Jump to content

De obedientia et humilitate

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De obedientia et humilitate
Migne
Saeculo IV

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 40


AucInc.DeObEtH 40 Auctor incertus Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

CAPUT PRIMUM.

Obedientia quam Deo grata. Sine obedientia virtutes nullae. Ubi abest, adest superbia. Nihil sic Deo placet quomodo obedientia. Cham maledictus fuit (Gen. IX, 25), et post multa saecula manet quod dicitur, Semen Chanaan, et non Juda (Dan. XIII, 56); quia patri non est obsecutus. Caeterum Sem, qui est obsecutus patri, benedictionem habuit in omnia saecula. Hoc itaque dico, non est filiorum judicare de patribus. Nemo vadit ad magistrum, et docet magistrum suum. Venisti ad me, ut docerem te litteras: si tibi scripsero, et dixero tibi, Scribe quomodo et ego scribo, utique imitari debes quem magistrum elegisti. Aliquis doctus est? Et vadit ad peritiorem magistrum. Hoc totum quare dico? Ut obedientiam exhibeamus in patres nostros. Qui patribus non obsequitur, Deo non obsequitur. Dicit enim Dominus, Qui vos contemnit, me contemnit (Luc. X, 16). Qui ergo contemnit Apostolos, contemnit Christum: qui contemnit patres contemnit Christum qui in patribus est. Hoc dico, quia hic in nobis summa et sola est virtus obedientiae. Si jejunaveris diebus ac noctibus, orationemque feceris, si in sacco fueris vel in cinere, si aliud nihil feceris, nisi quodcumque praeceptum est in lege, et tibi fueris quasi sapiens, et obediens patri non fueris, omnes virtutes disperdidisti. Una obedientia plus valet, quam omnes virtutes aliae. Jejunium vel continentia, nisi te diligenter attenderis, superbiam tibi facit: superbia autem inimica est Deo. Nihil sic odit Deus, quomodo superbiam. Quicumque non obedit, non facit de sanctitate, sed de superbia. Ideo enim non obedit, quia meliorem se putat illo cui non obedit.

CAPUT II. Superbia peccatum omnium pessimum. Cum superbia virtutis potest esse species, non res.

Simpliciter dico vobis: Omnia peccata odio habet Deus, mendacium, perjurium, furtum, latrocinium, adulterium, fornicationem, in quibus si quis deprehensus fuisset, non posset oculos levare, sed sic eum haberemus quasi exsecrabilem: si quis superbus est, multo pejus peccatum facit quam adulterium; et tamen loquimur cum eo. Qui fornicatur, potest aliquid dicere: Vicit me caro mea, superavit me adolescentia mea. Non dico quod facere debeas, siquidem et hoc odio habet Deus: sed in comparatione mali dico, Quicumque aliud peccatum fecerit, verbi causa, si furtum fecerit, excusare potest. Quid enim dicit, Propterea furtum feci, quia egebam, quia fame moriebar, quia aegrotabam. Superbus quid dicere potest? Ideo superbia vide quantum malum sit, quod excusationem non habet. Caetera vitia eis nocent, qui ea committunt: caeterum superbia plus omnibus nocet. Hoc ergo dico, ne cogitetis peccatum modicum esse superbiam. Nempe quid dicit Apostolus? Ne quis, inquit, incidat in judicium diaboli (I Tim. III, 6). Vide ergo quoniam quicumque inflatur, in judicium diaboli incidit. Hoc ergo dico secundum quod scriptum est, Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (I Petr. V, 5), ut omnia quidem peccata fugiamus, maxime autem superbiam. Dico vobis de superbia, semper sibi sapiens videtur. Si quis de fratribus dederit ei consilium, et dixerit ei, Frater, non debes sic agere; non eum dignatur audire, quia se magis sapientem putat quam illum qui dat consilium. Et quid dicit in corde suo? Ego mihi sapientior: ego ergo non habeo consilium? Numquid tu es sapientior me, licet non dicat; tamen ex eo quod contemnit consilium fratris, in corde suo loquitur.

Ergo hoc dico, Qui superbiam habet, sine causa alias habet virtutes. Habet virtutes? Imo non habet, sed videtur habere. Qui enim hoc habet quod Deo contrarium est, quomodo potest aliquid habere quod Deo amicum sit? Superbia in monasterio fit. Si jejunamus, erigimur. Orationem facimus pro peccatis: et in superbiam erigimur. Aliquis jejunat pro peccatis suis, et pro peccatis suis agit poenitentiam? In superbiam extollitur. Ideo jejunas, ideo oras, ideo praecepta facis, ut contra Deum facias?

CAPUT III. Praestat vitiis omnibus deditum esse quam superbum. A monasterio in eremum secedentes fratrum synaxim non spernant. Secus facientes coguntur. Hinc non arguendi qui e desertis fratres in coenobio visitant.

Monachus si superbus est, multo melius ei erat si uxorem duceret. Ego simpliciter dico, et libera fronte dico, quia quicumque superbus est, melius erat ei (et hoc in comparatione mali dico) ut omnia alia vitia haberet, quia ex malis suis inclinaretur ad poenitentiam, et non omnes despiceret. Si autem post peccata ageret poenitentiam, utique Dei misericordiam mereretur. Qui autem superbus est, omnium malorum habet principium, et non agit poenitentiam, quasi justus sit. Propterea superbia contraria est Deo, quia Deo non subjicitur. Sic enim se habet quasi justus. Superbus non agit poenitentiam pro malis suis, et gloriatur quasi pro bonis.

Haec quare dixerim, et vos ipsi intelligitis, et aliorum ruinae nostra debent esse exempla. Propterea venimus in monasterium, libertatem saeculi perdidimus, ut servitutem Christi accipiamus. Deinde ista de fratribus loquor, qui solent sedere longius a monasterio, ne eis debeat nasci superbia de exemplo. In coenobio vixisti: placuit tibi ut maneres in decimo milliario? Non debes synaxim sanctorum fratrum contemnere. Non te ergo viliorem putes, si ad fratres veneris in civitatem. Si necessitatem haberes ire et videre mulieres, et necesse habuisses ire in plateas: recte non ires. Ad synaxim sanctorum fratrum non vadis? O tu qui manes in secreto, aut melior es fratribus qui sunt in coenobiis, aut pejor es. Si melior es, veni ut eis exemplum vitae tuae tribuas: si autem deterior es, veni ut discas quae nescis. Superbia nascitur, quando aliquis dicit se secretum sedere, et fratres non dignatur videre et visitare, et in superbiam erigitur. Haec propterea loquor praesente sancto fratre, qui hoc opere facit, ut hoc quod ego loquor, hunc sciatis opere facere. Denique multi sancti patres, qui vere patres sunt, qui regunt animas sanctorum, quando aliquos viderint juvenes ire ad deserta, et ad coenobium non venire, et in superbia esse, vadunt et vim eis faciunt, et adducunt eos: non ut noceant, sed ut tollatur eis superbia. Hoc propterea dico, ut illi qui manent in secretis, et veniunt ad coenobium, et fratres visitant, ab his qui sunt in coenobiis non arguantur quasi impatientes, sed quasi humiles. Nemo dicat de vobis, Ecce ille qui in eremo sedet, quia non patitur, venit. Propterea venit ut te aedificet, non destruat, et ut superbiam perdat. Videte qualis vitae sit. Vivit in deserto, et tamen gloriam non habet eorum qui in deserto sunt.

Deus itaque omnipotens omnia quae locuti sumus, orationibus sanctorum nos quoque implere faciat. Nihil enim grande est dicere, sed facere. Sed quod ego facere non possum et loquor, ideo loquor ut qui potest facere, faciat; qui habet aures audiendi audiat, in Christo Jesu Domino nostro, cui est honor, virtus et potestas in saecula saeculorum. Amen.