Jump to content

De oratione et eleemosyna

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De oratione et eleemosyna
Migne
Saeculo IV

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 40


AucInc.DeOrEtE 40 Auctor incertus Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

De oratione et eleemosyna

Stipem pauperibus ultro largiri. Misericordia ipsa orat. Misericordiae nullus terminus. Misericordiae sit comes oratio. Orationis laus.

Felix ille qui intelligit super egenum et pauperem; in die mala liberabit eum Dominus (Psal. XL, 2). Intelligere ergo debemus super egenum et pauperem: est autem intelligere super egenum et pauperem, ut rogari a talibus non exspectemus. Nec enim illa misericordia deputanda est, quae clamoribus extorquetur, nec ille mercedem operis sui percipit, qui diu se patitur deprecari: quoniam non fecit mandatum Dei, sed precibus praestitit, misericordiam suam lacrymis vendidit. Qui intelligit autem, ultro largitur, et signato magis silentio decelat, ne opus suum quod occultum esse desiderat, ipsa vox pauperis prodat, sicut in Evangelio scriptum est: Cum facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt in synagogis et in vicis, ut videantur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. Tu autem cum facis eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua: sed sit eleemosyna tua in absconso; et qui videt, tibi reddet (Matth. VI, 2-4). Et per Salomonem loquitur Dominus dicens, Conclude eleemosynam tuam in corde pauperis, et ipsa pro te orabit ab omni malo (Eccli. XXIX, 15). Primo occultam esse voluit, quam concludi jussit in corde. Nam cum ipse sit scrutator renis et cordis, utique sibi tantum voluit reservari, quidquid penetralibus pectoris delegavit. Deinde quanta ejus officia essent ostendit, cum pro nobis jam non pauperem dicit, sed ipsam misericordiam rogaturam: pauperem enim et dormitare posse in precibus, et occupatum malis actibus aliquando cessare. Misericordia autem laborans semper et vigilans tantum efficaciae obtinet, ut auctorem suum sine praemio esse non patiatur. Quantum vero, et quam necessarium . . . temporum thesauris . . . . . a facultatibus nostris manifestarent. . . . . .

Itaque panis coelestis quo pascitur anima nostra, si quando ad eam perveniatur, ut eo saginemur, unde modo vix micas colligimus, ne in ista famelica eremo pereamus. Quomodo ergo perveniatur ad saginam hujus panis, de quo Dominus ait, Panem hunc qui manducaverit non esuriet et potum quem dedero qui biberit, non sitiet in aeternum (Joan. IV, 13), saginam quamdam promittens et satietatem sine fastidio? Quomodo ergo perveniamus ad hanc satietatem panis longe ab ea satietate in hac fame positi, consilio opus est: quod consilium si neglexerimus, ad panem illum sine causa pulsamus. Imo vero consilium hoc quod dicturus sum, vel potius commendaturus sum, non enim a me dicam quod vobiscum didici; consilium ergo hoc quod dicturus sum, quisquis contempserit, omnino non pulsat. Hoc enim consilium sequi et agere, est pulsare. Quid enim? Putatis, fratres, quia vere quasi corporaliter habet Deus quamdam januam duram quam claudit contra homines? et ideo nobis dixit pulsare, ut veniamus et tundamus ostium, quousque pulsando perveniamus ad aures patrisfamilias in secreto quodam constituti, et jubeat nobis aperire, dicendo, Quis est qui pulsat? quis est qui auribus meis taedium facit? Date illi quod petit, recedat hinc. Non ita est, verumtamen est aliquid simile. Certe quando pulsas ad aliquem, manibus agis. Est quod agas manibus quando pulsas ad Dominum. Prorsus manibus agis, manibus pulsas. Si ergo non egeris, non dico, Frustra pulsas; sed dico, Non pulsas: ideo non mereberis, ideo non accipies, quia non pulsas. Quando, inquis, vis ut pulsem? ecce quotidie rogo. Bene facis, rogare optime facis. Nam et hoc dictum est: Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis (Luc. XI, 9). Omnia dicta sunt; pete, quaere, pulsa. Petis orando, quaeris disputando, pulsas erogando. Non ergo quiescat manus. Apostolus cum de eleemosynis plebem moneret, Consilium, inquit, in hoc do: hoc enim vobis prodest, quod non facere, sed et velle coepistis ab anno priore (II Cor. VIII, 10). Et Daniel, prospicit Spiritus sanctus . . . Nam si divitias nostras pauperum cordibus commendemus,. . . quando eas postmodum aut fur appetat, aut praedo vastet, aut tinea comedat, aut rubigo corrumpat aut quod perniciosum injustum tempus assumet? Sed quid? Tunc opes nostrae ad Dominum transeunt, atque occupant coelum si pauperibus tribuentes, coelestia mandata servemus.

Huic ergo operi, fratres, totis viribus insistendum est. Haec Domino voluntas sine vocatione aliqua semper ubique complenda est. Sola misericordia tantummodo est ab excessibus liberata. Dum omnia odiosa sunt cum transcenderint modum, sola misericordia terminum non habet. Ipsa tantum est cujus nimietas placeat, cujus oblectet enormitas, cujus laudabilis possit esse profusio. Sola itaque misericordia est, quae quanto ad majora processerit, tanto ampliorem et sibi laudem et in Domino tribuit charitatem. Hanc fieri jugiter ipse Dominus hortatur; nec in Evangelio Christus tacet, nec per Prophetas Spiritus sanctus cessavit. Loquitur per Isaiam Dominus et Pater Omnipotens Deus, qui quae munera misericordibus praeparentur, ostendit: Frange esurienti panem tuum, et egenum sine tecto induc in domum tuam: si videris nudum, vesti, et domesticos seminis tui non despicies. Tunc erumpet temporaneum lumen tuum, et lux cito orietur. Et praeibit ante te justitia, et claritas Dei circumdabit te. Tunc exclamabis, et Dominus exaudiet te. Cum adhuc loqueris, dicet, Ecce adsum (Isai. LVIII, 7-9). Satis evidenter, fratres, quod apud Tobiam jamdudum docui, Isaiae testimonio comprobatum est, adjungendam esse orationi eleemosynam, sociandumque jejunium. Tunc, inquit, exclamabis, et Deus exaudiet te; tibique in oratione clamanti, dum adhuc loqueris dicet, Ecce adsum. Si misericordiam, inquit, impenderis, cito eam cum rogare inceperis, impetrabis: praeveniet Dominus tuas voces, et praecurrentibus meritis tuis accipies omnia.

Quid enim est oratione praeclarius? quid vitae nostrae utilius? quid in tota nostra religione sublimius? Oratio est quae nos Christianos provocat; oratio est qua cum Deo loquimur, qua patrem dicimus, qua universa desideria nostra in conspectu majestatis ejus effundimus. Oratio est quae coelos penetrat, nubes transit, Dei aures attingit. Haec in Ecclesia universis, gradibus necessaria est. Haec catechumenis spiritum, fidelibus praesidium, poenitentibus solatium praestat. Haec justos continet, sublevat peccatores; per hanc etiam qui stant non cadunt, et qui elisi sunt eriguntur. Hac utitur aetas, sexus, hac conditio omnis et dignitas. Haec magna servat, haec tutat et minima. Per hanc divites tuti sunt, per hanc pauperes non deficiunt. Haec ex illorum abundantia excubat, haec ut ab ipsis penuria repellatur exorat. In hac gubernamur in prosperis, per hanc fiduciam gerimus in adversis. Haec nobis in gaudiis jucunda est; haec in luctibus suavis. Per hanc laetitiam percipimus, per hanc tristitiam declinamus. Huic autem nostri pondus et taedium, votiva omnia commendamus. Hanc quasi fidelem sequestramus, quasi idoneam et tutissimam navim universorum desideriorum nostrorum mercibus oneramus, quae ad omnipotentem Dominum, expansis manibus, fusisque precibus prospero felicique cursu perveniat. Per hanc omnia timoris Domini ornamenta percipimus. Per hanc quidquid fides inchoat, spiritus mundat, charitas decorat, assidua deprecatione servamus. Per hanc castitate tuemur, continentia virtuteque gubernamur. Per hanc pro Christo corporis vincula sustinemus: per hanc postremo beata martyria consummamus. Amen.