aureas harenas evolvere et ex eis nutriri pisces quos vocant indigene carpiones, nusquam alibi repertos. Ex hoc virgilianus Mincius fluvius excurrit in Padum.

BOEOBOIS lacus est Thessalie.

BORISTENES lacus est apud Boristenas Scythas, flumen eiusdem nominis habentes.

BIGUNTINUS seu BRIGANTINUS lacus est in agro Retico, mustelas murenis emulas generans.

BUSESAGORE lacus est apud Scythas a Meotidis paludibus petroso dorso disclusus.

CALDAICI lacus inter Seleuciam et Thesiphontem sunt in quos Tygris funditur, qui .LXV. mil. passuum ampliati illum vasto effundunt alveo, forsan Caldaici dicti quia aut in Caldea aut Caldee nomen dederint.

CALEARCIUM Affrice lacus est.

CASPIUS lacus est, esto Caspium dicatur mare, sicuti et Asfaltidis lacum Mare Mortuum appellamus; verum huic convenientius, ob immensam eius magnitudinem, dicimus. Est igitur inter Caspios et Hyrcanos tam lato longoque tractu diffusus ut mare non incongrue nuncupetur. Sed constat eum ex concursu maximorum fluminum ab aquilone cadentium in aquas perpetuas et maximas ampliatum, nullos exitus patentes habentem nec se usquam alicui mari iungentem. Est preterea nationibus multis conterminus, habens in circuitu portus et litora, et navigia vehit ingentia, patiens insuper tempestates et maris accidentia reliqua.

CAULAS lacus est in Iudea haud longe a fonte Chebron.

CLITORIUS lacus est Ytalie, cuius ex aqua si quis potaverit in vini odium incidit.

CLITUMNUS lacus est Umbrie, apud quem aiunt maximos boves gigni; supra eum fontem diximus.

COCYTUS secundum quosdam lacus est apud inferos; alii dicunt fluvium.

COPE sunt lacus in Syria, Arabia et Numidia, apud quos a circum habitantibus bituminis ingentes colliguntur moles.

COTANICUS in Sycilia lacus est.

CROBSITARIA lacus est ex quo non solum qui biberint sed qui ex eius aquis lavaverint moriuntur.

CIMINUS lacus est apud Hetruscos in monte cui et Ciminus nomen est, quem taliter natum fabulosa dicebat antiquitas. Nam cum aliquando ad hos populos devenisset Hercules et ad ostendendam virtutem suam forte provocaretur ab eis, defixit in solo vectem ferreum; quem cum nullus posset auferre, rogatus sustulit eumque confestim aqua secuta est, que lacum fecit.

CURTIUS olim lacus fuit ubi nunc Roma est. Verum dum excresceret civitas, factis subterraneis cloacis, exhaustus est. Nominis huius triplicem causam retulerunt antiqui. Quidam dixerunt eo in loco terre hyatum apparuisse et ab aruspicibus fuisse responsum deum Manio postilionem postulare, idest civem fortissimum eodem micti. Quam ob rem Curtium quendam, strenuum virum, tanquam ipse postularetur, armatum aiunt conscendisse equum ac sese in hyatum precipitem dedisse, eoque facto coisse terram et sic eius corpus humatum fuisse locoque nomen datum visum est: et sic non lacus fuisse videtur aquarum, sed sic locus pro libito vocitatus. Alii dicunt Sabino bello, quod inter Romulum et Tatium ob raptum Sabinarum suscitatum est, Metium Curcium virum fortissimum, unum ex ducibus Sabinorum, dum pugnaret acriter, urgente Romanorum acie, sese in paludem ibidem existentem coniecisse, ex qua cum suasione suorum emersisset eosque in Capitolium collegisset se, lacui nomen dedisse. Non nulli volunt eum locum fulguritum esse et ex senatus consulto circumseptum eumque Curtium appellatum quia a Curtio consule factum sit, qui ea tempestate Marco Genitio collega erat.

CUTILENSIS lacus est in quo insula mobilis est, et inde Cutilensis dictus.

ELECTRIDES lacus est Syrie in quo electrum nasci dicitur.

EPTABOLUS lacus est apud Mauritaniam.

EUPILIS lacus est Gallie Cisalpine, ex quo progreditur Lambrus fluvius in Padum defluens.

EXQUILINUS lacus Rome fuit, sub monte qui Oppius dicitur.

FACULTALIS lacus Rome fuit regione Exquilina, apud quem Servius Tullus Romanorum rex sepultus fuit.

FERONIA Terracine lacus fuit.

PHIALA haud multum longe a Libano lacus modicus est, ex quo sunt qui credant Iordanem oriri et, parvo discurso tractu, a terra sorberi et ad radicem Libani iterum ebullire. Quod aiunt deprehendisse primum Philippum tetrarcam paleis in Fiala positis eisque apud Paneam recollectis: Paneam enim fontem vocant sub Libano ex qua Iordanis effluit. Dicitur autem lacus iste Phiala a rotunditate, qui quidem cum semper plenus sit, nunquam ut exundaret compertum est.

FLEVO lacus est quem Rhenus, maximam aquarum copiam trahens, de se ipso post longum decursum facit et in eius medio insulam eque Flevo nominatam amplectens. Demum exinde exiens iterum sese cogit in ripas.

FUCINUS lacus est apud Marsos seu (ut quidam dicunt) Equiculanos: forsan ambobus conterminus. Nam hodie vulgo dicitur lacus Marsi. Optimos autem pisces nutrit. Ab hoc autem lacu volunt quidam haustum seu absorptum fuisse oppidum Archippe quod olim Marsyas Lydorum dux, a quo Marsi dicti sunt, condiderat.

FURIALIS lacus est Boetie insani generator amoris. Dicunt quidem qui ex eo biberint in tantum libidinis ardorem incendi ut fere agi Furiis videantur. Ob hoc nomen sortitus est Furialis.

GALILEE lacus est quem Hebrei more suo mare nominant. Omnem enim aquarum collectionem 'tarsim' vocant, quod latine mare sonat. Is autem dulces habet aquas, tanquam qui ex Iordane fluvio efficitur. Et Galilee dicitur quia preterfluit Galileam. Et non nunquam etiam Tyberiadis dicitur mare, eo quod illi superimmineat civitas Tyberiadis. Preterea et stagnum Genesaret appellatur aliquando eo quod crispantibus undis ex se auram generet, seu a Genesara regione quam preterfluit, admirabilem diversissimis generibus arborum,, et extenditur stadiis .CLX., cum latitudinis non amplius habeat .XL. In In hoc enim piscabatur Symon Bar Iona quando accersitus in discipulum fuit a Iesu. Sic et Andreas frater eius et Zebedei filii in hoc tempestatem passi sunt dormiente Christo. Et huius in litore, cum iam surrexisset a mortuis, illi panem et assatos paravere pisces.

GEBENNENSIS lacus est Gallie, quem idem volunt cum lacu Lemanno, ex quo Rhodanus effluit.,

YLAS Bithinie lacus est abluens Trusiadem urbem. Apud hunc seu in hoc resedisse creditur Ylas dilectissimus Herculi puer, Nympharum rapina, et ab eo lacum atque fluvium ex eo manantem denominatos volunt, eiusque in memoriam annis singulis solemni tripudatione populus lacum circuit Ylam vocans.

LARIUS lacus est Gallie Cisalpine propinquus Como civitati, piscium abundantissimus, ex quo Addua progreditur fluvius.

LEMANNUS Gallie Transalpine lacus est grandis, ex quo susceptus egreditur Rhodanus et a quo adiacentes populi nominantur Lemanni. Hunc supra Gebennensem vocavi.

LYCOMEDES lacus est Ethiopie propinquus Psillis populis qui ore serpentum exhauriunt venena vulneribus.

LORISMA lacus est in Minori Asya in aspectu fere insule Rhodiorum.

LUCRINUS lacus est Campanie inter Mesenum, Baiarum caput et Euboicas Cumas, Lucrinus (ut veteres dicunt) a lucro dictus. Nam cum in eodem multitudo piscium caperetur, ex quibus maximum mercatores consequebantur lucrum, Lucrinus dictus est. Verum cum plurimum estuans mare, quod penes est, obesset piscantibus et ob id minui videretur vectigal quod exinde persolvebatur Romanis, a senatu Iulio Cesari datum opus est ut Lucrinum a maris impetu immunem redderet; qui labore maximo atque sumptu, oppositis molibus et parvo relicto mari hostio, Lucrinum ab estu maris securum reddidit. Quam ob rem a non nullis postea Aque Iulie appellate sunt; alii Maris Otia vocavere, a quibusdam Mare Mortuum appellatur. Sane etsi non omnino repletus harenis sit, modicum tamen vacui reservavit, quod magis aliquibus navibus quietam aliquando stationem prestat quam piscatoribus lucri commodum.

LUMIE lacus est apud Babiloniam Caldeorum, plurimum liquidi bituminis evomens quo creditur quondam a Semiramide Assyriorum regina et testaceo latere Babiloniam omnem muris instauratam.

LUNE lacus est Athamanie tenuia accendens ligna, ex cuius aqua si quis potaverat aut in insaniam labitur aut solvitur in soporem.

MALEFICUS lacus est Scotissei, quem etiam Insanum vocant. Hic die fit amarus ac salsus tantundenque dulcis atque potabilis, nocte vero serpentes albos vicenum cubitorum emictit in aridam.

MANDALUS lacus apud Ethiopas est.

MAREOTIS lacus est, qui olim Crapotes dicebatur, penes quem Alexander Macedo Alexandriam insignem Egypti civitatem constituit.

MOERIDIS lacus est in Egypto civitati Memphis propinquus, qui (ut quidam dicunt) .CCL. mil. passuum, et (ut alii) .CCCCL. longitudinis habuit et latitudinis .L., manufactus opera Moeridi regis Egyptiorum a quo et denominatus est.

MONOLEUS lacus est Ethiopie haud longe a Ptolomaida Epithea cognominata, ad venatus elephantorum a Philadelpho condita.

MOERIS lacus est in Egypto .XX. mil. passuum ambitus, qui campus fuit aliquando, postmodum lacus altior quam ad ferenda navigia opus sit.

OAXUS lacus est Yndie, cuius oras incolunt Bactriani atque Oxostaste; ex quo quidem Oxus emictitur fluvius.

PANDOSIA lacus Acarnanie que vocari consueverat Curetis.

PELSEIS Pannonie lacus est.

PERGUSA Sycilie lacus est, olim nemoribus circumdatus, quem penes, dicunt, spatiabatur Proserpina flores legens, dum Plutoni placuit et ab eodem rapta est.

REGILLUS lacus est in agro Tusculano. Penes hunc, aiunt, dum Paulus Postumius dictator adversus Mamilium Tusculanorum ducem pugnaret, visi sunt Castor et Pollux pro partibus Romanorum acriter dimicantes. Sic et ab eisdem dicunt Valerio P. Vatinio Reatine prefecture viro noctu Romam petente nunciatum die precedente ab Emilio Paulo Persem regem Macedonum victum captumque.

RUBRESUS lacus est Narbonensis provincie, cui super innatat fluvius Atax fusus e Pyreneo.

SALENTINUS lacus est Salentinorum iuxta Anduriam oppidum. Hic, ad margines usque plenus, neque exhaustus minuitur nec superinfusis augetur aquis.

SALINARUM lacus est Affrice inter Rusicadam et montes Azare.

SARA Iudee lacus est, non amplius ambitus occupans quam .XVI. mil. passuum, urbibus plurimis atque celeberrimis circumseptus.

SCAPHAGIOLUS modicus lacus est in Appennino qui inter agrum Pistoriensem atque Mutinensem sublimatur, miraculo magis quam aquarum copia memorabilis. Nam, ut omnes testantur accole, si quis sponte vel fortuitu lapillum vel rem aliam que aquas moveat in eum proiiciat, repente aer in nubes cogitur et tanta ventorum tempestas oritur ut non nunquam vicine lacui validissime quercus fagique veteres aut truncentur aut radicitus evellantur. Quid animalia dicam, si qua sint, si arbores enervantur? Et sic infesta omnibus per diem totam aliquando perseverat.

SERIPHUS lacus est in quo rane non coassant, cum id faciant si alibi deportentur; qui denominatus est a Seripho insula in qua est.

SEBINNUS Cisalpine Gallie lacus est, ex quo Olius flumen exundat.

SICENDUS Thessalie lacus est, in quo rane nullo modo coassant, cum alibi delate faciant.

SEMECONITIS lacus est Galilee, qui a Iordane fluvio intersecatur.

SIRBONIS lacus Casio, monti Arabie, iunctus fuit habuitque, ut tradunt veteres, .CL. mil. passuum circuitus, postea in modicam devenit paludem.

SPECULUM DIANE lacus est haud longe ab Aricia, quem supra Aricinum nominavimus.

TAGE lacus est Ethiopie.

TARENTINUS lacus apud Tarentum, Ytalie civitatem, est, qui estivo estu siccatur in salem.

TARQUINIENSIS lacus a civitate Hetrurie Tarquiniensi denominatur, in quo duo magna circunferuntur nemora nunc triquetram nunc rotundam facientes figuram impellentibus ventis, quadratam autem nunquam.

TEPIDIS lacus est per quem Tygris impetuoso cursu rapitur.

TESPROTIE lacus est Ambracie, ex quo Acherusia funditur fluvius.

TIBERIADIS lacus est Galilee. Hunc paulo ante a Galilea denominavimus.

TOLOSENSIS lacus est Tolose civitati propinquus et ab ea denominatus, in quo Tectosagi peste oppressi monitu auruspicum omne aurum atque argentum quod predantes quesierant proiecerunt, et abiit pestis.

TRASIMENUS Tuscie lacus est, hinc Perusium et Cortonam, inde Aretinum et Sene Iulie agrum habens, insignis clade Flaminii Romanorum consulis et Hannibalis Peni victoria.

TRAGODITIS lacus est qui ter in die amarus et totidem dulcis fit.

VADIMONIIS lacus est in quo natat insula.

VELINUS lacus iuxta agrum Rossulanum fuit; hic secundum quosdam exaruit. Alii dicunt in Piceno esse et lapideo cortice cuncta iniecta obducere, alii illum in Reatino agro describunt, alii in Narem fluvium a quodam Romano consule dicunt fuisse diffusum.

VENERIS lacus in Syria est apud Ieropolim, ex quo vocitantibus edituis pisces veniunt, ut fertur, et adulantur auro exornati atque scalpuntur, et hiantia ora prestant manibus inserentis.

VENETUS lacus est in Alpibus a Rheno flumine editus, uti et Acronius, ex quibus effluens efficitur fluvius.

VITURNE lacus est haud longe a Roma, cuius in margine olim fuit edes Castori et Polluci sacra, eo quod apud eundem lacum visi sunt cum pro Romano pugnassent imperio, equos lavantes suos.

VERBANUS lacus est Gallie Cisalpine ex quo Ticinus emergitur fluvius, seu, ut dicunt alii, per quem Ticinus ex Alpibus veniens, sua celeritate servata, decurrit ad Padum.

VULSINUS lacus a Vulsinis oppido cui adiacet nominatus, piscium fertilis, in Etruria est.

ZOROANDA lacus est sub Tauro monte, ubi absconditus ultra montem Tygris fluvius iterum exit in lucem: quod quidem patet eo quod ea que in flumine specum intrante proiecta sunt altera ex parte montis redduntur in lacu.



-

[V.] De fluminibus

Figmento poetico traditum est flumina ab Occeano et Terra fuisse progenita. Nec equidem credendum eruditos homines tanta fuisse caligine offuscatos ut animalium more arbitrarentur hec procreatio facta sit, quin imo sub tam tenui velamento senserunt ex amplissimo Occeani fonte, quibusdam agentibus mediis, omnem humorem in terram deduci, cuius in visceribus, postquam amaritudo digesta est omnis et ceptus meatus in exitum usque peractus est, his in locis ad quos aut traxit aut impulit potentia maior fontes parturiantur et lacus, ex ubertate quorum (ut iam pretactum est) derivantur et flumina.

Et quia de fontibus atque lacubus pro qualitate laboris assumpti satis dictum est, etsi, si opportunitas exigat, reassumetur et iterum, de fluminibus congrue dici potest, principia, fluxus et fines paucis explicando. De his potissime dico quos ad notitiam nostram antiquorum deduxit solertia seu ipsi sumpsimus oculis regiones varias peragrantes. Sunt igitur flumen, fluvius, rivus et torrens in se aliquid diversitatis habentes, esto non nunquam scriptores, secundum stili exigentiam, improprie uno utantur pro altero. Flumen quippe omnis aqua est que ab ipso exitu (ut ita loquar) ex utero usque in finem, eo scilicet quo commixtione alterius nomen extinguitur, continetur. Fluvius is est locus per quem flumen perpetuo cursu deducitur. Rivus autem est tenuis aqua que ex fonte vel lacu exuberante procedit, vel que aquationis seu oblectationis alterius causa a fluvio in partem deflectitur aliquam. Torrens is est qui agentibus imbribus repente fit turgidus vel impetuosus, sese e montibus precipitem ferens in valles, et pluviis cessantibus exarescit. Verum in presenti opere nil nobis est cum rivis aut torrentibus, quorum cursus aut flectuntur facile aut auferuntur estate. Et id circo venientes ad fluvios, quos amnes quandoque loci amenitas per quem vadunt nuncupari facit, Eo propitio iussu cuius eorum flexibus arida humectatur, ceptus alphabeti servabitur ordo, longoque agmini dux dabitur Arnus Florentie civitatis fluvius, non quidem tanquam ob licterarum ordinem meritus, sed quia patrie flumen sit et michi ante alios omnes ab ipsa infantia cognitus. Bona ergo legentium pace fiet, eoque paucis expedito confestim ordo reassumetur in reliquis.

ARNUS Tuscie fluvius est, et ex Appennino effluens mergitur in Tyrrhenum; cuius lapsus paulo propensius ostendendus est. Is igitur ex dextero Appennini latere, eo ex loco cui vulgo dicitur Falterona, prorumpens, inter confragosa vallium occiduum petens, ab initio paucis fertur undis. Inde adiutus ab aliis grandiusculus factus, a sinistris Aritium vetustate nobilem civitatem linquens, postquam Florentinum intravit agrum eo usque labitur ut Anchisam, oppidum Florentinorum, preterfluat, maiorum eximii iubaris Francisci Petrarche poete conspicui vetustissimam sedem. Inde Florentiam, totius Ytalie singulare decus, parvo cursu contingit et eius per medium currens petit Alpheos, quorum antiquissimam urbem Pisas postquam in partes divisit duas, haud longe ab ea, ut diximus, effunditur in Tyrrhenum. Qui etsi navigabilis non sit nec piscium fecunditate famosus, si quis recitare velit plurium clarissimorum facinorum facile efficietur insignis, ex quibus (ut aliis prestetur locus) unum recitasse satis est. Is quippe, certantibus de orbis imperio Romanis atque Carthaginensibus, pro Romanis partibus vires posuit suas. Nam cum iam Alpes ex Hispania veniens Hannibal Penus superasset et Appennino transcenso ex Gallia venisset in Tusciam a Fesulis iturus Aritium, quasi ex composito totus effluens in tantum ripas excessit ut Penum maxima exercitus parte privaret eumque ducem cogeret mediis in undis elephanto superstiti insidere. Quem adeo nocturnis ac palustribus auris affecit ut oculo caperetur uno, et ob hoc arbitror a veteri fama in hodiernum usque servatum ut ob semicecatum hostem Florentini, quorum forsan in agro contigit, cognominati sint ceci. Et si tantundem fluvius egisset alter, aut cecus pugnasset Penus aut quietam Ytaliam omisisset. Ad metra deveniendum est:

Rupibus ex dextris tenuis profunditur Arnus,

Appennine, tuis; mox primis abluit undis

saxa Casentini placido cum murmure vallis.

Auctior hinc factus montanos spernit et arva

irrigat Areti, quod linquens margine levo

tendit in occiduas urbes camposque patentes,

quem cursu disiuncta suo Florentia mater

suscipit infestum multis fluctuque tumentem.

Spectat in Alpheas rapide descendere Pisas,

quasque penes vario flexu gravis incola terris

occupat omne solum stagnis putrique palude.

Hinc sectis Pisis ac amplo gurgite totum

collectus, Tyrrhene, tuas se mergit in undas.

ABANA fluvius est Damasci; in radicibus Libani montis exortus, in Syriacum effunditur mare.

ABIGA fluvius est Numidie.

ABSEPUS fluvius est Asye apud Lampsacum oppidum preterfluens, ex quo Priapus fuit, obscenitate virilium cognitus.

ABSARRUS fluvius est in Pachieris montibus Asye ortus. In Pontum effluit haud longe a Trapezonta, cum Eniocorum fluvius sit.

ABSILIS seu ABSILIASPER fluvius est Asye, Laziam preterfluens civitatem.

ABSYRTUS fluvius Colchorum, quem fingunt ex sanguine io Absyrti fratris Medee et ab eadem fugiente cum Iasone occisi ortum, et ideo sic vocatum. Ego autem puto secus hunc fluvium Absyrtum a Medea occisum et ob id, vetere fluvii nomine subtracto, Absyrtus denominatus sit.

ABUS fluvius Epyri in finibus Apolloniatum.

ABONA fluvius est Britannie.

ACHATES Sycilie fluvius in quo soliti reperiri lapides qui et achates a flumine dicti sunt.

ACAPSEONSIS fluvius est Asye apud Eniocos, Preutebros Colchorum gentes.

ACAPSIS fluvius est Asye apud Lazos, qui et Colchi sunt populi.

ACHELOUS fluvius est Grecie, ex Pindo, Thessalie monte, effluens; Etoliam ab Armenia dividit et in Maliacum sinum effluit. Hic autem apud poetas famosissimus est et de eo narrantur multa. Sunt qui dicant hunc primum erupisse terram, alii vero dicunt eum primum vinum cum poculis immiscuisse. Preterea talis ex eo fabula recitatur, qui Deianiram Meleagri sororem in coniugium volens cum Hercule qui eam desponsaverat certamen habuit et cum se in varias verteret formas, tandem versus in taurum longam cum Hercule luctam exercuit, postremo altero privatus cornu se victum confessus est. Hercules autem dee Copie dicavit illud nymphisque exhibuit. Cuius rei veritas fuit quod cum esset Achelous bicornis et multum occuparet agri, quidam rex conatus est eum in unum alveum cogere, quod quidem, etsi difficillimum fuerit, tandem peregit et locus ille qui a cursu fluvii remansit immunis, cum esset pinguissimum solum, maximam frumenti, vini atque fructuum copiam incolis attulit.

ACHERONTUS fluvius apud Molossos oritur et in Thesprotium effluit sinum, seu potius (ut placet aliis) ex lacu Thesprotie oriens in Ambrachium sinum cadit. Hunc poete inferorum dicunt fluvium, eo quod liventibus evehatur undis et eius nomen sonet 'tristitia'.

ACHERON fluvius Lucanorum est Consentiam civitatem circumdans. Apud hunc Alexander Epyrotarum rex et Olympiadis frater, qui Brutiis adversus Lucanos auxilio venerat, in transitu a Lucano satellite occisus est.

ACESINUS fluvius est Persie et in Yndum fluvium cadit, navigabilis quidem et magnus, circa quem ferunt arundines tante magnitudinis atque grossitiei nasci ut singula eorum internodia incolis prestent vices navigii.

ACESTIS Yndie pregrandis est fluvius atque navigabilis, quem iuxta Alexander Macedo Bucephalam fecit construi civitatem dimissisque Taxile et Poro Yndianis regibus naves intravit Occeanum petiturus. Hunc ego arbitror in Gangem effluere.

ACIS fluvius est Sycilie ex Etna monte procedens, ex cuius ripis fertur Poliphemum saxa in Ulyxem egisse. Hunc, ubi de fontibus, fontem diximus, et ibidem fabulam scripsimus mutationis eiusdem.

ACRIS Ytalie fluvius est Heraclee civitati propinquus.

ADDUA fluvius est Gallie Cisalpine. Ex Alpibus secundum quosdam fusus, ingreditur Larium lacum et ex eo integer emergens in Padum effluit. Alii dicunt eum ex lacu originem trahere. Bonos quidem pisces nutrit et potissime timolos.

ADONIUS fluvius (sunt qui dicant) nascitur haud longe a Tyberiade civitate et longo defluens cursu a Cretico recipitur mari: quod michi impossibile videtur, cum in Syriacum potius credam.

ADIMA Numidie fluvius est.

ADUMEN fluvius haud longe a Roma.

ADUS Epyri flumen est, a quibusdam Eas appellatum, Apollonie propinquus.

AECIS vel AERAS Macedonie fluvius est et decurrit in Yonium; quod non credo.

AESIS fluvius est in Piceno: ex Appennino fluens in Adriaticum cadit haud longe a Senogallia civitate.

AEGOS fluvius est in Chersoneso, naufragio Attice classis insignis, cuius proximus Sextos est Abido oppositus.

APHAS fluvius est Molossorum in sinu cadens Ambrachio.

AFFRODISIUS fluvius in Pyrra est, reddens steriles mulieres.

AGASINUS fluvius pregrandis et clarus in Yndum defluit flumen.

AGECIM Minoris Asye fluvius est.

AGER fluvius est Mauritanie. Ex Atlante monte profluens in occiduum, cum ex septentrionali regione sit ortus, in lacum Eptagonum seu Eptabolum tendit. Inde sub desertis montibus fluens per meridiana loca manat et in paludem mergitur quandam ex qua emergens progreditur et Meroem insulam cingit; et cetera que de Nylo, cuius hic videtur initium, narrabuntur.

AGILA fluvius est Mauritanie Cesariensis.

AGISINES fluvius est orientalis apud Censonas et Aphilos, per quem Alexander Macedo ad Occeanum tendens devectus est.

AGNICES fluvius est Armenie celebris, qui in Tygrim effluit.

AGON fluvius est Ethiopie.

AGERA Calabrie est fluvius haud longe a freto Syculo.

AGATENIA Sycilie fluvius est a colonia Terme non distans.

ALABASTROS fluvius est Frigie haud longe ubi Troia fuit.

ALACMON fluvius est Macedonie ad quem pecora que candida nasci volunt deducunt incole; cumque nigra velint, ad Axum.

ALADER fluvius est Gallogrecie haud longe a vico quem Tiscon vocant incole.

ALAEBIN fluvius est Megarensium, cuius fontem Dedalus dilatavit agrumque reddidit et regionem fertilem quam idem fluvius devastabat.

ALANUS fluvius est Scythie a quo Alani populi denominati creduntur.

ALAUNA Britannie fluvius est.

ALBIS Germanie fluvius est et Suevos a Cervetiis dividens mergitur in Occeanum.

ALBE BAMBLEE flumen est in Vasconia.

ALBANEIS fluvius Albanie, cui Amazones et Sauromathe propinqui.

ALBULA fluvius dictus est qui hodie Thyberis per Urbem labitur.

ALCES Bithinie flumen est.

ALCHIONE Sycilie fluvius.

ALDUASDUBIS fluvius Volsontionis circuit civitatem.

ALEMON fluvius Macedoniam disterminat a Thessalia.

ALERE Vasconie fluvius est.

ALESUS fluvius Asye Minoris est per Colophoniam effluens.

ALPHEUS fluvius est Elidis iuxta Pisam decurrens, de quo concordantibus omnibus viris clarissimis mirabile recitatur, scilicet quod in Achaia mergatur et in fontem Arethusam apud Syracusas in Syciliam exeat et in mare Syculum vadat, quod in olympiacis sacris percipitur, ut supra, ubi de Arethusa dictum est, scribitur; ubi et fabula amoris eius in fontem. Sunt preterea qui dicant fontem in Arcadia esse ex quo Alpheus et Arethusa procedunt separatis alveis, et demum post aliqualem cursum coeuntes in unum terras subeunt et in Syracusanum agrum effluunt.

ALFIDAMUS Thessalie fluvius est.

ALIARTEs Boetie fluvius est.

ALIAGMON fluvius est Macedonie.

ALIBOCRUS fluvius est orientis. Nascitur ex monte Lyseo et in Occeanum tendit.

ALIS fluvius est Capadocie inter Calibes decurrens iuxta Lycastam civitatem insignis victoria Manilii Vulsonis et clade Gallogrecorum qui ibidem ducibus Lonorio atque Lutario sumpserant sedes. Oritur quidem in radicibus Tauri montis.

ALLIA fluvius est non amplius .XI. mil. passuum via Salaria ab Urbe distans, e montibus Crustomerinis effluens in Tyberim. Romanis quippe abominabilis est, nam ibidem a Gallis Brenno duce .XV. kal. augusti vires eorum omnes attrite sunt, ex quo illico urbis subsecuta ruina et patrum cedes atque capitoline arcis obsidio.

ALINTOS Lucanorum fluvius est, Lucaniam a Veliensibus dividens.

ALISICUS Macedonie fluvius est.

ALMON parvus est fluvius Rome proximus, in quo simulacrum Cybelis cum trahi non posset per Thyberim lotum est, et exinde .VI. kal. aprilis lavari in eodem annis singulis consuetum.

ALLOA BAGORZAN flumina sunt in terra Medorum, ad quorum montes populus Israel captivus deductus est.

ALMANTICUS Armenie Maioris fluvius est.

ALPON Turingie fluvius est, inclitus Sigiberti regis Francorum victoria ex Unnis adversum se venientibus habita.

ALOTIS Campanie fluvius.

ALSA fluvius provincie Aquilegiensis.

ALTO fluvius Dyrrachii in Illyricum decurrens.

ALVUS fluvius Dacis conterminus in Occeanum effluit.

AMASENUS Vulscorum fluvius, ultra quem Metabus Vulscorum rex fugiens telo alligatam proiecit Camillam filiam suam.

AMESA Numidie fluvius est.

AMESUS fluvius Rome vicinus.

AMPHITA fluvius circa initium Numidie.

AMPHRISUS fluvius Thessalie penes quem Apollo posita deitate propter fulminatum Esculapium filium suum septem annis sub forma pastoris Admeti regis pavit armenta.

AMIMON Argivorum fluvius est ab Amimone Danai regis filia nuncupatus, ut premonstratum est supra ubi de Amimone fonte.

AMIS Germanie fluvius est in Occeanum effluens.

AMPSAGA vel AMPSACUS initium est Numidie in mare decurrens apud Coloniam Augustam.

AMISSIS Germanie fluvius est in Occeanum se fundens.

AMISSUS fluvius est haud longe a Pylo civitate Nestoris, Messenam interfluens civitatem.

ANAS fluvius est Hispanie Lusitaniam a Betica separans. Oritur quidem in Lauminitano agro Hispanie Citerioris et modo in stagna se dividens et nunc in angustias resorbens aut in cuniculis totum se condens ad ultimum in Atlanticum cadit Occeanum.

ANAPIS Sycilie fluvius est leniter fluens. Hunc quidam Anapsolios vocant.

ANATHIS fluvius est Sycilie haud longe a Syracusis.

ANATIS fluvius est Affrice.

ANAURUS Thessalie fluvius est, sic denominatus eo quod ex se neque auram neque nebulam emictat. In hoc calciamentum Iason ad sacra Pelie veniens dereliquit, quod cernens Pelias intellexit se moriturum cito et eum in Colchos misit.

ANARIUS fluvius est propinquus Bactris, Alexandriam, quam ibi construi fecit Alexander, preterfluens.

ANCUS Sycilie fluvius est, qui per .II. mil. passuum sub terram se mergens Syracusis miscetur mari appellaturque Anopos.

ANDROCHIUS fluvius est Cilicie ex Amano monte progrediens.

ANEMON fluvius est prope Ravennam.

ANIENE fluvius est inter Sabinos et Romanos, quem aliqui Anio vocant et ex Trebanorum montibus oriri dicunt, insignis victoria Tulli Hostilii regis qua Fidenates fudit Romanorum hostes.

ANIGER seu ANTIGER vel ANAGER fluvius est Thessalie in quo Centauri ab Hercule vulnerati laverunt vulnera sua. Quam ob rem, cum primo habuisset aquas dulces atque potabiles, habuit postea fetidas atque turpes.

ANXER fluvius Tuscie propinquus Pisis.

ANTRUM Britannie flumen.

ANULO fluvius est Mauritanie in quo iam dudum consueverant elephanti nova visa luna descendere et sese lavare, inde exeuntes eam salutare et in silvas redire.

ANXIUS fluvius (ut quidam volunt) ex monte Armenio nascitur et per Caucasum in Mesopotamiam transiens occurrit Pactolo flumini ex Caucaso cadenti, et unum facti in Eufratem demerguntur.

AOUS fluvius Apollonie, inter Meropum et Asnaum montes, decurrit in Meoniam.

APIDANUS Thessalie fluvius est in quo Emisacus, Mela et Phoenix miscentur, quos ipse secum in Peneon defert.

APER fluvius est inter Polloniam et Rusiam.

APPION fluvius est Germanie. Inter Sarmathas nascitur et effluit in Danubium.

APIUS fluvius Gallie Cisalpine in Padum mergitur.

APONUS Venetiarum fluvius haud longe a Patavio.

ARACOSIA fluvius circa Aracosiam civitatem olim a regina Semiramide conditam fluens.

ARABIS fluvius Carmanie apud Cenolophagos labens, qui quidem sunt homines testudinum conchis casas tegentes, hirti coriisque piscium vestiti incedentes.

ARANTA fluvius est Lacedemonie civitati vicinus.

ARAR Germanie fluvius est e Vogeso effluens monte et per fines Eduorum atque Sequanorum adeo leviter currit ut vix intelligi possit quam in partem descendat. Tandem miscetur Rodano.

ARATUS Molossorum fluvius est.

ARAXES ingens Armenie fluvius est, et ab Eniochorum montibus originem trahens quam diu secat arva Armenie placidus quietusque descendit, adeo ut utramque in partem effluat facile non possis dignoscere. Cum vero rupibus premitur tanto pernicior effici videtur quanto venerat illuc usque quietior. Rapit quidem se et vasto cum murmure volvitur adeo velox ut antequam alveum attingat sese ultra vehat unda. Demum ubi curvatur iterum fit tranquillus, et qui uno exiverat alveo divisus in duos cadit in Caspium. Huius in margine Persepolim olim Persarum metropolim et ab Alexandro Macedone deletam fuisse volunt, adeo ad nichilum iam diu detractam ut arbitrentur potius quam sciant incole quo in loco tam clara civitas sita fuerit. Aliqui putaverunt hunc in Tyrum ferri et a Tyro in Caspium mare.

ARASACES fluvius est principio Rubri maris propinquus, per deserta loca et cineri magis quam terre similia effluens.

ARAVIS Sabeorum fluvius est.

ARBIM Parthorum est fluvius.

ARBOR Armenie Maioris fluvius.

ARCESIM Yndie fluvius est et in Yndum fluit.

ARDALIO fluvium est inter Tebestem et Metrideram civitates.

AREVA fluvius est Hispanie a quo Arevaces denominati sunt.

ARETHON fluvius ex Atamania cadens grandis atque navigabilis efficitur et circumdatis cursu Ambrachie civitatis muris in sinum cadit Ambrachium.

ARGAON Hystrie fluvius est.

ARIMASPUS fluvius est aureis harenis effluens inter Scythas.

ARIMINUS fluvius Ytalie penes Ariminum oppidum a se denominatum.

ARIVOCORILA fluvius est Egypti et Terre Promissionis terminus.

ARINC fluvius est apud Dacos.

ARMODIUS fluvius apud Ethiopas nascitur et in sinu mergitur Persico.

ARMILLA fluvius est inter Polloniam defluens et Russiam.

ARNUS fluvius est Arabie dividens Moabitidem ab Amoritiade, et qui in montibus Arabie natus fuerat in lacu Asfaltidis terminatur.

ARNUS fluvius apud Vasconas est. De Florentino in principio dictum est.

AROSAPEN fluvius in Yndia est in regione Arriana fervoribus exusta atque circumdata desertis, cuius cultores circa fluvium hunc Artacon civitatem incolunt.

ARPASUS fluvius Asye est cui Arpasa civitas est apposita, ultra Lycum fluvium Lydie.

ARABRIS fluvius Yndie quem Codroni incolunt, quos quidam in sinu Rubri maris dicunt. Hi quidem domorum fores ex maxillis beluarum faciunt, ossibus tecta contignant, ut Alexandro Macedoni relatum est.

ARMONIACUS Numidie fluvius est.

ARSANIA Armenie fluvius est in Eufratem defluens, quem Tygri misceri quidam volunt et demum, cum lenius fluat, separari et in Eufratem mergi.

ARICANDUS fluvius influit in Limyra haud longe a monte Masicito.

ARSENA Gallie fluvius est.

ARSIA fluvius Illyrici est.

ARULA Buvius Rheno propinquus.

ARUSOROSINES fluvius est haud longe a Bosphoro.

ARTEMON fluvius Minoris Asye.

ARVINA fluvius Affrice haud longe ab Hippone Regio.

ASAMUS fluvius Mesie est.

ASANA Mauritanie fluvius est ex Atlante scaturiens, haustu salsus, crocodillos atque hyppotamos nutriens.

ASARUS fluvius est Thessalie secus Heracleam civitatem, que in radicibus est montis Oete, effluens.

ASARINAXIS fluvius est Germanie.

ASCANIUS fluvius est Misie.

ASCELPHUS fluvius est Colchis propinquus.

ASDRUBELA fluvius nascitur in montibus Bodua et in mare Caspium fluit.

ASIACES fluvius est Scytharum inter Calipodas Asiacasque discurrens.

ASINIUS fluvius est in Sycilia apud Catinam in litore Tauromenitanorum descendens.

ASIMA fluvius est Britannie.

ASOPUS Boetie fluvius est, ex quo talem veteres recitant fabulam: quod cum Iuppiter in aquilam transformatus Eginam filiam suam vitiasset totis aquis pro viribus ulturus iniuriam ignominiamque si posset exsurgebat in celum, quo ausu iratus Iuppiter eum fulminavit. Hic tamen in Epidanum influit.

ASOPUS alter a superiori fluvius est Asye preterfluens una cum Capro flumine Laodicem celeberrimam urbem Lyco impositam flumini.

ASSIS fluvius est apud Illyricum.

ASSOSINA Sycilie fluvius est.

ASTAGO Venetorum fluvius est.

ASTABORES fluvius est inter Affricam et Ethiopiam apud Meroem insulam, qui una cum Astabo flumine iunctus Nylum facit, de quo plene infra, ubi de Nylo, scribetur.

ASTABUS et hic fluvius est Meroem insulam Ethiopum altera ex parte circunfluens, ut proxime supra dictum est.

ASTURA Hispanie fluvius est a quo Astures Hispani populi denominati.

ASTERION Achaie fluvius est in Nemea silva placide effluens.

ASTRON fluvius est Frigie.

ASTIAS fluvius Armenie Maioris.

ASTRAGUS fluvius est Ethiopie cuius ripas incolunt Ethiopes nomades in occidentem vergentes.

ASUBUBA fluvius est Affrice propinquus Salaat portui.

ATAX fluvius est ex Pyrreneo monte effusus, cursu lenis, et inter Laudanum et Rhemos effluens Narbonem attingit, ubi navigabilis efficitur. Imbribus adeo turgescit ut seipsum capere non possit. Hic in Rubreso lacu mergitur, et inde tenuis in Tyrrhenum mare.

ATESINES Yndie fluvius est permaximus.

ATERNUS fluvius est Ytalie quem penes Adria Colonia est. Hic per Marsos decurrit in Adriaticum.

ATHESIS fluvius Gallie Cisalpine in Tridentinis oritur Alpibus. Cursu rapidus Tridentum radit, inde Veronam in duas dividit partes et postremo Padi paludes amplissimas supra fluens haud longe a Brundulo integer in Adriaticum mare funditur.

ATHENIS Gallie fluvius est.

ATIR fluvius est Tarbacle civitatis Aquitanie. In Occeanum defluit.

ATIRAS fluvius inter Constantinopolim et Thraciam labitur.

ATISO fluvius est Aquilegie in Adriacum fluens.

ATRAX fluvius est Etolie a quo dicti Atraces sunt populi. Hic in Yonio funditur mari.

AVA fluvius est Scythie et in Pontum cadit.

AVENTIUS Britannie fluvius.

AVELIMPHIUS fluvius est Hibernie per Dubliniam effluens regionem.

AVENIMORUS in Hibernia est fluvius Lismoriensem rigans provinciam.

AUFENTUS Volscorum est fluvius, supra quem Terracina civitas.

AUPHIDUS Apulie fluvius est. Ex Hirpinis exiens montibus Canusium preterfluit et in Adriaticum mare ruit. Hic tamen ab aliquibus Canna vocatus est, quo nomine vicus ei superveniens nuncupatur. Celebris quidem est illa Romanorum ingenti clade ex qua victor Hannibal ex occisorum manibus nobilium tria collegit modia anulorum.

AVOCELADUS Hispanie fluvius est inter Celticos effluens.

AXON fluvius apud Yonas est in Minori Asya.

AXAGUS Paphlagonum est fluvius.

AXONA fluvius est in extremis Rhemorum.

AUXER fluvius Tuscie propinquus Pisis.

AXUS Macedonum fluvius est, cuius ex aqua si pecora potent nigros pariunt fetus.

BABENNA fluvius in Illyricum currens.

BACCUS apud Darsetios fluvius est.

BACTRUS fluvius est circa fines Scythie sub monte effluens Parapanis, ubi Bactrorum civitas Zanastes dicta est, sed et ipsa et populi a fluvio nomen sortiti sunt.

BACUS Hispanie fluvius est Cordube civitati propinquus.

BALCUS fluvius est Colchorum in ora Eniochianorum atque Preutelozum.

BACUNTIUS fluvius septentrionalis, credo Pannonie propinquus. Hic in Sao flumine apud Sirmium oppidum fluit.

BAC Turingorum est fluvius.

BALETUS Brutiorum est fluvius propinquus potui Parthenno.

BAMBOTUS fluvius est apud Ethiopas Claradditas, confertus Yppotamis et crocodillis.

BANA Syrie fluvius est quem supra sub Libano diximus et Abana nominavimus.

BANNA fluvius est Hibernie per Ultoniam effluens regionem. Nam exiens ex lacu eiusdem provincie permaximo in borealem Occeanum decurrit. In hoc enim olim piscis repertus est formam salmonis habens, tante magnitudinis ut nullo modo integer in margine trahi posset.

BANGIS Germanie fluvius est ex montibus scaturiens Sarmatarum.

BARBARUS fluvius est Yndici Occeani quem transivit Alexander Macedo.

BARGENS Numidie fluvius est.

BARGUS Thracie fluvius, in Ebrum cadit.

BASTROS Maioris Armenie fluvius est.

BATINIAS fÎuvius est Chersoneso (ut arbitror) proximus.

BAUTICA fluvius Gallie Cisalpine in Padum fluens.

BASILEUS fluvius insule Cypri Syriacum prorumpens in mare.

BEDESE fluvius est Ravenne, quam Sabinorum oppidum quidam dicunt.

BELUS fluvius Phenicis ex Candea seu Cendebria palude in radicibus montis Carmeli procedens, et parvo contentus cursu apud Tolomaidam Claudii Cesaris coloniam, que quondam Acron dicta est, mari miscetur. Harenas quidem habet vitro accommodas plurimum.

BERVA fluvius est Hibernie que et Scopia, ex monte Blagnie effluens et per Lichliniam currens.

BETIS fluvius, ex Terraconensi provincia demissus, per mediam fere Hispaniam sicut nascitur alveo uno decurrit nomen imponens regioni, post autem mari propinquus ingentem ex se lacum facit ex quo duplex egreditur, tantus utroque gurgite quantus solus intraverat lacum, et sic geminatus in occiduum labitur Occeanum.

BETULUS parvus fluvius Barginonis litori proximus.

BIBILUS fluvius est Hispanie, cuius aque circa ferri temperamenta acerrimi vigoris sunt, adeo ut nullum telum approbent incole nisi quod in eodem tingatur aut in Calibe, quem eque virtutis aiunt.

BICORNIUS Germanie fluvius est et in eadem nascitur.

BILLUS Asye Minoris fluvius citra Paphlagoniam.

BISINGIBILA fluvius Albie est et in Occeanum funditur.

BLEXA fluvius Gallie.

BOANDUS Hibernie fluvius est et per regionem mediam funditur.

BOMBOS fluvius haud longe a Seleucia Calicadno flumini imminente.

BORCANI Sardinie fluvius est.

BORIUS fluvius Borio promontorio Occeano Serico iuncto proximus est.

BORISTENES fluvius est Scytharum nomen incolis sibi adiacentibus atque lacui tribuens, et cum ceteri Scytharum fluvii turbidi fluant, solus hic clarus atque potabilis labitur pabula leta alens et pisces optimi saporis quibusque nulla sunt ossa. Ex longinquo plurimum effluit et ex incognito fonte, adeo ut per spatium itineris .XL. dierum stringatur alveo, et tanto est navigiis aptus spatio, et iuxta Boristenidam atque Olbiam Greca oppida cadit in Euxinum.

BOVA orientalis atque navigabilis est fluvius in Gangem fluens.

BOUZEMELO Cilicie fluvius est haud longe a Lyco amne.

BRAGADA fluvius est Affrice iuxta oppidum Musti. Huic cum vicinus esset castrametatus M. Attilius Regulus consul Romanorum bellum agens contra Carthaginenses, querentibus militibus suis qui ad flumen aquatum ibant se a serpente infestari, accessit et comperit secus flumen serpentem longissimum, in quem cum balistis aliisque machinis bellicis nichil agere posset, convocato ad opus exercitu lapidibus obrui fecit, demum sublato ei mortuo corio longitudinis pedum .CXX. Romam quasi mirabile misit.

BRISON Egypti fluvius, et a Nylo impletur, cuius in confinio elephantes abundanter nasci consuevere.

BRICTATES fluvius est ex Timaro monte progrediens misceturque Arino.

BRINTA Buvius est Venetorum secus Patavium fluens, et mergitur in extremo sinus Adriatici.

BRIXA fluvius est in extremo Persarum latere, tantum limi trahens ut ceno illam oram inaccessibilem faciat.

BRUSCA fluvius est in confinio Ytalie Galliam Cisalpinam pergentibus Adriatico litori adiacentem, qui iam dudum Rubicon dictus est.

BRONONA Vasconie fluvius est.

BUGENIS fluvius est Scytharum in lacu Busesagore cadens Meotidi vicino.

BUSTRICIUS Pannonie fluvius est.

BURA fluvius est Arabum seu Arabis propinquus.

BUTES fluvius est Scytharum cui proximi sunt Sarmate et Agatirsi.

BUTROTUS fluvius est in extremo Ytalie angulo penes Locros profluens.

CABIRUS Suarorum fluvius hostio portuosus.

CAICUS Misie fluvius est veniens a Theutranta loco ultra Pergamum civitatem, que Theutranta iam pars Eolidis atque Troadis fuit.

CAYSTRUS fluvius est labens preter Asyam paludem Asye, ex Albanis iugis cadens, et civitatem abluit Ptele sub Pionio monte.

CALAMAC Syrie fluvius est.

CALCANIUS Campanie fluvius est.

CALIBS Hispanie fluvius est, cuius aqua si temperetur ferrum longe acrius aque violentia redditur quam sua fuerit ante natura, adeo ut nullum approbent Hispani telum ni sumpserit ex Calibe temperamentum.

CALYDON Etolie fluvius est, quem ego Acheloum puto, a Calydone oppido Etolie quod preterfluit denominatum.

CALOR fluvius est in Samnio Benevento iunctus, clarus Caroli regis Sycilie victoria et cede Manfredi.

CALICADNUS fluvius est propinquus Corico monti.

CALOS Mesie fluvius est.

CAMANDER fluvius est Troianus, qui aliter Xantus dicitur, fama longe maior quam facto. Iunctus autem Symeonti paludem faciunt que etiam Camander dicitur. Hinc ex Yda nati in portum effluunt Acheorum. Ab hoc fluvio Hector Astyanactem filium nominavit Camandrum.

CAMBISES fluvius est Hyrcanie ortum habens in montibus Caucasi, cui cum propinquus ex Coraxici montis radicibus erumpat Cyrus, abeuntes in diversa Hyberos et Hyrcanos longo intervallo distantes irrigant. Inde longe a mari in uno eodemque lacu sese recipiunt et in Hyrcanum sinum uno alveo deveniunt.

CAMBRI fluvius est apud Seres qui Osseres vocantur, quod latine sonat silvarum nobiles. Hi quidem mites sunt homines et aqua profusa frondium depectunt caniciem, aliorum mortalium consortium fugiunt et commercia appetunt.

CAMPICAPES Scytharum fluvius est Nomadas disterminans et Georges. Verum sunt qui confluere eum dicant infra Albiam una cum Borystene.

CAMPANIA Gallie fluvius est.

CAMICOS Sycilie fluvius monti adusto simili Affricano iunctus.

CANNA fluvius est Apulie quem supra Aufidum nuncupavimus.

CANNAS Bragmanorum Buvius navigabilis, quem Actogalige populi incolunt. Hic in Gangem effluit.

CANTABAM fluvius est orientalis, qui susceptis aliis tribus fluminibus in Yndum labitur fluvium.

CAPADOX amnis Capadocum est, qui Galacias Morinas terminat et de se Capadocie nomen dedit.

CAPER Asye nuvius est Laodiceam Lyco flumini appositam abluens.

CARACTES Buvius est Pamphylie, sic dictus quia se precipitat, iuxta quem Perga oppidum et Diane templum que et Perga ab oppido dicta est.

CARCINES Buvius est navigabilis in extremo Ytalie positus haud longe a Petilia civitate.

CARAMBUCIS fluvius est sub Arctoo ubi Ripheorum montium iuga deficiunt, apud quem habitant populi quos Arimpheos dicunt, Hyperboreis gentibus similes. His quidem sedes sunt nemora, cibus bacce; clementes habent ritus atque serios.

CARESUS fluvius est ex Yda Troianorum monte diffusus, Homeri vatis carmine celebris, esto nulla eius videantur vestigia.

CARIE fluvius est Colchorum in Phasim profluens, cuius ripas Saltie gentes incolunt.

CARIUNTIS Asye fluvius est supra Bithyniam Nicomediensem fluens.

CARRO Buvius est in regione Carnorum Aquilegiam preterfluens.

CASILINUS Campanie fluvius, a quo et oppidum Casilinum dictum, insigne oppidanorum fide erga Romanos dum obsideretur ab Hannibale Peno.

CASPASUS fluvius est apud Scythas.

CASUS fluvius per Albaniam fluens.

CATIMON Sycilie fluvius est.

CAULARIUS fluvius in agro Ydensium est haud longe a Carallite palude.

CECINA fluvius est Tuscie, per agrum effluens Vulteranum; cadit in Arnum.

CEPHALOEDIS Sycilie fluvius Himere oppido proximus.

CEPHESUS navigabilis fluvius est in finibus Pandorum Persarum.

CEPHISUS Beoetie fluvius est sub Parnasi radicibus fluens, cuius in marginibus aiunt fuisse templum dee Themis ad quod Deucalion et Pyrrha consulturi de restauratione humani generis post diluvium accesserunt,i et ob id aqua Cephisi fatidica nuncupata est, quam aiunt, cum ex eodem lacu cum flumine Mela exeat et ille nigras aves faciat, albas facere nigras, nigras autem rufas. Hunc preterea dicunt Narcissi fuisse patrem.

CEPHNE fluvius est Orientalis, inter quem et Yndie regionem que dicitur Geria habitarunt qui ex Ofir, qui de genere fuit Heber, descenderunt; et exinde Salomoni aurum deferebatur.

CHELADON Arcadie fluvius est.

CHELONATES fluvius ea in Ora in qua Cyllene et Callipolis.

CHERATI Yndie fluvius est, qui pisciculos producit errantes per aridam et demum in fluvium redeuntes.

CHERIUS fluvius est in Evia regione, ex quo si potent oves albe nigre efficiuntur, cum in Neleo flumine huic propinquo contingat contrarium.

CELEUS fluvius est Frigie.

CERRETORIUM torrens est fere inter Pistoriensem agrum atque Lucensem, hinc Uzanum habens oppidum, inde Pisciam, qui miraculo suo solus torrens meruit inter flumina memorari. Hic (ut aiunt incole) parvo montis declivo cadens non imbre turget ut reliqui, quin imo (ut iidem asserunt) de decennio in decennium seu paulo amplius, non determinato tempore sed fortuitu et dum minus ab ipsis expectatur, ex imo telluris ventre repente et fere in momento tam grandem lapidum evomit copiam cum ingenti strepitu sese illidentium saxorum ut qui viderint obstupescant eaque in modum labentis aque impellit etiam leniter in declivum ut sese lapides moventes videas, motus vero causam videre non possis. Et hoc ter vel quater in die per horam dimidiam perseverans agit, nec unica die tantum, quin imo duobus vel tribus aliquando continuis, et sereno celo decurrens in admirationem sui non solum externos, sed etiam trahit indigenas; et demum subsistens expectat donec decennium more solito elabatur.

CERBALUS Apulie fluvius est, olim in finibus Daunorum.

CHERESTE fluvius ex Tauro profluens in oppositum insule mergitur Rhodiorum.

CHERSIMON fluvius e Caucaso monte prosiliens erumpit in Ponto.

CESTROS fluvius est Pamphylie navigabilis, inter quem et Caractem Perga oppidum situm est et Diane templum, que et Pergea ab oppido denominata est.

CIAOS fluvius est Colchorum vastissimus, et in faucibus Phasis eidem miscetur Phasidi.

CYDARA fluvius est insule Taprobanes ex Megisba stagno effluens et in Occeanum versus septentrionem et Yndiam cadens.

CYDNUS Cilicie fluvius est, ut aliqui dicunt ex Tauro monte fusus, alii vero ex alveo Cohidapsi, eo quod dulcedine et suavitati saporis illi persimilis videatur. Tarsum insignem Cilicum civitatem cursu dividit et magis liquore quam spatio memorabilis levi tractu effluit a puro susceptus solo, cuius placidum cursum nec torrentes urgent aut alveum turbant, frigiditate plurima et riparum amenitate desiderabilis, adeo ut Alexander Macedo estuans ob laborem dum se lavaret in eo fere letalem egritudinem traxit. Qualis autem emanate fontibus talis salsis miscetur undis, vere tantum cum liquantur nives turgescit; Cydnus a candore denominatus, nam incole quicquid album cidnum vocant. Preterea podagricis eius medentur aque.

CHIDRINUS fluvius est inter Ianeos et Chorasmos.

CYDUS Cilicie fluvius podagra laborantibus conferens plurimum.

CINYBS Arabie fluvius est gemmarum plurium generum abundans, adeo ut assumpte camelis deportentur in oppidum Tybrestrum.

CYNOS fluvius est Nomadum, qui quidem ultra incompertam navigationem in Persico mergitur sinu.

CINYPS fluvius est in Lybia defluens per uberrima arva haud longe a Lepti oppido, circa quem aiunt grandes hircos oriri.

CINGA Buvius rapax est, a cingendo dictus, in Hispania et effluit in Hyberum.

CHIOS fluvius est Misie.

CINTUS Laconie fluvius est.

CIREN fluvius est Hispanie, qui alio nomine Betis dicitur.

CIRTA Masiliensium fluvius est iuxta urbem Agatham.

CYRUS fluvius est ex radicibus montis Coraxici prorumpens haud longe a Cambyso, et postquam distantibus alveis Hyberos Hyrcanosque circuivere, quasi ex composito haud longe a mari in lacum unum redeunt, et in sinum Hyrcanum uno tramite currunt.

CITHIOS Buvius est ultra Bithyniam Nicomediensem.

CLANIUS Campanie fluvius est haud longe a Neapoli, Acerram preterfluens.

CLARATH fluvius est Affrice, in quo crocodilli gignuntur.

CLAUDUS fluvius est Asye Minoris Lysie oppido atque Othruse vicinus.

CLED fluvius est Hibernie.

CLERUS Hispanie fluvius est.

CLITOR vel CLITON Arcadie fluvius.

CLITUMNUS Umbrie fluvius est apud Mevaniam et Spoletum defluens, ex quo (ut quidam volunt) si confestim postquam concepit bos bibat album pariet. Quam ob causam Romani magnas hostias Iovi immolaturi ad hunc locum pro albis tauris mictebant. Hunc alii fontem, alii lacum dicunt.

CLIUS seu CLIVIS fluvius est Mauritanie. Ex Atlantis septentrionali plaga progrediens in occidentem tendit et in lacum funditur Eptagonum, et mutato nomine dicitur Agger, et postremo multis peragratis regionibus Nylus efficitur. Et ideo ubi de Nylo scribetur infra plenius apponetur.

CLODIANUS fluvius est ex Pyreneo exundans et ad Emporia se ferens.

COASPIS nuvius est Medie sese in Tygrim deferens apud Persas. Huius fluminis dulcis est aqua, ut Persarum reges, quam diu inter ripas Persidis effluebat, soli ex eius aquis potabant, et profecturi peregre adhuc illas etiam deportabant.

COBAR Babilonie fluvius est.

COBULATUS fluvius est Minoris Asye Gallogrecie propinquus.

COCYTUS infernalis est fluvius, poetarum carminibus celebris.

CONDERON fluvius est Arriane regionis, fervore solis exustus, desertis circumdatus non longe a Bactris, cuius quidem cultores circa hunc fluvium et alium nomine Arosapem omnes inhabitabant.

COERANUS Minoris Armenie fluvius insignis habetur.

COPHATA seu COPHINUS fluvius est Yndie propinquus oppido Yndorum quod dicitur Peucodatim.

COGAMUS fluvius est Asye Minoris preterfluens radices Timoli montis, cuius in marginibus Loreni et Philadelpheni habitant.

COLAPHIS fluvius est Pannonie qui fluit in Saum per Colapianos Breucosque fluentem, et cum duplici mergatur alveo facit insulam quam Segestiam incole vocant.

COPEN fluvius Yndie est in Yndum fluvium cadens.

CORALIUS fluvius est Frigie, et susceptis Tembrogio et Gallo fluminibus in Bosphorano litore Ponto miscetur. Hic a multis Sangarius appellatur.

CORYNEUS fluvius est haud longe ab Erytriis et promontorio Mimantis et Clazomene.

CORMALOS fluvius est haud longe a palude que olim Adramytteos dicta est.

COROS Persarum fluvius Carmaniis proximus.

COSUAGUS fluvius Yndie navigabilis est, et in Gangem cadit.

CORUS fluvius est Asye Minoris sub Amanno defluens monte non longe ab oppido Egee.

CRATHYDOS fluvius est Calabrie. Verum ab aliquibus Crathim dicitur, et preter Taurum oppidum labitur; ex quo secundum quosdam qui biberint flavi efficiuntur. Alii vero dicunt si qua biberint pecora candida fieri, cum nigras faciat Sibaris buic propinquus. Nec incolas carere beneficio dicunt. Nam Sibarim bibentes nigriores dicunt atque duriores et crispo capillo, cum qui Crathim bibunt candidiores sint et coma dimissa.

CREMERA fluvius est inter Romam et Veios, quem penes .CCCVI. ex inclita familia Fabiorum die una pugnantes a Veientibus cesi sunt, cum non nisi unus, et hic parvulus, superesset.

CRENACTAS fluvius est Yndie navigabilis et in Gangem fluens.

CRIANOS fluvius est paludi propinquus cui dicebatur olim Adramytteos.

CRINISUS fluvius est Sycilie, quem aiunt Acestis regis fuisse patrem.

CRISAS Syracusarum fluvius est ex monte veniens Etneo.

CRISCITORAS fluvius est sub Imavo monte, qui Caucasi finis est.

CRISORUS fluvius ex Timolo monte progreditur, Sardibus propinquus, vulgatiori nomine Pactolus nuncupatus; qui eo quod aureas habeat harenas Crisori nomen sortitus est.

CROCONUS seu CROCACULUS fluvius est Brutiorum seu Salentinorum navigabilis, in quem si lignum fustem ve deieceris vel frondes lapideo cortice obdurantur.

CRUSTUMIUM flumen est haud longe ab Arimino, a quo oppidum denominatum est, et defluit in Adriaticum.

CURRINANTA fluvius nascitur in campis Commagene et in Persicum decidit sinum.

CUTA fluvius est Persarum, a quo Cutei dicti sunt Perse qui ad incolendam Samariam ob Iudeorum captivitatem vacuam a Persis regibus missi sunt.

CUVENTUS fluvius est Etolie Calydonem secus fluens.

DALIERUS fluvius est Yndie, et in Oxum fluvium terminatur.

DANAPRIS Scytharum fluvius in Pontum fluens.

DANES fluvius est Syrie Crocodillo monti propinquus.

DANIA fluvius est Mauritanie Perosis, quem alii Turbulentam dicunt.

DANIUS Acerrarum Campanie fluvius, quem supra Claunium diximus. Utrum horum verum sit nomen ignoro.

DANUBIUS fluvius totius Europe permaximus oritur in iugis Nove Germanie montis ex adverso oppidi Gallorum Scaurici, et effluens ab occiduo in orientem per innumerabiles labitur nationes, a sinistris linquens Germanicas et a dextris Theutonicas, Pannonias atque Mesias. Et postquam plurimum sui cursus lapsus est, mutato nomine dicitur Hystrus seu Hyster et .LX. permaximis fluminibus auctus per septem ora vel, secundum alios, per sex in Euxinum mergitur mare, ultra .LX. mil. passuum infra amaras undas impetu suo dulcem querentibus exhibens haustum; ex quibus hostiis quattuor navigabilia sunt, reliqua vero non apta navigiis. Primum quidem hostium aiunt vocari Peucos, et ea Peuces appellatur insula cui alveus proximus est, ex quo et palus oritur ingens et lacus super Hystropolim, quem Almirim vocant. Secundum autem hostium Naracustoma nuncupatur, et tertium Scalaustoma secus Sarmaticam insulam, quartum vero Seudostomon et insula Conopon Diabasis, quintum Bonostoma, sextum quidem Spireonstoma, septimi nomen non habemus. Sunt insuper qui videantur arbitrari ex eo tria progredi flumina, Eas scilicet secus Apolloniam effluens, et Nar Liburnos separans et Phileos, et Hystrum qui per Hystros labitur et nomen largitur eisdem.

DARDANUS fluvius est Mesie, a quo puto Dardanos populos vocitari.

DASIBARIS fluvius est Garamantum.

DIANA fluvius est apud Camarinam, cuius aque nisi pudice hauste sint in unum corpus cum vino non coeunt.

DIARDES fluvius est qui ab ultimis Yndie veniens crocodillos ut Nylus et delphinos atque alias gentibus incognitas beluas alit. In Gangem tandem elabitur.

DIPSAS fluvius ex Tauro monte cadens.

DRINUS fluvius est apud Illyrios, cuius in ripis Monivolanum oppidum, quod antea Colchinum dictum est eo quod a Colchis sit conditum, et Scodra Illyricorum. Cadit enim ex palude Lygnisti.

DRAVUS est Pannonie fluvius, et in Danubium labitur.

DRICA fluvius apud Dacos, et in Danubium finitur.

DRUENTIA fluvius est ex Alpibus fluens et apud Allobrogos in Rhodanum sese mergens, transitu pre ceteris Gallie fluminibus difficilis. Nam cum maximam aque vim vehat, nullas tamen naves patitur eo quod nullis includatur ripis, sed in amplum hic et ibi et ulterius postea alveos faciens atque permutans et assidue glareosa saxa revolvens nullam etiam expedito pediti viam violentissimus prebet tutam. Quem Druentiam nuncupari arbitror quia obices diruat omnes. Nove quidem Babiloni propinquus est.

DUDRA fluvius est a Tauro defluens monte, quam quidam scribunt Cludra.

DUDER fluvius Minoris Asye est haud longe ab Antiochia, cuius in ripis Meandropolis et Eumenia oppida fuere, Meandro flumini propinqua.

DURIUS Hispanie Ulterioris est fluvius, a quo Lusitania incipit. Is enim ultimi promontorii radices abluit.

EAS fluvius est a quibusdam Adusa vocatus, quem quidam dicunt ab Hystro moveri et apud Apolloniam olim Corinthiorum coloniam in Epyro posita fluere et in Yonio misceri salo.

EBENOS seu EVENOS fluvius est, quem Centaureum aliqui nominant eo quod in eo Nessus centaurus ob raptam a se Deianiram ab Hercule confossus sit; qui in mare effluens habet in ripis Lirnesos et Miletos.

HEBRUS inter Thracie fluvios celeberrimus est, qui fusus a Strymone Adramantos Adrisarumque gentes abluit et accolentibus Carbiletis, Pirogetis atque Dragetis nec non et Letas Maiores Hemo subditos atque Minores Rhodope subiacentes intus secat, habens ex parte una Cicones et Doriscos, ex altera relictis Priantis, Dolongis, Thynis, Torpilis aliisque barbaris, habens ubi mari miscetur portum Tentoris et Polydori tumulum et ultra se templum Apollinis Zerynthii.

ECOS fluvius est ingens, nascitur quippe ex monte Taumeste et in quinque divisus alveos per Caucasum evehit omnes loco qui appellatur Scelantes, inde se in Gangem proripit.

EDABIS Medorum fluvius est, penes quem populus Israel captivus religatus est.

EDAS fluvius est Provincie Septimane, in mare declinans Gallicum.

EDIPRIS fluvius est Susianorum Persarum in Euleum flumen decurrens.

EGOS fluvius est Propontidi vicinus, cuius in ripis Tensusa apposita est.

ELADUS Arcadie fluvius est servans anhelitum.

ELAVER fluvius est apud Arvernos Gergoviam oppidum preterfluens.

ELEORUS Sycilie fluvius est Pachino promontorio vicinus.

ELEUTERUS fluvius in campis Syrie nascitur et Pheniceo finitur mari; in quo maxime testudines capiuntur, ultro statuto anni tempore effusa multitudine venientes in flumen.

ELISIUS fluvius est Sycilie.

ELISOS fluvius est Attice regionis, sic a flexibus nominatus. Aiunt quippe hunc a Cocyto fluvio Inferorum augumenta suscipere, et ob hoc Furias infernales fessos siti serpentes aquis huius recreare solitas aiunt.

ELLES fluvius est Minoris Asye, cingens Smirnam civitatem suis undis.

ELORUS Sycilie fluvius est, qui more Nyli super funditur. Hunc supra Eleorum dixi.

ELSA fluvius est Tuscie in agro Florentino paulo supra oppidum quod Collis dicitur ad orientem ex loco cui Unci incole dicunt tanta aquarum abundantia effunditur ut mirabile videatur, et circa eius initium quicquid eius in aquas proieceris infra breve dierum spatium lapideo cortice circumdatum comperies, quod postmodum in processu sui cursus non facile facit. Hic suis tantum undis perpetuo cursu in exitum usque clarissimus effluit, imbribus tamen ut ceteri turbatur et augetur. Et cum oppida plura hinc inde labens videat, a dextro modico elatum tumulo Certaldum vetus castrum linquit, cuius ego libens memoriam celebro, sedes quippe et natale solum maiorum meorum fuit antequam illos susciperet Florentia cives. Multas preterea et diversarum spetierum, maritimarum tamen omnium, radens cursu solum detegit concas vacuas et vetustate candidas et ut plurimum aut fractas aut semesas. Quas ego arbitror diluvium illud ingens quo genus humanum fere deletum est, dum agitatu aquarum maximo terras circumvolveret fundo, illis reliquit in partibus. Hic demum sub insigni castro Miniatis in Arnum funditur flumen.

ENIPHEUS Thessalie fluvius est ex Othry monte prorumpens, et celeri se cursu vehens in Epidanum ruit.

ENISES Sycilie fluvius est haud longe a Tauromeno colonia.

ENTIAMUS fluvius Gallie Cisalpine ex Appennino decurrit in Padum.

EOIRUS fluvius est Hibernie, qui in radicibus Blagnie montis exortus per Ossiriam effluit regionem.

EONUS fluvius est Yndie navigabilis in Gangem fluens.

EPIDANUS fluvius est Thessalie, satis leni defluens cursu antequam sibi misceatur Enipheus, qui cum rapidissimus sit Epidanum velocissimum facit.

EPILAS fluvius est Macedonie in Heraclea ora.

HERACLEUS fluvius Colchorum est, promontorio eiusdem nominis proximus et oppido Mantio.

ERANDACUS fluvius est ante Lycus nominatus, Asyam Bithyniamque disterminans. Oritur quidem in stagno Artynia penes Miletopolim, Mageston aliosque recipiens.

ERASINUS fluvius est Nemee adeo superbus cursu ut ripis contineri nequeat. Preterfluit autem Driopas. Alii autem Lycie fluvium dicunt.

ERYCINNUM Boetie fluvius est ad Trophonium deum, quem penes duo sunt fontes, quorum alter potus memoriam affert, alter vero obliviosum facit.

ERIDANUS fluvius est Ytalie celeberrimus apud Grecos aliasque nationes. Omnem Cisalpinam irrigat Galliam, et quoniam hic idem et Padus est nichil de eo preter ea que ad Grecos spectant nunc dicemus; reliqua ubi de Pado. Fingunt Greci hunc apud inferos natum et in terras ac superos evasisse, nichil aliud sentientes quam quod ex Vegeso monte, qui propinquus est mari Infero scilicet Tyrrheno, profusus tendit in Adriaticum, quod Greci Superum vocant. Eridanus autem nuncupatur ab eventu. Nam fingunt poete Eridanum Solis fuisse filium, cui cum falsum esse ei obiceretur ab Epapho Egyptio iuvene, ad obtinendam filiationis fidem currus lucis ducere temerarie impetravit a Sole patre. Qui cum equos nequiret regere, exeuntibus ipsis orbitam in parte celum exustum est et in terris multa exhausta flumina. Quam ob rem ab irato love fulminatus est et in Padum cadens suum illi tribuit nomen. Alii sunt qui dicant Eridanum Egyptium iuvenem, cum mutatis sedibus venisset in Ligures eisque imperasset, casu in Padum cecidisse et in eo necatum. Quam ob causam in solatium sui flumini regis mortui nomen posuere, et hinc Eridanus dictus. Quem et veteres Egyptii in honorem sui iuvenis Bicornem inter alias celi imagines posuere et pluribus decoravere sideribus. Reliqua ad hunc spectantia ubi de Pado vide.

ERIGONUS fluvius est prope Dorchiopum, qui ex Illyrico per Peoniam fluens maximum flumen efficit.

ERYMANDUS fluvius est Yndie currens apud Parabesten Racosiorum.

ERIMANTUS fluvius est Arcadie ex monte Panete fluens in Alpheum.

ERITRASALEOS fluvius gignens in corporibus pilos.

ERGINUS Propontidis fluvius haud longe a Lysimachia Chersonesi.

HERMUS fluvius est, secundum quosdam, Lydie. Alii dicunt ex Dorylao Frigie natum eumque illam a Caria dividere, demum campos Smirne aureas trahentem harenas fecundare.

ESIA Gallie fluvius in Secanam cadit.

ESERIS fluvius est Calabrie Crotonensi dvitati propinquus.

ESIPIUS fluvius est Lycie.

ESICIUS fluvius est Hispanie, qui ante haustu dulcis fuit, postea amarus factus est.

ESPER fluvius apud quem secundum quosdam Nessus centaurus Deianiram transvadans rapinam fugamque meditatus ab Hercule sagittis occisus est; quod supra in Ebano flumine contigisse diximus.

ETERNUS fluvius apud Daunos, quos nos Apulos vocamus, est. Alibi vero comperio eum apud Aprutinos inter Salinas et Theanum Marruncinum.

ETHILIA septentrionalis est fluvius permaximus, ut quidam ferunt maior Eufrate, estate crescens ut Nylus, a maiori Burgaria descendens in Caspium.

ETHYMANTUS fluvius est Yndie variis flexibus incurvatus, qui cum ab incolis irrigationis causa distrahatur, tenuis et iam sine nomine in mare recipitur.

EUDON fluvius Antiochiam alluit a Thebaida veniens, ubi Pygmeos fuisse tradunt.

EUENUS fluvius est, qui et Lycorum.

EUFRATES inter ceteros fluvios memoratu plurimo celebris est tam veterum licteris quam exundationibus suis. Hunc quidam volunt ex Paradisi fonte, mortalibus quidem incognito, derivari: quod ego non credo. Alii tamen dicunt in Armenia Maiori in monte cui Parcoatra nomen, haud longe a fonte Tygris, oriri. Non nulli asserunt eum ex radicibus montis Armenie cui Capoten dicunt incole supra Zizimam seu Zimaram erumpere. Nec desunt qui dicant ex Aga eiusdem Armenie monte effundi. Et post hos affirmant aliqui quod in vallibus montis Capotis appareat primo, haud longe a Zimara de qua supra. Preterea aiunt, etsi vastis e montibus exundet, undis non e vestigio sese in fluvium effundere, quin imo factis ex se duobus lacubus segnis sedet et iners. Ex his tandem margine fracto erumpens ripis assumptis vere flumen apparet et maximo strepitu atque celeri cursu Armenios Cappadocasque disterminans, nuncupatus ab initio Pyxurates, Deyzena et Anetica regionibus relictis excurrit et iam aliquibus susceptis fluminibus validior factus in Taurum montem vires experitur suas ubi Elegeam vocant. Cui cum non resistat Taurus, progreditur victor, sed saxosus atque violentus ad dexteram Comagenam, ad levam autem relinquit Arabiam. Verum sunt qui velint eum in alveos duos dividi, quorum alium in Tygrim effundi dicunt, reliquum vero permeatis Medorum Gordianorumque terris in Mesopotamiam ferri et Babiloniam, quondam Caldeorum reginam, in partes duas cursu medio separare. Inde hic idem postquam aliquandiu effluxit, qui navigabilis et ingens ante fuerat in paludibus dispersus amplissimis tenuis efficitur rivus, et incognitus (ut aiunt) nusquam aperto exitu effluit, esto sint qui dicant eum in mare Rubrum fundi. Sunt tamen qui putent hunc illi ruborem iniectum a Cyro Persarum rege ob susceptam iniuriam seu ob glorie alicuius magni facinoris cupiditatem, ut in rivulos deductus plurimos alveus cum nomine deperiret. Volunt insuper hunc Nyli more et fere eodem tempore Mesopotamiam irrigare atque fecundam facere, et sese in alveum statuto tempore revocare. Quam ob rem eum nomen Eufratis sortitum volunt, cum hebraice 'euphrates' fertilitas appelletur. Dicunt et alii aquas eius esse vitales, et ob id a priscis Auxeneum fuisse vocatum.

EULEUS fluvius est et in Medis oritur et non longe ab ortu sorbetur et demum in terras exiens per Mesopotamiam funditur arcem Susarum circumiens et Diane templum gentibus illis venerabile plurimum, postquam Susianem ab Elmaide disterminavit. Habetur hic a Persis adeo sacer ut non ex alio reges bibant secumque ex eius aquis deferant, si forsan peregre profecturi sint. Facit tandem una cum Tygri lacum iuxta Cariacem, ex quo quorsum exeat non habetur.

EUMENIUS fluvius est Hispanie propinquus Turdulis veteribus et Talabrice oppido.

EURYMEDON Pamphylie fluvius est. A Sade oppido missus iuxta Arpendon montem fluit, insignis Cimonis Atheniensium ducis navali victoria et Phenicum atque Persarum clade.

EUROTAS fluvius est Laconum sub ipsis Lacedemonie muris currens. Huius ripe lauris abundant, et ideo Apollini sacrum dicunt.

EUXINUS fluvius est Propontidis, quem ab Euxino mari in quod effluit denominatum quidam volunt.

EXASINIS fluvius est Argivorum, quem aiunt in terris immergi et iterum post exactum aliqualem cursum in publicum reverti.

EXEMONTUS Mesie fluvius est.

EXRHODUS eque est Mesie fluvius.

FABARIS fluvius Sabinorum est, et corrupte Faber nuncupatur a pluribus.

PHACELINUS Sycilie fluvius est Peloro iunctus et Diane templum conterminus.

FANEUS Samnitum est fluvius, qui et Siris dicitur, Benevento vicinus.

FARFARUS Syrie fluvius in radicibus Lybani montis emictitur et per Anthiochiam fluens inde Syriaco miscetur mari apud Simeonis portum.

FARMICAS fluvius est haud longe a Iulionopolitis.

PHASIS Colchorum fluvius est ingens, maxima deferens diu navigia, quem in Monschis ortum aliqui dicunt, alii in Morcorum montibus, et quidam a Garamante monte effusum; cuius in marginibus oppida fuere plura et celeberrima, sed inter cetera Tindaridaceum et Phasim. Ea in parte apud Ipsos et Cyaos permaximi fluvii miscentur eidem; post hanc Surium, apud quod et Surius fluvius influit. Recipit preterea Glaucum et Absartum et Chobum e Caucaso descendentem. Tandem post longissimum cursum ultra hostia Tanais in Pontum effluit. Clarus quidem et aliis preter iam dicta insignis fluvius est. Penes eum Phrixi templum fuit et lucus ob aureum vellus veteri fabula celebratus. Medeam fugientem cun Iasone tulit et exilio Sulmonensis Ovidii memorandus est. Aiunt insuper in eo virgam oriri quam leucophyllon vocant, tante virtutis, ut asserunt, quod si thalamis hominum apponatur matrimonia habeat pudica atque inviolata servare.

FATISSUS olim Dacorum fluvius.

PHENIX Thessalie fluvius est.

FERIOR fluvius Genue oppido propinquus.

PHIRITES fluvius propinquus Caystro flumini Pegaseum impellit stagnum.

FESTERUS Mysie fluvius est.

PHESUS fluvius est Bosphori, quem alio nomine Rebas vocant.

PHINNUS Hibernie fluvius est per Cheneleoniam effluens regionem.

PHISON fluvius, qui et Ganges, in Paradiso delitiarum oriri quidam viri celebres asserunt, et exinde irrumpere eo ubi aiunt oriri Gangem qui talia perscrutati sunt: de quo ubi de Gange plenius disseretur. Dicunt autem Phison dici quod inundationem significet. Excipitur autem ab Occeano orientali.

PHITARAS fluvius est apud Seres, de quibus iam supra dictum est ubi de Cambri flumine.

FLAUTASIS fluvius in finibus Dacorum est.

FLEGETON inferorum fluvius poetis familiarissimus est. Ignem quidem significat seu ardorem.

FLOXUS fluvius est Hispanie promontorio Celtico vicinus.

PHOCIAS fluvius est Thessalie et in Epidamnum effluit.

PHORION Armenie Maioris fluvius in Tygrim mergitur.

FORMIUS fluvius Aquilegie propinquus est.

FRITIMUS navigabilis fluvius apud Persas.

FRIGIUS fluvius est Minoris Asye qui et Frigie provincie nomen dedit, et eam a Caria dividit. Est quidem Magnesie, que ad Sypilum est, iunctus; insignis L. Scipionis Asyatici Romanorum consulis victoria et clade Antiochi Asye et Syrie regis penes eum susceptis.

FUTH fluvius est Mauritanie, et a quo adiacens regio Futhensis appellata est.

GABELLUS Cisalpine Gallie fluvius in Padum cadit.

GADUS fluvius ex monte Tauro effluens in mare suscipitur Cycladum.

GAESUS Yonie fluvius est Prieni civitati propinquus.

GAGATIS fluvius est Lycie a quo et locus cui proximus fuit denominatus est.

GALESUS Calabrie fluvius non amplius .V. mil. passuum a Tarento semotus.

GALBIAN fluvius est Carie haud longe ab Halicarnasso, infamis ob malam habitantium valitudinem.

GALLUS Lycaonie fluvius est, a quo denominati sunt sacerdotes Cybeles. Hic quidem in Sangarium terminatur. Potantes in furorem convertit.

GANGES fluvius est Yndie pregrandis atque famosus. De eius vero origine ambigitur apud priscos. Nam alii ex incertis fontibus, uti Nylum, eum nasci volunt; alii ex Scythicis montibus vasto cum fragore loci erumpere atque sese per scopulos et aspreta locorum precipitem dare, donec in planum devenerit et ibi quasi susceptum ab hospite in lacu quodam conquiescere et ex eo tandem lenem mansuetumque procedere. Qui in orientem tendens a .XVIIII. maximis atque navigabilibus fluminibus augetur et ultimo secundum quosdam ut Nylus .VII. hostiis Occeanum ingreditur; alii dixere novem, et tria quidam tantum esse voluerunt. Dicitur autem Ganges a Gangaro vetustissimo Yndie rege, ut placet aliquibus. Aliis vero placet hunc illum esse fluvium quem vocant Sacre Lictere Phison, de quo paulo ante pauca dicta sunt. Qui quocunque vocetur nomine aut quotcunque exundet alveis in mare, adeo grandis est ut ubi minus occupet latitudinis .VIII. mil. passuum pateat, ubi plurimum centum; altitudinis nusquam minus .XX. passibus reperitur. Adversus quem Cyrus Persarum rex quasi cepti oblitus bellum inauditum sumpsisse fertur. Nam cum unum ex regiis equis candore atque forma precipuum, quem fiducia tractus transvadare persuaserat, a vortiginibus undarum circumagi atque absorbi una cum insidente cerneret, aiunt iratum iurasse se illum adeo extenuaturum ut qui equum atque equitem optimum absorbisset mulieribus vix genua tingentibus vadosum faceret. Nec verbis opus defuit. Nam totis in hoc expositis copiis in .CCCCLX alveos flumen detraxit anno integro operi dato, non obsistente quod Nyli more augeri dicatur certo anni tempore et adiacentes fecundare agros.

GARDO fluvius est in Provincia Narbonensi, Nemauso civitati propinquus. Hunc aiunt sepissime estivo tempore absorberi apud eum locum quem Campaniacum vocant, et sub castro Prinati ampliorem renasci.

GARGARUS fluvius est in insula quam Hydrophagi habitant, barbam usque ad genua nutrientes et pisces crudos etiam comedentes; ultra quem dicunt formicas esse catulorum magnitudinem excedentes.

GARUNNA fluvius est ex Pyreneis delapsus montibus, Gallos ab Aquitanis disterminans, vadosus quidem ni imbribus aut solutis nivibus intumescat. Et in eo insula est Antros nomine, quam quidam pendere et extolli aquis crescentibus deprimique eis deficientibus credunt. Et cum Occeano occidentali misceatur, in exitu sui amplior et turgidior factus more estuantis maris huc illuc navigantes impellit.

GELA Sycilie fluvius est, a quo et oppidum illi appositum denominatum est inter Camerinum et Agrigentum.

GENESUS Epyri fluvius est, quem a Dyrrachio Thessaliam euntes inveniunt.

GENUSUS Palestine provincie fluvius est.

GEON fluvius est meridionalis, quem aiunt in Paradiso delitiarum oriri et universam Ethiopiam irrigare. Hic idem cum Nylo est, et ideo que multa de eo dicenda veniunt ubi de Nylo scribitur apponentur.

GERCUS Scytharum fluvius in lacu Busesagore suscipitur, qui a Meotidis palude saxoso tantum discluditur dorso.

GERRHOS fluvius est Basitidarum et Nomadum, et iunctus Ypacari fluvio Carcinem urbem preterfluit.

GESSUS fluvius est apud Yones ea in regione que Troglea appellatur, Yoniis omnibus sacra.

GETILOS fluvius est Mauritanie portui Tisandro propinquus. Hunc Oetebes quidam vocant.

GIS vel GER fluvius est Ethiopie Garamantum inter deserta et arenosa effluens loca.

GLANES fluvius est tardus atque piger adeo ut potius palus videatur quam flumen, infamis plurimum adversa valitudine incolarum. Fertur autem tardus, ut dictum est, sub Clusio vetustussima Tuscie civitate et amplo occupato spatio Sene Iulie campos a Perusinis dividit, et versus Aritium tendens manu facto alveolo in Arnum effluit.

GLANICUS fluvius est apud Minturnas Liris nominatus, illas cursu dividens. Puto hodie vocari vulgo Garigliano.

GLAUCUS fluvius est Yonie Pedalio promontorio propinquus.

GLAUCUS Colchorum fluvius est et in Phasim mergitur, habens eius in exitu in Phasim insulam absque nomine.

GLOSTES fluvius est haud longe ab Olga oppido et Bithynie propinquus.

GNA Mauritanie fluvius est Ampelusie promontorio vicinus.

GOZAN fluvius est Medorum, quem penes Salmanasar Babilonie rex Israelitas captivos habitare iussit.

GRATEIS fluvius in extremo Ytalie Sycilie propinquus et Scylleo oppido, quem fabule Scylle immanis monstri finxere matrem.

GRANIUS Persarum est fluvius per Suasianum fluens et parvas deferens naves, cuius dextrum latus incolunt Dixi montani bitumen perficientes.

GRILIOSOLIUS fluvius est in Aphrodisia regione Coryphe oppido propinquus.

GRANICUS Frigie fluvius est in Propontidem cadens, cui Cizicon civitas proxima, clarus quidem prima Alexandri Macedonis victoria in Persas.

GUATA Britannie fluvius est in Cambria regione, quam vulgus ab eo denominat Gualliam.

GUANDALA Guandalorum est fluvius.

GUTALUS fluvius est Penthim Basterne que Dacis est contermina, qui in Occeanum mergitur.

IABOCH fluvius est penes quem Iacob noctu cum angelo luctatus est, fluens inter Philadelphiam et Gerasam procedensque suscipitur a Iordane.

IACRUS fluvius est Yndie propinquus in Oxum fluvium effluens. Nam Pompeii Magni edicto exploratum est in Bactros septem diebus ex Yndia perveniri ad Iacrum flumen.

IADER fluvius est apud Salonas, qui in Adriaticum se miscens forte Iadre oppido nomen dedit.

IANAUS fluvius est in Armisia regione.

IARDANUS fluvius est Crete insule civitatem Phias circumdans, cuius et in ripis Cydones habitant.

IAROTHUS fluvius est Yndie inter opaca nemorum ex arboribus inusitatis effluens et silvestrium pavonum abundans.

HYBERUS Hispanie famosissimus fluvius est a quo ipsa Hispania Iberia appellata est. Hic secundum quosdam apud Vaccanos oritur, secundum alios apud Cantabros; et cum navium ferax sit, Tulam opulentissimam eius regionis civitatem ex inferiori parte radit, demum sub Tortosa civitate Balearicum ingreditur mare.

IBERUS fluvius est et per Moscorum tractus in Cyrum flumen effluit apud Scythas seu Hyrcanos.

HYDASPES insignis fluvius magnitudine et quod aureas harenas habeat atque gemmas ferat, per Parthiam sese ferens evadit in Yndiam et amplo atque profundo gurgite means crebras facit insulas et ingentia trahit saxa sub undis. Postremo quattuor susceptis fluminibus miscetur Yndo in regione Inio apud arcem Soborum, qui se ex exercitu olim Herculis fuisse testantur pelles vestimentorum loco et clavas pro armis gestantes. Ab Hydaspe vero antiquissimo Medorum rege (ut placet aliquibus) nominatus.

HYDROS fluvius est Cilicie Tarso civitati propinquus, ideo Hydros dictus quia in forma hydri tortuosus sit.

IECTUUS fluvius est in quo optimi capiuntur pisces, et inter alios unus qui lupus vocatur qui gustui carnium saporem prebet.

IERA fluvius est Asye disterminans Galatiam atque Bithyniam.

HIEROS fluvius est Colchorum.

IENES fluvius est (ut arbitror) Hispanie Occeanoque se mergens Cantabrico, ubi Velabri habitant et Luceni in oppositum Hibernie insule.

IETERIS Mesie fluvius est, quem Ietrum quidam vocant.

IGNABOO Britannie fluvius est et mergitur Occeano.

YLAS fluvius est Bithynie preterfluens urbem Trusiadem, quam et lacus Ylas alluit, apud quem Ylas Herculis puer a Nymphis dicitur raptus.

ILERDA Hispanie fluvius, a quo Ilerdam oppidum dictum.

ILISSON fluvius est cui oliva propinqua .LX. stadiis est, quam si quis tetigerit damnum maximum consequetur.

ILLISUS fluvius est in insula Imbro, quam arbitror Egei maris.

HIMALA Sabinorum est fluvius prope Casperiem civitatem, qui et Himelle dicitur.

IMARIDIS fluvius est Yndie, penes quem aiunt homines ingentis stature habitare, et quia vivis utuntur piscibus Icthyophagi vocantur ab Yndis.

HIMERA Sycilie memorabilis fluvius est. Hic fere circa medium insule fusus in duos dividitur alveos, quorum alter in Tyrrhenum mare decurrit et dulces atque optimi saporis aquas trahit, alter in Lybicum tendit sed amarus plurimum. Alii contrarium dicunt, quod qui in meridiem pergit dulcis sit, et amarus vergens aquilonem. Ab hoc Himera oppidum Sycilie denominatum est.

IMINUS Sycilie fluvius est oppido Camerine propinquus.

INACUS Argivorum fluvius est, ab Inaco rege denominatus.

YNDUS fluvius est Yndie permaximus in Cibatarum iugis ad septentrionem. Alii eum ex Caroparnaso dicunt effluere, equantem magnitudine Gangem. Hic pluribus ac maximis susceptis fluminibus quasdam facit insulas, inter quas est amplissima Pretianes et alia, minor tamen, que Patale nominatur. Demum in duobus divisus alveis inter se longe distantibus ab Occeano recipitur ab eo Yndico una cum provincia nuncupato.

INOR Mauritanie fluvius est per deserta effluens, esto vestigia vinearum atque palmarum reliquias aliquando circa eum inventa sint.

INSTIGIA Sarmatarum est fluvius.

INSURGIS Gemanie fluvius est apud Basternas Dacis conterminos.

INUACIUS fluvius est apud Aprutinos haud longe a Truento flumine.

IOMANES meridianus est fluvius per Balibotros decurrens inter oppida Metora atque Catisobora, Malleo monti propinquus.

IORDANUS fluvius est dividens Iudeam et Arabiam. Verum de origine eius ambigitur apud veteres. Nam sunt qui dicant ex Libano monte duo exoriri fontes uiter se distantes, quorum alter dicitur Ior et alter Dan. Qui Dan fere ab ortu suo subterraneum agens gurgitem usque ad planiciem Meldam absconsus incedit: ibi erumpens obliquansque se in Galileam gentium ab urbe Cedar iuxta Spineti balnea sub montibus Gelboe rivo ac Ior fonti altero excurrenti iungitur, et fluvium faciunt hique ex se nomen componunt Iordanis. Alii vero dicunt ex Ior Iordanem fieri, sed eo quod transeat secus Dan olim civitatem in qua rex Ieroboam vitulum erexit aureum, que latine rivus sonat seu fluvius, dictus est Iordan, quasi fluvius Ior. Quidam vero dicunt apud Paneadam, apud quam templum Cesari dicavit Herodes, speluncam in montem esse aquis immobilibus plenam, et ex ea Iordanem effluere. Non nulli asserunt hoc Iordanis non esse principium, quin imo fontem esse .CXX. stadiis ultra Cesaream, cui a rotunditate Phiala nomen est, et ex eo aquas sub spelunca Paneadis accedere. Quod quidem a Philippo tetrarca compertum dicunt proiectis in Phiala paleis et per subterraneos meatus apud Paneadem redditis. Sed undecunque oriatur effluens aquarum primo facit congeriem, quas aquas vocitant Maron, insignes victoria Iosue et Iabis regis Asor clade. Ab his prosiliens lacum facit ingentem, quem alii mare Galilee, alii Tyberiadis lacum vocant. Inde autem auctior factus pluribus susceptis fluminibus evadens inter Sochoth et Salin sub Hermon et Cale oppida atque Bethesinuth accedit in confinia Ierico, ubi suis aquis a Ioanne Baptista lavari dignatus est Christus homo deus eque mundi Creator atque Redemptor, ut ex hoc intelligeremus regenerationis lavacrum et eius imitantes vestigia ab originali crimine lavaremur. Nec multum, et in lacu Asfaltidis seu Mortuum mare colligitur.

YPACHARES fluvius est uno hostio, quanquam ex diversis fontibus, cum Gerrho in Carcinite sinu in Scythia mari se miscens.

HYPANIS Scythie fluvius est ex Gandi palude inter Auchetas procedens, quam incole eius vocitant matrem Scytharum, fluviorum princeps: qui diu qualis nascitur effluit. Tandem apud Callipidas, quos circuit, miscetur illi fons modicus qui Exampheus dicitur, qui eum adeo reddit amarum ut mirabile videatur cum eo usque fuerit dulcissimus. Et sic amarus secundum quosdam fertur in Pontum, secundum alios a Busesagore lacu haud longe a Meotide suscipitur. Is quidem insignis est Alexandri Macedonis termino. Moratus est enim iter eius ut are ab eodem Alexandro eius in ripis posite testantur. Preterea nascuntur ab eodem animalia quedam paulo muscis maiora, quattuor pedes et pennas habentia ut satis quadrupedes videantur et aves, quorum vita die una tantum terminatur, ut mane infantes, meridie iuvenes, sero autem senes sint, et ob senium, ut satis expertum dicunt, deficiunt, que incole hemeridiones vocant.

IPARIS fluvius est, quem et Iectarim vocant, ex quo Camerinis aqua inducta est.

IPATOS Syrie fluvius est, cui et Ipatos oppidum et Seleucia atque Berithos civitates propinque.

IPERIS fluvius est Persarum navigabilis, et medio in sinu Persico funditur.

IPSA Hispanie fluvius apud urbem Irecon currit, quem Herculis fuisse gratum ferunt.

IPSOS fluvius est Colchorum grandis et in Phasim fluvium se condens.

IRIS fluvius est Minoris Armenie Lycum suscipiens.

ISAMNUS Dyrrhachii fluvius est.

ISARA Gallie fluvius est tn Rhodanum fluens apud Quintianum.

ISAURUS fluvius est Gallie Cisalpine haud longe a Cesena m Adriaticum mare prorumpens.

HYSEPIS Yndie fluvius navigabilis est in Yndum cadens.

ISMENUS Boetie fluvius est propinquus olim Thebis.

ISPASUS fluvius est Yndie adeo sub solstitio positus estivali ut exeunte sole in fine Geminorum et principio Cancri perpendiculares in se solis radios recipiat. Ultra hunc amplissime sunt solitudines.

HYSTER fluvius est qui et Danubius dictus, qui hoc nomine a fontibus veniens quam cito tangit Illyricum Hyster relicto Danubii nomine appellatur, de cuius ortu, progressu et exitu in Pontum supra satis dictum est ubi de Danubio, hic replicandum non censeo. Sunt tamen qui credant ex Danubio ramum progredi qui vocetur Hyster, et ab eo Hystria denominetur, et per eum Iasonem in Adriaticum penetrasse navigio a Colchis venientem, quod ego ridiculum puto.

IUNCULUS apud Basternas est fluvius haud longe a Dacis.

IUSTULA fluvius in confinio est Sarmatarum in Occeano effluens.

LADON fluvius est Arcadie, non quidem ab initio terris datus sed terremotu quodam e paludibus Panete emissus. Hunc aliqui fingunt patrem fuisse Danis, quam reliqui filiam dicunt Penei: forsan et hic lauris abundat in ripis.

LAEROS Hispanie fluvius est Lambrace civitati propinquus.

LAPHIAS fluvius est in Minori Asya haud longe a Iuliopolitis.

LAMBER fluvius est Cisalpine Gallie ex Eupili lacu in Padum fluens.

LAMISSUS Thessalie fluvius est.

LANGUEUS fluvius est Scytharum apud Carastasios et Anthiandas, ex montibus Catheis cadens Opharumque suscipiens flumen apud Cathadas et Opharitas.

LAR fluvius est Gallie.

LANOS fluvius est apud Seres.

LANUS fluvius est ultra Danubium, a quo Lani populi dicti sunt.

LARISSUS fluvius est Grecie, Elium agrum dirimens a Dymeo.

LAVESINA Mauritanie fluvius est.

LAUT fluvius est Mauritanie ultra Abylam montem navigabilis et Tamude oppido propinquus.

LAXATUS, LAXARES, LAXARTES credo idem sit fluvius apus Scythas, quem (si sic est) Scythe Scythin vocant. Is quidem Semiramidi, Cyro et Alexandro terminus fuit finemque dedit impetuoso itineri. Et per deserta Scythie et Surdianorum regionibus vastus fonte suo sese penes Dacos flectens in septentrionem versus inter Mardos et Pessicados penetrans in Scythicum ad extremum effluit Occeanum.

LEDUS fluvius est Gallie haud longe a stagnis Volcarum et castello Latara et Rhodano fluvio.

LENTULUS sub Arctoo fluvius est in superiori capite Ripheorum montium, et medius inter Alanum fluvium atque Tanaim in Meotidem funditur.

LETA fluvius circa Augustam civitatem effluens.

LETHES fluvius est figmento poetarum apud inferos fluens et animarum defunctorum potus preteritarum rerum habet oblivionem inducere. Sane (ut aliquibus placet) omissis figmentis hic fluvius in Affrica est apud extremum Syrtium cornu, non longe a Beronice civitate. Verum incole prisci fictione ducti predicta arbitrantur eum ab inferis in terras erumpere.

LETHECUS fluvius est insule Crete, sic dictus (ut placet aliquibus) eo quod penes eum dicatur Hermionam Martis et Veneris filiam Cadmi viri oblitam.

LIBER fluvius est Syrie Inferioris haud longe a civitate Iopen.

LIBEUS fluvius Minoris Asye est inter Galatiam et Bithyniam fluens.

LIBYUS fluvius est Mauritanie, cui quondam Fotos vel Futh nomen erat ab adiacente provincia, verum ab uno filiorum Mesran qui Libyus vocatus est postea sic dictus.

LYCASTRIS Coe fluvius est, a quo et Lyca civitas nominata.

LYCEOS fluvius est in ora subiecta Libano apud Phenices, haud longe ab oppido cui Leontos nomen est.

LYCESIUS Thracie fluvius est, cuius aquas (ut ferunt) si quis potaverit ebrius efficitur.

LYCUS Asye fluvius est, qui quidem ab origine sua Lycus non dicitur, quin imo Marsus, fabulosis Grecorum carminibus inclitus. Hic autem e summo vertice montis Celene urbis funditur et in subiectam decidens petram vasto cum strepitu undarum decidit et suas tantum undas evolvens campos liquidus rigat appositos. Et quia eius placidus est color marique persimilis, fictioni poetice locus adinventus est: ibidem scilicet amore eius tractas consedisse Nymphas. Qui quam diu intra menia civitatis labitur Marsus est, exiens vero et maior factus Lycus denominatus ab incolis. Cui Laodocia celeberrima civitas apposita est et Heraclea et Neopharia Cesarea. Tandem secundum quosdam in Eufratem decurrit, secundum vero alios disterminata Armenia Minori ruit in Irim. Possibile tamen ut duo sint. Si unus est seu unus e duobus, memorabilis est victoria Antiochi regis et Itadis Parthorum ducis clade, nec minus secunda Alexandri Macedonis in Persas gloria et Darii regis ignominiosa fuga, cum apud Arbelam inter Macedonas Persasque pugnatum est.

LYCUS fluvius est Cypri insule se fundens in mare Syriacum.

LIGER fluvius est Aquitanos a Celtis dividens, seu Bituriges ab Eduis, a quo Aquitania denominata est eo quod suis obliquis aquis fere omnem in circuitu cingat; et postremo in Occeanum Britannicum evolvatur.

LIMYRA fluvius est post Tauri promontorium nostra contingens maria, apud Limyram defluens oppidum.

LIMOTEUS Sycilie fluvius est.

LYNCEUS seu LYNCHESTIUS fluvius mira insignitus virtute. Nam si quis minus moderate ex eius undis potaverit non aliter titubabit quam si vinum immoderate potasset.

LINEUS fluvius est in Creta insula preter Gortinam urbem effluens, per quem aiunt Europam a tauro Iove fuisse portatam.

LIPARIS Cilicie fluvius mirabili proprietate nominatus. Asserunt enim natantes in eo aut se lavantes non aliter ungi ab ipsa aqua quam si oleo lavarentur vel adipe.

LIQUENTIA fluvius est Gallie Cisalpine seu Venetiarum, in Padum seu in Adriaticum mare cadens.

LYRCEUS fluvius est Etolie.

LIRIS fluvius est Minturnarum coloniam cursu dividens, qui et Glanicus appellatus est, cuius in ripa fuisse dicitur templum nymphe Marice Minturnensis.

LYSIS fluvius est Asye Mandrapo civitati propinquus.

LITERNUS Campanie fluvius est haud longe a Vulturno fluvio et oppido.

LITHIS fluvius est Asye, qui terras subit et demum redditur terris.

LITOS fluvius est Phenicum haud longe a Seleucia, Hypatho et Beryto civitatibus.

LITRA fluvius est Mauritanie atri coloris ex intimis exustisque solitudinibus torrente sole perpetuo et plus quam ignito effluens.

LIXUS Mauritanie fluvius, a quo Lixa civitas denominata est eiusdem regionis.

LUCTA fluvius est Ruxulanorum apud Occeanum degentium.

LUNIA fluvius Hispanie haud longe a Gallicia et Durio flumine.

LURDA fluvius est ex Tauro monte cadens.

LUNO fluvius est Mauritanie propinquus Gna colonie atque promontorio Ampelusie.

LUPIA fluvius est cadens in Rhenum.

LUSIUS Arcadie fluvius, quem penes diu ostensum est sepulchrum Esculapii Assipi et Arsinoe filii, qui primus alvi purgationem atque dentis evulsionem adinvenisse dicitur.

MACRA fluvius est in initio Appennini fluens inter Ligurum montes et demum penes Lunam civitatem defluit in Tyrrhenum.

MAGESTON fluvius est Asye in Erandaco seu Lyco flumine susceptus iuxta Miletopolim.

MAGRADA Cantabrorum fluvius est una cum Sauso Tritinobelluntem cingens et Decium.

MALVA fluvius est Affrice dividens Mauritaniam Scythicensem a Tingitana.

MANDRAGEUS Scytharum fluvius apud Sagos populos.

MANDRUS fluvius Yndie est inter Aremandros atque Ianeos.

MANAN fluvius est Peuculis et Lyphorte oppidis propinquus.

MARGUS fluvius est per Seleuciam currens, que prius Alexandria dicebatur, ab Alexandro contra Parthiam condita; sed a barbaris diruta et ab Antiocho Seleuci filio restaurata. Hunc aliqui apud Dalmatas esse dicunt.

MARSYA fluvius est. Hic oritur haud longe a fontibus Meandri, et currens Apameam dividit et inde Tyboron in radice montis Signie sitam circuit. Deinde Meandro mixtus Ycareum mare petit in quo una funduntur ambo in litore Mycaleo: et hoc secundum quosdam qui volunt hunc illum esse Marsyam de quo fabula vetus extat, qui cum Apolline tibiis certavit superatusque atque pelle nudatus in fluvium sui nominis conversus est. Alii vero dicunt Marsyam fluvium in vertice montis supra Celenem civitatem irrigare et eam exiens Lycum vocari eumque Lycum in Irim mergi. Seu binomius sit Meander, seu hic Marsya seu Marsus alius sit a Marsya, quod non credo, diversitatis causam nec intelligo nec adverto.

MATHIS Dyrrhachii fluvius non longe a Lisso.

MATRONA fluvius est Gallos a Belgis dividens.

MAZITIS fluvius est ex Caucaso monte cadens citra flumen Sideri, propinquus Hyrcano mari.

MEANDER fluvius in monte Alocrene e lacu oritur et adeo descendens sinuosis circumagitur flexibus ut non nunquam in fontem videatur velle reverti. Et Apameam primo irrigat regionem, inde Moxeum regis olim Mide, post hec Hyrgaleticos campos et ultimo Cariam, omnes fertilissimo limo fecundans. Postremo apud urbem Hippim haud longe a Mileto civitate in Ycareum effluit mare. Alii sibi attribuunt eam originem quam supra Marsye descripsimus. Is quidem multos suscipit fluvios eiusque sunt margines conspicui plurimum civitatum. Suscipit quidem Marsyam, Obrimam atque Orbam et alios. Insignitur Magnesia civitate, Comene, Nihilucam, Priene et aliis. Aiunt insuper in eo nasci lapidem quem per antiphrasim euphronam vocant, quem si quis pectori alicuius alliget in insaniam eum vertat adeo vehementem ut aliquem ex propinquis occidat.

MEDUACUS Venetorum fluvius.

MELAS Boetie fluvius est Minerve sacer eo quod olivetis abundet. Hunc tamen aliqui volunt Athenarum esse fluvium, cum ille sit Melus in Sichinarium finibus. Hic tamen Melas ex eodem fonte cum Cephiso exundans potos greges si albi sint nigros facit, cum Cephisus agat contrarium, et ex hoc nomen traxit. Nam 'melam' grece 'nigrum' sonat latine.

MELAS fluvius est Chersonesi, a quo sinus in quem effluit Melas dicitur.

MELAS seu MECAS Thessalie fluvius in Epidamnum fluens.

MELENA fluvius Lysimachie civitati propinquus, quem puto idem cum Mela quem in Chersoneso diximus, et sic eundem arbitror cum Melena in radicibus Oete montis fluente: et si sic est, parvus est fluvius.

MELLA Gallie fluvius est ea abundans herba que ab eo vocitatur amella.

MELAS fluvius est Pamphylie navigabilis, apud quem Bethires Busirique incolunt. Eum Cilicie veterem terminum dicunt.

MELES fluvius in Asya Smimam circumdans, haud procul nascens ab ea, quem inter Asyatica flumina precipuum aiunt.

MELPES fluvius Buxentio oppido vicinus.

MENOTARUS fluvius apud Cautadas et Opharitas gentes.

MENUBA Hispanie fluvius apud Caurasitas.

MENUS Germanie fluvius est in quo silurum aiunt piscem equos innantes deorsum trahere.

MERULA fluvius propinquus Albovintimilio oppido.

MESTUS Thracie fluvius cui proximi habitant Suesi Bessique, Pangei montis radices ambiens.

METAURUS fluvius est Umbrie descendens in Adriaticum sinum haud longe a Fanestri colonia versus Senogalliam, clarus quippe victoria Salinatoris Livii et Claudii Neronis consulibus et clade atque cede Hasdrubalis Peni ex Hispania venientis.

MEUS fluvius est Yndorum Sogdianorum.

MYLAN fluvius est Sycilie inter Syracusas et Leontinum fluens.

MILLIA fluvius est Hispanie apud Celticos, cui cognomen oblivionis attribuunt.

MINCIUS Venetiarum fluvius est ex Benaco lacu prodiens, qui exundans usque Mantuam labitur. Ibi autem in circuitu civitatis altero lacu facto, cum ex eo progreditur Mincii nomen assumit et brevi cursu in Padum mergitur. Et cum de se tenuis sit, adeo imbribus augetur ut asserant nullum esse tam modici cursus qui tantum usquam suscipiat incrementi. Equidem memorabilis Maronis Virgilii divino carmine decantatus et eius origine. Nam in Ando villa eius in marginibus sita natum aiunt, haud plus .II. mil. passuum a Mantua: vocant tamen hodie Piectola et gloriatur tanti vatis incolatu; ad cuius servandam memoriam parvo tumulo eis contiguo Virgilii montis imposuere nomen, asserentes ibidem agros fuisse suos.

MINIUS fluvius est iuxta Arinam in mare fluens.

MINIO fluvius est Ytalie haud longe a Roma et Cerete propinquus.

MINIUS fluvius est Hispanie a colore pigmenti quo plurimum abundat denominatus. Hic prope Pyrenum nascitur et ab Obuca veniens Leunos, Seubros, Bractaros et Augustam oppidum super Galliciam irrigat, et mergitur Occeano.

MIRSIA fluvius est ultra Aquilegiam in finibus Ytalie.

MYSIUS fluvius est Plagee et Scydacis parvis Pelasgorum coloniis et Olympo monti propinquus.

MOADUS Hibernie fluvius per Connactiam regionem currens.

MODARNUS fluvius et hic in Hibernia est per Cheneloniam regionem currens.

MOENIS fluvius est cadens in Rhenum.

MORGUS Cisalpine Gallie fluvius in Padum tendens.

MOSELLA fluvius est Belgice, cuius in ripis Treveris sedet civitas, et in Rhenum influit.

MOSA fluvius ex Vogeso monte funditur, qui in finibus Lingonum est, et recepta quadam parte Rheni que vocatur Vasus insulam facit Batavorum et inde mergitur Occeano.

MULUCA fluvius est Numidie, olim dirimens Iugurte Bochique regna, Numidiam scilicet a Mauritania.

MUSECROS fluvius est Camari insule meridionalis.

MUNDA fluvius est Hispanie a quo oppidum denominatum est, apud quem inter Iulium Cesarem et Cn. Pompeium Magni filium, clade Cnei, ingens certamen commissum est.

MUTIEN fluvius est apud Cautadas et Opharitas gentes.

NABAR fluvius est inter Ycosium et Ruthisiam civitatem currens.

NABRUS fluvius navium capax est, haud longe ab Alexandria a Leonato iussu Alexandri Macedonis condita.

NAIS fluvius ex Tauro monte nascitur et in Pontum mergitur.

NAMNASA fluvius est apud Cantabros, Avarigines et Orgenomes disterminans.

NAR seu NARIA fluvius est secundum quosdam Sabinorum de Fiscello defluens monte et (ut quidam dicunt) ex naribus cuiusdam enei tauri, et ideo Nar dictus est. Alii dicunt eum Umbrorum fluvium. Vicini sunt Sabini et Umbri: difficile forsan terminos distinguere veteres. Sulphureis preterea miscetur aquis, et ideo plurimum a veteribus cognominatur sulphureus; et sub Narnia civitate ab eo denominata fluens in Thyberim labitur.

NAR fluvius est alter a superiori, qui a Danubio videtur derivari et descendere inter Phileos et Liburnos.

NARONE fluvius est Dalmatie, ab Epidauro colonia non distans amplius .C. mil. passuum.

NATABUR fluvius est apud Garamantes Capsago oppido propinquus.

NATISUS fluvius est Venetiarum Aquilegie civitati propinquus.

NAVIA fluvius est apud Cantabros inter Albiones et Barthos.

NAUPORTUS fluvius est oriens inter Emoniam et Alpes.

NEBIS Hispanie fluvius apud Celtas.

NEETUS Ytalie fluvius est haud longe a Crotone oppido effluens.

NELEUS fluvius est in Evia, ex cuius aqua si potent albe oves nigre effiduntur, cum nigre effidantur albe si ex Cherio eiusdem provincie flumine potent.

NEORIS fluvius est Albanie Thasie regionis.

NESTESENES fluvius est sub Caucaso monte, Sigotoni occurrens flumini.

NESTON Thracie fluvius est a Strymona fluens secus Abderem civitatem, ubi quondam Diomedes equis hospites suos dabat in cibum.

NIAGORAS Phenicum fluvius est in ora Libano monti subiecta.

NIDAM fluvius est Yndie.

NIENNIA fluvius est Aquitanie.

NIGER fluvius oritur inter Carilas Ethiopes et Getuliam omnem atque Ethiopiam ab Affrica dividit. Eum autem patrem Nyli putant eo quod eodem tempore augeatur atque decrescat cum Nylo, eadem animalia gignat et nutriat et calamum et papyrum: et ideo de eo paulo post ubi de Nylo.

NYLUS totius orbis maximus fluvius arbitratur. Huic secundum quosdam latine nomen est Melo. Alii dicunt hunc esse quem theologi Geon nuncupant et ex Paradiso delidarum effluere. Incole Nylum vocant propter limum quem trahit, et eo Egyptia arva fecundat. Cuius tam grandis est copia ut etiam sint qui arbitrentur ab hoc Pharon insulam a continenti longo tractu distantem eo aucto iam diu fuisse coniunctam. Sed nominis questio minor est. Hic, ut ab aliquo termino eius ad Egyptios progressus sumamus, initiuni e Nigro flumine de quo supra, quem accole Nyli patrem dicunt, nondum Nylus vocatus rapido veniens cursu Affricam omnem ab Ethiopia separat et plurimas atque pregrandes insulas faciens venit ad earum clarissimam Meroem, a dextris dus nominatus Astusapes, quod idem sonat quod 'latens', a leva vero vocatur Astobores, ex quo mtelligitur 'e tenebris veniens'. Quam postquam reliquit aliquandiu Nongiris ab aliquibus appellatur, ab Egyptiis vero Homo, a quibusdam Triton. Et partim asper partimque navigia deferens in amplissimum effunditur lacum. Ex quo rapido sese proripiens impetu alteram insulam, quam Talensum vocitant, amplectitur et variis incitatus irritamentis montium coartatur rupibus. Ex quo torrenrior factus, ad eum Ethiopum locus deveniens qui Cathadupia vocatur, tam violenter inter obvios scopulos suo impellitur impetu ut vasto aquarum se frangentium rumore incolarum aures in surditatem usque ledi existimetur; et adhuc atrox spumansque amplo gurgite ad Elephantilem usque civitatem Egyptiam evolvitur. Hinc lenis, violentia posita, placidus ac navigabilis efficitur, et primo circa Cercasorum oppidum incipit esse triplex, cuis pars una ad Deltam et Melim dedinans iterum separatur, et sic divisus atque vagus, aliis etiam alveis varie separatis in septem postremo totus divisus partibus omnem Egyptum irrigat annuo incremento; et demum Egyptio mari per septem ingentia miscetur hostia. Quorum primum quod in Syriam versum est Pelusion appellatur; secundum Tananticon seu Patameticum vocitatur; tertium autem Mendisiacum vel Mendesium; quartum Factamicien vel Cataptystum nominant; quintum autem Sevenniticum; sextum Voluptionem damitant vel Volbitium; septimum ultimum Canopon a Menelai gubernatore navis ibidem tumulato denominatum. Sed postquam de eius progressu aliqua dicta sunt, quid de origine eius opinati sint veteres advertendum est, et veritate Sacrarum Licterarum preposita, in quibus legitur eum ex Paradiso delitiarum procedere sub nomine Geon, de quo supra. sunt qui vulgatiori adherent opinioni, qua creditur huius omnino ignorari principium, in cuius credulitatis confirmationem dicunt quosdam a Nerone Cesare missos ad huius fluminis caput investigandum rettulisse post longum a se peractum iter Ethiopie regis auxilio atque consilio ad ulteriores devenisse reges quorum opera se eo usque fuisse perductos ut immensas reperirent paludes, quarum exitum nemo, nec incole, noverant aut sperare poterant. Erant enim aque adeo herbis implicite ut nec expeditus homo, nedum navigium penetrare posse videretur nisi quod parvum esset et unius tantum capax. Infra quam non absque gravi difficultate progressos se referebant petras vidisse duas ex quibus vis ingens fluminis emanabat, utrum hoc esset initium aut ex patentibus terris accessio aliunde foret non satis certum firmantes, cum ad ulteriora procedere nequivissent. Alii vero sunt aliter sentientes, sed iudicio meo magis coniecturis quam experientia certa. Se adinvenisse Nyli fontem testari videntur, aientes in monte inferioris Mauritanie haud procul ab Occeano lacum esse stagnantem quem vocant incole Nulidum, in quo pisces alabete, coracini, siluri ac etiam crocodilli reperiuntur et squalentibus nivibus lacum excrescere, ex quo, quia hec eadem piscium genera Nylus alit, lacum hunc Nyli coniecturantur initium, sumentes ex progressu aquarum lacus aliquale etiam argumentum, dicentes ex hoc lacu primo perfusum Nylum, per arenosa et squalentia loca quasi dedignetur excurrere, hyatu terre comperto sese condere et aliquot dierum itinere invisum se ferri, mox apud Maxilos Mauritanie Cesariensis populos in ampliorem lacum prosilientem fundi. Cuius rei argumentum, quod idem sit qui se merserat, nichil aliud restat preter quod eadem animalia is secundus que prior gignat et nutriat. Demum iterum ab arenis receptus absconditur, nec apparet antequam excursis viginti dierum itineribus per deserta atque inaccessa loca, ubi primum quasi habitantes homines senserit, erumpit in terras iterum et ex eo fonte prosilit quem Nigrum vocavere, exinde palam procedens ad exitum usque prout supra demonstratum est. Non nulli putant eum ex fonte quodam prodire qui apud Hesperos Ethiopas est, ab incolis aliter Pirum seu Prium appellatus. Et huius nullum extat aliud argumentum nisi quod cum alia flumina que in ea regione oriuntur omnia in Occeanum occiduum tendant, et is solus ex fonte iam dicto procedens mediam capiens regionem tendat in orientem nutriatque et gignat, esto minora, ea animantia que nutrit et Nylus. Asserunt tamen se ignorare quonam exeat, sed coniecturis eundem esse percipere. Volunt et alii non in occiduum nasci Nylum sed in litore Rubri maris emergere loco ubi dicitur Mostilione et in occasum profluere usque in insulam quam Meroem desuper nominavimus, demum in septentrionem flecti pluribus auctus incrementis et Egypti equora subintrare. Ego quidem quod a primis dictum est, nulla scilicet ratione compertum ex quibus erumpat fontibus, arbitror, cum Cesarem dictatorem, talium indagatorem egregium, originis huius legamus incertum. Sed de accidentibus pauca superextant. Scripsere igitur veteres hunc esse silvarum altorem permaximum et beluarum immanium productorem et crocodillorum et hyppotamorum et aliorum similium, preterea calami atque papyri; et agrorum fecundatorem inclitum suis annuis incrementis, que fieri contingit ut plurimum tenente sole Leonis finem, et ad medium usque Virginis augeri, demum declinare et in ripas revocare aquas incipere donec sol Virginis in finem vel Libre principium venerit, et tunc totum infra veterem alveum contineri. Cuius excrementi causas multiplices ostendere antiquitas conata est, quas quia minus huic operi conveniunt apposuisse superfluum ratus sum. Hoc tamen omisisse nolim. Habent loci accole passim per oppida erectas columnas in quibus incrementorum varietates signis notate sunt, per que optime futuri temporis abundantiamatque penuriam frumentorum vaticinantur, secundum maius et minus incrementum. Asserunt insuper aliqui fluminis huius aquas talis esse virtutis ut non solum fecundas faciant mulieres, sed que diu videbantur sterilitati damnate ad conceptum harum beneficio relaxentur effidanturque fecunde. Et hec de Nylo dixisse satis est.

NIPHATES (ut quidam dicunt) fluvius est Medorum, alii vero Parthorum et non nulli Armeniorum, cum sint qui illum asserunt esse Scytharum. Cadit enim e monte Niphate. Cursui cuius possunt adeo predicte gentes esse disposite ut possit ad omnes aliquando pervenire, et sic omnium esse.

NIPHEUS Ytalie fluvius est haud longe ab Astura Volscorum.

NINIUS fluvius est Museo propinquus.

NOGRUS Colchorum est fluvius inter Emochianos atque Preutelzos.

NONIMBARUS fluvius est propinquus Seleucie, que Calicadno supereminet flumini.

NOVANIUS fluvius est trans Appenninum conditionis inaudite. Nam cum in agro sit Pitunate, estivis solsticiis omnibus pleno effluit alveo, bruma autem siccatur.

NONGIRIS fluvius est Ethiopum. Hic aliqua in parte Nylus est, ut paulo ante adverti potest.

NUBIS fluvius est navigabilis, cui propinqui habitant Alontigi atque Celistotigi.

NUNDIANA fluvius est apud Novium.

NUMICIUS seu NUMICUS fluvius est Laurentis agri, in quo volunt quidam Eneam Troianum cecidisse et ex eius alveo sublatum corpus consecratum fuisse. Ex quo quidem flumine solo veteres consuevere in sacris Veste libare. Sane hic fluvius (ut quidam volunt) hodie non est. Nam paulatim decrescens primo in fontem redactus est, demum et fons ipse exharuit; et sic qui plurimum Maronis carmine et aliorum Latinorum poetarum celebris factus est devenit ad nichilum.

NUTHUL fluvius est Ethiopie. Aiunt aliqui sic Nylum aliqua in parte vocari.

OAXIS sive Oxus fluvius est ex Oaxo lacu oriens. Per deserta Scythie ex regionibus Surdianorum aliorum suffragio grandis ab oriente veniens aliquandiu in occasum;impellitur. Post hec iuxta Dacas flectitur et in septemrionem versus iter ad Mardos et Pesicasos illi aperitur, et limo plurimo semper turbidus in Scythicum Occeanum in grandi multitudine aurea deferens frusta (ut asserunt quidam) labitur. Huius quidem ripas incolunt Dribices, Bactriani et Exostaste.

OAXES (ut placet aliquibus) fluvius alter a superiori est et per insulam Crete fertur, et ab eo civitas Oaxia nuncupatur. Verum timeo ne decipiantur tales Virgilii carmine, ubi dicit: "Pars Scythiam et rapidum crete veniemus Oaxem", cum ibi crete nomen non ponat pro insula sed pro limo quem semper secum trahit Oaxes.

OBRINIA fluvius est Tyboroni civitati site in radicibus Signie monti proximus, in Menandrum fluvium cadens.

OCAZANE fluvius est conterminus Albanis et Hybero atque Tyro fluminibus vicinus.

OCCEANUS fluvius est (ut quidam volunt) in extremo occidente. Ego quidem inspecta Homeri lictera et modo loquendi non credo fluvium sed ipsum mare Occeanum.

OCTARIUS fluvius est Scytharum transiens per Canticos et Sapheos.

OCUS fluvius Yndie apud Sogdianos.

ODESUS fluvius est Macedonie apud Melensios, haud longe a Dyonisiopoli.

ODIVA fluvius est Yndorum. In Occeanum fertur. Cuius in ripis aiunt oriri harundines tante magnitudinis ut vix unam .XXX. possint homines ferre.

OEAGRIUS fluvius est quem aiunt Orphei vatis patrem. Ex eo quidem, cum in Thracia sit, Hebrum nasci dicunt.

OPHARUS fluvius est apud Cauthadas et Opharitas in Langoum fluvium defluens.

OLLIUS fluvius est Gallie Cisalpine ex Sebino lacu manans in Padum.

ONOCONUS fluvius est Thessalie.

OPRADUS fluvius est prope Bactros.

ORMIGUS fluvius est poetis sacer, cygnis abundans, Boetie proximus.

ORATUS fluvius est Persas ab Elymaide dividens.

ORBA fluvius est haud longe a Tyborone oppido in radicibus Signie montis sito, in Meandrum fluvium emergens.

ORCON fluvius est Thessalie in Peneum defluens amnem, quem Peneus, cum purissimus sit, eum non sinit suis aquis misceri, quin imo desuper se fert non aliter quam si esset oleum, nec etiam hoc modo diu patitur, et eum ab se abdicat. Aiunt enim ex infernorum Dite genitas has esse aquas, et ideo flumini; nomen impositum conveniens undis.

ORCATIA fluvius est in confinio Persarum, tantum limi deferens una cum Brixa eiusdem regionis fluvio ut ceno inaccessibilem fadant Persidem ex parte illa.

ORETUS Sycilie fluvius est apud Panormum.

ORIGEUS fluvius est Carmanie Hyrcanis portuosus et auro fertilis.

ORNADUS fluvius est (ut ego arbitror) Armenie. Nam non multum distare videtur a Tygri.

ORODIUS fluvius est post Olympum montem, qui Mysius dicitur, Olympene civitati propinquus.

ORON fluvius est haud longe a Memphi civtate Egyptiorum.

ORONTES fluvius est Syrie ex Libano profluens iuxta Heliopolim oppidum. Alii vero dicunt quod ex Casio monte ei supereminente nascatur. Antiochiam Epiphanem cognominatam preterfluit.

ORTOROGORRA fluvius est aquilonaris apud montanos Paropanisadas et Hyrcanos Scythas effluens. In Occeanum suscipitur, et incipit ab eius hostio Occeanus Sericus.

ORSINUS fluvius est Meandro propinquus, una secum circumcurrens Antiochiam, Simecos Cranaosque oppida.

OSCORUS Scytharum est fluvius.

OSPHAGUS fluvius est Grecie haud longe ab Apollonia versus Macedoniam.

OSSIGITANUS fluvius est Hispanie et in Betim fluvium effluit.

OSTACA seu OSCA Britannie fluvius est, cui supereminet Clamargantia civitas.

OSTURA fluvius est Hispanie, circa quem Astures montibus silvisque circumsepti habitant a flumine nuncupati.

OTELECANTICUS fluvius est inter Misiam et Troadem, illas disterminans.

PACTOLUS fluvius est Lydie aureis arenis Smirneos irrigans agros, quam quidem vetuste fabule causam invenere, lotum scilicet in eo Midam regem, qui a Bacho impetraverat ut quicquid tangeret aurum fieret.

PACHYSOS fluvius est Sycilie civilis sanguine notatus infamia. Nam apud eum Sextus Pompeius Pompeii Magni filius occisus est.

PADUS fluvius est Gallie Cisalpine totius Ytalie maximus, qui quidem in celsissimo Vesuli montis cacumine in finibus Ligurum Gabiennorum ex Pseudo funditur fonte seque condens cuniculo in agro Foroiuliensium iterum venit in lucem. Alii dicunt quod in infimis radicibus Vesuli oriatur et inter Naburnos et Nantuanos arripiat primo cursum. Sed qualitercunque sit, e gremio Vesuli montis fusus primo tenuis incipit iter, demum fluminibus auctus, placido tamen incessu, Taurinorum Augustam linquit a dextris et Placentiam Romanorum coloniam atque Parmam, Rhegium Lepidum Mutinamque et vetustissimam, cum aliis pluribus, postremo Ravennam; a sinistris autem Augustam Pretoriam, Cutiam, Ticinum, Mediolanum, Laudum Pompeii, Veronam, Mantuam, Vicentiam et paulo longius Patavium. Et susceptis triginta fluminibus tam ex Alpibus a sinistris quam a dextris ex Appennino cadentibus (ut scripsere quidam) septem hostiis Adriatico miscetur sinu, que distinxisse forsan erit accommodum. Is igitur turbulentus incedens ut plurimum et incipientibus squalere nivibus aprili et maio mensibus, vix sese, infra alveum aggeribus hinc inde coactus, continens relicto Veronensi agro bipartitur et duo de se grandia facit flumina, quorum quod a dextris labitur invento a sinistris insigni oppido quod olim Forum Alieni vocavere veteres, odierni vero vocant Ferrariam, iterum in duos dividitur fluvios. Qui a dextris est recto tramite Ravennam petit et fere usque Mutinam et infra aliquantisper usque Imolam maximis factis paludibus et aliquibus susceptis fluminibus haud longe a Ravenna ingreditur mare, hoc hostio portus magnitudinem fadens, adeo ut Claudius Cesar ex Britannis triumphatus Adriaticum per illud intraverit non solum ingenti navigio sed pregrandi palatio, spectantium illud iudicio. Hoc prisci dixere Vatrenum, cum ante Eridanum hostium dictum sit; non nulli Spineticum vocavere a Spina civitate inclita, quam a Diomede conditam ex Delphicis thesauris creditum est, hostio propinqua, ex qua hodie nullum extat vestigium, et nominis fama perdita est. Vatrenum autem dictum est eo quod Vatrenus fluvius a Foro Corneliensi veniens, quem quidam hodie vocari Santernum existimant, Pado ibidem miscetur. Hoc tamen hodie Primarum vocant incole, quasi primum et inter alia precipuum. Ea vero pars que sub oppido Ferrariensi diffunditur multas faciens insulas quas Polesines vocant indigene, silvis plenas et accolis, postquam aliquandiu delapsa est pro parte stagnum intrat ingens quod etiam in mare effunditur, secundum fluvio faciens hostium, quod olim Caprasie dictum est, nostro autem evo (ut non nulli existimant) vulgo dicitur Mangiavacca. Reliquum vero quod fluvii more effluit tertium facit hostium, quod vocavere veteres et moderni Volanum seu Volane, ante tamen Colane dictum. Id vero flumen quod divisum sub agro Veronensi diximus in sinistram descendere, esto sinistrorsum maximas impleat paludes, recto tamen cursu mari se miscens hostium facit quartum, cui Filistena fuisse nomen aliqui arbitrantur, cum hodie vulgo vocetur Codigoro idiomate incolarum. Verum reliqua tria hostia, que Carbonaria, Fossiones et Filistena, ut placet aliis, vocata sunt (et sic quarti hostii vetus nomen perditum) plena videtnur, cum a partibus per paludes emissis ab eo quod ab agro Veronensi divisum veniebat nascerentur. Repletionis autem causa fossa in transversum ducta ad impetum fluminis moderandum videtur, quam autem fossam Asagi fecere Tusci, quorum Adria fuit colonia, et in transverso Adrianorum paludum, que Septem Maria vocabantur, deduxere. Quam ob causam sunt qui velint apud Brundulum effundi quicquid ex Pado obturatis effundebatur hostiis, quod ego nec credere nec firmare audeo, cum et Athesis et Brinta flumina paludes augeant et per medias sub Laureto vico Athesis in Adriaticum pleno penetret alveo. His tamen omnibus et emictit in Adriaticum multa ex ubertate Gallorum navigiis et multa usque in Taurinos ex Adriatico sinu navigiis peregrina suscipit, maximo incolarum atque negociatorum commodo. Volunt quidam hunc tam impetuoso cursu ex uno hostiorum effluere ut impetum servet donec ad Hystrum ab opposito Hystrie litore eque impetuose ruentem devenerit eique misceatur in mari, et sic per transverso Adriatici sinus ubique dulcis aque haustus nautis prebeatur: quod ego ridiculum puto, cum nec Hyster accedat nec procedat purus tam diu Padus. Hunc Greci Eridanum vocavere a Phetontis Solis filii casu, ut iam supra ubi de Eridano satis plene dictum est. Padus autem, cum Italos pudeat ut plurimum suis rebus a Grecis mutuasse nomina, dictus est eo quod circa fontes eius arbores adundent picem sudantes quas Galli 'padi' vocant, et sic ab illis oriens nomen adeptus est. Ligurum vero lingua non Padus, sed Bodingus appellatus est, quod sonat 'fundo carens'. Cui rei argumentum est oppidum penes eum, et potissime ubi fluminis incipit altitudo, vetusto nomine Bodingomadum appellatum.

PADUSA fluvius est quem aiunt Padi brachium quoddam Ravennam usque perductum, Massanicum alio nomine appellatum. Quem ego fluvium non existimo, sed fossam potius qua a flumine navigia traherentur ad urbem.

PAENIUS fluvius est Colchorum, cui oppidum imminet sui nominis, habens post se Bemocorum multimodas gentes.

PAMISSUS fluvius est, seu PANISSUS, Achaie in Asineo fluens sinu.

PANISAS fluvius est Scytharum haud longe a stagno Deultonio e Bosphoro.

PANTANUS fluvius portuosus est propinquus promontorio Gargani montis.

PANTAGIA fluvius est Sycilie, Pontagius ante dictus, vicinus Megarensibus atque Syracusanis, sic denominatus eo quod fluens per omnem audiretur insulam, cui silentium dicunt a Cerere dum Proserpinam quereret offensa sono fuisse impositum.

PANUS Ponti fluvius est.

PARADISUS fluvius est Cilicie.

PARAPANISUS seu PROPANISUS fluvius est Scytharum glacie duratus plurima et in septentrionalem emergens Occeanum, quem incole Almachium vocant, quod latine 'congelatum' sonat, seu secundum Cimbros Mormorusa, quod 'mortuum mare' sonat.

PARTEIUS Armenie fluvius est in Tygrim effluens.

PARTHENIUS fluvius est Paphlagonum haud longe a Carambi promontorio Paphlagonum et urbes Sesamum et Crominum, in Pontum sese mergens.

PARMA fluvius est Gallie Cisalpine Pannam civitatem ab Appennino veniens dividens et in Padum cadens.

PATIRIS fluvius est Garaniti sinu propinquus Pontico et Navaro atque Cortine oppidis.

PENEUS fluvius est Thessalie, plurimum poetarum carminibus celebratus. Hunc quidam dicunt casu exortum, scilicet cum Ossa mons Thessalie ab Olympo monte agente terremotu separaretur, primo terras erupisse et paludes quibus laborabat Thessalia exhausisse. Alii dicunt quod a Pindo fundatur monte, seu iuxta Gomphos oriri. Qui clarissimis effluens undis Orcon, seu secundum alios Himerton, turpissimis sese undis misceri conantem spernit illasque ad instar olei aliquandiu quasi natantes vehit, demum a se repellit. Et cum Stygi et inferorum paludi aquam subministrare veteres dixerint, arbitror has Orconis undas alicubi in progressu tanquam leviores hyatu reperto mergi, cum omnes asserentes inveniam eum illas diu non ferre. Is igitur per nemorosa convallia defluens quingentis stadiis navigia defert. Inter que famosissimus locus est quem Tempe vocavere prisci, .V. mil. p. in longitudinem tendens, arboribus se in celum attollentibus ab utraque ripa et iuga montium visum hominum excedentia umbram prebent placidam et gramine vestitis marginibus inter sonoros calculos labens canoro avium concentu letior videtur incedere, esto non nunquam exhalet fumos et nubila condat et ingenti sono adiacentia cuncta concutiat. Tandem apertiori sub celo fluens a Magnesia Macedoniam dirimit et in Thermeum effluit sinum, insignis fabula nate Danis, quam a Phebo dilectam aiunt et in laurum versam eo quod lauris eius abundent ripe.

PEONIUS fluvius est Thessalie.

PERMESSUS fluvius est Boetie ex Helycone monte declinans, poetis gratus.

PERSUS Yndorum fluvius est navigabilis, in Cabirum Suarorum fluvium cadens.

PINGUS Mesie fluvius.

PILE Tuscie fluvius est apud Populoniam vetustum oppidum atque deletum.

PINARUS fluvius est Cilicie sub Amano effluens monte.

PYRA fluvius est in finibus Hystrorum, Callipidas Asyaticasque ab eis disterminans.

PIRADAS seu PIRATIDAS fluvius est Selymbrie oppido atque Bathynie flumini vicinus. Arbitror hunc haud longe a Bizantio fluere.

PYRAMUS fluvius est Cilicie, cui Mopsos oppidum supra impositum. In Cilicum effluit mare apud Hammodem promontorium.

PISAURUS fluvius est Cisalpine Gallie, seu potius Piceni, a quo civitas Pisaurum ei superimposita denominata est. In Adriaticum fluit.

PITORNIUS Marsorum fluvius est. Cursu volucri vectus per Fucinum lacum absque mixtione aquarum transit.

PIXURATES fluvius est orientalis. Sub radicibus montis Caponte supra Zimaram civitatem illuit. Quem aiunt vocari postea Eufratem.

PLABES fluvius Venetorum est inter Forum Iulii et Tarvisium civitatem.

PLEMYRUS fluvius est apud Orthygiam insulam in conspectu Sycilie.

POAGRIUS fluvius est in ora Locrorum. Iuxta Maratronium in mare fertur.

POLESIMUNDUS fluvius est in Taprobane insula orientali effluens e stagno cui Megisba nomen, et iuxta oppidum eiusdem nominis currens tribus alveis Occeano miscetur.

POLICARMUS fluvius est in quo (ut ferunt) gignitur herba conferens plurimum ad cecitatis egritudinem removendam.

POLYTIMETUM flumen est apud Sogdianos in Yndia per amplas solitudines a ripis tenui coactus alveo vagans, et comperta caverna, quasi celum horreat, fugit et mergitur, eiusque cursum aque labentis sono volentibus notum facit, preterea et indicio alio, nam cum areat solum undique, id quod cursui superimpositum est humore semper aliquo desudat.

PONANUS Yndorum fluvius est navigabilis, Pandotum fluens in finibus.

PONTUS fluvius est inter Scythos Medosque. Per terram Thraciam nuncupatam, ut aiunt, labitur. Ex quo sumuntur lapides mire operationis. Igne quidem uti ligni cremantur: quos si percusseris extinguntur facile, si aqua perfuderis in maius excitantur incendium, tetrum habentes odorem asphalto persimilem adeoque abominandum ut nulla sit avis aut serpentum species que his ardentibus loco possit propinqua consistere.

POTAMIA fluvius est Misie per mediam Marcianopolim fluens civitatem, quam quidem Traianus Cesar amore sororis Marcie construxit et nominavit.

POTEREUS fluvius est in Insula Crete inter Gnoson et Gortinam defluens civitates.

PRINAS fluvius est Yndie, apud quem Actocalige in Gangem fluit.

PROPTASIA fluvius est haud longe a Dorigene civitate Yndie.

RACINUS fluvius est aut Persarum aut Persis propinquus.

RAMNUS fluvius Yndie est navigabilis in Gangem defluens.

REBAS fluvius est, quem aliqui Phesum dixemnt, Bosphori faucibus proximus.

REGANUS fluvius est Turingorum et in Danubium fertur.

RHENUS fluvius est, ex Lepontiis qui Alpes incolunt oritur, existentibus Vemionensibus atque Sarmetis origini sue propinquis. Hic parvo adhuc effusus cursu duos facit lacus, Venetum scilicet et Acronum. Mox in unum ex eis redactus alveum per fines Nantuantium, Helvetiorum, Sequanorum, Mediomatricum, Tribocorum atque Treverorum velox effertur ac postquam propinquat Occeano multis iam susceptis fluminibus in plures diffusus partibus multas facit insulas quas olim barbare nationes incoluere, ex quibus et ii qui piscibus ovisque avium nutriuntur fuere. Ex his tamen nobilior Batavorum insula fertur. Inter Helenium ac Flevum fluminis hostia sane late recedentibus ripis ingentem facit lacum, Flevo dictus ubi campos inundavit et eiusdem nominis insulam amplexus est. In occiduum vero in amnem Mosam se fundit, et post insulam Flevo, dato multis alveis Occeanum petat, suo tamen nomini tenuem servat, per quem cum ceteris miscetur Occeano, glorie Iulii Cesaris dictatoris, a quo primo ponte superatus est, testis perpetuus.

RHENUS fluvius Gallie Cisalpine Bononiam Latinorum coloniam in agro Tuscorum positam matremque inclitam studiorum radens.

REXINIS fluvius Germanie est in Occeanum effluens.

RIDAGIUS fluvius est Hyrcanie grandis, Zobetem suscipiens amplissimum fluvium.

RYNDACES fluvius est Minoris Asye post Olympum montem, quem Mysim vocant incole, ultra quem fluvium Dasali et Miscela a Colophoniis collocata. Circa autem ripas eius immanes nascuntur angues, non quidem magnitudine corporis sed proprietate virtutis. Nam sole fervente omnes in eius merguntur alveum et frigefacti emergunt et, hyatu patulo prospectantes in altum, supervolantes aves, etiam si altissime sint et perniciter ferantur, quasi unco tracte e vestigio decidunt et absorbentur ab eis.

RINOCORUS fluvius est Egypti, qui a Sacris Liaeris torrens aliquando vocatur.

RISASTE fluvius est in Ponto haud longe ab Anthio oppido, cui postea Apollonia dictum est.

RISUS fluvius fuit olim Troie propinquus, ex quo nunc (ut quidam ferunt) nullum extat vestigium, cum ante ex Yda monte defluens per septem vada ferretur in mare.

RHODANUS fluvius est Gallie a Rhodano oppido Rhodiotum, preter quod fluit, denominatus. Hic vero ab Alpibus oritur haud longe a fontibus Danubii atque Rheni, et citato descendens cursu per Lemanum lacum impetum servans effertur integerque exiens in occiduum Gallias aliquandiu dirimens tardumque Ararim deferens labitur tandem in meridiem flexus susceptis Isara atque Druentia non minus se velocibus, inter Volcas et Cavares apud Heracleam oppidum uno hostio et paulo ulterius duobus aliis in Tyrrhenum mare impetuosissimus diffunditur. Ex his hostiis unum dicitur Hispaniense, aliud Metapinum, tertium vero, quod amplissimum est, Massalioticum vocavere priores. Insignis quidem non solum magnificis eventibus quos se penes iam dudum vidisse potuit, sed Avinione sibi superimposita civitate, Babilone nova, apud quam et summus pontifex sacrumque fratrum eius collegium humana atque divina tractantes et cernere et exorcismos audire potest potuitque iam diu.

RHODIUS fluvius est Troianus ex Yda defluens monte, ex quo nedum aque, sed nec quorsum effluxerit etiam a perquirentibus inveniri potest.

RODASA Yndie fluvius est.

RHODE fluvius est Scytharum apud Crobisgos effluens.

RUBICON fluvius est ubi quondam Ytalie provincia inter Ariminum et Ravennam a provincia Gallie Cisalpine a Romanis ducibus separabatur. Parvus quidem e vicinis montibus in Adriaticum effluit. Hodie vocatur ab incolis Pisciatello, vix cognitus.

RUBRIACUS seu RUBRICATUS fluvius est Hispanie apud Ylergetas seu in litore Barginonis inter Suber et Colobim fluens.

RUTUBA fluvius est secundum quosdam ex Appennino in Thyberim fluvium defluens; alii videntur eum dicere propinquum oppido Albovintimilio, quod propinquum reor promontorio Monico in finibus Ligurum.

SABARIS Calabrie fluvius apud civitatem Turim, cuius aque (ut ferunt) nigredinem bobus atque pecudibus pote afferunt, ubi Cataris ei propinquus affert albedinem, quod et incole testantur. Nam qui Sabarim incolunt et crispos habent crines et fusci coloris sunt, qui vero Catarim candidiores sunt et coma porrecta.

SABI fluvius est in ora Carmenie, a quo coli vineas agrosque incipiunt.

SABIM fluvius est Nerviorum.

SABUS fluvius est inter Hystrum et Nauportum.

SABRIS fluvius est Britannie, a Sabro quodam in eodem demerso iussu Gontolocene cuiusdam Britannicis imperantis denominatus.

SAGRAN Calabrie fluvius est victoria Locrensium et Crotonensium clade memorabilis.

SALA fluvius est Mauritanie, cui et Sala oppidum superimpositum est, a quo per Autolorum gentes in Atlanticas solitudines devenitur.

SALA Germanie fluvius est Salabas dividens a Toringis.

SALIA Hispanie fluvius est.

SALSUS Hispanie fluvius est haud longe a Corduba.

SAMAIRUS Hibernie fluvius est per Chenelcunniliam effluens regionem.

SANDIS Persarum fluvius est Setis per Carmanianum defluens.

SANGA Cantabrorum est fluvius.

SANGARIUS fluvius est ex Adoreo oriens monte, et per Hyrcanos Frigesque decurrens aureis harenis grandis quidem susceptis Gallo et Tymbro seu Timbrogio et medius fere inter Ponticum et Cilicum mare haud longe a Troia in Propontidem labitur. Hunc quidam Coralium vocaverunt. Cui superinsidet Gordium civitas olim regia Mide et castellum Berecyntium, et ab eo incipiunt Mariandri.

SANGUINUS fluvius est ex Appennino inter Sulmonem et Vulturnum fluens. Ad ultimum Vulturno infunditur.

SAPIS fluvius est Gallie Cisalpine Cesenam civitatem subterlabens et in Adriaticum sese fundens.

SARDANA fluvius est Mauritanie Trinico atque Tigrani civitatibus vicinus.

SARMATICUS fluvius est apud Sarmatas in Occeanum fluens, et ab eo mare Sarmaticum dictum est.

SARON fluvius est ultra Taurum montem, insignis Heraclii imperatoris victoria et Cosdroe regis Persarum clade.

SARNUS fluvius est Campanie. Ex Appennino in Capream insulam tendente pluribus in locis vasto saxei montis murmure funditur, adeo abunde ut non ante exierit quam amplissimas paludes fecerit, incolas nebulis quibus semper abundat infestans nimium. Ex quibus tandem in alveum coactus Pompeianum sub Vesubio monte irrigat agrum et pauco contentus cursu nec alicuius alterius comitatus undis, satis tamen aquarum copiosus, haud longe a Stabia Tyrrhenum ingreditur mare. Hic apud Sarnum oppidum, quod fontibus eius imminet, ligneos fustes, paleas, frondes et quodcunque in eum cadat lapideo paucis in diebus cortice tegit, et assidue agens materiam prebet incolis ex qua domos conficiant. Ex hoc Neronis Cesaris iussu paulo altius a radice montis incohatus pilis fornicibusque latere cocto factis superedificatus aque ductus est et ad Misenum usque protractus est, habens (ut arbitror) .XLV. mil. p. longitudiniis. Ibi vero, eo quod Baianus sinus ob sulphur potabilium aquarum penuriam patiatur, in piscinam vastissime magnitudinis fundebatur et defectum totius ore illius sua copia, maximo incolarum commodo, staurabat. Hunc Sarnum aliqui minus advertentes Arnum Florentie fluvium putavere.

SARDABALE Numidie fluvius est ultra communem regie gentis monumentum.

SARS fluvius est per Arcos fluens. Non longe ab eius ortu et Turrem Augusti quam cognominant memorabilem pontum intrat.

SATNIOENTUS fluvius est Cilide iuxta Pidasum civitatem fluens.

SATUR fluvius est Ytalie quem penes C. Menius consul Romanus Aricinos, Lavinos, Veliternos et Ancios Velscos acie fudit.

SAUS, quem supra Sabum diximus, fluvius est Pannonie in Norico nascens ex monte Alpione (alii dicunt ex Alpibus Carnicis, in quibus forsan et Alpion est), per Colapianos ac Breucos cadens. In quo Colapis mergitur fluvius; iuxta oppidum Siscie alveo gemino insulam faciens que Segestia appellatur. Preterea et Bacuntius descendit in Saum apud oppidum Sirmium. Demum ipse Saus apud Taurunum miscetur Danubio, alii dicunt ubi Mirse vocatur. Volunt quidam per hunc fluvium Iasonem a Colchis remeantem Argon traxisse navem in Adriacum transiturum.

SAVERENNUS fluvius est Hibernie effluens per regionem Corcagiam, Blagme montis in radicibus natus.

SAUNIUS fluvius est Cantabrorum per Avarigines et Orgenomes fluens.

SAUSUS et hic Cantabrorum est fluvius, sonoro cursu cadens a Turia.

SAXUM flumen est Mauritanie preter Surrentium promontorium, ultra quod Ethiopes incolunt.

SCALDE fluvius est Gallie apud Belgas in Mosam fluens.

SCALDISI fluvius est in Armenia Minori haud longe ab Antiso oppido.

SCIRA fluvius est apud Mauritaniam Cesariensem.

SCOPHIAS fluvius est Minoris Asye, Bithyniam disterminans a Galicia.

SCULTENNA fluvius est Gallie Cisalpine seu Emilie inter Bononiam Mutinamque fluens. Tendit in Padum.

SCURA etiam hic Cisalpine Gallie fluvius est, eque in Padum fluens.

SEBETUS (ut quidam dicunt) Campanie fluvius est apud Neapolim, quem ego vidisse non memini, nisi is sit rivus potius qui e paludibus sub monte Vesevo inter radices eiusdem nominis atque Neapolim in mare effluit innominatus; nec alterius, nedum aque, sed nec vestigia usque apparent.

SEBONITIDES fluvius est Gallie.

SELINUS Messaliorum est fluvius, a quo Selinis denominata civitas; plurimo abundat appio. Credo ubi "Messaliorum" scripsi dici velit "Messaniorum", cum per quosdam claros viros hunc esse Sycilie fluvium manifestum sit.

SELLIENS fluvius est Epyri.

SENA fluvius est in litore Adriatico inter Sapim et Aufidum. Hunc ego arbitror apud Senogalliam fluere, tamen non assero.

SEQUANA fluvius est Gallie a Belgicis Celtas separans, secatque in partes Parisius et Luteciam Parisiorum insulam facit.

SERINIS Minoris Asye fluvius est inter Bithyniam currens atque Galariam.

SETHERIES fluvius est Scytharum haud longe a promontorio Crimoca.

SETIS Persarum est fluvius per Carmanios fluens.

SEURUS in extremo versus Syciliam Brutiorum fluvius est.

SEXUS fluvius est apud Menubam.

SIBORUS fluvius est Ytalie Prestano sinui atque oppido propinquus.

SYCILIENSIS fluvius est apud Sogoniam.

SAISUS fluvius est Persarum, arbitror ubi Macedonum portus et Alexandri are sunt.

SICANIA fluvius est Scytharum apud Agniticam regionem.

SICRANAS fluvius est iudicio meo Persarum, cum in promontorio quodam sit ubi Macedonum portus et Alexandri are sunt.

SIDENUS fluvius est apud Sidonos, eoque alluitur oppidum Balemonium.

SIDERIS fluvius est mari Hyrcano proximus et Maziti fluvio.

SICORIS fluvius Hispanie est iuxta Ilerdam inter Surdonum gentes effluens. Ab hoc se denominatos aiunt Sicani, quia inde Syciliam seu Ausoniam priores venere sui.

SIGOTA seu SIGOTON fluvius est Yndie ex Caucaso prorumpens et in Gangem fluens.

SIGRADA fluvius est Minoris Asye ex Dydimo fluens monte et propinquus Marso decurrens.

SILARUS fluvius Lucanie Salerno civitati proximus, que ab eo creditur nuncupata.

SILER Venetorum est fluvius de montibus exiens Tarvisinis, et Tarvisium civitatem alluit.

SILIS fluvius est pregrandis, adeo ut ab Alexandri Macedonis exercitu creditus sit Tanais. Hunc cum Scythe omnes Silim vocent, Bactriani soli Laxatem nominant.

SILUS Persarum fluvius est ex Susianis descendens montibus.

SIMETOS fluvius est Sycilie, iuxta quem ex matris alvo Palisci Iovis filii excerpti sunt et usque ad tempus partus infossi. Haud longe ab urbe Catinensi in mare effluit.

SIMBERUS fluvius est per Cataoniam Cappadociamque decurrens.

SINOPE fluvius est Siinbero propinquus.

SYMOIS fluvius est ex Yda Toiano defluens monte, sub Ylione decurrens. Prope mare mixtus Xanto facta palude apud Sigeum promontorium in mare cadit, nobilitatus quidem carmine poetarum et Enee Troiani nativitate. Nam apud eum aiunt illum Anchisi Venerem peperisse.

SINGILIS Hispanie fluvius Astigitanam coloniam alluit, navigabilis ab ea eo usque quo Beti miscetur.

SINNEUS fluvius est Hibernie ex lacu maximo Connaciam Momoniamque regiones disterminante prorumpens. Et cum inter ceteros insule obtineat principatum, non uno contentus alveo in duas effunditur partes, quarum una versus austrum tendens Chillesonensem alluit civitatem et complectitur Limericum, distinctisque meatu duabus Momoniis Brendanicum ingreditur Occeanum; reliqua vero in arctoum iter arripiens Mediam et ulteriores Ultonie partes a Connacia segregans in Occeanum labitur Boreum.

SINNUS Syrie fluvius est Lyco flumini atque oppido Isso, quod et Alexandria dicitur, vicinus.

SIRAPUS Lucanie fluvius est.

SIRMUS Thracie fluvius est. Cadit in Hebrum.

SYRIS fluvius est faucibus Bosphori propinquus.

SYRIUS fluvius est Minoris Asye inter Bithyniam et Galaciam.

SIRUS fluvius est Ytalie apud Brutios seu Salentinos, in quo quicquid inieceris cito saxeo vestitur cortice.

SISIUS fluvius est Germanie in Occeanum emergens.

SITECUS fluvius est Sycilie haud longe a Catina civitate.

SITIOGADUS fluvius in sinu Persico seu Persis propinquus.

SIURUS fluvius est Hibernie ex Blagnie montis radicibus profluens, et per Archphiniam et Tribaciam funditur atque apud Guatefordiam a mari suscipitur.

SIANA et hic Hibernie fluvius ex eodem monte prorumpens, sed per Guesefordiam cursum agens.

SLICHEIUS et eque fluvius est Hibernie per Chenelcunillam exiens regionem.

SOBAN fluvius est Affrice, Nyli pars.

SODINUS fluvius apud Persas est clarus.

SOROBIN Hispanie fluvius est. In Hebrum seu in Supronem seu alterum ex alveis eius mergitur.

SPARGETUS Grecie fluvius Taumacis atque Ypate oppido propinquus.

SPERCHIUS Thessalie fluvius est, cuius in faucibus Thermopylarum angustie sunt. In Pagaseum exit sinum ex quo Argonaute Colchidem petentes solvere navem. Huic Sperchio si rediisset voverat comas suas Achilles.

SPINON fluvius est haud longe a Roma.

STHENOS fluvius est Thracie cui Maronia adiacet regio et nemora Zone, que Orphei cithare cantum secuta sunt.

STRAGA Persarum est fluvius vehementia nivium adeo congelascens ut more solidi saxi viam prestet euntibus.

STRAOR fluvius est ex Caucaso cadens citra Siderim fluvium in Hyrcanum mare.

STRYMON Thracie fluvius est in Hemo monte natus, Macedoniam dividens a Thracia. Hic in septem (ut aiunt) diffunditur lacus antequam coartetur ripis vel cursum dirigat. Cuius in marginibus dextero a latere Thraces Densalete et Moedilapdes habitant, a levo autem Diggeres atque Bessi. Multo cogitur gelu.

SUBI fluvius est Cessatanie regionis ubi colonia Tarracon a Scipionibus olim condita, ut a Penis Carthago.

SUBUBUS fluvius est occidue Affrice navigabilis atque egregius defluens preter coloniam Bonasam.

SUCRO fluvius est Hispanie. In eum Hiberi alveus qui Supronensis dicitur defluit.

SURA Persarum fluvius est cui imminet oppidum nobilissimum Susis, Memnonis (ut aiunt) opus.

SURIUM fluvius Persarum est, et ab eo Suria oppidum eidem imminens, ubi Phasi Colchonun miscetur fluvio.

SURGIS fluvius est in Neveis, cuius in exitu oppidum ab eodem nominatum.

SUTHUL fluvius est Numidie a meridie trahens originem.

TABSUS seu TARSUS fluvius est Epyri inter Apolloniam et Dyrrachium.

TADER fluvius in Tarraconensi provincia Carthaginensium rigans agrum.

TAGUS Hispanie fluvius est aureas (ut ferunt) habens arenas et ob id insignis plurimum. Quem a Carthagine Hispana cui proximus oritur denominatum quidam dicunt, quod ego non credo. Huius in marginibus Segobrigenses Celtiberum caput, Capetani atque Toletani insident, nec a Betula longe funditur: in Occeanum prope Ulisippum mergitur.

TAYGETA secundum quosdam Laconie fluvius est, in quo vetusto more Lacones frigore aque filios durare consueverant.

TALANDER seu TALANDRUS fluvius est Ytalie inter Heracleam et Metapontum civitates Brutiorum seu Salentinorum.

TALIAMENTUM fluvius est Venetiarum Concordie colonie propinquus nec ab Aquilegia longe distans.

TAMARIS fluvius est Scytharum apud Arcos populos Ponto vicinus et (ut placet aliquibus) a Tamyri Scytharum regina denominatus.

TAMESIS celeberrimus Britannis est fluvius ab intrinsecis insule veniens et in Occeanum cadens. Navigiis mediterraneis incolis accomodus est.

TAMUDA fluvius est Mauritanie navigabilis, cui et Tamuda oppidum fuit supra impositum.

TANAGER fluvius est Lucanie.

TANAIS borealis est fluvius ingenti cognitus fama. Nam cum a Tanao olim Scytharum rege denominatus sit, ex Ripheis montibus sub arctoo prorumpens precipiti cursu tendit in orientem, et postquam diu oberravit, velocitate sua pugnans ne frigoribus cogatur in gladem, in occiduum venitur multas Sarmatum atque Scytharum irrigans nationes, nec diu ante in meridiem mergitur quam a palude suscipiatur Meotide, quam adeo late longeque ampliat ut pregrandis ab ignaris maris arbitretur sinus, quam Meotici Aliserni, Serei, Citigni, Psidiani aliique incolunt populi. Inde tandem cursu suo Europa ab Asya separata in Pontum Euxinum iuxta Theodosiam urbem ingreditur. Huius in ripis apud Roboscoros terminum aiunt itineris Alexandri Macedonis, aris ab eodem impositis, fuisse signatum.

TANAM fluvius est Affrice.

TANARUS fluvius est Gallie Cisalpine in Padum tendens.

TANATIS fluvius est Mesie oppido Pitane propinquus.

TAPSUS fluvius est Affrice iuxta Rusicadem.

TARAS fluvius est Adrie.

TARUS fluvius est Gallie Cisalpine ex Appennino in Padum fluens.

TARBELICUS fluvius est, ut non nulli dicunt, Santonensium; ego autem credo quod Asye Minoris sit haud longe a Marsya fluvio.

TAUROMINIUS fluvius est Sycilie inter Syracusas et Messanam, a quo oppidum Tauromenium dictum, cum aliter Euseboncora appelletur.

TAURUS fluvius est Minoris Asye propinquus Pamphylie.

TELAULUS Huvius est Liburnorum.

TELIS fluvius est Sordonum.

TEMBROGIUS fluvius est Frigie seu Misie in Sangarum fluvium decidens.

TEMEDIUS fluvius est Yonie qui a Glauco sucipitur fluvio.

TEODORUS fluvius est Hiberie, auri secum plurimum ferens.

TERBIS fluvius est Arabie per Gurdiacos et Alanos fluens. Cadit in Tygrim.

TESPONTIA fluvius Butroto oppido propinquus in Ambrachio sinu.

TEREFAS fluvius Sycilie est non longe a Biterme colonia.

TERIA Sycilie fluvius Catine proximus civitati.

TERIODES fluvius est nascens in campis Scythicis et in Caspium cadens mare.

TERMUS fluvius est Umbrie. Alii dicunt quod de monte Tauro nascitur: forsan alius est.

THERMODON fluvius est apud Chalybes Paphlagonibus proximus, haud longe a Themiscuro oppido. Huius quidem ripe ab Amazonibus diu habitate fuere, et ideo Amazonius ab aliquibus vocatus est. Nam elabitur preter radices Amazonii montis. Alii dicunt Thracie fluvium esse, quidam in sinu Smirneo. Miror: forsan alii sunt eodem nomine nuncupati. Is quidem a Colchis dividit Amazonas.

TERSOS fluvius est Colchorum Agnitice regionis.

TYBRIS fluvius est Ytalie, cui periturarum rerum sub Romanis ducibus vidisse gloriam concessum est. Hic in Appennino nascitur paulo altius quam noster Arnus, et descendens primo Tusciam ab Umbris disterminat, hinc Perusio, inde Assisio postergatis, etiam pluribus auctus fluminibus. Veio iam ommisso Romam rerum dominam in partes dividit duas et apud Hostiam separatis Hetruscis a veteribus Latinis Tyrrheno miscetur mari titulorum multitudine insignitus. Huius autem nominis, cum antea vetustissimo vocabulo Albula diceretur, multiplices prisci reddidere causas quas, eo quod orbis solus habuerit imperium et persepe precioso martirum sanguine coloratus sit, dixisse non pigebit; et que preter hoc habuerit nomina superaddam. Opinio igitur vulgatior est hunc a Tyberino rege Albanorum casu in eodem submerso ex Albula Tyberim nominatum, eumque eius dixere esse sepulcrum. Sunt qui dicant longe ante hoc illi nomen impositum, asserentes regem quendam fuisse Tuscorum cui Tyberis nomen erat, qui cum pyrratica infestaret mare, seu vi seu aliter non dicunt, hoc aiunt, eum in fluvium fuisse demersum, ex quo illi Tyberis nomen appositum. Alii volunt a Tebri quodam vicino Veientum regulo Tebrim fluvium primo appellatum. Non nullis placet eum dictum a Tybri rege aboriginum iuxta eum dimicans interempto, qui forsan is fuit quem alii aiunt a Glauco seu a Tadico Minois regis filio ibidem occiso. Quidam vero quam a cedibus regum longe aliam rationem conantur ostendere cur Tybris ex Albula vocitatus sit, dicentes vetustissimis temporibus Athenienses a Syracusanis Syculis superatos, ex quibus cum ingens multitudo captiva esset, omnis a Syracusanis ad effodiendos montes et munimenta addere civitati exposita est ac inde coacta ad fossam intrinsecus peragendam, que admisso flumine repleta munitiorem reddidit civitatem; quam fossam, eo quod pena et iniuria hostium superatorum facta sit, Ybrim vocavere diu. Demum cum ad Ytaliam transfretasset et eam partem ubi postea Roma condita est tenuissent et usque ad Rutulos et Ardeam, qua re a Poeta dictum est "fines usque Sicanos", Albulam fluvium ex parte una loco munimenti habentes ut fossam apud Syracusas habuerant, fluvio nomen imposuerunt quod ante Syracusane fosse dederant et eum, addita in principio T, vocavere Tybrim. Varie quidem, sed impossibilia nulla: que potior lectori videbitur, illam probet. Fuerunt preterea etiam post conditam Romam et alia quedam fluvio nomina. Nam et ab aliquibus Rumon appellatus est, quasi ripas ruminans et extendens, et in sacris Sacra a pontificibus dicebatur, et non nulli in parte Urbis illum vocavere Tarentum, ad quem Valesius rusticus a familiaribus pro salute filiorum obtinenda missus est et ara Diti Patris atque Proserpine comperta obtinuit quod petebat. Sic autem vocatus est eo quod ripas tereret. Est preterea aliquandiu navigabilis et potui accomodatus totus. Et de eo ista sufficiant.

TICINUS fluvius est Gallie Cisalpine ex Verbano lacu procedens. Adeo limpidis effluit undis ut etiam minimi calculi intuenti profundum alvei non abscondantur. Alluit etiam Ticinium, que et Papia, olim nobilissima civitas et Langobardorum regum regia. Trahit preterea (ut fertur) aureas arenas et pisces optimos nutrit, et potissime timolos. Pado postremo miscetur, insignis clade Cn. Scipionis et Hannibalis Peni prima post superatas Alpes victoria.

TICIS fluvius est ex Pyrreneo monte ad Clodianum Rhodam Hispanorum oppidum.

TICIUS fluvius est apud Arsias Liburnorum gentes non longe ab Aquilegia.

TICIUS fluvius est fusus a monte Prindaso, et Pergamum clarissimum Asye oppidum preterfluit.

TICRA fluvius est Hispanie propinquus emporiis ab Hispanis, Grecis atque Romanis mixtim habitatis.

TIPHERNUS fluvius est Ytalie Larino et Cliternie oppidis propinquus, nec a Gargano monte remotus.

TYGRIS Armenie Maioris fluvius toto orbe cognitus. Nam a nostris unus e quattuor Paradisum deliciarum exeuntibus affirmatur. Is tamen secundum alios ex Pancoatra monte e fonte conspicuo in planitie, loco qui Elegos appellatur, primo terris evomitur, nec quidem totus aut velox, quin imo tarde eflluens Diglito appellatur. At cum Medorum fines attigit, repentinus factus Tygris nomen assumit: sic enim sagittam volucrem Medi vocant. Nec diu, et comperto Aritissa lacu cursuque servato violentus et integer atque discolor per illum effertur adeo inamicabilis lacui ut ex eis quos gignit piscibus nullum suscipiat, nec ex his quos ipse fert aliquem intrare lacum permictit. Quem postquam preteriit, facto Tauro monte obvio, antro montis immergitur et per latebras lapsus in adversam partem ulvas et purgamenta plurima secum trahens effunditur apud lacum qui Zoranda seu Zomada appellatur, omnia demersa ferens, factusque iterum fluvius lacus cui Tepidis nomen est transiens in cuniculos mergitur iterato et postquam .XXV. mil. passuum occultus excurrit tertio redditur terris in regione Sophen circa Nympheum, adeo propinquus Arsanie fluvio in regione Artheni ut cum quacunque ex causa intumuerint servatis sibi quisque undis suis confluant una, cuius rei testimonium levior Arsanie cursus est, qui mox divisus in Eufratem iter dirrigit relicto Tygri. Qui susceptis ex Armenia daris fluminibus Parthenios, Agnices, Phoriones, Arabas Oreos Adiabenesque disiungit et (ut asserunt aliqui) Ninivem in partes dividit et Mesopothamiam faciens lustratis radicibus montium Coridriorum circa Apamiam et Seleuciam atque Babiloniam .XXV. mil. passuum in alveos divisus duos funditur, quorum unus, quem Meridiensem vocant, Seleuciam atque Mesenem alluit, alter autem in septentrionem versus campos Caucasi irrigat, et ubi in unum rediere alveum Tygris dictus est. Hydaspem nobilissimum flumen recipit atque Coaspem ex Media. Inde inter Seleuciam et Caldiacos lacus descendit, quos una secum auget Euleus fluvius, eosque dicunt aliqui Eufratis hostia. Verum cum hos .LX. mil. passuum ampliavit, vasto effusus alveo dextra Carnicis oppidi Persicum in mare defertur, nec uno tantum hostio sed pluribus miscetur eidem. Nam uni dicitur Arthoc, alteri Susiane, tertio septentionali Barbitase insidet oppidum. Alii vero dicunt hunc Rubro infundi mari.

TIMACUS fluvius est Mesie, in quem solum aiunt lapidem quem coticulum appellant reperiri.

TIMAVUS Venetorum fluvius est Concordie atque Tergeste oppidis proximus. Ex monte quidem grandi per novem ora effusus amplissimumante alia fontem facit, ex quo uno tandem exiens alveo in Adriaticum funditur mare in sinu Tergestino. Fuere tamen qui putavere hunc fluvium apud Antenoridas esse et ex Euganeo monte fundi, quod falsum est.

THYMBRA fluvius est Troianus in Sangarium flumen exiens, penes quem templum erat Apollinis, qui et Thymbreus a flumine denominatus est. Verum alibi dicitur a thymbra herba, qua locus abundans est. In hoc templo per insidias a Paride Achilles occisus est.

TIPNIS fluvius est Occensi civitati propinquus.

TIRA fluvius est Macrocennis montibus propinquus, oppidum eiusdem nominis in ripis habens, non amplius longe a Seudostomo Hystri hostio .CXXX. mil. passuum.

TYRUS fluvius Lyburnorum est ladre colonie propinquus.

TYRUS fluvius est Armenie. Ego puto quem supra Cyrum diximus, eo quod proximum Cambysi dicant esse. Sed in Hyrcania et Scythia illi sunt.

TITANUS fluvius est Mesie, a quo et civitas denominata est.

TITARESUS Huvius est in Peneum fluvium effluens, nec recipitur tamen. Hunc supra Orcon vocavimus; et quia ibidem de eo et post hec ubi de Peneo dictum est, sufficit.

TOGISONUS fluvius est Venetorum ex agris Patavorum in paludes quas Padus et Athesis fecere effluens. Apud Brundulum in Adriaticum mixtus cadit.

TOBUS Huvius ex Caucaso monte ruit et per Suanos defluit.

TONAT Sabeorum est fluvius.

TORIUS, alias TORIN fluvius est Hispanie Valentie Saguntoque propinquus.

TORMAIDON Sycilie fluvius est.

TORMENIUM fluvius est navigabilis, circa quem Parire, et Icthyophagi deinde sunt haud longe ab Alexandria, quam Alexandri Macedonis iussu constituit Leonnatus.

TRAGODITES fluvius est Egypti. Arsicen civitatem preterfluit, quem Ptolemeus Philadelphus a se Ptolemeum appellari iussit.

TARSIMENUS Lydie fluvius est.

TREBIA, alias TREVIA, fluvius est Gallie Cisalpine haud longe a Placentia civitate, ex Appennino in Padum fluens, nobilitatus secunda victoria Hannibalis Peni et clade L. Sempronii consulis.

TRIOPOLA, qui et Assolus, fluvius est apud Albomagarensium.

TRIPOLIS fluvius est, cui Fadatea oppidum proximum et Tripolis supereminet castellum.

TRISORCAS fluvius est Colchorum apud Absiles et Senastopoli castello propinquus.

TRITINOBELLUNTE fluvius est Cantabrorum Devales cingens et Decium.

TRITON fluvius est Affrice ad Philenorum Aras ex palude vasta, cui et Triton nomen est, memorabilis adventu primo in terris Minerve, ut incole veteres credidere.

TRITON fluvius est alter a superiori. Secundum quosdam in campis nascitur Dardaniis et in Egeum effluit mare.

TRUENTUS fluvius est in Adriatico litore, hodie Picenos separans ab Aprutinis, cui Esculum oppidum suoereminet et Firmum Picenum propinquus est.

TUBERO fluvius est. Per deserta Ethiopie inter cineres pulveresque podus quam ripas solidas in Rubrum effunditur mare.

TUCIA fluvius est non amplius .VI. mil. passuum ab Urbe distans.

TURBIDUS Egypti fluvius est ab Egyptiis segregans Philistinos.

TURIA fluvius est Hispanie Valentiam parvo intervallo preterfluens, et in Supronensem Hiberi sinum decidit.

TUSCA fluvius est Numidie haud longe ab Hippone Regio.

VADA fluvius est Mauritanie citra montes quibus Septem Fratres nomen est, cui Rusigada et Siga parve urbes propinque et portus cui ab amplitudine Magnus cognomen est.

VALDASUS fluvius est Pannonie non ignobilis in Danubium fluens.

VALLUS Frigie fluvius est.

VANDALICUS fluvius est ab extremis erumpeps Gallie, a quo denominati sunt Vandali populi in ripis habitantes eiusdem.

VARIANUS Venetorum est fluvius et labitur apud Anaxum.

VARRAGA fluvius cuius Babilonii margines incolunt, cadens in Varrogam.

VARROGA et hic Babiloniorum fluvius.

VARUS fluvius est grandis ex Alpibus fluens ultra Niceam, Galliam transalpinam a Cisalpina separans, vetustissimus Ytalie terminus.

VATERUS fluvius est apud Cappadocas Claricie oppido propinquus.

VARISIUS fluvius est apud Foroiulienses.

VATRENUS fluvius ex agro Fori Comeliensis in Padum defluens, quem hodie arbitror Santernum vulgo vocent.

UDUBA fluvius est Hispanie in regione Lergaonum, propinquus Sagunto oppido fide integra in Romanos socios clarissimo.

VEBAR fluvius est apud extremas Yndorum silvas, quem penes nascuntur elephantes plurimi.

VELO fluvius est Celticus cognominatus apud Celtas et promontorio Celtico propinquus.

VESTIGIA fluvius est in extremis Ytalie versus Syciliam, haud longe ab eo loco ubi iam dudum Caulon oppidum fuit.

UFENS fluvius est Gallie Cisalpine, inter quem et Athesim fluvium hi Senones habitavere qui Romanos apud Alliam expugnavere. Qui ex Alpibus cadens fluit in Padum.

UFENS alter a superiori fluvius est Volscorum haud longe a Terracina in Tyrrhenum defluens.

VIRDUS fluvius est circa Augustam fluens.

VIRDIS fluvius a Picenatibus dividens Aprutinos et in Truentum cadens, memorabilis eo quod eius in ripam que ad Picenates versa est iussu Clementis pontificis summi ossa olim Manfredi regis Sycilie, que secus Calorem Beneventi fluvium sepulta erant, absque ullo funebri officio deiecta fuerunt a Consentino presule, eo quod fidelium communione privatus occubuerit.

VIRBIUS fluvius est Laconum, apud quem sunt qui dicant Yppolytum equis tractum arte Esculapii medici in vitam revocatum, et ob id postmodum Virbium a flumine nominatum.

VISERA fluvius est Germanie.

VISTILIA seu VINCULUS fluvius est Germanie et Dacis propinquus. Tendit in Occeanum.

ULULENS Dyrrhachii fluvius est, ex quo Dirrhachio minigtrantur aque.

UMBER fluvius est grandis Albaniam a Loegria dividens, sic nominatus ab Umbero quodam in eum Locrini iussu deiecto.

UMBRO fluvius est Tuscie navigabilis inter vada Voliterna et Populoniam Hetruscorum vetustissimam civitatem, in Tyrrhenum effluens.

VOGESUS fluvius est Lingonensium ripas corrodens cursu.

VOMANUS fluvius est Ytalie Hadrie colonie Aprutine propinquus.

URBANUS fluvius est Pannonie non ignobilis, in Danubium fluens haud longe a Taurino.

URGIS fluvius est Germanie ciarus et in Occeanum fluens.

USARIENSIS fluvius est haud longe ab Ansaga atque Nabale.

VULTURNUS fluvius est in Samnio oriens et rapidissimo cursu volvens saxa per Campaniam labitur Capuamque olim potentissimam civitatem alluit et in Tyrrhenum haud longe a Cumis mergitur.

XANTUS, quem scribunt Xanthus auctores, fluvius est ex Yda monte secus Ylionem defluens, longe maior fama quam undis. Hunc incole vocavere Camandrum. Qui Symoenti iunctus, facta palude quam Palescamandrum dicunt, in Propontidem funditur.

XANTHUS alter a superiori fluvius est per Lydam fluens, a quo et civitas nominata.

ZAROTIS fluvius est Persarum, cui propinqui sunt Disi montani populi bitumen arte perficientes. In Persicum autem sinum exit hostio imperitis difficili.

ZELIA fluvius est propinquus Lampsaco oppido quod ante Pitiussa dictum est, insigne incola Priapo.

ZYRAS fluvius est Thracie, Dionysopolim, Crimos ante dictam, alluens.

ZOBETIS fluvius est Hyrcanie, in qua nemus est umbrosum altissimis arboribus, et in eois oritur suis undis pingue faciens solum. Qui postquam aliquandiu iter fecit interveniente saxo in parte dividitur duas eque dispensatis aquis et preceps inter saxa cautesque vallium discurrens terram subit et .CCC. stadiis occultus elabitur, et quasi ex fonte novo prorumpens iterum exit in terras, nec diu et in Ridagium fluvium cadit. Et quod idem esset qui et superior Alexander Macedo experientia patefecit, nam cum iussisset in superiorem cavernam duorum cadavera proiici, ab his quos premiserat ad exitum emissa fuisse compertum est.

ZONUS septentrionalis est fluvius, cui Attiaci et Amardi et Ysani populi propinqui sunt.




[VI.] De stagnis et paludibus

Etsi non nunquam e stagnis atque paludibus oriri flumina seu effluere testentur monumenta maiorum, ut plurimum tamen exundationibus eorum stagna fieri paludesque certissimum est. Quam ob rem postquam expedivimus que de fluminibus dicenda venerunt de stagnis et paludibus congrue describemus. Sane, quia aliqui putavere paludem et stagnum idem, eo quod indifferenter unum ponatur pro reliquo et persepe pro lacu et, quod longe inconvenientius est, a poetis, larga eis concessa licentia, pro flumine, quos etiam non nunquam qui soluto scripsere stilo ampliatis sibi legum fimbriis imitati sunt, antequam ad ulteriora progrediamur idem paludem stagnumque non esse monstrandum ratus sum.

Palus igitur aquarum quedam lata conventio est ut sepius altitudine carens, sese ultra citraque movens prout et ipse qui fecit fluvius quacunque ex causa minuitur vel augetur; quas ut plurimum in mediterraneis atque depressis locis fluviorum exuberatione fieri conspicimus. Stagna autem inertes sunt aque que a stando sibi nomen occupavere, que nusquam alibi quam secus maris litora videmus impleri, estu maris obstante et in contrarium nitente ne fluvius in se totis viribus effluens ingredi possit libere; ex quo advenientes aque continuo ut ripas excedant et in depressiora loca, si sint, amaris immixte absque regressu contendant necesse est et ociose consistant. Et cum sint simplices aque paludum, stagnorum marinis immixte sunt semper. Alunt paludes quos secum effert fluvius genitor pisces, stagna iniectos unda marinos nutriunt. Putrescunt stagna sepissime, cum raro paludes; et esto ambo nebulas aurasque exalent pestiferas, semper stagna letiferas, adeo ut satis pateat aliquando apud paludes, seu saltem apud aliquas, tollerabiliorem aerem esse, cum apud stagna nunquam. Et ideo circa fluviorum fauces tetri pallentisque coloris incolas et adversi infectos valitudine semper cernimus.

Quid verbis immoror? Profecto non idem sunt. Sed quia fere eodem gignuntur modo et pro eisdem habentur opinione vulgata, a consueto alphabeti ordine non deviantes, Eo prestante qui undis imperat atque ventis in vicem tractabimus de ambobus et ab Acherusia palude, que plus ceteris profunditatis habere videtur, sumemus initium.

ACHERUSIA Campanie palus est Phlegreis campis Cumisque Euboicis propinqua, quam ego puto ab exundatione fluminis Acerrarum initium sumere et imbribus auctam, cum unde effluant non sit, inter Capuam et Aversam civitates per patentia plana usque prope Cumas diffundi, et inde Acerrusia potius quam Acherusia nominatam. Estate tamen arescit, cum hyeme abundantissima sit aquarum. Hanc sunt qui fabulose dicant in Stygias paludes diffundi et ab Acheronte fluvio Acherusiam nuncupari.

AMBRACIA palus est Achaie, ut aiunt aliqui.

ARTIMINIA stagnum dicitur Minoris Asye olim Pomisio monti propinquum atque iuxta Miletopolim civitatem, ex quo aiunt effluere Erandacum fluvium, Lycum antea nominatum, Asyam Bithiniamque disterminantem.

ASYA palus est (ut quidam dicunt) Lydie Caystro propinqua flumini, circa quam inter alias aquaticas aves grues plurime conversantur.

AVERINGUM stagnum est regionis Averinge et ab ea denominatum, de quo mirabile quoddam scripsere priores. Asserunt autem quod, si contingat aliquem per stagnum nave vectum aliquid ignominiosum in stagnum dicere, repente stagni aquas turbari quasi indignantes et tanta tempestate moveri ut demergatur atque periclitetur qui oblocutus fuerat necesse sit.

BISTONIUM stagnum est Thracie inter Sperchium promontorium et Maroniam regionem, a quo et Bistones Thraces appellati sunt. Prope quidem illi est Abdera civitas fuitque oppidum ingens Tirida, Diomedis regia, apud quam consueverat hospites dare equis in cibum.

BOBRIDIA stagnum est Grecie.

BOBEN seu BEBEN palus est Grecie et, ut satis percipi potest, cum Cercinio civitati propinqua sit, eam Macedonie proximam esse.

CAMANDRUM seu PALESCAMANDRUM stagnum est Troadis haud longe ab Ylione, secus Acheorum portum, quod quidem faciunt Xantus et Symois flumina ab Yda venientia atque illud augentia.

CAMERINA palus est Sycilie Syracusis propinqua, que ante Hesperia dicta est, que cum desiccata semel accolis pestilentiam iniecisset, consultus Apollo, an eam penitus auferrent, prohibuit. Qui cum neglexissent, esto exhausta palude peste carerent, ex ea tamen parte oppidi que tuta aquis palustribus esse consueverat ab hostibus captum est, et sic inobedientes penas dedere.

CAPREA palus haud longe a Roma est, apud quam concionante Romulo Romanorum rege exorta tempestate a Patribus occisus est et in eam deiectus.

CARALLITES Asye palus est, inter campos Ydensium et Caularem amnem atque Mandrapum civitatem torpens.

CENDEBERA palus est Syrie quam non nulli Candeam vocant. Hec enim sub radicibus Carmeli montis, Ptholomaidi, Claudii Cesaris colonie, propinqua quiescit, emictens Bellum fluvium.

CELAUNIUM, quod Celonium quidam vocant, stagnum est Sycilie, fetido odore amovens proximantes.

CYANE Sycilie stagnum est non longe a Syracusis. Hoc nympham Cyanem Proserpine sociam finxere poete, que cum vellet rapine Plutonis obsistere et, spreta, nequiret lachrymans in stagnum versa est.

CIPHISIS Argivorum stagnum est Ili civitati propinquum.

CRINES secundum quosdam palus est a qua Apollo, quia ibidem colatur, Crineus denominatus est.

CUMERIE paludes ultra Taurorum sunt claustra.

DEULTUM stagnum, quod ante Deultonium dicebatur, in regione Ascithe est Risasto flumini atque Amaldeso et Phinopoli oppidis Bosphoroque propinquum.

DIANE stagnum apud Scythas est, quod penes Diana colitur, a qua denominatur, cum et ipsa a Scythis Scythica nuncupetur.


- ELIE paludes sunt in Calabria haud longe a Palinuro, quibus inest Velia oppidum, ab eis

superaddita nominatum.


FIDEN apud Yndos stagnum est, cuius in aquis quantumcunque leve sit nil natat, sed mergitur omne.

GANDIS palus est apud Scythas Callipidas, ex qua Hypanis fluvius egreditur, quam ob rem incole matrem fluminis paludem vocant.

GELONIUM stagnum est, adeo fetens ut sibi quemquam fieri proximum non permictat.

GENESERET est Galilee stagnum in tribu Zabulon, cui superinsidet Magdalum, oppidum Marie Magdalene. Hunc supra lacum diximus.

GIGEUM stagnum est Misie in latere Moli montis, propinquum Pactolo flumini et Lidie civitati.

GLANES Tuscie palus est sub Clusio civitate; quam supra fluvium diximus, et ibi plene de eo.

GULPERI stagnum est Britannie a Gulfero denominatum rege, ea in parte qua in Galliam itur. In quo cum permictuntur piscari qui volunt piscium abundantissimum est; si arceantur confestim succedit penuria.

HYRIE stagnum est, quod et lacum aliqui nominant. Ex quo talem veteres fabulam reliquere: Hyriem mulierem fuisse dicunt et Cycni matrem, que cum vidisset filium in avem sui nominis transformatum, adeo tulit egre ut flendo et ipsa in stagnum sui nominis mutata sit, et sic filium suis oblectat undis.

LANGELINUM stagnum est Hibernie, denominatum ab altero filiorum Bartolani filii Sere de stirpe Aipheth primi habitatoris insule, cui nomen fuit Languinus.

LATERNA stagnum est provincie Narbonensis in agro Nemausensium, in quo olim mirabilis annua piscatio videri consuevit. Aiunt quidem in eo delphines quasi ex composito societate cum hominibus facta piscari. Nam cum innumera vis mugilum in stagno alatur et statuto tempore, ut in eos natura docet, expectata estus maris reciprocatione, artum stagni hostium conentur exire, retibus non potest ponderose multitudini obviari, cum exeuntibus etiam reciprocum faveat mare. Sed adsunt opportune piscatoribus fautores delphines. In tempore igitur exitus mugilum, a piscatoribus cognito, ad spectaculum tam pulchri cenaminis omnis civitatis multitudo concurrit et, obturato quibus possunt obstaculis hostio, expectant mugilum motum, quos cum vident ad exitum preparari, clamore ingenti sublato, "symo symo" vocat multitudo omnis. Verum delphines ex alto si faveat aquilo confestim audiunt, si vero auster paululum tardius clamantium voces suscipiunt et e vestigio acie facta in conspectu hostii stagni veniunt, non aliter quam si progrediantur in bellum. Quibus visis statim territi consistunt mugiles: tunc piscatores retia iactant furcisque suppositis adiuvant, quibus impediri delphines non curant transeuntesque non nunquam aliqui obstacula a piscatoribus opposita hostio adeo sensim inter naves piscantium enatant ut in nichilo quenquam ledant. Et si contingat impetu mugilum ab aliquibus (ut fit) saltu transilire retia, a delphinis interimuntur illico et, sola tunc talium occisione contenti, eis omissis ad officium redeunt, donec intra retia mugilum multitudo omnis trepida a piscatoribus capiatur. Quo pacto nil amplius ea die quam quos occiderint mugiles in cibum cupiunt; in sequenti vero pugne premium exspectare cemuntur. Piscatores autem, ne suo fraudent delphines labore, illos aut piscium aut intritu panis et vini contentos faciunt.

LAURENTIA palus est iuxta Alpes sub Vesulo Ligurie monte.

LERNA Arcadie fuit palus poetarum nobilitata carminibus. Hanc Hydram septem habentem capita finxere poete et ex damnis multiplicantem suis, et igne postremo ab Hercule interemptam. Quod ego pestiferum fuisse stagnum intelligo, Hydra dictum eo quod 'hydros' grece, 'aqua' latine sit, quod auferre volentes contingebat quod, uno obturato hostio, scaturigines exoriebantur plurime. Verum comperto meatu aquarum principali eoque per devolutionem alibi desiccato, stagnum seu paludem illam pestiferam abstulere.

LICYNNIA stagnum est Grecie inter Argos Thebasque.

LILINGUA stagnum est in confinio Gualliarum sive Cambrie, Sabrino flumini propinquum. Hoc estus maris ingentes in modum voraginis suscipit atque sorbet et, mirabile dictu, quantumcunque maris ingurgitet solitos tamen margines non excedit. Demum, reciprocante mari, susceptas evomit undas ripasque omnes aspergit tegitque et, quod longe mirabile est, dum aspersionem illam evomens facit si quemquam in se conversum aspexerit, vix evadit et perraro contingit aspersus, quin tractus submergatur a stagno, in quem qui terga detinent versa, etiam si infundantur, omnes ab omni periculo sunt immunes.

LUMONOI stagnum est ingens, in quo .XL. dicuntur reperiri insule, cum totidem suscipiat flumina, nec est ex insulis aliqua absque precelsa rupe in qua nidificatur aquila, et sic quot insule tot aquilarum nidi sunt, ingenti clamore cuncta complentes.

MEGISBA stagnum est in insula Taprobanes, magnitudine inclitum, ambitus quidem .CCCLXV. mil. passuum, insulas in se continens plures, pingui pabulo letas. Ex eo duo erumpunt flumina, Polesimundus scilicet et Cydara, in mare fluentia.

MELSYAGUM palus est apud Germanos, celeberrima magnitudine.

MEOTIS palus et ingenti fama cognita et magnitudine memorabilis est. Hec quidem apud Scythas habet ambitus, ut quidam ferunt, .DCC. mil. passuum, cum nusquam sex pedum altitudinem superet. Causatur a Tanai ab aquilone veniente, quem iuxta Theodosiam urbem Ponto concedit. Gelu autem premitur acri, adeo ut durante glacie iter facile transmeantibus prestet. Eius incolunt margines Meotidi populi, a quibus et ipsa nomen sortita est; preterea et Aliserni, Serei, Citigni atque Persidiani aliique quamplures.

METIA grandis est Germanie palus.

MINTURNA palus est proxima oppido Minturnis in Campania, a quo denominata est, insignis quidem C. Marii fuga. Nam fugitivus ex ea ceno per litus ab insequentibus Sillanis militibus in aridam tractus est.

MURAIS stagnum est Anuri Britonum regis victoria clarum. Aiunt enim Scotos, Pictos atque Hibernienses, ab eodem in hoc stagno obsessos, in deditionem coactos.

MAREOTIS palus est apud quam uve nascuntur albe famose, a loco Mareotides appellate.

NUTHUL stagnum est Inferioris Mauritanie haud longe ab Occeano, quod alii lacum dicunt, in quo alabete pisces, coracini, siluri atque crocodilli inveniuntur, qui cum nusquam preter in Nylo reperiantur et eo quod observatum sit squalentibus Mauritanie nivibus hoc stagnum et inde Nylum excrescere, creditum est stagnum istud Nyli caput existere.

PADUSA Cisalpine Gallie palus est, a Pado flumine, ut satis sonat, denominata, esto sint qui illam dicant fluvium, ut supra dictum est. Quod ego nomen puto unicuique paludi a Pado facte dicendum, que multiplices sunt, ut pretactum est.

PALISCORUM stagnum est in Sycilia, sulphurei odoris infectum. Apud hoc aiunt veteres ex Iove et Etna genitos natos fuisse Paliscos, et ab eis denominatum volunt. Nam apud hoc detestabili ritu suo illos persancte coluere priores deos existimantes.

PERGASEUM stagnum est Minoris Asye haud longe ab amne Caystro, ex quo dicunt Phyritem fluvium exundare.

PETRENSIUM aiunt esse stagnum mire virtutis. Nam Cum hominibus salubre sit, serpentibus dicunt esse letiferum.

PONTINA palus apud Volscos est, haud longe a Terracina penes Appi Forum, memorabilis ob impedimentum a se Neroni Cesari datum. Fuerat huic animus subterraneum atque navigabilem meatum a Meseno Romam deducere, quem cum usque ad Pontinas paludes deduxissent fossores, etsi montium saxea fundamenta penetrassent et cursus fluminum labentium desuper preteriissent, a putri paludis solo nec fossuram patienti morati sunt. Et sic quod .XL. mil. passuum et amplius processerat opus omissum est. Sunt tamen qui dicant dispositum Neronem muris et fornicibus paludis solubile solum superare, ni cura maior et inde mors retraxisset in aliud.

RAPHARUM stagnum est apud Lydiam, in quo aiunt a piscatoribus nullos preter nigros capi pisces.

REATINA palus est Ytalie, et qua in parte nomen ostendit. Huius in exitu aiunt excrescere saxa, aquis aliam proprietatem addentes, quod earum suffragio durentur ungule iumentorum.

RUTURGIUM stagnum est Hibernie, cui Bartolani Sere filii de stirpe Iaphet, primi insule habitatoris, Rutugus filius a se nomen imposuit.

SALPINA palus a Salpi civitate amoris Hannibalis Peni inclita dicta est, cum eidem in campis Apulie propinqua sit.

SAMACENITIDES palus est Syrie, cui superimposita est civitas Asorith.

SATURA palus est Ytahe inter Antium olim Volscorum nobilem civitatem et Circeum montem, quam alii transmutatis primis duabus licteris Asturam vocant, et ab ea oppidum Asturam mari imminens, clarum Coradini Suevi captivitate, ab Antio non amplius .X. mil. passuum distans.

SEPTEM MARIA, seu paludes seu stagna velis, Adriatico proxima sunt litori, tam a Pado, Athesi aliisque supervenientibus fluminibus et a non nunquam estuante mari facta atque perpetuata sunt plurimum telluris occupantia, sic nuncupata quia iam dudum in septem grandia erant stagna distincta. Hodie vero, etsi aliquas distinctiones habeant, magis tamen (ut locorum testantur incole) videntur annexa. Sunt tamen qui dicant non solum de his que litori fere iuncta sunt ab antiquis Septem Maria dictum,verum de quibuscunque paludibus a Pado vel ab aliis fluminibus in partibus illis factis, eo quod adeo ingentes fuerint ut maria viderentur. Ex quibus tres citra Padum fuere, ut puta que versus Mutinam occupat omnia, que versus Bononiam et Imolam et que Ravennam circuivere omnem. Sic et inter hostia Padi ingens fuit quarta; relique vero tres ultra Padum omnes usque fere Patavium contingentes. In his autem que litori proximiores sunt quarundam civitatum, existentibus aquis claris, ostenduntur vestigia, et potissime Adrie Tuscorum colonie et a qua Adriaticus denominatus est sinus. Cuius rei causam aliqui dicunt solum in partibus illis terremotu depressum superficie non mutata, et aquas inde omnia occupasse, quod ego non credo. Alii volunt multis in seculis, evomentibus assidue marinis aquis harenas, litus in sublime deductum in aliquibus orbis locis, et ibi potissime, et sic aquarum exitum impeditum et ab eis de necessitate loca humilia occupata. Nec desunt dicentibus ad roborandam opinionem suam vera aut verisimilia argumenta, que etsi recitasse presentis intenti non sit, in fidem tamen trahor eorum, cum ex his multa pateant intuenti.

SIDAN sunt qui dicant apud Yndos stagnum esse, in quo nil penitus innatet sed immissa omnia sorbeantur.

STALEOBITH stagnum est Meonie in Asya, quo in loco videntur esse qui velint quasdam iam dudum fuisse civitates, videlicet Daphnim, Hermestam et Sypilum, quod antea Tantalis vocabatur, Meonie caput; et, seu motu terre vel alio Dei iudicio absorte sint, stagno tamen reliquere locum.

STYX palus est Affrice, propinqua Syeni civitati circa extrema Egypti versus Ethiopas, quam aiunt limosam plurimum et papyris esse refertam, adeo ut difficillimum sit ad insulam quam circuit, nomine Bathos, transire. Hanc enim Stygem vocant, quod 'tristitia' sonat, eo quod ob difficultatem suam periculum et inde mstitiam transeuntibus afferat.

STYX palus est apud Inferos poetarum carminibus inclita. Hanc Ditem Infemorum civitatem circumdare dicunt, nec immerito. Qui enim ibi peccata luunt absque spe venie aut levioris pene in perpetuam perseverant tristitiam. Per hanc Superos iurare dicebant veteres, quasi per tristitiam gloriosis adversam.

STRIMON palus Thracie.

SVEVIA palus est Germanie magnitudine inclita.

TYRACA Sycilie palus est proxima Syracusis.

TRITON palus est Affrice supra sinum Syrtium, haud longe ab aris Philenorum, vasta marginum amplitudine circundata, ex Tritone flumine edita, quem ipsa a meridie venientem suscipit, et ab eo denominata est. Celebris quidem plurimum est apparitione Minerve textricis, quam apud eam primum in terris visam aiunt eamque Tritoniam a palude nuncupatam arbitrati sunt, penes quam diu veteres, ludicris virginum inter se decertantium annis singulis ea in die in qua primo visa est tanquam natalem sibi celebrantes, fidem fabule fecere.

TRITON palus est altera a superiori in Thracia, forsan a Tritone Dardaniorum flumine derivata, in qua, aiunt, si quis se merserit vertitur in avem.


- VELIA palus est Ytalie apud Calabros non longe a Palinuro, Elia olim dicta, et ab ea Elia civitas ei superapposita. Verum addita

et palus et civitas Velia dicta est.


VOLSCARUM stagna sunt Gallie inter Rhodani hostia et Ledum flumen.




[VII] De diversis nominibus maris

Modica laboris assumpti particula superest, ut scilicet, postquam fontes, lacus, flumina, paludes et stagna descripsimus, tot aquarum patrem atque hospitem per sua, secundum locorum diversitates, vocabula quibus antiquitas usa est etiam describamus, ne forte quod exundatum flumen in occiduum Atlanticum diximus in eoum rudis novitas perscrutetur, quin imo plagis et nominibus annotatis immixtionum loca quasi presens advertat. Eo igitur previo cuius est mare et ipse fecit illud, alphabeti morem consuetum servantes, sinuum et maris diversa nomina tam mediterranei quam exteri apponemus, esto ut plurimum ab insulis, provinciis et civitatibus quibus adiacent sibi maria sumant agnornina, et quod unum est, dato perraro, ab aliquibus accidentibus multis nominibus nuncupetur. Nos autem ante alia de mari Achaico videamus.

ACHAICUM mare id est quod Achaie Grecorum provincie adiacet. Pars quidem, secundum quosdam, Yonii maris est, eo quod illud contingat eis in partibus quibus Achaia meridiem et occiduum spectat.

ACHEUM LIMEN sinus est maris tam Grecorum gloria quam Ylionis excidio satis insignis. Hic enim apud Troadem incurvans litora sibi superimminentem habet Ylionem, sic nominatus eo quod ibi omnis Acheorum classis bello permanente hospitata sit. Fuit preterea in eo Sigeum oppidum, Sigeo promontorio impositum, Acheorum statio, et Scamander atque Symois ab Yda venientia flumina in eum cadunt.

ADRIATICUM mare longissimus sinus est et a dextris intrantibus portuosus plurimum, a sinistris autem non sic. Incipit ergo a Ceraunis montibus Epyri et Parthenos Dassaretesque atque Paulantos, Encelas ac Pheaces et inde Illlyrios, Pireos, Liburnos et Hystros in sinum usque Polaticum litoribus alluens. Post hos autem et Venetos et in Altinum usque extremum sui impetus impellens, inde in litus oppositum primo linquit Antenoridas et inde circa Padi hostia Cisalpinos alluit Gallos, Picentes, Frentanos, Daunos, Apulos,Calabros atque Salentinos, Italos omnes, ctrca quos eius ambitus terminatur. Et cum sibi plura sint nomina, de quibus suo loco et fiet mentio et ratio ostendetur, Adriaticus, quod eius precipuum atque antiquissimum nomen est, ab Adria Tuscorum civitate vetustissimorum, que eius olim fuit in litore, sortitus est.

AFFRICUM mare est ab Affrica provincia, cuius alluit litora, denominatus. Quod autem incipit a promontorio Metagono, quod Numidici maris est finis, et in orientem tendens non ante finem facit quam ad Aras usque perveniat Philenorum; et in eo sinus aliqui et promontoria memoratu digna. Est autem Sardo, Syculo Yonioque mari conterminum.

ALMACHIUM mare vocatur ea Occeani pars sub arctoo que a Scythis denominata est, apud quam Parapanisus Scytharum fluvius effluit. Hoc Cimbri, haud longe stantes populi, Mormorusam vocant; et cum superiori nomine 'congelatum' significetur, hoc 'mare mortuum' designatum.

AMAZONIUM mare volunt quidam eam Euxini maris partem, que olim ab Amazonibus, contermina Colchis seu Heniochis, occupata est, cui imminens aiunt Themiscurum fuisse oppidum et Amazonia castra. Alii Chalybum nomine signatum hoc litus volunt et a Tabarenis finitum, quos inter et Chalybes, secundum alios, Amazonium continetur.

AMBRACHIUS sinus in Epyro est, Adriatici maris pars, seu potius eidem conterminus, ab Ambrachia civitate cui subiacet denominatus. Hic faucibus non amplius .M. passum apertis amplissimum suscipit mare. Cuius in circuitu Actium, Argi, Amphilochis et ipsa Ambrachia, olim Eaddarum regia et posthac Pyrri regis, Butroton montesque Cerauni sunt, quibus terminatur.

ARABICUM mare duplex: in Mediterraneo parvi tractus unum est, aliud vero apud Rubri maris litus extenditur spacio amphori. Quod in Mediterraneo est a Pelusio Egyptiorum oppido sumit initiuin et in orientem tendens et demum se versus Syriacum litus flectens a Palestinis populis terminatur, Azotum habens portum mercium suarum emporium. Quod autem Rubro imminet mari eam bicipitis Rubri maris partem suo ascribit nomini que occiduo proximior est, et ex opposito ab Egyptiis occupata; et inde, se in eoum vertens sinum qui a Persis denominatum est, omne litus occupat usque in profundiorem eius progressum, cum quidquid terre hos inter duos sinus est Arabia nuncupetur, cinnami, thuris aliormnque odoramentorum feracissima. Ex qua Sabei maximam hostioque sinus propinquiorem partem incolunt, habentem ab ea plaga que intrantibus dextra est urbes claras, utpote Charram, Arabiam et Gadanum. Ex altera vero sunt ab extremo incipientes sinu Beronices inter Hieropoliticum et Strobilum. Deinde inter promontoria Meronenon et Collaca Philoteris est et Piomalis et ulterius Arsinoe atque alia Beronices, post quam ea silva est que hebenum odoresque gignit. Inde ultra fluvium manufactum aliquantisper deserta, infestantibus feris, loca, cuius tamen partem Panchai incolunt et Ophiophagi, a comedendis serpentibus nominati. Fuere insuper et Pygmei propinqui, contra grues olim pro frugibus dimicantes. Inde promontorium est Arabicum, sinum dirimens ab Ethiopico Occeano. Plures preterea in hoc sinu sunt insule, sed inter ceteras que Sitegiris dicitur, clarior eo quod ibi sepulchrum sit Eritre regis a quo et sinus a Grecis Eritretalasson appellatur, idest mare Eritre. Hunc sinum Arabicum non nunquam in Mediterraneum usque mare deducere alveo manufacto Egyptii cogitavere reges, et territi ne aquarum multitudo oppleret omnia desisterunt.

ASYATICUM mare et hoe duplex est. Id nanque unum quod a Mediterraneo alluitur Asya pelago, reliquum quod ab Occeano. Et quoniam multa maria continet, unumquodque de quibus, ut ordo sumptus prestabit, sigillatim dicemus, nominatim per ea discurrisse suffidat. Incipit ergo in Mediterraneo sinu Asyatici maris terminus et a Canopo Nyli hostio Cyrenis contermino, ubi et Egyptium mare, inde Arabicum de quo proxime dictum est, inde Syriacum, cui Cilicum sequitur, et hinc Pamphylium, et Lycium demum atque Ycareum et Yonium; inde Eolium seu Mysim, et post hec Hellespontum atque Propontidem; inde Bosphorum Thracium et Paphlagonium littus, cui et iuncti Chalybes, quos Amazonium sequitur mare, et inde Tabarenum et Colchium atque Bosphorum Chimericum hostio Tanais iunctum, ubi post incipit Europa. Nomina autem quibus signatur Asyaticus Occeanus pauca apud nos sunt. Nam ab Ethiopico Occeano qui Afer est Yndicus incipit, omnem fere usque in orientem oram, sub diversis tamen vocabulis, occupans. Ibi Eous est Occeanus. Inde inter Tabum promontorium quod Taurus extollit et Tabim montem Sericus est Occeanus, inde Caspius, sinum intromictens ad Scythas atque Hyrcanos. Post hunc Hyperboreus sub aquilonari fere cardine et Scythico iunctus subsequitur, ubi finis est Asyatici litoris et Europici principium.

ATLANTICUM mare Affricani pars est, hinc Mediterraneum, inde Occeanum occupans nomine. Nam in Mediterraneo a Muluca fluvio, qui Mauros separat a Numidis, incipiens in occiduum tendit, magnum portum, Rusicadam oppidum, montes quibus Septem Fratres nomen est, et inde Abylam montem e Calpe Hispano opinione veteri separatum alluit. Hic Occeanum intrans Tinge, oppidum Anthei, habet in litore et Ampelusia promontorium, apud quod finis est illi, cum post illud Ethiopum Esperium subsequatur mare. Atlanticum autem denominatum est ab Atlante monte ingenti ei supereminente.

AUSONIUM mare Tyrrheni maris pars est, ab Ausoniis populis, qui iam dudum inter Campaniam Latiumque (ut placet aliquibus) sedes habuere, nuncupatum.

AXENUM mare dicitur quod et Ponricum dicimus et Euxinum, sic a rudi trucique barbarie incolarum ante dictum. Quorum postquam advenarum commercio molliti sunt mores et habilior exteris lingua facta est, Euxinum dictum est. Et ideo ubi de Euxino scribetur infra que explicanda sunt latius apponentur.

BAIANUS sinus, pars Tyrreni maris, parvus est, a loci amenitate atque medicorum fondum salubritate famosus. Apud eum quippe Romana fundebatur lascivia, testantibus adhuc edificiorum vestigiis. A Puteolis et Miseno terminatur in litore, Sibylle atque Apollinis Euboici oratoria habens, ab ipsis Baiis, quondam speciosissima villa, nuncupatus.

BALEARICUM mare circa Baleares Mediterranei maris insulas est, in conspectu Terraconensis Hispanie, ab ipsis Balearibus nominatum. Hodie vero non Baleares sed, cum due sint, maior Maiorica, minor Minorica nuncupantur. A tergo quidem Numidico iungitur mari, cum ad orientem Cyrneum seu Corsicum habeat, et Hispanum similiter ab occasu.

BASILICUS sinus Ycarei maris est inter lasum sinum et Yonium mare.

BOSPHORUM CHIMERICUM est pars Ponti, a Chimericis populis incolentibus denominatum. Hoc a Tanai circa principium Europe est. In quo Murmecion, Panticapeon, Theodosia et Hermisium oppida sunt Chimerica.

BOSPHORUM THRACIUM mare est, Pontici maris pars, in Europa situm, ab ea Thracie parte denominatum que fronte una extenditur in Euxinum usque. Occupat quidem artissimum Euxini maris gressum, et in eo Byzantium est.

BRITANNICUM Occeanum in circium vergit, ab ingenti insula Britannia denominatum, Gallico, Hiberno Hispanoque conterminum. In eo autem piscantur pro perlis incole, ut fertur.

BUBAESIUS sinus est maris Ycarii Scoeno sinu Tetraticoque conterminus.

CAPHAREUM mare Egei maris pars est, a Caphareo monte Euboee denominatum, naufragio Grecorum a Troia redeuntium et Naupli perfidia insigne.

CALOS LIMEN sinus est Pontici maris, sic a Grecis denominatus quia portuosus sit, quod invenire raro contingit in Ponto. Hic tamen inter duo. Europe promontoria clauditur, quorum aliud Criu Metopon, aliud vero Parthenion appellatur.

CARCINITES sinus est Euxini maris, habens a Tateris inicium, in quo est urbs Carcine a qua denominatus, quam urbem Gerrhos et Ypacares, e diversis regionibus flumina venientia et uno effluentia hostio, attingunt.

CARPATIUM mare dictum a Carpato insula Mediterranei maris Egypto propinqua, cui Proteus senex aliquando rex fuit, qui et Egyptiis imperavit, vates antiquus atque permaximus, quem Neptuni gregis custodem finxere poete, aientes illum apud Carpatium illos servare.

CASPIUM duplex esse mare comperio: aliud in mediterraneis nullo communicans mari, aliud vero ab Occeano procedens haud longe ab Occeano Scythico, et Scythas Hyrcanosque descindens. Arbitror enim scriptorum incuria ex uno duo facta sint. Sane ne ipse de duobus unum velle facere videar, de utroque que sunt comperta sub brevitate describam. Primum quidem moderni qui nostro evo Scythica peragravere regna dicunt Caspium mare inter Hyrcanos Caspiosque montes immensum occupare spadum nec ullum habere exitum aut introitum, sed ex maximis que in eo concurrunt fluminibus factum et in modum lacus redactum: esto ambitus sit immensi, verum tamen pedibus circumiri posse et eius litora Caspii incolunt et Hyrcani. De reliquo sic veteres reliquere: dicunt enim hoc, scilicet mare Caspium, ex Occeano Hyperborico ore angusto et more fluminis terras intrare, et, ubi longo freto diu sese tulit, amplissimum occupat spacium, se deinde in tres pregrandes sinus diffundens, quorum is qui intranti oppositus est vocari dicunt Hyrcanum, qui ad dextram Scythicum, qui autem ad sinistram Caspium, eum reliquorum etiam nomina suo nomine occupare, et sevum asserunt atque importuosum mare et undique turbini et procellis expositum; a dextris autem introeuntibus Scythas nomades litus incolere, ad Caspium sinum Caspios et Amazonas quas Sauromatidas vocant, ad Hyrcanum autem Albanos, Mochos et Hyrcanos, ad Scythicum Amerdos et Pesticos, ed ad fretum Debrices; multos aientes insuper atque pregrandes amnes in eos effundi sinus. Que autem ex his opinionibus vera sit diligentioribus scrutari permittam, cum ab antiquis fidem amovere non audeam et modernis de visu testantibus negare non possim.

CIUCUM mare a Cilicia Asye provincia, cuius in conspectu est, denominatur, se contra Cyprum insulam habens. Est enim initium huic apud Amanum montem Ciliciam a Syria dividentem, finem autem Anemurium facit promontorium, quod et Pamphylici maris initium est. Cuius in ora memoranda sunt quedam. Nam ante alia sinus est Issicus, ab Isso olim inclita civitate denominatus. Hinc Hammodes promontorium, inter Pyramum Cydnumque flumina in mare procurrens; Tarsus inde, Cilicie totius metropolis, paulo semota a litore est, hinc Soloe, que postea Pompeiopolis nominata, sequitur et Corytos, specu memorabili insignis, deinde Sarpedon promontorium aliquando Sarpedonis regni finis, post quod Ceiandaris atque Natidos Samiorum colonie sunt, inde Anemurium promontorium, quod diximus mari finem ponere Cilico.

CIMBRICUM Occeanum sub arctoo dicunt a promontorio Cimbrico terminatum, atque ab ipsis Cimbris circum incolentibus populis nominatum.

CYRNEUM mare Tusci maris pars est, ab insula Cyrne, que postea Corsica, a muliere Ligustina que illam primo incoluit, dicta, denominatum est.

CODANUS sinus est Occeani ingens ultra hostium Albis fluminis, in septentrionem patulus, magnis parvisque insulis plenus.

COLCHIUM mare in Ponto dicitur quicquid maris litori Colchorum adiacet, ab Amazonibus, seu secundum alios ab Heniochis ab austro terminatum, ab aquilone autem Chimerico Bosphoro.

CORINTHIUS sinus Yonii maris pars est. Nam ex adverso Cephalanie, Iacintho, Dulichie atque Itachie insulis parvo hostio more freti in Patras et Naupactum penetrans usque ad Isthmon montem, cui Corinthus insidet civitas et qui illud ab Egeo tenui separat spado, tenditur, ab Etolis Peloponnesum separans, oppida habens litori Peloponnesiaco insidentia Egionem, Egiram, Olyros et Scironem, contra autem Pagem, Creusim, Anticyram, Eanthiam, Chirram atque Calydonam Tydei patriam, et Evenos. Qui quidem sinus Phion alio nomine nuncupatur.

CRETICUM mare a Creta insula nomen habet, multa contingens maria. Nam ab orto sole Carpathium, a vulturno Ycareum Lyciumque, a septentrione Egeum, ab occiduo Yonium, ab austro Affricum Egyptiumque. Verum, quod memorabilius est, hec insula medio in mari posita habet eos confines quos alteri nulli contigit habuisse. Nam, si recte consideremus, recte in confinio trium orbis partium posita est. Habet enim ab oriente Asyaticum mare, ab austro et occiduo Affricum, ab occiduo et aquilone Europum, ex quo patet eam orbis esse umbilicum, promontoriis et centum olim urbibus inclitam.

EGEUM mare insularum eque et regnorum atque virorum illustrium et mirandarum rerum plenum fuit, hodie vero torpet turpi servitio obnoxium. Eius nominis ante alia duplex redditur causa. Alii volunt a scopulo inter Tenedum et Chium insulas surgente et effigiem capre, quam Greci "egan" vocant, habente, et ideo Egeus dicitur, denominatum. Alii vero altius sentiunt et ab Egeo Athenarum rege et patre Thesei, eo quod eum mortuum apud Cretam crediderit et ob id se precipitem e specula in mare dederit, nuncupatum dicunt. Incipit autem apud Eleum Hellespontiaci maris finem, et in occiduum veniens Massusianum inundat, qui latus alterum alluit Chersonesi a iugo Phacie vallis inclusus, Melas cognominatus a nomine fluvii quem suscipit; inde Thraciam alluens usque Pallenem, ubi litus Macedonum incipit, ex quo sinus ingens usque Thessalonicam in arctoum effunditur, et a dextris Thessalos alluens et Sapiadem promontorium et Demetriadem sinum facit, inde Pagaseum, cum iam in meridiem aliquandiu litora iam dictorum peragraverit contingendo. Post autem Pagaseum Maliacum facit sinum et Opuntium, inde oppidis nobilibus multis perfusis in promontorium venit Sunium et hinc Pireum Atheniensium portum et Scironia saxa atque Megarensium tractum et Isthmon alluit, tendens in meridiem usque Maleam, et in eurum sese flectens Affricum mare dimictit ab austro et in Creticum atque Rhodium usque progreditur. Ast inde in aquilonem volvitur, et Ycareum, Yonium Eoliumque contingens mare finem facit unde ceperat, apud Eleum. Hoc moderni Agios Pelagum vocant.

EGYPTIUM mare Asyatici pars est, incipiens a valle Catabathmon Cyrenaicam provinciam ab Egypto separante, ubi hostium Nyli unum, quod Canopon a gubernatore navis Menelai ibidem sepulto appellatum, et in litore Alexandria ingens civitas atque clara Pharoque iuncta, et tendit usque Pelusium, quod, Arabis conterminum, finem facit Egypto, habens ex opposito Cyprum.

HELLESPONTUM mare in confinio Troadis ab Asya separat Europam, testimonium servans superbie Xerxis qui ab Abido in Sextum illi oppositum oppidum, Leandri amore clarum, pontem stravit et exercitum omnem siccis pedibus in Europam ex Asya introduxit. Cuius antequam litora describantur nominis causa apponenda. Helles enim Athamantis filia cum Phrixo fratre insidias fugiens novercales aureo vecta ariete infortunio suo has in undas cecidit, et absorta de se nomen dedit undis perpetuum, ut quod Pontum dicebatur ante diceretur postea Hellespontum. Habet igitur mare istud initium a Ritheo litore, ubi Aiacis sepulchrum, et in se continet Bithinios et Mariandineos, et in Europam Chersonesum; eique finem facit Propontidis sequentis initium.

EOUS Occeanus is sic vocatur qui recte sub oriente sole equinoctii tempore conspicitur, sic dictus eo quod 'eoos' grece, 'splendor' latine dicatur, sub quo primo terris adveniente ipse est. In eum Gangem effluit fluvius.

EOLIUM mare aliqui putant apud Eolidas insulas Sycilie in conspectu iacentes, quod et sic forsan ab eis aliquando vocitatum est. Verum, de quo nunc agitur, Asyatico litori adiacet, incipiens fere a Thermodonte amne et Leucade civitate Yonie, ab Eoliis denominatum postquam, pulsis veteribus colonis, oras ipsi habitavere, cum ante Mysium diceretur. Prima quidem huic mari civitas imminens Myrina est, a Myrino conditore vocata, inde Cymen Pelopis opus et Caici fluminis hostia et Cyna civitas, a qua in radices Yde montis facile pervenitur, apud quas maris huius finis est et initium Troadis.

ERITRETALASSON mare Rubrum est, de quo pauca supra, ubi de Arabico sinu, et infra plura, ubi de Rubro mari dicetur; et ideo nomen hoc, quod latine sonat 'mare Eritrei', apposuisse sufficiat.

HESPERIUM mare Ethiopici Occeani pars est, ab Hesperidis virginibus denominatum. Nam (ut aliquibus placet) ultra Atlanticum Occeanum insule quedam sunt euripis distincte et a continenti modicum separate, in quibus aiunt aliqui habitasse Gorgonas. Alii vero Hesperidum domos illas fuisse asserunt. Possibile tamen aut ex pluribus aliquas illis et reliquas aliis contigisse, vel easdem successive habitasse Hesperidas et Gorgones; Hesperidis plus fama favet, et quod Ethiopes etiam econtra habitantes vocantur Hesperidi. In his poete finxerunt aurea mala et pervigilem serpentem, eaque ab Hercule capta: reges quidem fuere preciosa habentes vellera. Incipit autem mare hoc ab Ampelusia promontorio, ubi Atlantici finis. Alii vero dicunt ab Hesperu Cera promontorio. Quantum autem versus Eurum extendatur invenisse non memini.

ETHIOPICUS Occeanus longo sub fervido sole tractu protrahitur, nec ab aliquo satis plene cognitus. Nos autem que illi sint litora ut accepimus breviter exponemus. Incipit ergo ab eo promontorio quod supra Arabicum finire sinum diximus. Cuius ora quam citius soli fecunditas et celi fervor habitare permictit Macrobios habet populos, sic denominatos eo quod vite spadum fere medium ultra alios mortales productum in longum, quorum pars, eo quod ab Egypto venerit, Automales dicti sunt, forma prestantes et moribus, regem sibi pulchritudine et viribus potiorem eligentes, es quam aurum preciosius arbitrantes. Infestantur tamen a beluis nobis incognitis plurimum. Tandem in occiduum euntibus solitudines vaste, precisi montes ripeque potius quam litus reperiuntur, quibus deficientibus muti inveniuntur populi, quibus pro eloquio nutus est, aliique adeo deformes et ab humanis ritibus alieni ut potius recitasse fabulosum quam credibile videatur. Sunt insuper et alii, quibus ignis adeo ignotus est ut primo dum viderint tanquam palcherrimum quid amplectantur ultroque sinu imponant suo donec ustione vexati desistant. Super hos grandis est insula, in qua feminas tantum esse veteres tradidere, hirsutas corpore toto et, quod incredibile est, sine maribus sua tantum sponte fecundas, efferatis viventes moribus, adeo fortes ut vix possent vinculis detineri. Has ultra mons altissimus est et adeo iam a nostris cognitus ut Peon nominetur a Grecis, quem aiunt ignibus flagrare perpetuis et, quod ridiculum videbitur, asserunt ultra montem longo tractu virere colles in littore, ex quibus patentes campi longe magis videntur quam sufficiat intuitu visus. Et quia nec in campis nec in collibus habitatio ulla est nec aliquid culti aut humanum vestigium cernitur, et per diem solitudinem atque silentium ingens, nocte vero ignes per totum crebri et cymbalorum atque tympanorum tinnitus et tibiarum sonus maior quam qui ab hominibus fit auditur, creditum est Panum Satyrorum opus. Hinc rursus Ethiopes incipiunt apparere, sed pauperes et iam dictis forma minores et inculti, Hesperides cognominati, in quorum finibus sunt qui velint Nyli fontem esse. Hos contra dicunt insulas esse Gorgadas, olim Gorgonum seu Hesperidum domos. Hi tamen ab Hesperu Cera promontorio terminantur, et frons incipit in occiduum recte conversa, in qua Ethiopico iungitur Atlanticus Occeanus. Huis frontis partem primam Ethiopes tenent, que sequitur exusta et harenis obducta et a serpentibus occupata est, cuius in conspectu aiunt aliqui insulas esse quas Hesperidas dicimus. In continenti vero ab harenis montem exurgere tante altitudinis ut celum etiam penetrare videatur traditum est, cui ex opposito Fortunatas insulas asserunt. Solitudini autem dicte proximi sequuntur Simantopodes et inflexi lentis cruribus, qui potius serpere quam progredi arbitrantur, deinde Pharusi, post quos letiores apparent agri, quos inter Terote, Berini ac Ebores habitant et Zegritarum, Getulorumque vagantium opera cognoscuntur, quibus Atlanticus iungitur Occeanus finem faciens Ethiopico.

EUBOICUM mare in Mediterraneo duplex est: aliud in Egeo, aliud in Campano seu Tusco mari. Quod in Egeo, Euboee adiacet insule, a qua denominatum est; quod autem in Tusco, Cumarum Baiarumque alluit oram, ab Euboicis advenis et Cumarum conditoribus nuncupatum.

EURIPUS maris est sinus in Egeo inter Euboeam insulam et Boetiam seu Phocidem in longum artumque productus, quem aiunt aliqui septies inter diem et noctem statutis horis reciprocas agere vices, et ideo infidum esse carinis. Verum qui fide digniores sunt dicunt hunc inter altissimos montes tam continentis quam insule nunc huc nunc illuc assiduis et impetuosis ventibus ac montibus propriis adeo temere rapi ut non nunquam ex altissimo monte videatur deici preceps, et in flexuosis revolutus procellis tam vasto absque intermissione agitatur impulsu ut nulla in eo navigiis statio tuta sit. Volunt tamen non nulli hoc nomen Euripus, quod 'tempestuosus' sonat, alicuius maris in singularitate non esse, sed omnium ob artum meatum impetum acrius facientium, ut et fretum est. Sane quia hic sinus impetuosior ceteris extimatur nomen in singularitate sibi hoc per excellentiam occupavit.

EUXINUM mare est quod vulgatiori vocabulo Pontum dicimus, ab Eusio fluvio qui in eo effluit, ut quibusdam placet, denominatum, cum ante vocaretur Axenum, ut supra dictum est. Hoc extremum Mediterranei maris totum in aquilonem vulturnumque recedens maximi ambitus est et artissimo hostio per Bosphorum Tracium immissum atrox atque nebulosum et raris stationibus nautis gratum nec molli et harenoso litore sicut reliqua circumdatum, aquilonibus patulum omne et ob modicam aquarum altitudinem fluctuosum fervensque et non nunquam cogente gelu condensatum est. Hoc intrantibus habet a dextris Calcedonem civitatem ab Archia Megarensium principe conditam, inde Mariandineos cum specu Acherusia per quem Herculem Cerberum ad superos traxisse credebant, et inde Paphlagonum litora, Calybes et Amazonia castra, Tabarenos et inde Mossinos, per omne corpus notis insignes, ac post hos Macrocephalos, Discaros Buxedosque trapetis et cera cognitos. Hinc Colchos, ubi Phasis fluvius et Frixi templum cum luco et in Heniocorum finibus Dioschorias a Castore et Polluce conditam civitatem. Inde Sintos et Bosphorum Chimericum, Tanais hostium, Meoticas Paludes Asye finem et initium Europe. Ast hinc sinum Calos Limen, Certonem oppidum, ut fertur, a Diana conditum et specum Nympheum, sinum Carcinitem, Boristenis hostium, Callipidas Hystrosque et Hystri hostia septem. Ac inde Thraces in oram usque Euxini penetrantes, apud quos proximam hostio Hystri Hystropolim. Inde portum Cariam et promontorium Pristrim et Bizonis motu terre lapsi vestigium, Portum Crinos, Dionysopolim, Messembriam, Anchialos magnamque Apolloniam, Tymniam promontorium, ubi Helmydesonem, Philias et Phinopolim Bosphoro Thracio iunctam, apud quem immicti Euxinum a Mediterraneo certissitum est. Sunt preterea qui dicant huius aquas fere dulces esse ratione ingentium fluviorum in illum continue evomentium.

PHARUS nomen est maris ubicunque, facta quocunque casu divisione, furens incidit, utputa inter Ytaliam et Syciliam, quas quidam existimant olim fuisse coniunctas et terremotu postea separatas, a qua separatione id mare quod medium inter eas impetu fertur Pharus dicitur. Nam 'pharos' grece latine 'divisio' sonat. Verum hoc nomen Sycilie Pharus pre ceteris servavit, seu quia manifestior fuit divisio, seu quia notior Grecis atque Latinis. Huic supereminent ab Ytalia Rhegium et a Sycilia Messana civitas inclita.

PHENICEUM mare Syriaci maris pars est, a Phenicibus litus illud incolentibus dictum, a meridie Arabum habens, ab arctoo autem Cilicum et in conspectu Cypricum.

PHION mare (sic enim ab antiquis nominatum) est quod Corinthium diximus.

FRETUM mare, et hoc potius generale est nomen unicuique mari per artos meatus transeunti, ut de euripo diximus, quam recte proprium alicuius: et ideo, nisi apponatur quod velis, de quo dixeris non intelligetur, utputa fretum Bosphoranum vel Syculum, et sic de ceteris.

GADITANUM mare a Gade insula extremi occidentis nomen accepit, olim a Phenicibus habitata, ultra promontorium Calpem.

GALILEE mare lacus est, ut supra scripsimus, sed sic more suo a Iudeis, qui omnes aquarum congregationes maria vocant, denominatus.

GALLICUM mare duplex est: aliud inter Hispanum spatiatur et Tuscum, aliud inter Hispanum et Germanicum Occeanum. Quod autem inter Tuscum et Hispanum a non nullis pars Tusci creditur. Denominatum autem est ab adiacente Gallia Bracata seu Narbonensi, habens secundum quosdam a Monico Ligustinorum promontorio initium, et sic prima eius in litore civitas est Nicea, que Alpibus subiacet. Alii volunt quod huius initium sit ab hostio Vari fluminis, vetusto Ytalie termino. Sed non refert: non sumus empturi nunc, ut acrem questionem de terminis faciamus. Cum igitur in progressu habeat Lacedonem, Massiliensium portum, et ipsam Massiliam, a Phocensibus olim conditam, et hostia Rodani et ulterius Beterras et litus cui Leucata nomen et ora Sordonum, vicum Cliberre, magne quondam civitatis atque opulentissime vestigium tenue, et inter promontoria Pirenei sinum Salsum, apud Cervariam finem sumit, ubi Hispaniensis initium. Aliud autem in Britannicum mare versum et Pirenei promontorio principium faciens et in arctoum tendens habet inter alia Garunne fluminis hostium, Santones populos et Ossismos Morinosque usque ad Rheni fluminis hostium, apud quod Germanicus incipit Occeanus.

GERMANICUS Occeanus ab hostio Rheni incipiens longo tractu usque ad Codanum protenditur sinum, gelido sub celo fere litora habens incognita, quorum susceptus gremio nusquam late patet insulis pluribus non longe distantibus. Circa eum tamen sunt Imbri et Tautoni et, qui ultimi Germanie sunt, Hermiones iuncti Sarmatis, nec desunt qui velint ad Cimbros usque protendi.

IASUS sinus est Ycarei maris ab Halicarnasso Carie tendens in Yonium, cuius initium a Neapoli est Carie civitate, finis vero Basilici sinus initium; et in eo Barcilos civitas est.

YCAREUM mare Asyatici maris pars est a Telmeso, Lyciorum civitate que Lycium finit, incipiens et inde post Pedalionem et Cytriam promontoria Caunum habet oppidum secus amnem Galbiam, et inde Halicarnassum Mauseoli regis tumulo insignem, et in progressu sinus Thiminam, Scoenum et Bubesium et Crudum oppidum in cornu pene insule et sinum Tetraticum, et ultra Leuce litus Miridos et Neapolim, sinum Iasum atque Basilicum, qui Yonie iunctus Ycareo finem facit. Quod a Caria, addita Y, denominatum puto.

YCAREUM mare aliud a superiori nullis cogitur litoribus, quin imo inter Sardum mare et Syculum esse dicunt, sic a casu Ycari cum Dedalo patri fugientis dictum. Hoc alii volunt inter Creticum et Syculum esse.

ILLYRICUM mare pars est Adriatici, esto et Adriaticum totum etiam vocetur Illyricum, nam Illyrium a quo denominatum est perseverat usque Tergestum. De hoc supra, ubi de Adriatico, dictum est.

YNDICUM mare permaximum est, et satis patet unde denominatum. Creditur quidem tantum progredi ut .LX. dierum noctiumque tensis velis assidue navigationi sufficiat. Incipit autem sub vulturno vel quasi ab eo promontorio apud quod Sericum terminatur, et ab inde ad Gangis hostium usque Palibrotos habet populos. Ex adverso autem hostii Gangis insulam esse dicunt cui nomen Argyre, argenteum solum habentem. Preterea et Taprobane ingens insula hoc in mari est dives et a pluribus possessa populis, et hinc prope sunt ea hostia que Solis appellantur, adeo habitationi adversa ut ingressos circunfusi aeris estus confestim exanimet. Equidem non forsan absurdum Paradisi deliciarum ibidem ingressum fore. Inde dicunt quod a Iolide usque Cudum recta sint litora et in orientem spectantia, eaque incoli a timidis effeminatisque populis, verum marinis opibus affatim ditibus. Post hos promontorium Tamum esse dicunt, at eius in conspectu insulam Chrysem nuncupatam, adeo auri abundantem ut habere dicatur aureum pavimentum; a Tamo vero, a quo flecti tellus incipit in meridiem, usque ad Rubri maris hostium desertam omnino a fervoribus asserunt regionem. Sed alii aliter. Nam ab hostio Gangis in Rubrum mare venientibus compertum aiunt primo per litus Aboridonem regionem et Nicedosiorum civitatem et Barbari fluminis hostia et Morites populos quos penes Alexander Macedo condidit civitatem et Macrosios incolas introduxit. Post hos vero asperam atque sterilem inveniri regionem dicunt, palmas tamen alentem et homines omnino incultos et mapalia concis tegentes piscium et intonsis unguibus ac piscium aut beluarum coriis corpora vestientes et bestiali ritu crudas mandentes carnes habentem. Ast post istos Cedrosiam reperiri provinciam fertilem rerum omnium humano usui opportunarum, et inde Tamandam et post hanc Sagaram a Persis hominibus cultam, qui quidem Perse Rubro mari propinqui sunt, cuius in hostio Yndici maris finis est.

INFERUM mare Tuscum est: sic enim illud persepe veteres per respectum ad Adriaticum, quod superius est, vocavere.

YONIUM mare Asyatici maris pars est et ab Yonia provincia cui adiacet nuncupatum. Incipit enim a fine sinus Basilici, quem Ycarei maris ultimum diximus, et primo a Posideo promontorio oraculum cingente Apollinis, cui olim cognomen Bramacii et postea Didymi fuit, protenditur. Miletus inde urbs, Thaletis astrologi patria, Menandri hostium et Latinius mons clarus Endimionis fabula reperitur, et post hunc Gesi fluminis hostium, Panionium regio, Phygeta atque Ephesus, clarissima templo Diane ab Amazoniis consecratum, inde Cayster amnis, Libedros et Clarii Apollinis fanum a Mantho Tiresie filia conditum, et post Ephigonos Colophon, Mopsi Manthonis filii opus. Inde Smirneus sinus, Othos et Clazonie, Thermodontis fluminis exitus, et Leuca civitas atque Crisionea finem mari Yonio faciens Eoliisque initium.

YONIUM mare aliud a superiori a promontorio Malee sumit initium, circa quod terminatur Egeum. Inde Laconicam alluit omnem et Maleam usque Tenaron promontorium, et post Acritam et Icthim promontoria atque Asineum sinum, et inde litora que incolunt Chelonates et Taraxi, quos inter Cyllene, Mercurii nativitate celebris, habetur; inde Corinthium sinum et Epyri regionem cum Ambrachio litore usque montes Ceraunos, a quibus finitur, habens a circio Adriaticum, ab occiduo Syculum, a meridie Affricum, ab oriente Creticum mare. Yonium autem nominatum aiunt a Yonio vetustissimo atque inclito rege, de quo preter nomen nil aliud legisse memini.

YPERBOREUS Occeanus Asyatici litoris sub arctoo primus est, ubi non sol quotidie, sed, a verno equinoctio usque ad autumnale ibidem continue perseverans, reliquum anni regionem illam nocti perpetue derelinquit. Aiunt hic ab Yperboreis cultoribus nominatus quos iustissimos esse dicunt et angustam sed apricam terram habere et diutius vivere quam reliqui mortales faciant. Quod ego miror plurimum, unde tam repente mite illis oriatur celum: sed de hoc videant alii. Is autem versus vulturnum a Caspio terminatur Occeano, ut quidam dicunt. Ego autem eum habere a circio Cimbrorum et a vulturno Scytharum Occeanum arbitror. Eius autem in litore nil memoratu dignum dicunt.

HIPPONENSIS sinus Affrici maris pars est a Candido etApollinis promontoriis factus et ab Hippone Diarycto denominatus.

HYRCANUS sinus pars Caspii maris est, de quo quia ubi de Caspio scripsimus dictum est ordini tantum apposuisse satis est.

HISPANUM mare diffusissimi circuitus est, et cum in Mediterraneo incipiat desinit in Gallico Occeanci. A Cervaria igitur incipiens, ubi Gallici maris finem diximus, Emporia Phocensium alluit et Iovis montem in quo Hannibalis Scale atque Terraconem Scipionum opus, Betulum, Barcinum et opulentissimam maritimarum urbium Tulcim, Valentiam et Saguntum, et inde Cartaginem Spartanam, Urgitanum sinum et Malacam et Calpim contingens exit in Occeanum, ubi primo Cartesium implens sinum et ad Iunonis promontorium veniens, terris cedentibus, in litora flectitur occiduum spectantia recte et sic fretum egressus Gadem alluit insulam et Cepionis monumentum, scopulo potius quam insule positum, Betis hostia et inde Lusitaniam ultra Anam fluvium in tribus promontoriis distinctam, ultra quam, retrahente se solo, in eurum flectitur et effunditur longe lateque Occeanus, infundens veteres Turaulos et oppida Turdulorum et flumen Mundam suscipiens et inde Durium a quo, longo tamen tractu, usque ad promontorium Celticum Celtas alluit. Inde ad Scythicum continuo observatur litore, infundens Artabros et Ianasos et post hos Astures, quorum in litore tres sunt are quas Sestianas vocant incole, pene in insula sedentes et Augusto Cesari sacre. Deinde, se coartante Hispania, Cantabros irrigat et inde Vardulos Pirenei promontorio iunctos, quos penes Hispaniensis finitur Occeanus et Gallicus incipit.

ISSICUS sinus in mari est Cilico, sic denominatus ab Isso olim celeberrima civitate. Est enim inter Amanum montem et Hammodem promontorium.

LACONICUM mare Egei pars est et Yonii: Egei a Scylleo promontorio Acaie, ubi eius initium est, usque ad promontorium Maleum; Yonii autem a Maleo usque ad Tenaron, ubi finis. Lacoriicum autem a regione quam alluit dicitur, in qua Lacedemon est.

LATURUS sinus est in mari Numidico inter Avisam castellum et Sardabalem fluvium, citra commune gentis regie monumentum.

LIBYCUM mare inter Affricum atque Egyptium est, Cyrenaice provincie adiacens, et ideo a non nullis Cyrenaicum nuncupatur. Incipit quidem ab Aris Philenorum apud quas Affrici finis est. Habet promontoria Zephirium et Naustathmos et Paretonium portum, et inde Catabathmos devexa vallis est, cuius in confinio maris huius est finis et Egyptiaci principium. Libycum autem dictum a Libya, cuius pars Cyrene est.

LIBURNICUM mare Adriatici pars est, a Liburnis Illyriis denominatum, quos hodie Sclavos dicunt.

LYCIUM mare Asyatici pars est, a Lycia provincia cui adiacet denominatum. Incipit autem a Phaseli Pamphylie civitate, quam penes Pamphylii maris est finis, a qua sequitur Cariam eunti Side portus et Tauri promontorium ingens et inde Limyra flumen et civitas et Patara cum Apollinis delubro atque oraculo fide Delphico simili, post autem mons Gradus et Telmesos civitas que finem mari facit huic et Ycareo prestat initium.

LIGUSTINUM mare Tusci maris pars est, a Liguria provincia cui adiacet denominatum. Hoc initium sumere quidam volunt ab hostio Arni fluminis, ut Pisarum civitas media Ligurun sit et Tuscorum reliqua. Alii vero dicunt quod ab hostio Macre fluminis Lune civitati propinquo initietur, quod verius creditum, ex quo et Corni scopulo procedens Veneris Portum facit radicesque montium optimi vini feracium alluens, Genua insigni civitate relicta, extenditur ad Sabatiam seu Saonam et Albingaunum et Vintimilium atque Monichi promontorium, quod penes secundum quosdam maris huius est finis. Sed addunt aliqui Niceam civitatem et quod litoris est usque ad hostium Vari fluminis, quod Ytalie pariter et Ligustini maris terminum dicunt.

MARE aquarum maximarum generale nomen est, singulare autem eius que Occeani tantum est, et ideo mare dictum quod sit amarum salsedine nimia, et ideo si absolute mare dixeris pro totius aque elemento, scilicet Occeano, sumetur, tunc autem pro parte cum cognomen apponitur.

MALIACUS sinus Egei maris pars est inter sinum Pagaseum et Opuntium.

MAURUM mare et Mediterranei partem occupat et occidentalis Occeani. Nam ab Hesperu Cera promontorio, quod Occeani Hesperidum finis est, incipiens, usque ad Mulucam fluvium, qui in Mediterraneo a Mauritania Numidiam separat, tractum ducit, quod quidem et Atlanticum dicitur et ideo satis sit quod supra de Atlantico dictum est. Maurum tamen seu Mauritanum dictum est a Mauritania cui adiacet.

MACEDONICUM mare Egei non minima pars est, a Macedonia denominatum. Quod quidem incipit a Pallene monte qui Tracie finem facit et, ut quibusdam placet, extenditur usque Megaram, quo Isthmos interpositus misceri Egeum Yonio non permictit. Cuius litora civitatibus signantur innumeris, inter quas clarissima Pelles, tam Philippi patris quam Alexandri filii regia. Est preterea et flexus Megiyberneus inter promontoria Dirim et Panastreum et qui Copos dicitur portus, inde Toronis, Miscella et Megyberna civitates, post quas Canastreo promontorio propinqua Sena et Megyberneus in medio, qua dat gremium terra, longis in altum emissis lateribus, ingens inter maria sinus est. In eum Axius per Macedonas Thessalosque excurrit, ante quem Thessalonices et inter utrumque Cassandrea est. Inde Cindra, Aloros, Icaris; a Peno ad Sepida Corrutra, Melibea Castaneaque, a quibus usque Megaram Hellas appellatur Grecia, quam Macedonie partem (ut supra diximus) quidam arbitrari videntur: et si sic concedatur a Sapiade promontorio per Demetriam et Balon et Ptoleon et Echinon in Pagaseum devenit sinum, in quo urbs Pagasa et Sperchii amnis hostium. Inde Maliacus sinus et Opuntius, in quibus Laconum gloria adversus Persas Thermopyle, inde Oroes, Carpha Gnemides, Alope, Antedon Glauci, Larunne et Aulis Agamennonia, Marathon, insignium titulorum memorabilis, et Tamnis, in qua Amphyarai delubrum, Nemesis, Phoricos et Bauronia et promontorium Sunium; et ad meridiem se flectens terra Pireum Atheniensium portum fervido obiicit soli, inde Scironia saxa, et ultimo Megarensium tractum apud Isthmon terminatum, quo Macedonici maris finis est.

MEDITERRANEUM mare et id rudibus demonstrandum est. Est enim quicquid maris ab Abyla Mauritanie et Calpe Hispanie promontoriis, Herculis columnis, ab Occeano immissi habemus; eo Mediterraneum nuncupatum quia per medias effundatur terras, cum in circuitu stet Occeanus.

MEGYBERNEUS sinus Macedonici maris pars est, de quo paulo supra.

MYSIUM mare Asyatici particula est, cuius pars ab Eoliis incolis denominata supra descripta est, reliqua Troas dicitur a Troianis, tota Mysium a provincia cui adiacet, sic olim denominata. Incipit enim ab Yde montis radicibus et Cistenam, Adrymetionem, Austram et Cressam oppida in litore alluit, inde Antandrum et Gargara atque Assonam Etolorum coloniam et Acheon Limen, de quo supra, et Ritheum, quod penes huius maris finis est.

MYRTOUM mare apud promontorium Laconie Maleum parvum inter Egeum et Yonium est, sic a Myrtilo Mercurii filius dictum, qui cum esset Enomai regis Elidis aurigam et illi Hippodamia esset filia, cumque proceribus petentibus se aurigatus inibat certamen victosque morte mulctabat, contigit ut Pelops et peteret et iniret certamen clam corrupto Myrtilo auriga hoc pacto: si victorem faceret se, illi primum Hippodamie concubitum concessurum; qui, factis cereis axibus quadrigis eisque in cursu dissolutis, Pelopem fecit victorem. Qui cum posceret pactum, a Pelope in mare deiectus est, in quo moriens mari nomen perpetuum dereliquit.

MORMORUSA Occeanum sub septentrione vocatur a Cimbris, quibus proximus est. Quod idem sonat quod 'mortuum mare', eo quod ibidem cogente frigore congeletur.

MORTUUM mare Asfaltidem lacum nominari iam diximus supra, eo quod in eo nil vivum recipiatur.

MASSUSIANUS sinus in mari Thracio, quod Egei pars est, consitit, alterum Chersonesi latus occupans. Hic a iugo Phacie vallis includitur, et ex fluvio quem recipit Melas etiam nuncupatur. Duas in se urbes complectitur, Alopoconensum et, in altero Isthmi litoris latere positam, Cardiam; inde sequitur Enea ab Enea Troiano conditore denominata, cum iam finis fuerit huic sinui.

MAGNUM mare id dicitur vulgo quod nos et Euxinum et Axenum iam diximus. Quod ideo Magnum illud vocant eo quod inter ceteros Mediterranei maris sinus ipse sit maximus et semper in reliquum videtur effluere et non, ut alii sinus faciunt aliquando, suscipere, quod contingit propter inestimabilem aquarum copiam que in illud a plurimis maximis fluminibus funditur, que per artissimam faucem Bosphori Thracii in Mediterraneum impellitur cursu continuo; a quo ignari existimant reliquo mari aquas concedi omnes, non advertentes unde devenerunt tam huic mari quam reliquis.

NEPTUNUS cuiuscunque maris aut totius aliquando nomen est, cum eiusdem deitas poetica fictione ipsum mare aut maris designet potentiam. Nam de se Neptunus homo fuit et Iovis frater atque Plutonis; et cum paternum dividerent regnum, que circa maris oram erant in sortem devenere Neptuni, ex quo fabule locus assumptus est.

NUMIDICUM mare inter Mauritanum seu Atlanticum est et Affricum, a Numidia regione cui adiacet nuncupatum. Incipit autem a Muluca flumine et in orientem tendens habet in litore Ampsaci fluminis hostium et Cesaream, olim Iolam, Iube regis regiam; inde Cartinnam et Arsinnam oppida et Laturum sinum et Sardabalis fluminis fauces, quem ultra commune regie gentis monimentum est, et post emensum aliquandiu litus Metagonium promontorium, quod huic mari finem faciens Affrico prestat initium. Sane, etsi in litore non sit, quia aliquando ad mare pertinuisse videtur, mirabile quoddam non erit incongruum recitasse. Est ergo ad intrinseca Numidie locus in quo spine piscium, muricum ostrearumque fragmenta, saxa attrita uti fieri solent assiduo mari motu, infixe preterea cautibus ancore et alia plura testantia ibidem iam mare et portuosum etiam fuisse, nil fidei minuente solo, cum nil herbidum alat.

OCCEANUS hic pater et aquarum perpetuus hospes est, adeo grandis ut soli Deo creatori suo comprehensibilis sit, omnem preterea ambiens et continue indefidentibus undis terram, quam et pluribus atqua variis incursionibus intrans commerciis reddit habiliorem et humectationibus fecundiorem facit illanque circum statutis vicissitudinibus adeo impetuoso invadit estu ut feras ex litore repentino redditu rapiat et non nunquam marinas beluas in sicco destituat. Cuius estus causas plures reddidere maiores, quas ego, cum alterius videantur considerationis, omictam. Cur dicatur etiam Occeanus plures dicuntur rationes. Nam alii eo quod more circuli terram ambiat; alii quod ocius currat, quod magis et nomini et operi adaptatur; alii quod ut celum purpureo colore conspicuum sit, et huiusmodi: quarum que magis placet accipiendam lectori relinquo. In eo insule infinite et beluarum infinita monstra, et ex eo quicquid fontes, quicquid lacus et flumina, quicquid ubicunque sit liquoris humiditatis vel cuiuscunque aque sumitur et derivatur exhaurientibus terre visceribus.

OPUNTIUS sinus est in Egeo mari ab Opuntio civitate denominatus, Thermopylis proximus.

ORCADUS Occeanus ab insulis Orcadibus quibus circunfusus est dicitur. He autem numero .XXX. sunt angustis inter se distincte spadis, ex quibus .VII. que Emodes appellantur Germanico litori opposite sunt in eo sinu quem supra Codanum diximus. Ex his autem Codannovia, quam Teutoni incolunt, ut fecunditate alias sic et magnitudine excedit. Relique Sarmatis sunt adverse et fluxu atque refluxu pelagi quandoque insule apparent et aliquando continenti annexe. In his Oenes quidam asserunt habitare, homines ex avenis atque ovium palustrium avium viventes, et Hippodas equinos habentes pedes et Sannalos quibus sunt ingentes aures et ad tegendum omne corpus habiles, et alios huiusmodi; quod ego fabulosum credo potiusquam credibile reor.

PAGASEUS sinus in Egeo mari est inter Demetriadem Thessalie civitatem et Maliacum sinum, a Pagasa denominatus urbe, Sperchium recipiens amnem, famosus quidem et apud veteres inclitus. Aiunt enim quod Minye Colchos ituri ex eo Argon navem ad iter soluerint.

PAMPHYLICUM mare Asyatici maris est pars inter Cilicum et Lycium positum. Nam ab Anemurio promontorio, quod eum a Cilico separat, incipiens habet ante alia Melam fluvium, Aspendos civitatem ab Argivis olim conditam in monte, deinde Cestros et Caractes fluvios et inter eos Pergam oppidum, ultra vero Sardemisum montem et Phaselis civitas, a Mopso quondam conditam et finem Pamphylie facientem.

PERSICUS sinus Occeani pars est, etsi amplissimo hostio terras intret et postmodum dividatur in Persicum et Arabicum sinum. Yndiam tamen ab Ethiopia disgregat. Is igitur qui Persicus dicitur, cum orbe maximo terras occupaverit et in finem sui humani fere capitis vestigium fecerit, habet circa initium sui Carmanios, sine veste, sine fruge, sine sedibus ac sine pecore: homines cute velantur piscium et eorum carne pascuntur, hirsuti corpus omne preter caput. Per hos Setis in mare flumen funditur. Inde Cedrosi Perseque sequuntur. Ea vero in parte sinus que intranti mari videtur opposita Caldei insident, parte vero ex altera sinus que Carmaniis opposita est Arabes habitant, omnem tenentes oram.

POLATICUS sinus Adriatici maris pars est et secundum quosdam Ytaliam ab Hystris disterminat, a Pola dictus, quam quondam incoluere Colchi, mare quidem procellosum et ora illa navigantibus perniciosa plurimum. Nuncupatur autem vulgo Quamaro, credo a populo Carnorum qui iam dudum circa adiacentia habitavit.

PONTUS is est sinus quem supra Euxinum diximus seu Mare Magnum. Hunc denominatum Pontum volunt aliqui a Ponto Mitridatis regno, quod ego preter hunc sinum nusquam repperi. Aliqui dicunt dictum Pontum quod brevis sit quasi punctus, et tunc brevem sumam quantum ad profunditatem, quam illi modicam diximus, et ob id thynnos, phocas delphinesque tantum et nullas alias marinas bestias suscipit. A longe plurimum profecto talem nominis huius causam piscati sunt! Aliqui dicunt quod Pontus idem sit ac equor. Scio quod unumquodque horum mare est, sed qualiter Pontus equalitatem significet aquarum, ut equor facit, non video. Sic dicunt et Pontum maris impetum: sed tunc, cur illi magis quam Occeano, qui longe impetuosior est? Dicunt preterea Pontum idem quod marinum decus, quod ego audio, sed non intelligo. Dabo igitur et ipse novam nominis causam: arbitror quidem a priscis Latinis denominatum Pontum quia aliquando tempore anni in glacie coactum transire volentibus per aliquam sui partem pontem, idest transitum sui faciat, seu quia ob maximam aquarum dulcium in illum effluentium et dus respective brevitatem semidulce vel fere dulce factum potum prebeat. Verum hec superflua curiositas est.

PROPONTIS mare est inter Thracium Bosphorum et Hellespontum, ab oriente Asyam alluens, ab occidente vero Europam, et idcirco fere in modum lacus circumdatum. Propontis autem vocatur quasi Pontum preveniens seu iuxta Pontum. Incipit exeuntibus Hellespontum et in Pontum tendentibus a dextris apud Lampsacum oppidum, finem ibidem faciens Hellesponto, cui propinquus funditur Granicus fluvius, ultra quem Cyzicus civitas a Cyzico denominata quem Minye in Colchos tendentes pugna fuderunt atque occiderunt. Post hanc Plagea et Scydace Pelasgorum colonie, inde Ryndacis fluminis hostium, ultra quod Dascylos oppidum et Mysrela. Hinc sinus sequuntur duo, quorum alteri non est nomen, quem Chion emporium Frigum amplectitur, alter vocatur Olbianos, in gremium habens Astaconam, olim a Megarensibus conditam. Inde sequitur fretum illud exiguum per quod itur in Euxinum, ubi Thracius Bosphorus habet initium. Et ideo a sinu Olbiano in Europam parvo transfretantes tractu et versus Hellespontum venientes, relicto Bizantio, Thracii Bosphori fine, habebunt a dextris Selymbriam, Perinthos, Bithynim et hostia Ergini et Atyre fluviorum, et inde eam partem Thracie quam iam dudum Rhesus tenuit rex et Bisaltem Samiorum et Gipselam et eum locum quem Macrontihos dixere Greci, et inde Lysimachiam in radice Magnepen, quam penes in fretum Hellespontiacum cogi incipit mare, et ideo Propontis ibidem terminatur.

RUBRUM mare inter Yndicum et Ethiopicum Occeanum amplissimo ore ab austro in septentrionem funditur, et ne in Mediterraneum exeat a terris Persaum Arabumque tenetur. De quo quia supra, ubi de Arabico et Persico Sinu scripsimus, fere omnia que dici possunt sunt apposita, nominis tantum causam reddidisse sat erit. Dicitur autem Rubrum quod rubri coloris appareat, non quidem quia sit, sed, quia adiacentia litora minio fere similia sunt, per eundem limpidum atque transparens suum colorem monstrantia ab ignaris rubras esse aquas arbitrari faciunt et inde Rubrum denominari. Insularum confertum est, quarum notissima que sepulchrum Eritre regis servat, a quo etiam denominatum est. Insigne prestiti itineris sicco vestigio Hebraico populo Moyse duce ab Egypto fugiente et Pharaonis cum exercitu suo demersi, ut Lictere testantur Sacre.

SALINARUM mare dictur quod nos alibi Asfaltidem lacum diximus, inter Iericho et Zoram civitates Iudee.

SARDUM mare, a Sardinia insula dictum eo quod illam circum alluat, ab oriente Syculum seu Ycareum habet mare, ab arctoo Tuscum, ab occasu Balearicum, ab austro Affricum.

SARMATICUS Occeanus a Sarmatis populis litori adiacentibus dictus est, inter Cimbricum qui magis extenditur ab arctoo et Codanum sinum qui in Germaniam sursum protenditur. In conspectu autem litoris huius pars est Orcadum insularum.

SCYLLACEUS sinus in Adriatico seu Syculo mari est inter Lacinium et Zephirium promontoria, habens in litore Petilia, Carcinum et Scyllaceum, a quo dicitur.

SCYTHICUM mare a Scythis est nuncupatum, et quia longus est tractus terre a Scythis occupatus, ab Occeano scilicet usque in Euxinum tendens, triplex est, alios in Occeanum, alios in Euxinum et alios circa Caspium terminos occupans. Nam quod in Occeanum describitur sub ipso siderum cardine a promontorio Cimbrorum habere initium creditur secundum quosdam, et terminari a limite Yperboreo. Alii volunt Yperboreum inter Cimbrum esse et Scythicum. Aiunt tamen eius litoris in conspectu quasdam desertas insulas esse, nec alio quam Scythicas nomine appellari. Nec litoris cultores describuntur ulli, preter Adropagas et Sagas, et hi quidem belluarum ferocitate segregati sunt. Quod a Caspio in Scythas emictitur absque certis terminis comperi, verum eius litora habitari ab Amerdis, Pesticis seu Pesicasis atque Debricis Scythis inveni, et in illud plura misceri flumina, et inter alia Araxem, Laxartem et Oxum. Quod autem Pontici pars est ab hostio paludum Meotidarum atque Tanais incipit et usque ad hostia Hystri fluminis perseverat, sinum Calos Limen, sinum Carcinitem, Dromos Achilleos, Boristhenis hostia, Callipidas Hystrosque, qui Hystro flumine terminantur, includens, multa preter dicta suscipiens flumina.

SCOENUS sinus est Ycarei maris inter sinus Thymniam et Bubaesium positus.

SERICUS Occeanus sub vulturno est inter Tabim et Tauri promontoria, Sericum litus alluens: qui quidem Seres (ut fertur) iustissimi sunt homines.

SYCULUM mare Syciliam ambit insulam, ab occasu Sardum habens, ab aquilone Tuscum, a surgente sole Yonium, a meridiano Affricum.

SYRIUM mare Asyatici pars est, a Syria cui adiacet denominatum. Cuius initium ab initio est Palestine,ubi Arabicum terminatur, et procedens in septentrionem, post Palestinum, Phenicum litus alluit omne, in quo Tyrus et Sidon, quondam celeberrime civitates, promontorium Euprosopon et Andochia atque Seleucia, et ultimo mons Amanus, a quo statim Mariandri Cylicesque incipiunt et Syrium desinit mare, cui in conspectu Cyprus est insula.

SYRTIUM geminus sinus est in Affrico mari, quorum primus a Neapoli Affricana civitate sumit initium, finem autem apud Oea oppidum Cinypso fluvio propinquum. Importuosus est et estu plurimo ferox ob vadorum frequentia et ob alternos motus fluentis atque refluentis pelagi et intermistos vadis euripos; litori cuius Tritona palus proxima est, famosissima ob ibidem primo visam in terris Minervam. Secundus autem Syrtium sinus in Egyptum a primo tendentibus haud longe reperitur, a Lepti Superiori sumens initium, et uti nomine sic opere par priori est. Habet promontorium Borion, a quo ea incipit ora quam Lotophagos tenuisse aiunt, usque ad Phiconta, quod et importuoso litori promontorium est. Inde sequuntur Philenonun Are, quas penes Syrtis huius est finis. Syrtes autem a tractu nuncupate sunt, quia omnia ad se trahere videantur.

SCYLLEUM mare quod inter Syciliam et Ytaliam Pharon dicimus, a Scylla monstro ex parte Ytalie adiacente denominatum. Quod aiunt saxum esse ingens fere in superiori parte humanam habens effigiem, cum inferiori plures et resectos habeat scopulos, inter quos dum estuosum intrat mare, ab eisdem refractum et inde tumultuans tam ratione sui quam augentis ex concavitate specus ibidem existenti latrantium rabie plurima canum videtur reddere sonum, quod vetuste fabule causam dedit, Scyllam scilicet virginem a Glauco dilectam, dum se lavaret ibidem, veneficio Circis a canibus marinis usque ad inguina fuisse absortam et ibidem detentam perpetuo. Volunt tamen quidam mulierem rapacissimam fuisse Scyllam et hospites nudare consuetam, et in mare inde deiectam saxo nomen et fabule locum dedisse.

SMIRNEUS sinus Yonii maris pars est, incipiens a promontorio qui illum a Colophonia claudit, habens, supra angustias per quas ingreditur mare, hinc Ceos et illinc Clazomenam. In sinu autem est Coryna, Thermodon amnis et urbs Leuca, cum extra i sequatur Phoca Eolio mari proxima. Clarus quidem, una cum civitate a quo dicitur, Homeri vatis origine.

SUCRONENSIS seu Supronensis sinus Hispanum suscipit mare. Quem postquam impetuose intravit obvio facto Ferrariensi promontorio in duos dividit sinus, quorum prior Supronensis dicitur seu Sucronensis, quod potius credo, cum recipiat Sorobim, Turiam et Sucronem flumina. Amplectitur quidem insignes urbes Valentiam atque Saguntum. Secundus Ilicitanus vocatur, Allonem habens et Lucentiam civitates et eam unde sibi nomen, Ilicem.

SUPERUM mare Adriaticum nuncupatur per respectum ad Tyrrhenum, quod Greci Inferum vocavere, de quo, ubi de Adriatico, satis dictum.

TARENTINUS sinus Adriatici maris pars est in extremis fere Ytalie, a Tarento Archyte philosophi patria vocitatus, interque Sallen et Lacinium promontoria coactus; in quo sunt, preter Tarentum, Metapontus, Heraclea, Croto et Turium civitates.

THESPONTIUS sinus est Adriatici seu Yonii maris pars, in quo Acherontus fluvius apud Molossos oriens effluit.

THYMNIAS sinus est Ycarei maris, inter Pandionis montis collem in mare immissum et Scoenum sinum alterum situs.

TYRRHENUM mare Greci vocant quod Latini Tuscum dicunt. Verum (ut placet aliquibus) Tuscum longe plus occupat spacii quam Tyrrhenum, cum Tyrrhenum a Tuscia in Brutios usque protendatur tantum. Quod aiunt dictum a regulo quodam Tyrrheno, qui, partitis in Asya copiis cum Lydo fratre, sorte suscepta, novas sumpturus sedes venit in Tusciam et Ytaliam Superiorem eamque occupavit et de suo nomine Tyrrheniam appellavit marique nomen imposuit quod in hodiernum usque conservat.

TUSCUM mare longissimo deducitur tractu. Nam quam diu in austrum spectat Ytalia et aliquantulum amplius, tantum illi spacii vetus Tuscorum concessit gloria. Ergo a Vari fluminis, Galliam Transalpinam ab Ytalia separantis, hostio ad fretum usque Sycilie et Zephirium promontorium hoc insignitum mare vocabulo est, cum Tusci ante Romanum imperium adventumque in Ytaliam Gallorum Hetruriam omnem et Cisalpinam Galliam totam preter Venetorum angulum sub suo imperio tenuere et Tusciam vocavere, et secundum numerum nationum suarum ultra Appenninum misere colonias, ex quibus Adria, a qua Adriaticum mare dictum est, una fuit. Incipiens igitur a Vari hostio, Ligustinum omne, quod supra designatum est suo sub nomine, continet. Inde inter Lunam civitatem et Pisas, ubi Ligustinum terminari diximus, resumentes, habet in litore Pisas,olim a Grecis Pisanis conditas, Arni fluminis hostium, Vadas Voliternas, Umbronis fluvii exitum, Populoniam, vetustissimam Hetruscorum civitatem seu potius civitatis vestigia, Telamonis portum, Cosam oppidum Portumque Herculis, navigiis tutum, incolis autem adversum; post hec et Amonem et Pyrgim et hostia Tyberis, quorum altius paululum Roma rerum domina sedet. Hinc in litore veteris Laurentii atque Lavinii Latinorum vetustissimorumque oppidorum vestigia, et sic Ancii quondam Volscorum metropolis. Inde Asturam et Circeum montem, Circis venefice sedem, Terracina Volscorum Fundosque et Formias et Enee Troiani opus Caietam et Minturnas et Liris hostium, Sinuessam, Liternum, Scipionis Affricani exilio atque tumulo conspicuum, Vulturni exitum, et paulo supra Capuam Tuscorum coloniam, olim inter tres maximas orbis civitates tertiam. Inde Cumas Euboicas, Misenum, Baiarum sinum atque Neapolitanum ad promontorium usque Minerve sese porrigentem, Amalphiam, Salernum, Silarum fluvium, Palinuri portum, Velias, Buxentium, Clampetiam, Enum, Vibonem, Yonium, Maticanam, Metaurum, Taurinum, Scyllam, Rhegium, Regiam Columnam, Locros, Cauloniam, Consenciam atque Brutium a Zephirio promontorio terminatum, esto sint qui velint a Rhegio finiri oppido; in conspectu habens Corsicam atque Sardiniam, Capraram, Ilvam ferri alumnam, Igilium, Pontiam, Pitecusas, Capreas et clariorem Mediterranei maris Syciliam. Dictum autem Tuscum a Tuscis, qui a ture sacrificiorum denominati sunt, eo quod fuerint iuxta antiquorum ritum doctiores in sacrificiis peragendis.

VENETUM mare id est quod Adriaticum diximus, non quidem a Paphlagonibus Venetis qui ab excidio Ylionis Antenorem secuti sunt, quin imo a piscatoribus Patavis qui nuper occupatis Altini sinus aliquibus semitectis insulis aqua congregatisque ex circumadiacentibus vicis coequalium hominum turmis ob commodum piscationis ultro venientibus sedes statuere sibi, illasque, quod multarum erat urbium nomen, imo ingentis provincie, vocavere Venetias. Quibus adeo fortuna et astutia favit, ut elati audeant nostro evo et maris imperio usurpare, si possint, et novo nomine vetus delere conantur, a se Venetum appellantes quod per longe retro secula a Tuscis Adriaticum dictum. De quo quoniam sub vocabulo vero, ubi scilicet Adriaticum nominavimus, satis ample dictum est, hic repetere non curamus.

URGITANUS sinus est Hispani maris haud longe a Malaca, ab Urgi oppido quod in eo est nominatus.

URIAS Adriatici maris sinus est, Apulo cinctus litore sub Gargano monte, cuius asperum aiunt introitum, et extra eum dicunt esse Sipontum, Diomedis opus, ut a non nullis hactenus creditum est.



Conclusione

Iam peragratis montibus, silvis nemoribusque lustratis et fontibus, lacubus atque fluminibus una cum stagnis et paludibus in sinus maris Occeamumque, prout a veteribus traditum accepimus, deductis eisque etiam receptaculis perfunctorie designatis, in finem laboris assumpti, eo concedente qui rerum omnium principium est et finis, devenimus.

Nec dubitem quin persepe intervenerit error et reprehendenda crebro compareant: quis enim tanti est ut imperfectus perfectum possit opus componere? Esto (ut ab initio testatus sum), quietis causa, non anxium acremque sed iocosum laborem assumpsi, a quo ne adversus intentionem meam defatigarer, quicquid in memoriam venit, nulla indagine solertiori peracta, concessi calamo. Verum defectus quosdam, qui forsan aliena magis quam mea culpa occurrisse non nunquam potuerunt, non aliqualiter purgasse nil esset aliud quam, quod alienum est, meum fecisse crimen. Et ideo advertendum, si sepius idem fluvius aut mons seu lacus, vel quem mavis ex aliis, sub diversis nominibus vel diversis in partibus nulla ex hoc facta mentione ponatur, aut dissidentium auctorum opus est, aut scriptorum, imo pictorum, ignavia contigisse potuit.

Auctores cum omnia vidisse nequiverint, relatis credere opportunum fuit; que et si summa cura exquisiverint vera, falsis tamen aliquando decipi potuere. Et ideo meo iudicio veniunt excusandi. Scriptores autem non sic. Consuevere iam dudum tam celebri officio solum homines exquisiti ingenii et intelligentes assumi, ut satis antiqua (si qua sunt) testantur volumina; postea, ne quid incorruptum superesset in terris, quibuscunque volentibus permissum est. Quam ob rem eo devenimus ut qui lictere seu caracteris formam apte calamo deducere noverint illosque congrue invicem iungere, temerario ausu, nil aliud intelligentes, se scriptores audent profiteri et apposito pretio scribere quorumcunque volumina; quod etiam, et turpius, relictis colo textrinisque persepe ause sunt et audent mulieres. Et sic, dum potius visa quam intellecta designant, quandoque vacillante memoria, et non nunquam dum ex non intellectis multa superflua arbitrantur et auferunt aut casu aut eorum permutant iudicio, eo ante alia itum est ut sit orthographia deiecta, diphtongi aut sublate aut debitis private notulis, punctatio omnis ommissa et signa perdita quorum opere locutionum variationes percipi consuevere; ac insuper, opere talium diminutis aut additis aut permutatis in dictionibus licteris, aliter hodie legantur quam veteres illustresque scripserint auctores necesse est. Et quod longe perniciosius, esto huiusmodi scriptores advertant se minus recte pinxisse, ne delentes errorem maculam operi suo iniecisse videantur ultro pretereunt, correctis pulchros preponentes codices. Quos quidem errores etsi non nunquam admonente grammatica circa constructiones reducantur in rectum, propria aut hominum aut locorum, fluviorum seu huiusmodi nomina et potissime peregrina nisi divinitas sit in hominibus insita emendari non possunt, cum dubium falsa veris iniecerint.

Ex quibus satis adverti potest de necessitate contingere ut dum quam mavis rem minus omnibus cognitam iuxta scriptorum errores varie nominatam legimus, ex una plurimas arbitremur et deducti per devia deliremus. Quod, cum presens opusculum totum fere ex nominibus propriis barbaris et peregrinis constet, contigisse non erit mirabile si ex uno fecerim plures, seu aliquando de uno in alterum locum transtulerim. Nec ego aliquando coniecturis advertens desistere volui, quin potius duo vel tria nomina superflua ponere quam in uno deficere et de una re duas vel plures facere malui quam falso inadvertenter nomine unam in nullam quandoque convertere. Quod si correctioribus libris quam quos viderim usi lectores advertant, sint, queso, ad indulgentiam faciles et emendent.

Preterea si aliquando fons pro flumine, fluvius pro lacu, pro stagno lacus vel versa vice hi pro aliis positi comperiantur, non mea auctoritate factum affirmo, maiorum imitatus monumenta et potissime poetarum illustrium, circa quos plurimum hactenus versatus sum, et quibus licentie multum est. Circa immutationem talium fere scripta sunt omnia ('fere' dixi, quod arbitrio meo pauca quedam visa aut a fide dignis audita ultra quam scripta compererim apposui), nec inficiar: vidi quedam se aliter habere quam veterum rationes ostendant, quibus in tantum indulgens fui ut mallem potius eorum auctoritati quam oculis credere meis. Et hoc dictum velim ne quis putet, eo quod dixerim 'quedam visa', me ob visa antiquitati in aliquo derogasse.

Insuper si equo non incedo passu, nunc scilicet pingui et amplissimo stilo procedens, nunc tenui atque macilento, antiquis auctoribus ascribatur, quod ampliora de his que exangui scribuntur calamo non liquere. Abundantiora vero advertens scripsi, cum certissimum habeam eruditos his non indigere: rudibus, donec in ampliorem venerint facultatem, nulla tam longa demonstratio est que non videatur esse brevissima.

Sed erit forte qui dicat: si adeo rudes tibi erant animo, cum hodie fere locorum nomina permutata sint omnia nec aliquid constet anriquum, cur usus non es, ubi opportunitas exegisset, nominibus hodiernis? His facile respondetur. Non enim est qui hanc doctrinam tradiderit aut memoriale reliquerit, nisi pauca sint, esto per coniecturas aliqua plura deprehendi possint: utputa quem Perusinum hodie lacum dicimus, Trasimenum fuisse coniecturamus, eo quod Flaminium consulem Hannibalem apud Aritium expectasse legimus et e vestigio secus Trasimenum lacum conseruisse; et quia lacus alter preter Perusinum Aretio propinquus non est, satis illum percipimus Trasimenum; et sic de aliquibus fecisse fuerat possibile.

In reliquis potius divinasse necesse erat quam alicuius posse imitari vestigium, quod quidem ego non didici. Et si novissem, libri veterum qui talibus utuntur vocabulis, ad quorum intelligentiam opusculum hoc elaboratum est, omnes erant etiam immutandi, qui labor erat indeficiens, nec est meum, nec etiam honeste alterius esse potest.

Poteras, dicet alter, et nova et vetera posuisse. Iam ultro confessus sum me omnia non novisse, que etiam si novissem satius forte fuerat scripsisse ut factum est, ut aliqualis labor studentium relinqueretur ingeniis, ad hoc ut, dum talia perquirendo fatigabuntur, et memoriam firment et illud ad maiora subliment, et magis delectentur invento. Et si quedam preter materiam aliquando comperiantur inserta, ad auferendumcontinue lectionis fastidium factum est.

Sane dum raptim ceptum stadium ad metam cupiens devenire percurrerem, ecce et lauree delectabilis odor oculos meos alteram traxit in partem, et vidi insignem atque venerabilem virum Franciscum Petrarcham inclitum preceptorem meum honesta facie et laurea virenti conspicunm per idmet stadium, lento tamen incedentem gradu, non equidem labore attritum sed altioribus cogitationibus pressum et celebri atque commendabili gravitate deductum. Obstupui aspectu primo, miratus quod circa tam infimum limen deduceretur homo sublimis. Inde memor Maronem solitum non nunquam greges per imas valles deducere et aliquando Eneam suum etiam supra astra transferre, rubore suffusus plurimo constiti et fortunam ante alia damnavi meam quod eo me in discrimine deduxisset ut auditor ex minimis cum preceptore luctarer; pendensque multa e vestigio animo circumvolvi, an irem scilicet et inceptum iter perficerem aut starem seu potius omnino redirem et pressa humo vestigia exturbarem. Occurrebant autem michi plurima suadentia reditum, et ante alia clarissimi preceptoris mei sublimitas stili ornatu redimita mirabili et sententiarum ponderositate plurima stabilis; et insuper lepiditate verborum delectabilis nimium, quantumcunque extranea videatur materia; preterea notitia rerum, cuius plurimum indiget labor iste, quam adeo sibi familiarem noveram ut vidisse omnia et tenaci servasse memoria videretur. Et cum his ruditas mea, stilus exoticus, hystoriarum penuria, ingenium hebes et fluxa memoria veniebant. A quibus persuasus cum iam essem semiflexus in reditum, et ecce proverbium vetus venit in mentem, quo aiunt: "Contraria iuxta se posita magis elucescunt". Et ex eo arbitratus fulgoris sui radios, quantumcunque de se clarissimos, opacitatis mee tenebras penetraturos posse videri intuentibus clariores, mutavi consilium et ad eius reverentiam non pugil sed obsequiosus servulus et itineris strator in finem usque deductus sum, volens iubensque, si quod meritum michi laboris huius expectandum est, cautos esse lectores ut si quid in hoc opere operi viri incliti comperiatur adversum damnetur illico et sua sequatur tanquam vera stansque sententia. Scripsi quidem quod in buccam venit: ipse autem (si mores novi suos) omnia multiplici trutinatione digesta, omnia ponderoso librata iudicio scripsit scribetque. Si quid vero congruum, suis conforme scriptis, comperiatur, divine bonitati et doctrine ascribatur sue.