Jump to content

De patientia (Augustinus, ed. Migne)

Checked
E Wikisource
(Redirectum de De patientia (ed. Migne))
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De patientia
(ed. Migne) XL
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 40

AugHip.DePat2 40 Augustinus Hipponensis354-430 Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

De patientia

Principio distinguit Augustinus patientiam veram a falsa. Hortatur deinde ad eam quae vera est, per quam pro aeterna vita et ex Dei amore mala sufferuntur, patientiam amplectendam. Docet postremo hanc patientiae virtutem, non liberi arbitrii viribus, sed divinae gratiae adjutorio tribuendam esse.

CAPUT PRIMUM. 1. Patientia Dei qualis. Virtus animi quae Patientia dicitur, tam magnum Dei donum est, ut etiam ipsius qui nobis eam largitur, qua malos ut corrigantur exspectat, patientia praedicetur. Ita quamvis Deus nihil pati possit, patientia vero a patiendo nomen acceperit, patientem tamen Deum non modo fideliter credimus, verum etiam salubriter confitemur. Sed Dei patientia qualis et quanta sit, quem nihil patientem, nec tamen impatientem, imo etiam patientissimum dicimus, verbis explicare quis possit? Ineffabilis est ergo illa patientia, sicut zelus ejus, sicut ira ejus, et si quid hujusmodi est. Nam si tanquam nostra ista cogitemus, in illo nulla sunt. Nihil enim horum nos sine molestia sentimus: absit autem ut impassibilem Dei naturam perpeti ullam molestiam suspicemur. Sicut autem zelat sine aliquo livore, irascitur sine aliqua perturbatione, miseretur sine aliquo dolore, poenitet eum sine alicujus suae pravitatis correctione: ita est patiens sine ulla passione. Nunc itaque humana patientia, quam capere possumus, et habere debemus, cujusmodi sit, quantum Dominus tribuit, et quantum patitur brevitas praesentis sermonis expediam.

CAPUT II. 2. Patientia recta quaenam et quam utilis. Patientia hominis, quae recta est atque laudabilis et vocabulo digna virtutis, ea perhibetur qua aequo animo mala toleramus, ne animo iniquo bona deseramus, per quae ad meliora perveniamus. Quapropter impatientes dum mala pati nolunt, non efficiunt ut a malis eruantur, sed ut mala graviora patiantur. Patientes autem qui mala malunt non committendo ferre, quam non ferendo committere, et leviora faciunt quae per patientiam patiuntur, et pejora evadunt quibus per impatientiam mergerentur . Bona vero aeterna et magna non perdunt, dum malis temporalibus brevibusque non cedunt: quoniam non sunt condignae passiones hujus temporis, sicut Apostolus dicit, ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18). Et iterum ait: Quod est temporale et leve tribulationis nostrae, in incredibilem modum aeternum gloriae pondus operatur nobis (II Cor. IV, 17).

CAPUT III. 3. Patientia iniquorum quanta. Intueamur ergo, charissimi, quanta in laboribus et doloribus homines dura sustineant, pro rebus quas vitiose diligunt, et quanto se his feliciores fieri putant, tanto infelicius concupiscunt. Quanta pro falsis divitiis, quanta pro vanis honoribus, quanta pro ludicris affectionibus periculosissima et molestissima patientissime tolerantur! Pecuniae, gloriae, lasciviae cupidos videmus, ut ad desiderata perveniant, adeptisque non careant, soles, imbres, glacies, fluctus, et procellosissimas tempestates, aspera et incerta bellorum, immanium plagarum ictus, et vulnera horrenda, non inevitabili necessitate, sed culpabili voluntate perferre. Verum hae licitae quodam modo videntur insaniae.

CAPUT IV. Haec a vanis laudatur. Namque avaritia, ambitio, luxuria, et variorum oblectamenta ludorum, nisi propter illa facinus aliquod admittatur, sive flagitium quod legibus prohibetur humanis, putantur ad innocentiam pertinere: imo etiam qui sine fraude cujusquam, aut pro habenda vel augenda pecunia, aut pro adipiscendis vel retinendis honoribus, aut in agone certando seu venando, seu theatricum aliquid plausibiliter exhibendo magnos labores doloresque pertulerit, parum est quod populari vanitate nullis reprehensionibus cohibetur, sed insuper extollitur laudibus: Quoniam laudatur, sicut scriptum est, peccator in desideriis animae suae (Psal. IX, 3). Vis enim desideriorum facit tolerantiam laborum et dolorum: et nemo nisi pro eo quod delectat, sponte suscipit ferre quod cruciat. Sed istae, ut dixi, cupiditates, propter quas explendas qui eis flagrant, multa dura et acerba patientissime sustinent, licitae existimantur legibusque concessae.

CAPUT V. 4. Immanis tolerantia Catilinae ac latronum. Quid quod etiam pro apertis sceleribus, non ut ea puniant, sed ut perpetrent, multa homines gravissima perferunt? Nonne de quodam nobilissimo patriae parricida saecularium litterarum loquuntur auctores, quod famem, sitim, frigus ferre poterat, ejusque erat corpus patiens inediae, algoris, vigiliae, supra quam cuiquam credibile est (Sallust., Catil. cap. 5)? Quid de latronibus dicam, quorum omnes cum insidiantur viatoribus, noctes perpetiuntur insomnes, atque ut transeuntes excipiant innocentes, sub qualibet coeli asperitate nocentem animum corpusque defigunt? Quidam vero eorum invicem torquere perhibentur, ita ut exercitatio contra poenas nihil distet a poenis. Non enim tantum fortassis excruciantur a judice ut a dolentibus veritas inquiratur, quantum a suis sociis ut a patientibus non prodatur. Et tamen in his omnibus miranda est potius quam laudanda patientia: imo nec miranda nec laudanda, quae nulla est; sed miranda duritia, neganda patientia: nihil autem illic jure laudandum, nihil utiliter imitandum; tantoque rectius majore supplicio dignum judicaveris animum, quanto magis vitiis subdit instrumenta virtutum. Patientia comes est sapientiae, non famula concupiscentiae: patientia amica est bonae conscientiae, non inimica innocentiae.

CAPUT VI. 5. Patientiam veram a falsa distinguit causa patiendi. Cum ergo videris quemquam patienter aliquid pati, noli continuo laudare patientiam, quam non ostendit nisi causa patiendi. Quando illa bona est, tunc ista vera est: quando illa non polluitur cupiditate, tunc a falsitate ista distinguitur. Cum vero illa tenetur in crimine, tunc hujus multum erratur in nomine. Non enim sicut omnes qui sciunt sunt participes scientiae, ita omnes qui patiuntur sunt participes patientiae: sed qui passione recte utuntur, hi patientiae veritate laudantur, hi patientiae munere coronantur.

CAPUT VII. 6. Pro aeterna salute quanta sufferre debent pii, si tanta pro temporali vita patiuntur mali. Non animae tantum, sed ipsi quoque corpori consulitur ferendo mortem et dolores. Verumtamen cum pro libidinibus, vel etiam sceleribus, cum denique pro ista temporali vita ac salute multa homines horrenda mirabiliter sufferunt; satis nos admonent quanta sufferenda sint pro vita bona, ut etiam postea possit esse aeterna, et sine ullo temporis termino, sine utilitatis ullius detrimento vera felicitate secura. Dominus ait, In vestra patientia possidebitis animas vestras (Luc. XXI, 19): non ait, villas vestras, laudes vestras, luxurias vestras; sed, animas vestras. Si ergo tanta suffert anima ut possideat unde pereat, quanta debet sufferre ne pereat? Deinde, ut illud dicam quod culpabile non est, si tanta suffert pro salute carnis suae inter manus secantium sive urentium medicorum, quanta debet sufferre pro salute sua inter furores quorumlibet inimicorum? Cum medici, ne corpus moriatur, per poenas corpori consulant; inimici autem poenas et mortem corpori comminando, ut anima et corpus in gehenna occidatur impellant. 7. Quanquam et ipsi corpori tunc providentius consulatur, si temporalis salus ejus pro justitia contemnatur, et poena vel mors ejus patientissime pro justitia sufferatur. De corporis quippe redemptione quae in fine futura est, loquitur Apostolus, ubi ait: Et ipsi in nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem filiorum exspectantes redemptionem corporis nostri. Deinde subjunxit: Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid et sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 23-25).

CAPUT VIII. Patientiae usus in animo et in corpore. Cum ergo torquent aliqua mala, sed non extorquent opera mala, non solum anima per patientiam possidetur; verum etiam cum per patientiam corpus ipsum ad tempus affligitur vel amittitur, in aeternam stabilitatem salutemque resumitur, et ei per dolorem et mortem inviolabilis sanitas et felix immortalitas comparatur. Unde Dominus Jesus ad patientiam exhortans martyres suos, etiam ipsius corporis integritatem futuram sine cujusquam, non dicam membri, sed capilli amissione, promisit. Amen dico vobis, inquit, capillus capitis vestri non peribit (Luc. XXI, 18). Ut quoniam nemo unquam, sicut Apostolus dicit, carnem suam odio habuit (Ephes. V, 29), magis homo fidelis per patientiam quam per impatientiam pro statu suae carnis invigilet, et futurae incorruptionis inaestimabili lucro quantalibet ejus praesentia damna compenset.

8. Quamvis autem patientia virtus sit animi, partim tamen ea utitur animus in se ipso, partim vero in corpore suo. In se ipso utitur patientia, quando illaeso et intacto corpore aliquid quod non expediat vel non deceat, facere aut dicere quibuslibet adversitatibus aut foeditatibus rerum seu verborum stimulis incitatur, et patienter mala omnia tolerat, ne ipse mali aliquid opere vel ore committat.

CAPUT IX. Patientia animi. Per hanc patientiam sustinemus, etiam dum corpore sani sumus, quod inter hujus saeculi scandala beatitudo nostra differtur: unde dictum est quod paulo ante commemoravi, Si quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus. Hac patientia sanctus David conviciantis opprobria toleravit, et cum facile posset ulcisci, non solum non fecit, verum et alium pro se dolentem commotumque compescuit (II Reg. XVI, 5-12); et potestatem regiam magis adhibuit prohibendo, quam exercendo vindictam. Neque tunc ejus corpus aliquo morbo affligebatur aut vulnere, sed humilitatis tempus agnoscebatur, ac ferebatur voluntas Dei, propter quam patientissimo animo amaritudo contumeliae bibebatur. Hanc patientiam Dominus docuit, quando commotis zizaniorum permixtione servis, et volentibus ea colligere, dixit respondisse patremfamilias, Sinite utraque crescere usque ad messem (Matth. XIII, 30). Oportet enim patienter ferri, quod festinanter non oportet auferri. Hujus et ipse patientiae praebuit et demonstravit exemplum, quando ante passionem corporis sui, discipulum Judam priusquam ostenderet traditorem, pertulit furem (Joan. XII, 6, et XIII, 29); et ante experimentum vinculorum et crucis et mortis, labiis ejus dolosis non negavit osculum pacis (Matth. XXVI, 29). Haec omnia, et si qua alia sunt quae commemorare longum est, ad eum patientiae modum pertinent, quo animus non sua peccata, sed quaecumque extrinsecus mala patienter sustinet in se ipso, suo prorsus corpore illaeso.

CAPUT X. Patientia in externis incommodis. Utraque patientia in Martyribus. Patientiae majus certamen diabolo saeviente. Alius est autem patientiae modus, quo idem ipse animus quaecumque molesta et gravia in sui corporis passionibus perfert; non sicut stulti vel maligni homines, propter adipiscenda vana vel scelera perpetranda; sed sicut a Domino definitum est, propter justitiam (Matth. V, 10). Utroque modo sancti martyres certaverunt. Nam et impiorum opprobriis saturati sunt, ubi animus corpore intacto quasdam veluti plagas suas integer sustinet; et in corporibus vincti sunt, inclusi sunt, fame ac siti affecti sunt, torti sunt, secti sunt, dilaniati sunt, incensi sunt, trucidati sunt: et pietate immobili subdiderunt Deo mentem, cum paterentur in carne quidquid exquirenti crudelitati venit in mentem.

9. Majus sane patientiae certamen est, quando non visibilis inimicus persequendo atque saeviendo urget in nefas, qui palam et aperte a non consentiente vincatur; sed ipse diabolus, qui etiam per filios infidelitatis, tanquam per sua vasa, filios lucis insequitur, per se ipsum occultus impugnat, saeviendo instans ut contra Deum fiat aliquid vel dicatur.

CAPUT XI. Patientia sancti Job. Talem illum Job sanctus expertus est, utraque tentatione vexatus, sed in utraque stabili patientiae robore et armis pietatis invictus. Nam prius illaeso corpore cuncta quae habebat amisit, ut animus ante suae carnis cruciatum, subtractis rebus quas magni pendere homines solent, frangeretur, et adversus Deum loqueretur aliquid, nis amissis propter quae illum colere putabatur. Percussus est etiam omnium subita orbitate filiorum, ut quos singillatim susceperat, simul perderet, tanquam eorum numerositas, non unde felicitas ornaretur exstiterit, sed unde calamitas augeretur. Ubi autem ista perpessus in Deo suo mansit immobilis, ejus affixus est voluntati, quem non posset amittere nisi propria voluntate; et pro iis quae perdidit eum qui abstulit tenuit, in quo inveniret quod nunquam periret. Neque enim ille abstulerat qui nocendi habuit voluntatem, sed ille qui dederat potestatem.

CAPUT XII. Job cautior Adamo. Aggressus est inimicus et corpus, nec ea quae homini extrinsecus inerant, sed ipsum jam hominem in qua potuit parte percussit. A capite usque ad pedes ardebant dolores, scatebant vermes, sanies defluebat: manebat in putri corpore animus integer, horrendosque cruciatus carnis contabescentis inviolata pietate et incorrupta patientia perferebat. Aderat uxor, nec ferebat opem aliquam viro, sed in Deum blasphemiam suggerebat. Non enim eam diabolus, cum etiam filios abstulisset, tanquam nocendi imperitus reliquerat; quae quantum esset necessaria tentatori, jam in Eva didicerat (Gen. III, 1-6). Sed modo alterum Adam, quem per mulierem caperet, non invenerat. Cautior fuit iste in doloribus, quam ille in nemoribus: ille victus est in deliciis, iste vicit in poenis; consensit ille oblectamentis, non cessit iste tormentis. Aderant et amici, non ut in malis consolarentur, sed ut malum suspicarentur. Neque enim eum qui tanta patiebatur, innocentem esse credebant, nec tacebat eorum lingua quod illius conscientia non habebat; ut inter immanes cruciatus corporis, etiam falsis animus caederetur opprobriis. At ille sustinens in carne dolores suos, in corde errores alienos, conjugis corripiebat insipientiam, amicos docebat sapientiam, servabat ubique patientiam.

CAPUT XIII. 10. Impatientia Donatistarum sibi manus afferentium, quando a Catholicis quaeruntur. Hunc intueantur, qui sibi ingerunt mortem, quando quaeruntur ad vitam; et sibi auferendo praesentem, abnegant et futuram. Qui si ad Christum negandum, vel aliquid contra justitiam faciendum, sicut veri martyres, cogerentur, omnia potius patienter ferre, quam sibi impatienter mortem inferre debuerant. Quod si fugiendorum malorum causa recte fieri posset, Job sanctus se ipse perimeret, ut tanta mala in rebus suis, in filiis suis, in membris suis, diabolicae crudelitatis effugeret. Non autem fecit. Absit enim ut in se committeret ipse vir sapiens, quod nec mulier suggessit insipiens. Quia et si suggessisset, merito et hic illud audisset, quod audivit suggerendo blasphemiam: Locuta es tanquam una ex insipientibus mulieribus. Si bona suscepimus de manu Domini, mala non sustinebimus (Job. I, II, etc.)? Et ipse quippe patientiam perdidisset, sive blasphemando, sicut illa voluerat, sive se interficiendo, quod nec illa ausa fuerat dicere, moreretur: atque esset inter illos de quibus dictum est, Vae iis qui perdiderunt patientiam (Eccli. II, 16)! et augeret potius quam evaderet poenas, qui post sui corporis mortem, sive ad blasphemorum, sive ad homicidarum, vel etiam plus quam parricidarum supplicia raperetur. Si enim parricida eo sceleratior est quam quilibet homicida, quia non tantum hominem, verum etiam propinquum necat; inque ipsis parricidis, quanto propinquiorem quisque peremerit, tanto judicatur immanior: sine dubio pejor est qui se occidit; quia nemo est homini se ipso propinquior. Quid ergo miseri faciunt, qui cum et hic sibimet ingestas, et postea non solum impietatis adversus Deum, sed etiam ipsius quam in se exercuerunt crudelitatis luant debitas poenas, insuper quaerunt et martyrum glorias? cum etiamsi pro vero Christi testimonio persecutionem paterentur, et se interficerent, ne aliquid a persecutoribus paterentur, recte illis diceretur, Vae iis qui perdiderunt patientiam! Quomodo enim justum praemium patientiae redditur, si et impatiens passio coronatur? Aut quomodo innocens judicabitur, cui dictum est, Diliges proximum tuum sicut te ipsum (Matth. XIX, 19), si homicidium committit in se ipso, quod committere prohibetur in proximo?

CAPUT XIV. 11. Patientia bonorum. Audiant ergo sancti de Scripturis sanctis praecepta patientiae: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem: deprime cor tuum, et sustine; ut crescat in novissimis vita tua. Omne quod tibi supervenerit accipe, et in dolore sustine, et in humilitate tua patientiam habe. Quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines vero receptibiles in camino humiliationis (Eccli. II, 1-5). Et in loco alio legitur: Fili, ne deficias in disciplina Domini, neque fatigeris cum ab illo increparis. Quem enim diligit Dominus, corripit; flagellat autem omnem filium quem recipit (Prov. III, 11 et 12). Quod hic positum est, filium quem recipit; hoc in supra dicto testimonio est, homines receptibiles. Hoc enim justum est, ut qui de pristina felicitate paradisi propter contumacem deliciarum appetentiam dimissi sumus, per humilem molestiarum patientiam recipiamur: fugaces mala faciendo, reduces mala patiendo; ibi contra justitiam facientes, hic pro justitia patientes. CAPUT XV. 12. Patientia non venit ex liberi arbitrii viribus, sed ex divino adjutorio. Sed vera patientia quae hujus est nomine digna virtutis, quaerendum est unde sumatur. Sunt enim qui eam tribuant viribus voluntatis humanae, non quas habent ex divino adjutorio, sed quas ex libero arbitrio. Error autem iste superbus est: eorum est enim qui abundant, de quibus dicitur in Psalmo: Opprobrium eis qui abundant, et despectio superbis (Psal. CXXII, 4). Non ergo est ista patientia pauperum, quae non perit in aeternum (Psal. IX, 19). Hi enim pauperes ab illo eam divite accipiunt, cui dicitur, Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges (Psal. XV, 2); a quo est omne datum optimum, et omne donum perfectum (Jacobi I, 17); ad quem clamat egenus et pauper, qui laudat nomen ejus, et petendo, quaerendo, pulsando, dicit: Deus meus, eripe me de manu peccatoris, et de manu legem praetereuntis et iniqui: quoniam tu es patientia mea, Domine, spes mea a juventute mea (Psal. LXX, 4 et 5). Isti autem qui abundant, et egere ad Deum dedignantur, ne ab illo accipiant veram patientiam, de sua falsa gloriantes, consilium inopis volunt confundere, quoniam Dominus spes ejus est (Psal. XIII, 6). Nec attendunt cum homines sunt, et suae, id est, humanae voluntati tantum tribuunt, in illud se incurrere quod scriptum est: Maledictus omnis qui spem suam ponit in homine (Jerem. XVII, 5). Unde etiamsi eis contingat ut aliqua dura et aspera, vel ne displiceant hominibus, vel ne graviora patiantur, vel sibi placendo et amando praesumptionem suam, eadem ipsa superbissima voluntate sustineant; hoc illis dicendum est de patientia, quod de sapientia beatus Jacobus apostolus dicit: Non est ista sapientia desursum descendens; sed terrena, animalis, diabolica (Jacobi III, 15). Cur enim non sit superborum falsa patientia, sicut superborum est falsa sapientia? A quo est autem vera sapientia, ab illo est et vera patientia. Huic enim cantat ille spiritu pauper: Deo subjecta est anima mea, quoniam ab ipso est patientia mea (Psal. LXI, 6).

CAPUT XVI. 13. Objectio: cur voluntatis vires non sufficiunt ad patiendum pro justitia, sicut pro injustitia. Sed respondent et loquuntur dicentes: Si voluntas hominis sine ullo Dei adjutorio viribus liberi arbitrii tam multa gravia et horrenda perfert, sive in animo, sive in corpore, ut mortalis vitae hujus et peccatorum delectatione perfruatur; cur non eodem modo eadem ipsa voluntas hominis eisdem viribus liberi arbitrii, non ad hoc exspectans se divinitus adjuvari, sed sibi naturali possibilitate sufficiens, quidquid laboris vel doloris ingeritur, pro justitia et vita aeterna patientissime sustinet? An vero, inquiunt, idonea est iniquorum voluntas, Deo non adjuvante, ut se ipsi in cruciatibus pro iniquitate, et antequam ab aliis crucientur, exerceant; idonea est voluntas moras vitae hujus amantium, ut Deo non adjuvante, inter atrocissima et longa tormenta in mendacio perseverent, ne sua facinora confitentes, jubeantur occidi; et non est idonea justorum voluntas, nisi eis vires desuper suggerantur, quaslibet poenas, vel ipsius decore justitiae, vel aeternae vitae amore perferre?

CAPUT XVII. 14. Solutio: iniquos duritiem excupiditate, pios fortitudinem ex charitate habere. Patientiae falsae sufficit voluntas humana, non autem verae. Qui haec dicunt, non intelligunt et quemque iniquorum tanto esse ad quaecumque mala perferenda duriorem, quanto in eo major est cupiditas mundi; et quemque justorum tanto esse ad quaecumque mala perferenda fortiorem, quanto in eo est major charitas Dei. Sed cupiditas mundi initium habet ex arbitrio voluntatis, progressum ex jucunditate voluptatis, firmamentum ex vinculo consuetudinis: Charitas autem Dei diffusa est in cordibus nostris, non utique ex nobis, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5). Proinde ab illo est patientia justorum, per quem diffunditur charitas eorum. Quam charitatem laudans atque commendans Apostolus, inter caetera ejus bona dixit eam et cuncta sufferre. Charitas, inquit, magnanima est. Et paulo post ait: Omnia tolerat (I Cor. XIII, 4 et 7). Quanto ergo major est in sanctis charitas Dei, tanto magis pro eo quod diligitur, et quanto major est in peccatoribus cupiditas mundi, tanto magis pro eo quod concupiscitur, omnia tolerantur. Ac per hoc inde est patientia vera justorum, unde est in eis charitas Dei; et inde est patientia falsa iniquorum, unde est in eis cupiditas mundi. Propter quod dicit Joannes Apostolus: Nolite diligere mundum, nec ea quae in mundo sunt. Si quis dilexerit mundum, dilectio Patris non est in ipso: quia omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi; quae non est ex Patre, sed ex mundo est (I Joan. II, 15 et 16). Haec igitur concupiscentia quae non est ex Patre, sed ex mundo, quanto fuerit in homine vehementior et ardentior, tanto fit quisque pro eo quod concupiscit, omnium molestiarum dolorumque patientior. Idcirco, sicut supra diximus, non est ista patientia desursum descendens: patientia vero piorum desursum est, descendens a Patre luminum. Itaque illa terrena est, ista coelestis; illa animalis, ista spiritualis; illa diabolica, ista deifica. Quoniam concupiscentia, qua fit ut peccantes omnia pertinaciter patiantur, ex mundo est; charitas autem, qua fit ut recte viventes omnia fortiter patiantur, ex Deo est. Et ideo illi falsae patientiae potest sine adjutorio Dei voluntas humana sufficere; tanto durior, quanto cupidior; et eo tolerabilius mala sustinens, quo ipsa fit pejor: huic autem, quae vera patientia est, ideo voluntas humana, nisi desuper adjuta et inflammata, non sufficit, quia Spiritus sanctus est ignis ejus; quo nisi accensa diligat impassibile bonum, ferre non potest quod patitur malum.

CAPUT XVIII. 15. Ut charitas ex Deo, ita ex ipso patientia vera quae manat a charitate. Sicut enim divina testantur eloquia, Deus charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in illo manet (I Joan. IV, 16). Quisquis ergo contendit haberi posse Dei charitatem sine Dei adjutorio, quid aliud contendit, nisi haberi Deum posse sine Deo? Quis autem hoc dicat Christianus, quod nullus dicere audeat insanus? Exsultans ergo apud Apostolum vera, pia, fidelisque patientia, dicit ore sanctorum: Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius? sicut scriptum est, Quia propter te mortificamur tota die, deputati sumus sicut oves victimae. Sed in his omnibus supervincimus per eum qui dilexit nos: non per nos, sed per eum qui dilexit nos. Deinde sequitur et adjungit, Certus sum enim, quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque potestates, neque praesentia, neque futura, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro (Rom. VIII, 35-39). Haec est illa charitas Dei, quae diffusa est in cordibus nostris: non ex nobis, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Malorum autem concupiscentia, propter quam in eis est falsa patientia, non est ex Patre, sicut dicit apostolus Joannes, sed ex mundo est.

CAPUT XIX. 16. Si cupiditas ex mundo, quomodo ex humana voluntate. Quod quis non sit ex mundo, non naturae est, sed gratiae. Hic dicet aliquis: Si ex mundo est concupiscentia malorum, per quam fit ut mala omnia pro eo quod ab illis concupiscitur perferant, quo modo ex eorum dicitur voluntate? Quasi vero non et ipsi ex mundo sint, cum ab eis diligitur mundus, deserto eo per quem factus est mundus. Serviunt enim creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula (Rom. I, 25). Sive itaque mundi vocabulo Joannes apostolus dilectores significaverit mundi, voluntas quae ex ipsis est, utique ex mundo est: sive mundi nomine coelum et terram et quaecumque in eis sunt, hoc est, universam complexus sit creaturam, voluntas procul dubio creaturae, quae non est Creatoris, ex mundo est. Propter quod talibus Dominus dicit: Vos de deorsum estis, ego de sursum sum: vos de hoc mundo estis, ego non sum de hoc mundo (Joan. VIII, 23). Apostolis autem dicit: Si de mundo hoc essetis, mundus quod suum est diligeret. Sed ne sibi amplius arrogarent, quam eorum mensura poscebat, et hoc quod eos non esse dixit ex mundo, naturae putarent esse, non gratiae: Quia vero, inquit, de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus (Id. XV, 19). Ergo de mundo erant: nam ut de mundo non essent, electi sunt de mundo.

CAPUT XX. 17. Electio gratiae praevenit omnia merita bona. Gratia dat merita, non meritis datur. Praevenit fidem. Hanc autem electionem non praecedentium in bonis operibus meritorum, sed electionem gratiae demonstrans Apostolus, sic inquit: Et in hoc tempore reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt. Si autem gratia, jam non ex operibus; alioquin gratia jam non est gratia (Rom. XI, 5 et 6). Haec est electio gratiae, id est, electio qua per Dei gratiam homines eliguntur. Haec est, inquam, electio gratiae, qua omnia bona merita praeveniuntur humana. Si enim ullis bonis meritis datur, jam non gratis datur, sed debita redditur, ac per hoc non vero nomine gratia nuncupatur; ubi merces, sicut idem dicit apostolus, non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum (Id. IV, 4). Si autem ut vera sit gratia, id est, gratuita, nihil invenit in homine, cui merito debeatur; quod bene intelligitur et in eo quod dictum est, Pro nihilo salvos facies eos (Psal. LV, 8): profecto ipsa dat merita, non meritis datur. Praevenit ergo etiam fidem, ex qua omnia bona opera incipiunt. Justus enim, sicut scriptum est, ex fide vivit (Habac. II, 4). Porro autem gratia non solum adjuvat justum, verum etiam justificat impium. Et ideo etiam cum adjuvat justum, et videtur ejus meritis reddi, nec sic desinit esse gratia; quoniam id adjuvat quod ipsa est largita. Propter hanc itaque gratiam, quae cuncta bona merita humana praecedit, non solum Christus ab impiis occisus est, verum etiam pro impiis mortuus est (Rom. V, 6). Et antequam moreretur, non utique justos, sed justificandos elegit Apostolos, quibus ait, Ego vos de mundo elegi. Quibus enim dixit, De mundo non estis; et ne putarent se nunquam fuisse de mundo, mox addidit, sed ego vos de mundo elegi: profecto ut de mundo non essent, ipsius in eos electione collatum est. Quocirca si per suam justitiam, non per gratiam ejus eligerentur, non de mundo electi essent: quoniam de mundo jam non essent, si jam justi essent. Deinde si propterea sunt electi, quia jam justi erant; ipsi priores jam Dominum elegerant. Quis enim potest esse justus, nisi eligendo justitiam? Finis autem legis Christus, ad justitiam omni credenti (Id. X, 4). Qui factus est nobis sapientia a Deo; et justitia, et sanctificatio, et redemptio: ut, quemadmodum scriptum est, Qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 30, 31). Ipse est ergo nostra justitia.

CAPUT XXI. 18. Gratiae et fidei dono etiam antiqui ante incarnationem justificati sunt. Sine fide nullus unquam justus fuit. Unde et antiqui justi ante incarnationem Verbi, in hac fide Christi, et in hac vera justitia, quod est nobis Christus, justificati sunt; hoc credentes futurum quod nos credimus factum: et ipsi gratia salvi facti per fidem, non ex se ipsis, sed Dei dono; non ex operibus, ne forte extollerentur (Ephes. II, 8, 9). Bona quippe opera eorum non praevenerunt misericordiam Dei, sed subsecuta sunt. Ipsi quippe audierunt, ipsi scripserunt longe antequam Christus venisset in carne: Miserebor cui misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericors fuero. E quibus Dei verbis, tanto post apostolus Paulus diceret, Igitur non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei (Exod. XXXIII, 19, et Rom. IX, 15, 16). Ipsorum etiam vox est longe antequam Christus venisset in carne: Deus meus, misericordia ejus praeveniet me (Psal. LVIII, 11). Quomodo autem possent alieni esse a fide Christi, quorum charitate etiam nobis praenuntiatus est Christus; sine cujus fide quisquam mortalium nec fuit, nec est, nec esse aliquando poterit justus? Si ergo jam justi a Christo eligerentur Apostoli, prius illum ipsi elegissent, ut justi eligi possent; quia sine illo justi esse non possent. Sed non ita factum est: ipse quippe illis ait, Non vos me elegistis, sed ego vos elegi. Unde dicit apostolus Joannes, Non quod dilexerimus Deum, sed quia ipse prior dilexit nos (I Joan. IV, 10).

CAPUT XXII. 19. Ante gratiae electionem injusti omnes. Quod cum ita sit, quid est homo utens in hac vita propria voluntate, antequam eligat et diligat Deum, nisi injustus et impius? Quid est, inquam, homo aberrans a Creatore creatura, nisi Creator ejus memor sit ejus (Psal. VIII, 5), et eligat eum gratis, et diligat gratis? Quia ipse non potest eligere vel diligere, nisi prius electus dilectusque curetur, qui caecitate eligenda non cernit, et languore diligenda fastidit. Sed forte quis dicat: Quomodo Deus prius eligit et diligit iniquos, ut justificet eos, cum scriptum sit, Odisti, Domine, omnes operantes iniquitatem (Psal. V, 7)? Quomodo putamus, nisi miro et ineffabili modo? Et tamen etiam nos possumus cogitare, quod medicus bonus aegrotum et odit et diligit: odit enim, quia aegrotat; diligit, ut aegritu dinem pellat. CAPUT XXIII. 20. Quomodo charitas verae patientiae, ita cupiditas fons malae patientiae. Haec propter charitatem dicta sint, sine qua in nobis non potest esse vera patientia: quia in bonis charitas Dei est, quae tolerat omnia, sicut in malis mundi cupiditas. Sed haec charitas per Spiritum sanctum est in nobis, qui datus est nobis. Unde a quo nobis est charitas, ab illo est patientia. Mundi autem cupiditas, quando patienter sustinet onera cujuslibet calamitatis, gloriatur de viribus propriae voluntatis, tanquam de stupore morbi, non de robore sanitatis. Insana est ista gloriatio; non est patientiae, sed dementiae. Voluntas ista tanto videtur patientior acerborum malorum, quanto est avidior temporalium bonorum, quia inanior aeternorum.

CAPUT XXIV. 21. Voluntatem malam esse posse etiam sine spiritus mali instigatione. Quod si eam exagitat et inflammat fallacibus visis et suasionibus immundis diabolicus spiritus et maligna conspiratione sociatus, efficit hominis voluntatem, vel errore dementem, vel appetitu cujuslibet mundanae delectationis ardentem: quae cum videtur intolerabilia mirabiliter sustinere, non tamen ideo etiam voluntas mala sine instigatione alterius immundi spiritus, sicut voluntas bona sine adjutorio sancti Spiritus non potest esse. Nam esse posse voluntatem malam etiam sine aliquo spiritu vel seducente vel incitante, in ipso diabolo satis ostenditur, qui per nullum alium diabolum, sed propria voluntate factus diabolus invenitur. Voluntas itaque mala sive cupiditate rapiatur, sive timore revocetur, sive laetitia diffundatur, sive tristitia contrahatur, atque in his omnibus perturbationibus animi quaecumque sunt aliis vel alio tempore graviora contemnat et perferat; potest et sine alterius spiritus instinctu se ipsa seducere, et defectu a superioribus in inferiora lapsando, quanto jucundius aestimaverit, quod adipisci appetit, vel amittere metuit, vel adeptum gaudet, vel amissum dolet, tanto tolerabilius pro eo ferre quod sibi minus est ad patiendum, quam illud ad fruendum. Quidquid enim illud est, ex creatura est, cujus nota voluptas est. Quodam modo enim familiari contactu atque connexu ad experiendam ejus suavitatem adjacet amanti creaturae amata creatura.

CAPUT XXV. 22. Bona voluntas non nisi ex Deo. Voluptas autem Creatoris, de qua scriptum est, Et torrente voluptatis tuae potabis eos (Psal. XXXV, 9), longe alterius generis est: neque enim, sicut nos, creatura est. Nisi ergo amor ejus detur inde nobis, non est unde esse possit in nobis. Ac per hoc voluntas bona, qua diligitur Deus, in homine non potest esse, nisi in quo Deus operatur et velle (Philipp. II, 13). Haec igitur voluntas bona, id est, voluntas Deo fideliter subdita, voluntas sanctitate superni ardoris accensa, voluntas quae diligit Deum et proximum propter Deum; sive amore, de quo respondet apostolus Petrus, Domine, tu scis quia amo te (Joan. XXI, 15); sive timore, de quo dicit apostolus Paulus, in timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini (Philipp. II, 12); sive gaudio, de quo dicit, Spe gaudentes, in tribulatione patientes (Rom. XII, 12); sive tristitia, qualem se dicit magnam habuisse pro fratribus suis (Id. IX, 2): quaecumque amara et aspera sufferat, charitas Dei est, quae omnia tolerat (I Cor. XIII, 7), quae non diffunditur in cordibus nostris, nisi per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5).

CAPUT XXVI. Piorum patientia Dei donum. Schismaticorum patientia pro Christo an laudanda. Unde nequaquam dubitante pietate, sicut charitas sancte amantium, ita patientia pie tolerantium Dei donum est. Neque enim divina Scriptura fallit aut fallitur, quae non solum in veteribus Libris habet hujus rei testimonia, cum Deo dicitur, Patientia mea tu es (Psal. LXX 5); et, Ab ipso est patientia mea (Psal. LXI, 6); et ubi alius propheta dicit, accipere nos Spiritum fortitudinis: verum etiam in apostolicis Litteris legitur, Quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut credatis in eum, sed ut etiam patiamini propter eum (Philipp. I, 29). Non ergo quasi de proprio faciat animum elatum quod sibi audit esse donatum.

23. Si quis autem non habens charitatem, quae pertinet ad unitatem spiritus et vinculum pacis, quo catholica Ecclesia congregata connectitur, in aliquo schismate constitutus, ne Christum neget, patitur tribulationes, angustias, famem, nuditatem, persecutionem, pericula, carceres, vincula, tormenta, gladium, vel flammas, vel bestias, vel ipsam crucem timore gehennarum, et ignis aeterni; nullo modo ista culpanda sunt, imo vero et haec laudanda patientia est. Non enim dicere poterimus, melius ei fuisse ut Christum negando nihil eorum pateretur, quae passus est confitendo; sed existimandum est fortasse tolerabilius ei futurum judicium, quam si Christum negando cuncta illa vitaret: ut illud quod ait Apostolus, Si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 3); nihil prodesse intelligatur ad regnum coelorum obtinendum, non ad extremi judicii tolerabilius supplicium subeundum.

CAPUT XXVII. 24. An haec eorum patientia sit Dei donum. Sed merito quaeri potest utrum et ista patientia donum Dei sit, an viribus tribuenda sit voluntatis humanae, qua quisque ab Ecclesia separatus, non pro errore qui eum separavit, sed pro veritate sacramenti seu verbi quae apud eum remansit, timore poenarum aeternarum poenas patitur temporales. Cavendum est enim ne forte, si Dei donum istam patientiam dixerimus, hi quibus inest, etiam ad regnum Dei pertinere credantur: si autem illam donum Dei esse negaverimus, cogamur fateri, sine adjutorio et munere Dei in voluntate hominis esse posse aliquid boni. Neque enim hoc non est bonum, ut credat homo aeterno supplicio se esse puniendum, si negaverit Christum, et pro ista fide qualecumque supplicium perferat et contemnat humanum. 25. Proinde sicut negandum non est hoc esse donum Dei, ita intelligendum est alia esse Dei dona filiorum illius Jerusalem, quae sursum libera est mater nostra.

CAPUT XXVIII. Dona filiorum haeredum et dona filiorum exhaeredatorum diversa. (Haec sunt enim quodam modo haereditaria, in quibus sumus haeredes Dei, cohaeredes autem Christi ); alia vero quae possunt accipere etiam filii concubinarum, quibus Judaei carnales et schismatici vel haeretici comparantur. Quamvis enim scriptum sit, Ejice ancillam et filium ejus; neque enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac (Gal. IV, 26, 30, et Gen. XXI, 10): et Abrahae dixerit Deus, In Isaac vocabitur tibi semen (Gen. XXI, 12, et Rom. IX, 7 et 8): quod sic est Apostolus interpretatus, ut diceret, Id est, non qui filii carnis, hi filii Dei; sed filii promissionis deputantur in semine ut intelligeremus semen Abrahae secundum Isaac propter Christum ad Dei filios pertinere, qui sunt corpus Christi et membra, id est, Ecclesia Dei una, vera, germana, catholica, tenens piam fidem; non eam quae per elationem vel timorem, sed eam quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6): tamen etiam filios concubinarum quando a filio suo Isaac dimisit Abraham, nonnulla eis largitus est munera, ne relinquerentur omni modo inanes, non ut tenerentur haeredes. Sic enim legimus: Dedit autem Abraham omnem censum suum Isaac filio suo; et filiis concubinarum suarum dedit Abraham munera, et dimisit eos ab Isaac filio suo (Gen. XXV, 5, 6). Si ergo filii sumus liberae Jerusalem, alia dona exhaeredatorum, alia intelligamus haeredum. Hi enim haeredes sunt, quibus dicitur: Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timorem; sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, Pater (Rom. VIII, 14-17).

CAPUT XXIX. 26. Patientiae pauperum Christi merces aeterna. Clamemus ergo spiritu charitatis, et donec veniamus ad haereditatem in qua semper maneamus, liberali amore simus, non servili timore patientes. Clamemus, quamdiu pauperes sumus, donec illa haereditate ditemur. Magna quippe inde pignora accepimus, quod ad nos ditandos pauper factus est Christus, quo in supernas divitias exaltato, missus est qui sancta desideria nostris cordibus inspiraret Spiritus sanctus. Horum pauperum adhuc credentium, nondum contemplantium; adhuc sperantium, nondum tenentium; adhuc desiderio suspirantium, nondum felicitate regnantium; adhuc esurientium et sitientium, nondum satiatorum: horum ergo pauperum patientia non peribit in aeternum (Psal. IX, 19): non quia et illic patientia erit, ubi quod toleretur non erit; sed non peribit, dictum est, quia infructuosa non erit. Fructum autem habebit aeternum, ideo non peribit in aeternum. Qui enim laborat inaniter, cum eum spes fefellerit, propter quam laborabat, merito dicit, Perdidi tantum laborem: quisquis vero ad sui laboris promissa pervenerit, gratulans dicit, Non perdidi laborem meum. Dicitur ergo labor non perisse, non quia manet perpetuus, sed quia non est inaniter fusus. Sic et patientia pauperum Christi, sed ditandorum haeredum Christi, non peribit in aeternum: non quia et illic patienter ferre jubebimur, sed quia pro iis quae hic patienter pertulimus, aeterna beatitudine perfruemur. Non dabit finem sempiternae felicitati, qui donat temporalem patientiam voluntati: quia utrumque munus donatae donatum est charitati.