Migne Patrologia Latina Tomus 44
AugHip.DePeMeE 44 Augustinus Hi
De perfectione justitiae hominis
De perfectione justitiae hominis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne 44.0316
De perfectione justitiae hominis
Data sibi chartula definitionum, quae Coelestii esse dicebantur, Augustinus ratiocinationes primum singulas, quibus ille, vel si quis alius erroris socius, perperam definiebat posse hominem hic sine peccato esse, dissolvit brevibus responsis, docens perfectionem plenitudinemque justitiae illam, qua homo sine ullo prorsus peccato sit, nec sine gratia possibilem per vires naturae, praesertim vitiatae, nec unquam esse praesentis hujus vitae. Pergit inde ad auctoritates, quas eadem chartula de Scripturis corrogatas continebat, alias quibus homini praecipitur ut sit immaculatus et perfectus, alias quibus commemoratur non esse gravia Dei mandata, alias tandem quasi his, quae a Catholicis contra Pelagianos proferri solerent, auctoritatibus contrarias.
44.0291| Sanctis fratribus et coepiscopis EUTROPIO et PAULO, AUGUSTINUS.
CAPUT PRIMUM.
Charitas vestra, quae in vobis 44.0292| tanta est, et tam sancta, ut etiam jubenti servire delectet, petivit ut definitionibus quae dicuntur Coelestii esse, respondeam. Sic enim praenotata est eadem 44.0293| chartula quam dedistis, Definitiones, ut dicitur, Coelestii: quae praenotatio credo, quod non illius, sed eorum sit qui hoc attulerunt de Sicilia, ubi Coelestius non esse perhibetur, sed multi talia garrientes, et, sicut ait Apostolus, ipsi errantes, et alios in errorem mittentes (II Tim. III, 13). Ex illius tamen haec esse doctrina, vel etiam quorumdam sociorum ejus, et nos possumus arbitrari. Nam neque istae breves definitiones, vel potius ratiocinationes, ab illius abhorrent ingenio; quod in opere alio ejus inspexi, cujus eum esse constat auctorem: et non frustra istos fratres qui haec attulerunt, in Sicilia existimo audisse, quod ipse docuerit ista vel scripserit. Vellem autem, si possem, ita obtemperare vestrae fraternae benevolentiae, ut etiam ego tam breviter responderem. Sed nisi et illa commemorem quibus respondeo, quis poterit quemadmodum responderim judicare? Conabor tamen, quantum valuero, adjuvantibus me apud Domini misericordiam etiam orationibus vestris, ut non ultra quam necesse est meus sermo procurrat.
CAPUT II.
Ratiocinatio prima. Ante omnia, inquit, interrogandus est qui negat hominem sine peccato esse posse, quid sit quodcumque peccatum, quod vitari potest, an quod vitari non potest. Si quod vitari non potest, peccatum non est: si quod vitari potest, potest homo sine peccato esse, quod vitari potest. Nulla enim ratio vel justitia patitur saltem dici peccatum, quod vitari nullo modo potest. Respondemus vitari posse peccatum, si natura vitiata sanetur gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. In tantum enim sana non est, in quantum id quod faciendum est, aut caecitate non videt, aut infirmitate non implet; dum caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem; ut non ea quae vult homo faciat (Galat. V, 17).
Ratiocinatio 2. Iterum quaerendum est, inquit, peccatum voluntatis, an necessitatis est. Si necessitatis est, peccatum non est: si voluntatis est, vitari potest. Respondemus quod supra: et ut sanemur, invocamus eum, cui dicitur in Psalmo, De necessitatibus meis educ me (Psal. XXIV, 17).
Ratiocinatio 3. Iterum, inquit, quaerendum est, quid est peccatum, naturale, an accidens. Si naturale, peccatum non est: si autem accidens est, et recedere potest; et quod recedere potest, vitari potest; et quod vitari potest, potest homo sine eo esse quod vitari potest. Respondetur, 44.0294| naturale non esse peccatum: sed naturae, praesertim vitiatae, unde facti sumus natura filii irae (Ephes. II, 3), parum esse ad non peccandum voluntatis arbitrium, nisi adjuta sanetur gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum.
Ratiocinatio 4. Iterum, ait, quaerendum est, quid est peccatum; actus, an res. Si res est, auctorem habeat necesse est; et si auctorem habere dicitur, jam alter praeter Deum rei alicujus auctor induci videbitur: at si hoc dici impium est, confiteri necesse est peccatum omne actum esse, non rem. Si igitur actus est, imo quia vere actus est, vitari potest. Respondemus, peccatum quidem actum dici et esse, non rem. Sed etiam in corpore claudicatio eadem ratione actus est, non res: quoniam res, pes ipse vel corpus vel homo est, qui pede vitiato claudicat; nec tamen vitare potest homo claudicationem, nisi habeat sanatum pedem. Quod etiam in interiore homine fieri potest, sed gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Ipsum sane vitium quo claudicat homo, nec pes est, nec corpus, nec homo, nec ipsa claudicatio; quae utique non est quando non ambulat, cum tamen insit vitium quo fit claudicatio quando ambulat. Quaerat ergo quod eidem vitio nomen imponat, utrum rem velit dicere, an actum, an rei potius qualitatem malam, qua deformis actus existit. Sic et in homine interiore animus res est, rapina actus est, avaritia vitium est; id est, qualitas secundum quam malus est animus, etiam quando nihil agit unde avaritiae suae serviat, etiam quando audit, Non concupisces (Exod. XX, 17), seque vituperat, et tamen avarus manet: sed per fidem renovatur, id est sanatur, de die in diem (II Cor. IV, 16), nec tamen nisi gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum.
CAPUT III.
Ratiocinatio 5. Iterum, inquit, quaerendum est, utrumne debeat homo sine peccato esse. Procul dubio debet. Si debet, potest: si non potest, ergo nec debet. Et si non debet homo esse sine peccato, debet ergo cum peccato esse; et jam peccatum non erit, si illud deberi constiterit. Aut si hoc etiam dici absurdum est, confiteri necesse est, debere hominem sine peccato esse, et constat eum non aliud debere quam potest. Respondetur eadem similitudine, qua superius jam respondimus. Cum enim videmus claudum, qui sanari potest, recte utique dicimus, Debet homo iste esse sine claudicatione; et si debet, potest. Nec tamen cum vult, continuo potest; sed cum fuerit adhibita curatione sanatus, et medicina adjuverit voluntatem. Hoc fit in interiore homine, quod ad peccatum attinet tanquam ejus claudicationem 44.0295| , per ejus gratiam qui venit non vocare justos, sed peccatores; quia non est opus sanis medicus, sed male habentibus. (Matth. IX, 13, 12).
Ratiocinatio 6. Iterum, ait, quaerendum est, utrumne praeceptum sit homini sine peccato esse. Aut enim non potest, et praeceptum non est: aut quia praeceptum est, potest. Nam quid praeciperetur, quod fieri omnino non posset? Respondetur, consultissime homini praecipi ut rectis passibus ambulet, ut cum se non posse perspexerit, medicinam requirat, quae interioris hominis ad sanandam peccati claudicationem, gratia Dei est per Jesum Christum Dominum nostrum.
Ratiocinatio 7. Iterum, ait, quaerendum est, an velit Deus hominem sine peccato esse. Procul dubio vult, et procul dubio potest. Quis enim tam demens est, ut vel dubitet fieri posse, quod Deum velle non dubitat? Respondetur: Si nollet Deus hominem sine peccato esse, non mitteret Filium suum sine peccato, qui sanaret homines a peccatis. Hoc fit in credentibus et proficientibus renovatione interioris hominis de die in diem, donec fiat perfecta justitia tanquam sanitas plena.
Ratiocinatio 8. Iterum, ait, quaerendum est, quomodo vult Deus hominem esse, cum peccato, an sine peccato. Procul dubio non vult esse cum peccato. Quanta haec impietatis blasphemia sit, cogitandum est, ut dicatur hominem posse esse cum peccato, quod Deus non vult; et negetur posse esse sine peccato, quod Deus vult; quasi aliquem ad hoc Deus creaverit, ut posset esse quod nolit, et non posset esse quod velit, et ut contra suam magis quam ut secundum suam existeret voluntatem. Jam superius responsum est: sed addendum video, quod spe salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 24, 25). Tunc ergo erit plena justitia, quando plena sanitas: tunc plena sanitas, quando plena charitas; plenitudo enim legis charitas (Id. XIII, 10): tunc autem plena charitas, quando videbimus eum sicuti est (1 Joan. III, 2). Neque enim erit quod addatur ad dilectionem, cum fides pervenerit ad visionem.
CAPUT IV.
Ratiocinatio 9. Iterum quaerendum est, inquit, per quid efficitur homo cum peccato, per naturae necessitatem, an ver arbitrii libertatem. Si per naturae necessitatem, culpa caret: si per arbitrii libertatem, quaerendum est a quo ipsam arbitrii libertatem acceperit; procul dubio a Deo. Deus autem quod dedit, certe bonum est, negari enim non potest. Qua igitur ratione bonum probatur, si magis ad malum quam ad bonum pronum est? Magis enim ad malum quam ad bonum pronum est, si homo per illud potest esse cum peccato, et non potest esse sine peccato. Respondetur, per arbitrii libertatem factum ut esset homo cum peccato; sed jam poenalis vitiositas subsecuta, ex libertate fecit necessitatem. Unde ad Deum fides clamat, De necessitatibus meis educ me (Psal. XXIV, 17). Sub quibus positi, vel non possumus quod volumus intelligere, 44.0296| vel quod intellexerimus, volumus, nec valemus implere. Nam et ipsa libertas credentibus a liberatore promittitur. Si vos, inquit, Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Joan. VIII, 36). Victa enim vitio in quod cecidit voluntate, caruit libertate natura. Hinc alia Scriptura dicit, A quo enim quis devictus est, huic et servus addictus est (II Petr. II, 19). Sicut ergo non est opus sanis medicus, sed male habentibus (Matth. IX, 12): ita non est opus liberis liberator, sed servis; ut ei dicat gratulatio libertatis, Salvam fecisti de necessitatibus animam meam (Psal. XXX, 8). Ipsa enim sanitas est vera libertas, quae non perisset, si bona permansisset voluntas. Quia vero peccavit voluntas, secuta est peccantem peccatum habendi dura necessitas, donec tota sanetur infirmitas, et accipiatur tanta libertas, in qua sicut necesse est permaneat beate vivendi voluntas, ita ut sit etiam bene vivendi et nunquam peccandi voluntaria felixque necessitas.
Ratiocinatio. 10. « Proinde, » inquit, « Deus bonum hominem fecit, et praeterquam illum bonum fecit, bonum ei insuper ut faceret imperavit. Quam impium, ut confiteamur hominem malum esse, quod nec factus est, nec ei praeceptum est; et negemus eum bonum posse esse, quod factus est, et quod ei ut faceret imperatum est! » Respondemus: Quia ergo non se ipse homo, sed Deus bonum hominem fecit; Deus eum, non se ipse, ut sit bonus reficit, dum volentem, credentem, invocantem liberat a malo, quod sibi ipse fecit. Hoc autem fit, dum gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum renovatur homo interior de die in diem, ut ad sempiternam, non poenam, sed vitam resurgat homo exterior in novissimo die.
Ratiocinatio 11. « Iterum, » ait, « quaerendum est, quot modis constet omne peccatum: duobus, ni fallor; si aut illa fiant quae prohibentur, aut illa non fiant quae jubentur. Tam certe omnia illa quae prohibita sunt, vitari possunt quam quae praecepta sunt perfici. Nam frustra aut prohiberetur aut juberetur, quod vel caveri vel impleri non posset. Et quomodo negabimus posse esse hominem sine peccato, cum confiteri necesse sit, eum tam omnia illa quae vetantur posse cavere, quam quae imperatur efficere? » Respondetur multa esse in Scripturis sanctis divina praecepta, quae omnia commemorare nimis operosum est: sed Dominus qui verbum consummans et brevians fecit super terram (Rom. IX, 28), in duobus praeceptis dixit Legem Prophetasque pendere; ut intelligeremus, quidquid aliud divinitus praeceptum est in his duobus habere finem, et ad haec duo esse referendum Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua; et Diliges proximum tuum tanquam te ipsum. In his, inquit, duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 40, 37). Quidquid ergo Dei lege prohibemur, et quidquid jubemur facere, ad hoc prohibemur 44.0297| et jubemur, ut duo ista compleamus. Et forte generalis prohibitio est, Non concupisces (Exod. XX, 17); et generalis jussio, Diliges (Deut. VI, 5). Unde breviter et apostolus Paulus quodam loco utrumque complexus est. Prohibitio enim est, Nolite conformari huic saeculo: jussio autem, Sed reformamini in novitate mentis vestrae (Rom. XII, 2). Illud pertinet ad non concupiscere; hoc, ad diligere; illud ad continentiam; hoc ad justitiam; illud ad declinandum a malo; hoc, ad faciendum bonum. Non concupiscendo enim vetustate exspoliamur, et novitate induimur diligendo. Sed nec quisquam potest continens esse, nisi Deus det (Sap. VIII, 21), et charitas Dei diffunditur in cordibus nostris, non per nos ipsos, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5). Hoc autem fit de die in diem in iis qui volendo et credendo et invocando proficiunt, et praeterita obliviscentes in ea quae ante sunt extenduntur (Philipp. III, 13). Ad hoc enim lex ista praecipit, ut cum in his implendis homo defecerit, non se extollat superbia tumidus, sed ad gratiam confugiat fatigatus; ac sic eum lex terrendo, ad Christum diligendum paedagogi perducat officio.
CAPUT VI.
Ratiocinatio 12. « Iterum, quaerendum est, » inquit, « quomodo non potest homo sine peccato esse; voluntate, an natura. Si natura, peccatum non est: si voluntate, perfacile potest voluntas voluntate mutari. » Respondemus, admonentes esse cogitandum quanta sit ista praesumptio, qua dicitur non solum posse (quod quidem adjuvante gratia Dei negandum non est), sed etiam perfacile posse voluntatem voluntate mutari: cum dicat Apostolus, Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem: haec enim invicem adversantur; ut non ea quae vultis faciatis (Galat. V, 17). Non enim ait, Haec invicem adversantur, ut quae potestis facere, nolitis: sed, ut non ea quae vultis faciatis. Cur ergo concupiscentia carnis: quae utique culpabilis atque vitiosa est, nihilque est aliud quam desiderium peccati, quod idem apostolus praecipit, ne regnet in nostro mortali corpore (Rom. VI, 12); ubi satis ostendit esse tamen in nostro mortali corpore, quod permittendum non sit ut regnet: cur ergo ista concupiscentia non mutata est ea voluntate, quam voluntatem satis evidenter expressit Apostolus dicens, ut non ea quae vultis faciatis; si facile potest voluntas voluntate mutari? Nec sane isto modo naturam, sive animae, sive corporis, quam Deus creavit, et quae tota bona est, accusamus: sed eam dicimus propria voluntate vitiatam, sine Dei gratia non posse sanari.
Ratiocinatio 13. « Iterum, » ait, « quaerendum est, si non potest homo sine peccato esse, cujus culpa est; ipsiusne hominis, an cujuslibet alterius: si ipsius hominis, quomodo culpa hominis est, si hoc non est quod esse non potest? Respondemus, ideo esse culpam hominis, quod non est sine peccato, quia sola hominis voluntate factum est ut ad istam necessitatem veniret, 44.0298| quam sola hominis voluntas superare non possit.
Ratiocinatio 14. « Iterum, » ait, « quaerendum est, si natura hominis bona est, quod nullus negare nisi Marcion aut Manichaeus audebit, quomodo igitur bona est, si malo ei carere non est possibile? Omne enim peccatum malum esse quis dubitet? » Respondemus, et naturam hominis bonam esse, et eam malo carere posse. Nam ideo clamamus, Libera nos a malo (Matth. VI, 13): quod non perficitur, quamdiu corpus quod corrumpitur, aggravat animam (Sap. IX, 15). Sed hoc agitur gratia per fidem, ut aliquando dicatur, Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Aculeus autem mortis peccatum; virtus vero peccati, lex (I Cor. XV, 55, 56). Quoniam lex prohibendo auget peccati cupiditatem, nisi diffundat Spiritus charitatem, quae plena et perfecta tunc erit, cum videbimus facie ad faciem.
Ratiocinatio 15. « Et hoc, » inquit, « dicendum est: Certe justus est Deus; negari enim non potest. Imputat autem Deus homini omne peccatum. Et hoc quoque confitendum puto, quia neque peccatum est, quidquid non imputabitur in peccatum. Et si est aliquod peccatum quod vitari non possit, quomodo justus Deus dicitur, si imputare cuiquam creditur, quod vitari non possit? » Respondemus, jam olim contra superbos esse clamatum, Beatus cui non imputavit Dominus peccatum (Psal. XXXI, 2). Non enim imputat his qui fideliter ei dicunt, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Et juste non imputat, quia justum est quod ait, In qua mensura mensi fueritis, in eadem remetietur vobis (Id. VII, 2). Peccatum est autem, cum vel non est charitas quae esse debet, vel minor est quam debet, sive hoc voluntate vitari possit, sive non possit: quia si potest, praesens voluntas hoc facit: si autem non potest, praeterita voluntas hoc fecit; et tamen vitari potest, non quando voluntas superba laudatur, sed quando humilis adjuvatur.
CAPUT VII.
Ratiocinatio 16. Post haec ille qui ista conscripsit, introducit personam suam quasi cum altero disputantem, et facit se interrogari, et quasi ab interrogante sibi dici: Da mihi hominem sine peccato. Et respondet: Do tibi qui esse possit. Et rursus ab interrogante dicitur ei: Quis est? Et respondet: Ipse tu, Quod si dixeris, inquit, Ego esse non possum: respondendum est, Cujus culpa est? Quod si dixeris, Mea: dicendum est, Et quomodo tua est, si esse non potes? Iterum facit se interrogari et dici sibi: Tu ipse sine peccato es, qui dicis hominem sine peccato esse posse? Et respondet: Quod non sum sine peccato, cujus culpa est? Quod si dixerit, inquit, Tua est: respondendum est, Quomodo mea, si esse non possum? Nos respondemus, nullum cum eis de his verbis esse debere conflictum: quia non est ausus dicere hominem esse sine 44.0299| peccato, vel aliquem, vel se ipsum, sed tantummodo esse posse, respondit; quod neque nos negamus. Quando autem possit, et per quem possit, hoc quaeritur. Si enim modo est, non omni animae fideli positae in corpore mortis hujus orandum est, et dicendum, Dimitte nobis debita nostra: cum jam in sancto Baptismo universa fuerint dimissa praeterita. Quisquis autem membris fidelibus Christi hoc non esse orandum, persuadere conatur, nihil aliud quam se ipsum christianum non esse profitetur. Porro si per se ipsum potest homo esse sine peccato, ergo Christus gratis mortuus est (Galat. II, 21). Non autem gratis Christus mortuus est: non igitur potest homo esse sine peccato, etiam si velit, nisi adjuvetur gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Quod ut perficiatur, et nunc in proficientibus agitur, et omni modo implebitur, contentione mortis absumpta, et charitate quae credendo et sperando nutritur, videndo et obtinendo perfecta.
CAPUT VIII.
17. Deinde instituit divinis testimoniis agere quod intendit: quod quale sit, diligentius advertamus. « Testimonia, » inquit, » quibus probatur praeceptum esse homini ut absque peccato sit. » Ad hoc respondemus: Non utrum praeceptum sit quaeritur, quod valde manifestum est; sed hoc ipsum quod praeceptum esse constat, utrum in corpore mortis hujus possit impleri, ubi caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, ut non ea quae volumus faciamus. De quo corpore mortis hujus, non omnis liberatur qui finit hanc vitam, sed qui in hac vita susceperit gratiam, et ne in vanum suscipiat bonis operibus egerit. Aliud est enim, exire de hoc corpore, quod omnes homines dies vitae hujus ultimus cogit: aliud est autem, liberari de corpore mortis hujus, quod sola Dei gratia per Jesum Christum Dominum nostrum sanctis et fidelibus ejus impertit (Rom. VII, 24, 25.) Post hanc autem vitam merces perficiens redditur, sed eis tantum a quibus in hac vita ejusdem mercedis meritum comparatur. Non enim ad saturitatem justitiae, cum hinc exierit, quisque perveniet, nisi ad eam cum hic est, esuriendo et sitiendo cucurrerit. Beati quippe qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V, 9).
18. Quamdiu ergo peregrinantes a Domino per fidem ambulamus, non per speciem (II Cor. V, 6, 7), unde dictum est, Justus ex fide vivit (Habac. II, 4); haec est nostra in ipsa peregrinatione justitia, ut ad illam perfectionem plenitudinemque justitiae, ubi in specie decoris ejus jam plena et perfecta charitas erit; nunc ipsius cursus rectitudine et perfectione tendamus, castigando corpus nostrum et servituti subjiciendo, et eleemosynas in dandis beneficiis, et dimittendis quae in nos sunt commissa peccatis, hilariter et ex corde faciendo, et orationibus indesinenter instando; et haec faciendo in doctrina sana, qua aedificatur fides recta, spes firma, charitas pura. 44.0300| Haec est nunc nostra justitia, qua currimus esurientes et sitientes ad perfectionem plenitudinemque justitiae, ut ea postea saturemur. Unde Dominus in Evangelio cum dixisset, Nolite facere justitiam vestram coram hominibus, ut videamini ab eis (Matth. VI, 1); ne istum nostrum cursum fine humanae gloriae metiremur, non est in expositione justitiae ipsius exsecutus, nisi tria ista, jejunium, eleemosynas, orationes: jejunio scilicet universam corporis castigationem significans; eleemosynis, omnem benevolentiam et beneficentiam, vel dandi, vel ignoscendi; et oratione insinuans omnes regulas sancti desiderii: ut quoniam in castigatione corporis frenatur concupiscentia, quae non frenari, sed omnino esse non debet, nec erit in illa perfectione justitiae, ubi nullum erit omnino peccatum; et saepe in usu rerum etiam concessarum atque licitarum exserit immoderationem suam: in ipsa vera beneficentia qua justus consulit proximo, quaedam fiunt quae obsint, cum prodesse putata sint; et aliquando per infirmitatem, vel cum minus sufficit necessitatibus aliorum, vel parum in eis proficit, quod benignitatis ac laboris impenditur, subrepit taedium, quo fuscetur hilaritas, in qua datorem diligit Deus (II Cor. IX, 7); subrepit autem tanto magis, quanto minus quisque, et tanto minus, quanto magis profecerit: his atque hujusmodi consideratis, merito in oratione dicimus, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Si tamen quod dicimus, faciamus, ut vel ipsi etiam diligantur inimici: vel si quisquam adhuc in Christo parvulus hoc nondum facit; poenitenti tamen quod in eum quisque peccavit, et veniam petenti, ex intimo cordis ignoscat, si vult ut ejus orationem Pater coelestis exaudiat.
19. In qua oratione, si contentiosi esse nolumus, satis nobis propositum speculum est, ubi inspiciatur vita justorum, qui ex fide vivunt, et perfecte currunt, quamvis sine peccato non sint. Unde dicunt, Dimitte nobis; quia nondum quo curritur pervenerunt. Hinc dicit Apostolus: Non quia jam acceperim, aut jam perfectus sim: fratres, ego me non arbitror apprehendisse; unum autem, quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Jesu. Quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus (Philipp. III, 12-15); id est, quotquot perfecte currimus, hoc sapiamus, quod nondum perfecti sumus, ut illic perficiamur, quod perfecte adhuc currimus: ut cum venerit quod perfectum est, quod ex parte est destruatur; id est, non jam ex parte sit, sed ex toto; quia fidei et spei jam res ipsa, non quae credatur, et speretur, sed quae videatur teneaturque succedet: charitas autem, quae in his tribus major est, non auferetur (I Cor. XIII, 10, 13); sed augebitur et implebitur, contemplata quo credebat, et quod sperabat indepta. In qua plenitudine 44.0301| charitatis praeceptum illud implebitur, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua (Deut. VI, 5). Nam cum est adhuc aliquid carnalis concupiscentiae, quod vel continendo frenetur, non omni modo ex tota anima diligitur Deus. Non enim caro sine anima concupiscit, quamvis caro concupiscere dicatur, quia carnaliter anima concupiscit. Tunc erit justus sine ullo omnino peccato, quando nulla lex erit in membris ejus repugnans legi mentis ejus (Rom. VII, 23), sed prorsus toto corde, tota anima, tota mente diliget Deum, quod est primum summumque praeceptum (Matth. XXII, 37, 38). Cur ergo non praeciperetur homini ista perfectio, quamvis eam in hac vita nemo habeat? Non enim recte curritur, si quo currendum est nesciatur. Quomodo autem sciretur, si nullis praeceptis ostenderetur? Sic ergo curramus, ut comprehendamus. Omnes enim qui recte currunt, comprehendent: non sicut in agone theatrico, omnes quidem currunt, sed unus accipit palmam (I Cor. IX, 24). Curramus credendo, sperando, desiderando; curramus corpus castigando, et eleemosynas in bonis dandis malisque ignoscendis, hilariter et ex corde faciendo, et currentium vires ut adjuventur orando; et sic audiamus praecepta perfectionis, ne currere negligamus ad plenitudinem charitatis.
CAPUT IX.
20. His praemissis, ea testimonia quae posuit iste cui respondemus, tanquam nos ea protulerimus, diligenter audiamus. « In Deuteronomio: « Tu autem perfectus eris coram Domino Deo tuo (Deut. XVIII, 13). Item illic: Et non erit inconsummatus in filiis Israel. Item Salvator in Evangelio: Estote perfecti, quia Pater vester qui in coelis est, perfectus est (Matth. V, 48). Item Apostolus ad Corinthios secunda: De caetero, fratres, gaudete, perfecti estote (II Cor. XIII, 11). Item ad Colossenses: Corripientes omnem hominem, et docentes in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo (Coloss. I, 28). Item ad Philippenses: Omnia facite sine murmuratione et haesitatione, ut sitis irreprehensibiles et simplices, sicut filii Dei immaculati (Philipp. II, 14, 15). Item ad Ephesios: Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali, in coelestibus in Christo, sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus (Ephes. I, 3, 4). Item ad Colossenses: Et vos cum essetis aliquando alienati et inimici sensu in operibus malis, nunc autem reconciliati in corpore carnis ejus per mortem ejus, exhibete vos sanctos et immaculatos et irreprehensibiles (Coloss. I, 21). Item ad Ephesios: Ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam, aut aliquid hujusmodi, ut sit sancta et immaculata (Ephes. V, 27). Item ad Corinthios 44.0302| prima: Sobrii estote et justi, et nolite peccare (I Cor. XV, 34). Item in Epistola sancti Petri: Propter quod succincti lumbos mentis vestrae, sobrii, perfecte sperate in eam quae offertur vobis gratiam, quasi filii obedientiae, non configurati prioribus ignorantiae vestrae concupiscentiis; sed secundum eum qui vocavit vos Sanctum, et ipsi sancti in omni conversatione sitis; quia scriptum est, Sancti eritis, quia ego sanctus sum (I Petr. I, 13-16). Unde et beatus David dicit: Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo, aut quis requiescet in monte sancto tuo? Qui ingreditur sine macula, et operatur justitiam (Psal. XIV, 1, 2). Et alibi: Et ero immaculatus cum eo (Psal. XVII, 24). Et alibi: Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini (Psal. CXVIII, 1). Item apud Solomonem: Diligit Dominus sancta corda; accepti sunt autem illi omnes immaculati » (Prov. XI, 20, sec. LXX). Horum testimoniorum aliqua currentes exhortantur, ut perfecte currant; aliqua ipsum finem commemorant, quo currendo pertendant. Ingredi autem sine macula non absurde etiam ille dicitur, non qui jam perfectus est, sed qui ad ipsam perfectionem irreprehensibiliter currit, carens criminibus damnabilibus, atque ipsa peccata venialia non negligens mundare eleemosynis. Ingressum quippe, hoc est, iter nostrum quo tendimus ad perfectionem, munda mundat oratio. Munda est autem oratio ubi veraciter dicitur, Dimitte nobis, sicut et nos dimittimus (Matth. VI, 12): ut dum non reprehenditur, quod non imputatur, sine reprehensione, hoc est, sine macula noster ad perfectionem cursus habeatur: in qua perfectione, cum ad eam venerimus, jam non sit omnino quod ignoscendo mundetur.
CAPUT X.
21. Deinde iste adhibet testimonia, quibus ostendat, non esse gravia divina praecepta. Quis autem nesciat, cum praeceptum sit generale charitas (quia finis praecepti est charitas [I Tim. I, 5], et plenitudo legis est charitas [Rom. XIII, 10] ), non esse grave quod diligendo fit, non timendo? Laborant autem in Dei praeceptis, qui ea timendo conantur implere: sed perfecta charitas foras mittit timorem (I Joan. IV, 18), et facit praecepti sarcinam, non solum non prementem onere ponderum, verum etiam sublevantem vice pennarum. Quae tamen charitas ut habeatur, etiam tanta quanta in corpore mortis hujus haberi potest, parum est nostrae voluntatis arbitrium, nisi adjuvet gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 24, 25). Diffunditur quippe in cordibus nostris, quod saepe dicendum est, non per nos ipsos, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Id. V, 5). Nec aliam ob causam Scriptura commemorat non 44.0303| esse gravia divina praecepta, nisi ut anima quae illa gravia sentit, intelligat se nondum accepisse vires, quibus talia sint praecepta Domini qualia commendantur, levia scilicet atque suavia, et oret gemitu voluntatis, ut impetret donum facilitatis. Qui enim dicit, Fiat cor meum immaculatum; et, Itinera mea dirige secundum verbum tuum, et ne dominetur mihi omnis iniquitas (Psal. CXVIII, 80, 133); et, Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra; et, Ne nos inferas in tentationem (Matth. VI, 10 et 13); et caetera hujusmodi quae commemorare longum est, hoc utique orat, ut praecepta Dei faciat: quae ut fierent, nec juberetur, si nihil ibi nostra voluntas ageret; nec oraretur, si sola sufficeret. Commendantur ergo non esse gravia, ut cui gravia sunt, intelligat nondum se accepisse donum, quo gravia non sint; nec arbitretur ea se perficere, quando ita facit, ut gravia sint. Hilarem enim datorem diligit Deus (II Cor. IX, 7). Nec tamen, cum ea gravia sentit, desperando frangatur: sed ad quaerendum, petendum, pulsandumque cogatur.
22. Audiamus ergo et in his testimoniis quae deinde posuit, Deum sua praecepta non gravia commendantem. « Quod Dei mandata, » inquit, « non modo impossibilia non sint, verum ne gravia quidem. In Deuteronomio: Et convertetur Dominus Deus tuus epulari in te super bonis, sicut epulatus est super patres tuos, si audieritis vocem Domini Dei vestri, custodire et facere omnia mandata ejus, et justitias, et judicia quae scripta sunt in libro legis hujus: si conversus fueris ad Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua. Quia mandatum hoc, quod ego mando tibi hodie, non est grave, neque a te longe est. Non est in coelo, ut dicas, Quis ascendet in coelum et accipiet illud nobis, et audientes faciemus? Non est trans mare, ut dicas, Quis transfretabit mare et accipiet illud nobis, et audientes faciemus? Juxta te est enim verbum in ore tuo, in corde, et in manibus tuis facere illud (Deut. XXX, 9-14). Item Dominus in Evangelio: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos requiescere faciam. Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde; et invenietis requiem animabus vestris: jugum enim meum suave est, et onus meum leve est (Matth. XI, 28-30). Item in Epistola sancti Joannis: Haec est charitas Dei, ut mandata ejus observemus, et mandata ejus gravia non sunt » (I Joan. V, 3). His auditis legitimis et evangelicis et apostolicis testimoniis aedificemur ad gratiam, quam non intelligunt, qui ignorantes Dei justitiam et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti. Si enim non intelligunt ex Deuteronomio, quemadmodum apostolus Paulus commemoraverit, ut corde credatur ad justitiam, ore autem confessio fiat ad salutem (Rom. X, 3, 10); quia non est opus sanis medicus, sed male habentibus (Matth. IX, 12): isto certe Joannis apostoli testimonio, quod ad istam sententiam ultimum posuit, ubi ait, Haec est charitas Dei, ut mandata ejus servemus, et mandata ejus gravia non sunt, debent utique commoneri, 44.0304| charitati Dei non esse grave mandatum Dei; quae nonnisi per Spiritum sanctum diffunditur in cordibus nostris, non per arbitrium humanae voluntatis; cui plus dando quam oportet, ignorant justitiam Dei: quae tamen charitas tunc perfecta erit, cum poenalis timor omnis abscesserit.
CAPUT XI.
23. Post haec proposuit testimonia quae contra eos dici solent: nec ea solvit, sed commemorando quasi contraria, quaestiones arctius illigavit. Ait enim: « Testimonia Scripturarum, quae e diverso ponenda sunt his qui arbitrii libertatem, vel non peccandi possibilitatem imperite existimant se Scripturarum auctoritate posse destruere. Objicere enim solent, » inquit, « quod sanctus Job dixerit, Quis mundus est a peccato? Nec infans, cujus est unius diei vita super terram » (Job XIV, 4, sec. LXX). Deinde quasi respondet huic testimonio aliis testimoniis, quod ipse Job dixerit, Justus enim vir et sine querela factus sum in derisum (Id. XII, 4, sec. LXX). Non intelligens posse dici hominem justum, qui perfectioni justitiae plurimum accessit, ita ut ei proximus fieret: quod multos etiam in hac vita potuisse, in qua ex fide vivitur, non negamus.
24. Hoc et illo testimonio confirmatur, quod iste consequenter adjunxit ab eodem Job dictum: Ecce ego proximus sum judicio meo, et scio quia justus inveniar (Id. XIII, 18, sec. LXX). Hoc enim est judicium, de quo alibi dicitur, Et educet quasi lumen justitiam tuam, et judicium tuum velut meridiem (Psal. XXXVI, 6). Denique non dixit, Ibi sum; sed, proximus sum. Quod si judicium suum illud intelligi voluit, non quo ipse judicabit; sed quo in fine est judicandus; justi in illo judicio invenientur omnes qui non fallaciter dicunt, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Per hanc enim dimissionem justi invenientur; eo quod ea quae hic habebant peccata, eleemosynis deleverunt. Unde Dominus dicit, Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis (Luc XI, 41). Denique hoc dicetur justis in regnum promissum ituris, Esurivi enim, et dedistis mihi manducare (Matth. XXV, 35): et caetera hujusmodi. Sed aliud est, esse sine peccato, quod de solo in hac vita Unigenito dictum est; aliud, esse sine querela, quod de multis justis etiam in hac vita dici potuit: quoniam est quidam modus bonae vitae, de quo etiam in ista humana conversatione, justa querela esse non possit. Quis enim juste queritur de homine qui nemini male vult, et quibus potest fideliter consulit, nec contra cujusquam injurias tenet libidinem vindicandi, ut veraciter dicat, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et tamen eo ipso quod verum dicit, Dimitte, sicut et nos dimittimus; sine peccato se non esse declarat.
25. Inde est quod dicit, Nihil iniquum erat in manibus meis, sed munda oratio mea (Job. XVI, 18). Hinc enim erat munda oratio, quia veniam non injuste petebat, qui veraciter dabat. 44.0305|
26. Et quod dicit de Domino, Multas enim contritiones meas fecit sine causa (Job. IX, 17): non ait, Nullas fecit cum causa; sed, multas sine causa. Non enim propter multa peccata ejus factae sunt ei multae contritiones, sed propter probationem patientiae. Nam propter peccata, sine quibus, ut alibi confitetur, non fuit, pauciora se pati debuisse judicat (Id. VI, 2, 3).
27. Item quod dicit, Vias enim ejus custodivi, et non declinavi a mandatis ejus, neque discedam (Id. XXIII, 11): custodivit vias Dei, qui non sic exorbitat, ut eas relinquat, sed in eis currendo proficit; etsi aliquando ut infirmus offendit aut titubat: proficit autem minuendo peccata, donec perveniat ubi sine peccato sit. Non enim aliter potest eo modo proficere, nisi custodiendo vias ejus. Declinat autem a mandatis Domini atque discedit apostata; non ille qui, etiamsi habeat peccatum, confligendi tamen cum eo perseverantiam non relinquit, donec eo perveniat ubi nulla cum morte contentio remanebit. In isto ergo conflictu induimur ea justitia, qua hic ex fide vivitur, et ea quodam modo loricamur. Assumimus quoque judicium, quod etiam contra nos pro nobis facimus, quando peccata nostra accusando damnamus: unde scriptum est, Justus ipse sui accusator est in primordio sermonis (Prov. XVIII, 17). Hinc item dicit, Justitia vestitus eram, et circumdedi mihi judicium sicut chlamydem (Job XXIX, 14). Nam et ista vestis belli magis solet esse quam pacis, ubi adhuc expugnatur concupiscentia, non ubi erit plena sine aliquo prorsus hoste justitia, novissima inimica morte destructa.
28. Quod autem iterum ait idem sanctus Job, Non enim reprehendit me cor meum in omni vita mea (Id. XXVII, 6): tunc nos in ista vita, in qua ex fide vivimus, non reprehendit cor nostrum, si eadem fides qua corde creditur ad justitiam, non negligit reprehendere peccatum nostrum. Unde dicit Apostolus, Non enim quod volo facio bonum: sed quod odi malum, hoc ago (Rom. VII, 15). Bonum est enim non concupiscere, et hoc bonum vult justus, qui ex fide vivit (Habac. II, 4): et tamen facit quod odit, quia concupiscit; quamvis post concupiscentias suas non eat (Eccli. XVIII, 30): quod si fecerit, tunc vere ipse fecit ut cedat, ut consentiat, ut desiderio peccati obediat. Tunc eum cor ejus reprehendit; quia ipsum reprehendit, non illud peccatum ejus, quod habitat in membris ejus. Cum vero non sinit regnare peccatum in suo mortali corpore ad obediendum desideriis ejus, nec exhibet membra sua arma iniquitatis peccato (Rom. VI, 12, 13); inest quidem peccatum in membris ejus, sed non regnat, quia non obeditur desideriis ejus. Et ideo dum quod non vult agit, id est, non vult concupiscere et concupiscit; consentit legi, quia bona est. Hoc enim vult et ipse quod lex; quia vult ipse non concupiscere, et lex dicit, Non concupisces (Exod. X, 17). In hoc quoniam vult quod et lex vult, procul dubio consentit legi: concupiscit 44.0306| tamen, quia non est sine peccato; sed jam non ipse operatur illud, sed id quod in illo habitat peccatum. Ideo non eum reprehendit cor ejus in omni vita ejus; hoc est, in fide ejus, quia justus ex fide vivit: et ideo fides ejus est vita ejus. Scit enim quia non habitat in carne ejus bonum, ubi habitat peccatum: sed non ei consentiendo vivit ex fide, qua invocat Deum ut adjuvetur pugnans contra peccatum; quod ut omnino ibi non sit, adjacet ei velle, sed perficere bonum non adjacet (Rom. VII, 15-21). Non facere bonum non adjacet, sed perficere. Nam in eo quod non consentit, bonum facit; et in eo quod odit concupiscentiam suam, bonum facit; et in eo quod eleemosynas facere non cessat, bonum facit; et in eo quod illi qui in eum peccat ignoscit, bonum facit; et in eo quod petit sibi dimitti debita sua, et veraciter dicit quod dimittit etiam ipse debitoribus suis, et orat ut non inferatur in tentationem, sed liberetur a malo, bonum facit: ei tamen perficere bonum non adjacet, quod tunc erit, quando illa concupiscentia quae habitat in membris ejus, nulla erit. Non ergo eum reprehendit cor ejus, quando reprehendit peccatum quod habitat in membris ejus, et non habet quam reprehendat infidelitatem ejus. Ita nec in vita sua, id est, in fide sua, a corde suo reprehenditur, et sine peccato non esse convincitur. Quod et ipse Job de se confitetur, ubi dicit: Nihil te latuit peccatorum meorum. Signasti iniquitates meas in sacculo, et annotasti si quid invitus transgressus sum (Job XIV, 16, 17). Testimonia ergo quae posuit de verbis sancti Job, nos sicut potuimus, quemadmodum sint accipienda monstravimus: nec tamen ille solvit, quod eumdem Job dixisse proposuit, Quis enim mundus est a peccato? Nec infans cujus est diei unius vita super terram.
CAPUT XII.
29. « Iterum proponere solent, » inquit, « Omnis homo mendax (Psal. CXV, 2). » Neque hoc contra se ipsum a se ipso propositum solvit: sed commemorando alia velut contraria testimonia, apud eos qui non intelligunt sanctam Scripturam, divina eloquia in lite dimisit. Ait enim: Quibus respondendum est, quod in Numerorum libro scriptum est: « Homo verax » (Num. XXIV, sec. LXX). Et de sancto Job legitur ita: « Erat vir habitans in regione Ausitidae, nomine Job, verax, sine crimine, justus, Dei cultor, abstinens se ab omni re mala » (Job I, 1). Miror quod ausus est ponere hoc testimonium, ubi dictum est, Abstinens se ab omni re mala, cum hoc ab omni peccato vellet intelligi; cum superius dixerit, peccatum actum esse, non rem (Cap. 2, n. 4). Reminiscatur ergo quia etiam si actus sit, res potest dici. Abstinet se autem ab omni re mala, qui peccato, sine quo non est, vel nunquam omnino consentit, vel si aliquando premitur, non opprimitur; sicut luctator fortior, et si aliquando tenetur, non ideo perdit quo superior invenitur. Legitur sane homo sine crimine, legitur sine querela: 44.0307| at non legitur sine peccato, nisi Filius hominis, unus idemque Dei Filius unicus.
30. « Item, » inquit, « apud ipsum Job: Et miraculum tenuit veracis hominis. Item apud Salomonem de Sapientia: Viri mendaces non erunt illius memores; viri autem veraces invenientur in illa (Eccli. XV, 8). Item in Apocalypsi: Et in ore ipsorum non est inventum mendacium; sine macula sunt » (Apoc. XIV, 5). Ad haec et nos respondemus, admonentes quomodo dicendus sit homo verax per Dei gratiam atque veritatem, qui per se ipsum sine dubio mendax est. Unde dictum est, Omnis homo mendax. Hoc et testimonium sonat de Sapientia, quod ipse posuit: Viri autem veraces invenientur in illa: qui procul dubio non in illa, sed in se ipsis invenientur esse mendaces. Sicuti est, Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8). Cum diceret, tenebrae, non addidit in Domino: cum autem dixit, lux, addidit utique, in Domino: quia in se ipsis lux esse non possent; ut qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31). Illi vero in Apocalypsi propterea tales dicti sunt, quod non sit inventum in ore eorum mendacium: quia non dixerunt se non habere peccatum; quod si dicerent, se ipsos deciperent, et veritas in eis non esset (I Joan. I, 8): porro si veritas in eis non esset, inveniretur in ore eorum mendacium. Quod si propter invidiam, cum essent sine peccato, dicerent se non esse sine peccato; hoc ipsum esset mendacium, falsumque esset quod dictum est, Non est inventum in ore ipsorum mendacium. Ideo ergo sine macula sunt, quia sicut ipsi dimiserunt debitoribus suis, sic illis Deo dimittente mundati sunt. Ecce nos, ut valuimus, exposuimus quomodo accipienda essent testimonia, quae pro sua causa commemoravit. Ipse autem quomodo sit accipiendum quod scriptum est, Omnis homo mendax, omnino non solvit; nec solvere poterit, nisi correcto errore, quo credit hominem sine adjutorio gratiae Dei, per solam propriam voluntatem posse esse veracem.
CAPUT XIII.
31. Sic aliam quae sequitur quaestionem proposuit, nec solvit: imo vero auxit, et difficiliorem reddidit, proponendo adversum se prolatum testimonium, Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum (Psal. XIII, 1, 3); et quasi contraria testimonia referendo, quibus ostenderet esse homines qui faciunt bonum. Quod quidem ostendit: sed aliud est, non facere bonum; aliud, non esse sine peccato, etiamsi homo faciat multa bona. Quapropter ea testimonia quae posuit, non sunt contra illud quod dicitur, non esse in hac vita hominem sine peccato. Ipse autem non ostendit quemadmodum dictum sit, Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Ait enim, inquit, sanctus David, Spera in Domino, et fac bonitatem (Psal. XXXVI, 3). Hoc praeceptum est, non factum: quod praeceptum non utique faciebant de quibus dictum est, Non est qui faciat bonum, non est usque ad 44.0308| unum. Ait etiam dixisse sanctum Tobiam, Noli timere, fili; pauperem vitam gerimus, sed multa bona habebimus, si timuerimus Deum, et recesserimus ab omni peccato, et fecerimus bona (Tob. IV, 23). Verissime tunc erunt homini multa bona, cum recesserit ab omni peccato. Tunc enim ei nulla erunt mala, ut non opus habeat dicere, Libera nos a malo (Matth. VI, 13). Quamvis et nunc omnis qui proficit, recta intentione proficiens, recedit ab omni peccato, et tanto inde fit longinquior, quanto plenitudini justitiae perfectionique propinquior: quia et ipsa concupiscentia, quod est peccatum habitans in carne nostra, etsi manet adhuc in membris mortalibus, minui tamen non desinit in proficientibus. Aliud est ergo, recedere ab omni peccato, quod nunc in opere est; aliud, recessisse ab omni peccato, quod in illa perfectione tunc erit. Sed tamen et qui jam recessit, et qui adhuc recedit, non est negandus facere bonum. Quomodo ergo dictum est, Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum; quod ille proposuit, et non solutum reliquit: nisi quia populum quemdam psalmus ille culpat, in quo nec unus erat qui faceret bonum, dum volunt remanere filii hominum, et non esse filii Dei, cujus gratia homo fit bonus, ut faciat bonum? De illo enim bono dictum hic debemus accipere, quod ibi ait, Deus de coelo respexit super filios hominum, ut videat si est intelligens aut requirens Deum (Psal. XIII, 1-3). Hoc ergo bonum, quod est requirere Deum, non erat qui faceret, non erat usque ad unum, sed in eo genere hominum, quod praedestinatum est ad interitum. Super hos enim respexit Dei praescientia, protulitque sententiam.
CAPUT XIV.
32. « Item dicunt, » inquit, « illud quod Salvator ait, Quid me dicis bonum? Nemo bonus, nisi solus Deus » (Luc. XVIII, 19; et Marc. X, 18). Hanc item propositionem omnino non solvit: sed opposuit velut ex adverso alia testimonia, quibus probaret esse et hominem bonum. Dixit enim esse respondendum quod idem Dominus alibi ait, « Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona » (Matth. XII, 35): et iterum, « Qui solem suum oriri facit super bonos et malos » (Id. V, 45). Et alibi scriptum est, inquit, « Bona bonis creata sunt ab initio » (Eccli. XXXIX, 30): et iterum, « Qui sunt boni, erunt habitatores terrae » (Prov. II, 21). Cui sic respondendum est, ut et illud intelligatur quomodo dictum sit, Nemo bonus, nisi unus Deus. Sive quia omnia quae creata sunt, quamvis ea Deus fecerit bona valde, Creatori tamen comparata, nec bona sunt, cui comparata nec sunt: altissime quippe et proprio modo quodam de se ipso dixit, Ego sum qui sum (Exod. III, 14). Sic dictum est, Nemo bonus, nisi unus Deus; 44.0309| quemadmodum de Joanne dictum est, Non erat ille lumen (Joan. I, 8); cum Dominus eum esse dicat lucernam (Id. V, 35), sicut discipulos, quibus dixit, Vos estis lumen mundi; nemo accendit lucernam et ponit eam sub modio (Matth. V, 14, 15): sed in comparatione luminis illius, quod est verum lumen, illuminans omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9), non erat ille lumen. Sive quia ipsi etiam filii Dei comparati sibi ipsis quales in illa perfectione aeterna futuri sunt, ita boni sunt, ut adhuc et mali sint. Quod de illis dicere non auderem (quis enim audeat dicere malos esse, quorum pater est Deus), nisi ipse Dominus diceret, Si ergo vos cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris; quanto magis Pater vester, qui in coelis est, dabit bona petentibus se (Matth. VII, 11)? Cum ait utique, Pater vester; filios Dei jam esse monstravit, quos tamen adhuc malos esse non tacuit. Ille tamen non solvit, quomodo et isti boni sint, et nemo sit bonus, nisi unus Deus: unde est ille admonitus, qui interrogaverat quid boni faceret, ut illum quaereret cujus gratia bonus esset, cui bonum esse, hoc est ipsum esse; quia incommutabiliter bonus, et non potest omnino malus esse.
CAPUT XV.
33. « Item dicunt, » inquit, « Quis gloriabitur castum se habere cor? » Et ad hoc respondit multis testimoniis, volens ostendere posse esse in homine castum cor: nec tamen dicit quomodo accipiendum sit, quod proposuit contra se dici, Quis gloriabitur castum se habere cor, ne Scriptura divina in hoc testimonio, et in his per quae respondit, sibi ipsa adversaria videatur. Nos autem huic respondentes dicimus, ideo secutum esse, Quis gloriabitur castum se habere cor? quoniam praecessit, Cum rex justus sederit in throno. Quantalibet enim justitia sit praeditus homo, cogitare debet, ne aliquid in illo, quod ipse non videt, inveniatur esse culpandum, cum rex justus sederit in throno, cujus cognitionem fugere delicta non possunt, nec illa de quibus dictum est, Delicta quis intelligit (Psal. XVIII, 13)? Cum ergo rex justus sederit in throno, quis gloriabitur castum se habere cor? aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato (Prov. XX, 8, 9)? Nisi forte isti, qui volunt in sua justitia, non in ipsius judicis misericordia gloriari.
34. Tamen etiam illa vera sunt, quae respondendo subjecit, quod « Salvator ait in Evangelio, Beati mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Et quod David dicit: Quis ascendet in montem Domini? aut quis stabit in loco sancto ejus? Innocens manibus et mundo corde (Psal. XXIII, 3, 4). Et alibi: Benefac, Domine, bonis et rectis corde (Psal. CXXIV, 4). Item apud Salomonem: Bona est substantia, cui non est peccatum in conscientia (Eccli. XIII, 30). Item illic: Averte te a delicto, et dirige manus, et ab omni delicto munda cor tuum (Id. XXXVIII, 10). Item in Epistola Joannis: Si cor nostrum non reprehendat, fiduciam habemus ad Deum, et quaecumque 44.0310| petierimus, accipiemus ab eo » (I Joan. II, 21, 22). Hoc enim agitur voluntate, credendo, sperando, diligendo, corpus castigando, eleemosynas faciendo, injurias ignoscendo, instanter orando, et proficiendi vires precando, veraciterque dicendo, Dimitte nobis, sicut et nos dimittimus; et, Ne inferas nos in tentationem, sed libera nos a malo (Matth. VI, 12, 13). Hoc prorsus agitur, ut cor mundetur, et peccatum omne tollatur; et quod rex justus, cum in throno sederit, occultum invenerit minusque mundatum, ejus misericordia remittatur; ut Deo videndo totum sanum mundumque reddatur. Judicium enim sine misericordia, sed illi qui non fecit misericordiam. Superexaltat autem misericordia judicio (Jacobi II, 13). Quod si non esset, quae spes esset? Quandoquidem cum rex justus sederit in throno, quis gloriabitur castum se habere cor? aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato? Tunc ergo per ejus misericordiam justi plene perfecteque mundati, fulgebunt in regno Patris sui sicut sol (Matth. XIII, 43).
35. Tunc plene atque perfecte erit Ecclesia non habens maculam aut rugam aut aliquid hujusmodi, quia tunc etiam erit vere gloriosa. Cum enim non tantum ait, ut exhiberet sibi Ecclesiam non habentem maculam aut rugam, sed addidit, gloriosam (Ephes. V, 27); satis significavit, quando erit sine macula et ruga aut aliquo hujusmodi: tunc utique, quando gloriosa. Non enim modo in tantis malis, in tantis scandalis, in tanta permixtione hominum pessimorum, in tantis opprobriis impiorum dicendum est eam esse gloriosam, quia reges ei serviunt, ubi est periculosior majorque tentatio: sed tunc potius gloriosa erit, quando fiet quod idem ait apostolus, Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria (Coloss. III, 4). Cum enim Dominus ipse secundum formam servi, per quam se mediator conjunxit Ecclesiae, non fuerit glorificatus nisi resurrectionis gloria (unde dictum est, Spiritus non erat datus, quia Jesus nondum fuerat glorificatus [Joan. VII, 39] ); quomodo dicenda est ante resurrectionem suam Ecclesia ejus esse gloriosa? Mundat ergo eam nunc lavacro aquae in verbo (Ephes. V, 26), abluens peccata praeterita, et pellens ab ea dominationem malorum Angelorum: deinde perficiens ejus sanitates, facit eam occurrere in illam gloriosam, sine macula et ruga. Quos enim praedestinavit, illos et vocavit; et quos vocavit, ipsos et justificavit; quos autem justificavit, illos et glorificavit (Rom. VIII, 30). In hoc mysterio dictum arbitror, Ecce ejicio daemonia, et sanitates perficio hodie et cras, et tertia die consummor (Luc. XIII, 32), id est, perficior. Dixit enim hoc ex persona corporis sui, quod est Ecclesia: dies ponens pro distinctis ordinatisque temporibus, quod et in sua resurrectione significavit in triduo. 44.0311|
36. Puto autem interesse inter rectum corde, et mundum corde. Nam et rectus corde in ea quae ante sunt extenditur, ea quae retro sunt obliviscens, ut recto cursu, id est recta fide atque intentione perveniat, ubi habitet mundus corde (Philipp. III, 13, 14). Sicut illa singula reddenda sunt singulis, ubi dictum est, Quis ascendet in montem Domini? aut qui stabit in loco sancto ejus? Innocens manibus et mundus corde. Innocens manibus ascendet, et mundus corde stabit: illud in opere est, illud in fine. Et illic magis intelligendum quod dictum est, Bona est substantia, cui non est peccatum in conscientia. Tunc enim erit vere bona substantia, id est, verae divitiae, cum transierit tota paupertas, id est, cum consumpta fuerit omnis infirmitas. Nunc vero avertat se homo a delicto, cum proficiendo inde discedit, et renovatur de die in diem; et dirigat manus in opera misericordiae, et ab omni delicto mundet cor suum; misereatur, ut quod restat, per veniam dimittatur. Hoc enim salubriter et sine vana inanique jactantia bene intelligitur, in eo quod dixit sanctus Joannes, Si cor nostrum nos non reprehendat, fiduciam habemus ad Deum, et quaecumque petierimus, accipiemus ab eo. Hoc enim videtur isto loco admonuisse, ne cor nostrum nos in ipsa oratione et petitione reprehendat: hoc est, ne forte cum coeperimus dicere, Dimitte nobis, sicut et nos dimittimus; compungamur non facere quod dicimus, aut etiam non audeamus dicere quod non facimus, et fiduciam petendi amittamus.
CAPUT XVI.
37. Item sibi opposuit testimonium Scripturarum, quod eis dici solet, Quia non est homo justus in terra qui faciat bonum, et non peccet (Eccle. VII, 21). Et quasi respondit aliis testimoniis, quia « Dominus de sancto Job ait: Numquid considerasti servum meum Job? Non enim est ei similis quisquam in terris, homo sine querela, verus Dei cultor, abstinens se ab omni malo » (Job I, 8). Unde jam superius disseruimus. Nec tamen ipse ostendit nobis quomodo et Job, si haec verba ita intelligenda sunt, sine ullo peccato fuerit in terra, et verum sit quod scriptum esse dixit, Non est homo justus in terra qui faciat bonum, et non peccet.
CAPUT XVII.
38. « Item dicunt, » inquit, « Quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens » (Psal. CXLII, 2). Et huic testimonio quasi respondit ad nihil aliud, nisi ut Scripturae sanctae inter se ligitare videantur: quarum concordiam nos debemus ostendere. Ait enim: « Quibus respondendum est, quod de sancto Zacharia et Elisabeth evangelista testatur, dicens: Erant autem Zacharias et Elisabeth uxor ejus justi ambo in conspectu Domini, et incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela » (Luc. I, 6). Qui justi ambo utique legerant 44.0312| inter ipsa mandata, quemadmodum sua peccata mundarent. Nam Zacharias, quod de omni sacerdote ex hominibus accepto in Epistola ad Hebraeos dicitur, etiam pro suis peccatis utique hostias offerebat (Hebr. V, 3). Quomodo autem intelligendum sit quod dicitur, sine querela, jam supra satis, quantum opinor, ostendimus (Cap. 11, n. 23-28). « Et beatus, » inquit, « Apostolus ait, Ut simus sancti et immaculati in conspectu ejus » (Ephes. I, 4). Hoc agitur, ut hoc simus; si immaculati intelligendi sunt, qui omnino sine peccato. sunt. Si autem immaculati sunt, qui sunt sine crimine; etiam in hac vita fuisse atque esse negare non possumus: quia non ideo sine ullo peccato est aliquis, quoniam non habet maculam criminis. Unde et Apostolus cum ministros eligeret ordinandos, non ait, Si quis sine peccato; quod invenire non posset: sed ait, Si quis sine crimine (Tit. I, 6); quod utique posset. Nec tamen iste ostendit, quemadmodum secundum suam causam debeamus accipere quod scriptum est: Quoniam non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Aperta quippe sententia est de superiore versu illustrius declarata, Non intres, inquit, in judicium cum servo tuo, quoniam non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Judicium timet, quia misericordiam desiderat, quae superexaltat judicio. Hoc est enim, Ne intres in judicium cum servo tuo, noli me judicare secundum te, qui es sine peccato: quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens; quod de hac vita dictum sine difficili quaestione intelligitur; et quod ait, non justificabitur, ad illam perfectionem justitiae retulit, quae in hac vita non est.
CAPUT XVIII. 39. « Item dicunt, » inquit, « Si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est » (I Joan, I, 8). Et huic evidentissimo testimonio quasi contrariis testimoniis respondere conatus est, quod « idem sanctus Joannes in eadem Epistola dicat, Hoc autem dico, fratres, ut non peccetis. Omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit, quia semen ipsius in eo manet, et non potest peccare (Id. III, 9). Item illic: Qui natus est ex Deo, non peccat, quia generatio Dei conservat eum, et malignus non tangit eum (Id. V, 18). Item illic, » inquit, « ubi de Salvatore ait: Quoniam ille apparuit, ut peccata tolleret. Omnis qui in eo manet, non peccat. Omnis qui peccat, non vidit eum, nec cognovit eum. Item illic. Charissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est: et omnis qui habet spem hanc in eum, sanctificat se, sicut et ipse sanctus est (Id. III, 5, 6, 2, 3). » Et tamen cum haec omnia testimonia vera sint, verum est et illud quod proposuit, et non solvit, Quod si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Ac per hoc, secundum id quod ex Deo nati sumus, in eo qui apparuit ut peccata tolleret, id est, in Christo manemus, et non peccamus; hoc est autem, quod homo interior renovatur de die in diem 44.0313| (II Cor. IV, 16): secundum autem quod de homine illo nati sumus, per quem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit (Rom. V, 12), sine peccato non sumus; quia sine illius infirmitate nondum sumus, donec illa renovatione, quae fit de die in diem, quoniam secundum ipsam ex Deo nati sumus, infirmitas tota sanetur, in qua ex primo homine nati sumus, et in qua sine peccato non sumus: cujus reliquiis in homine interiore manentibus, quamvis de die in diem minuantur in proficientibus, si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Quomodo enim verum est, Omnis qui peccat, non vidit eum, nec cognovit eum: cum secundum visionem et cognitionem quae erit in specie, nemo eum in hac vita videat atque cognoscat; secundum autem visionem atque cognitionem quae est in fide, multi sint qui peccent, certe ipsi apostatae, qui tamen in eum aliquando crediderunt, ut de nullo eorum dici possit, secundum visionem et cognitionem quae adhuc in fide est, non vidit eum, neque cognovit eum? Sed intelligendum arbitror, quia renovatio perficienda videt et cognoscit: infirmitas vero absumenda non videt, nec cognoscit eum; in cujus quantiscumque reliquiis interius constitutis, si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Cum ergo per gratiam renovationis filii Dei simus, tamen propter reliquias infirmitatis nondum apparuit quid erimus: scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Tunc peccatum nullum erit, quia infirmitas nec interior nec exterior ulla remanebit. Et omnis qui habet hanc spem in eum, sanctificat se, sicut et ipse sanctus est. Sanctificat se, non per se ipsum, sed credendo in illum et invocando illum qui sanctificat sanctos suos: cujus sanctificationis perfectio, quae nunc proficit et crescit de die in diem, omnes infirmitatis reliquias ablatura est.
CAPUT XIX.
40. « Item dicunt, » inquit, « Non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei » (Rom. IX, 16). Quibus « respondendum esse » dicit, « quod idem apostolus alibi de quodam ait: Quod vult faciat (I Cor. VII, 36). Item, » inquit, « ad Philemonem de Onesimo: Quem ego volueram apud me detinere, ut pro te mihi ministraret; sed sine consilio tuo nihil volui facere, ut non quasi ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium (Philem. 13, 14). Item in Deuteronomio: Vitam et mortem dedit ante faciem tuam, bonum et malum; elige vitam, ut vivas (Deut. XXX, 15, 19). Item apud Salomonem: Deus ab initio constituit hominem, et reliquit eum in manu consilii sui: adjecit ei mandata et praecepta; si voles praecepta, servabunt te, et in posterum fidem placitam facere. Apposuit tibi aquam et ignem, ad quod vis porrige manum tuam. Ante hominem bonum et malum, vita et mors, paupertas et honestas a Domino Deo sunt (Eccli. XV, 14-18). Item apud Isaiam: Et si volueritis et audieritis me, quae bona sunt terrae manducabitis; si autem nolueritis 44.0314| nec obaudieritis me, gladius vos comedet. Os enim Domini locutum est haec » (Isai. I, 19, 20). Hic vero, quantumlibet isti se obtegant, aperiuntur. Declarant enim se contra Dei gratiam vel misericordiam disputare, quam volumus impetrare cum dicimus, Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra; vel, Ne nos inferas in tentationem, sed libera nos a malo (Matth. VI, 10, 13). Utquid enim ista orando tanto gemitu petimus, si volentis hominis et currentis, non miserentis est Dei? Non quia hoc sine voluntate nostra agitur, sed quia voluntas non implet quod agit, nisi divinitus adjuvetur. Haec est fidei sanitas, quae nos facit quaerere ut inveniamus, petere ut accipiamus, pulsare ut aperiatur nobis (Luc. XI, 9). Contra istam qui disputat, contra se ipsum claudit ostium misericordiae Dei. Nolo plura dicere de re tanta, quia melius eam committo fidelium gemitibus, quam sermonibus meis.
41. Videte tamen, obsecro, quale sit, ideo volenti et currenti misericordiam Dei non esse necessariam, quae illum etiam praevenit, ut curreret, quia de quodam ait Apostolus, Quod vult faciat: ibi, ut arbitror, ubi sequitur et dicit, Non peccat, si nubat. Quasi pro magno habendum sit, velle nubere, ubi de adjutorio divinae misericordiae operosius disputatur. Aut vero etiam ibi prodest aliquid velle, nisi Deus providentia, qua gubernat omnia, marem feminamque conjungat. Aut quoniam ad Philemonem scripsit Apostolus, Ut non quasi ex necessitate bonum ejus esset, sed voluntarium: quasi aliter sit voluntarium bonum, nisi cum Deus operatur in nobis et velle et operari, pro bona voluntate (Philipp. II, 13). Aut quia in Deuteronomio scriptum est, Vitam et mortem dedit ante faciem hominis, bonum et malum; et admonuit ut eligeret vitam: quasi et ipsa admonitio non de misericordia veniat; vel aliquid prodesset eligere vitam, nisi Deus eligendi charitatem inspiraret, et electam habere praestaret: de quo dictum est, Quoniam ira in indignatione ejus, et vita in voluntate ejus (Psal. XXIX, 6). Aut quia dictum est, Si voles praecepta, servabunt te: quasi non debeat Deo agere gratias, quia praecepta voluit, qui desertus omni lumine veritatis haec velle non posset. Positis ante hominem igne et aqua, quo vult quidem porrigit manum, sed altior est qui vocat altius quam omnis humana cogitatio: quandoquidem initium corrigendi cor fides est, sicut scriptum est, Venies, et pertransies ab initio fidei (Cant. IV, sec. LXX); et quisque ita eligit bonum, sicut unicuique Deus partitus est mensuram fidei (Rom. XII, 3); et, Nemo potest ad me venire, ait Princeps fidei, nisi Pater qui misit me, traxerit eum. Quod de fide dictum esse qua in eum creditur, satis evidenter postea explanat, ubi dicit: Verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt; sed quidam sunt ex vobis qui non credunt. Sciebat enim ab initio Jesus, qui essent credentes, et quis eum traditurus esset; et dicebat, Propterea dixi vobis, quia 44.0315| nemo potest ad me venire, nisi fuerit ei datum a Patre meo (Joan. VI, 44, 64, 65, 66).
42. Magnum autem aliquid pro sua causa se invenisse arbitratus est apud Isaiam prophetam, quia Deus dixit, Si volueritis et audieritis me, quae bona sunt terrae manducabitis; si autem nolueritis et non audieritis me, gladius vos comedet. Os enim Domini locutum est haec. Quasi non lex tota hujusmodi conditionibus plena sit: aut ob aliud superbis praecepta ista data sint, nisi quia lex praevaricationis gratia posita est, donec veniret semen cui promissum est (Galat. III, 19). Unde subintravit ut abundaret delictum; et ubi abundavit delictum; superabundavit gratia (Rom. V, 20): id est, ut acciperet homo praecepta, superbe de suis viribus fidens, in quibus deficiens et factus etiam praevaricator, liberatorem salvatoremque requireret; atque ita eum timor legis humilem factum, tanquam paedagogus ad fidem gratiamque perduceret. Ita multiplicatis infirmitatibus postea acceleraverunt (Psal. XV, 4), quibus sanandis opportune Christus advenit. In cujus gratiam etiam justi antiqui crediderunt, eadem ipsa gratia ejus adjuti, ut gaudentes eum praenoscerent, et quidam etiam praenuntiarent esse venturum: vel in illo populo Israel, sicut Moyses, et Jesus Nave, et Samuel, et David, et caeteri tales; vel extra ipsum populum, sicut Job; vel ante ipsum populum, sicut Abraham, sicut Noe, et quicumque alii sunt, quos vel commemorat vel tacet Scriptura divina. Unus enim Deus, et unus mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus (I Tim. II, 5), sine cujus gratia nemo a condemnatione liberatur, sive quam traxit ex illo in quo omnes peccaverunt, sive quam postea suis iniquitatibus addidit.
CAPUT XX.
43. Quale est autem, quod iste posuit in extremo: « Si quis dixerit, Potest fieri ut homo vel verbo non peccet? respondendum est, » inquit, « Si vult Deus, potest: vult enim Deus, ergo potest. » Item ait: « Si quis dixerit, Fieri potest ut homo non in cogitatione delinquat? respondendum est, Si vult Deus, potest: vult enim Deus, ergo potest. » Videte quemadmodum noluerit dicere, Si Deus adjuvet, potest; cui dicitur, Adjutor meus esto, ne derelinquas me (Psal. XXVI, 9): non utique ad corporalia bona capessenda et mala cavenda, sed ad gerendam perficiendamque justitiam; propter quod dicimus, Ne nos in feras in tentationem, sed libera nos a malo (Matth. VI, 13). Nec adjuvatur, nisi qui et ipse aliquid agit: adjuvatur autem, si invocat, si credit, si secundum propositum vocatus est: quoniam quos ante praescivit, et praedestinavit conformes imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus: quos autem praedestinavit, illos et vocavit; quos autem vocavit, illos et justificavit; quos autem justificavit, illos et glorificavit (Rom. VIII, 29, 30). Currimus ergo, cum proficimus, dum sanitas nostra in proficientibus currit (sicut etiam cicatrix currere dicitur, quando bene vulnus diligenterque curatur): ut ex omni parte perfecti sine ulla simus omnino infirmitate peccati; quod non solum vult Deus, verum etiam ut impleatur facit atque adjuvat. 44.0316| Et hoc nobiscum agit gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum, non solum praeceptis, sacramentis, exemplis; sed etiam Spiritu sancto, per quem latenter diffunditur charitas in cordibus nostris (Rom. V, 25, 5), quae interpellat gemitibus inenarrabilibus (Id. VIII, 26.), donec in nobis perficiatur sanitas, et Deus sicuti est, videndus aeterna veritate monstretur.
CAPUT XXI.
44. Quisquis ergo fuisse vel esse in hac vita aliquem hominem, vel aliquos homines putat, excepto uno Mediatore Dei et hominum, quibus necessaria non fuerit remissio peccatorum, contrarius est divinae Scripturae, ubi Apostolus ait: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Id. V, 12). Et necesse est ut impia contentione asserat, esse posse homines, qui sine mediatore Christo liberante atque salvante sint liberi salvique a peccato; cum ille dixerit, Non est opus sanis medicus, sed male habentibus. Non veni vocare justos, sed peccatores (Matth. IX, 12, 13). Quisquis autem dicit, post acceptam remissionem peccatorum ita quemquam hominem juste vixisse in hac carne, vel vivere, ut nullum habeat omnino peccatum, contradicit apostolo Joanni qui ait: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8). Non enim ait, habuimus; sed, habemus. Quod si quisquam asserit de illo peccato esse dictum, quod habitat in carne mortali nostra secundum vitium quod peccantis primi hominis voluntate contractum est, cujus peccati desideriis ne obediamus Paulus Apostolus praecipit (Rom. VI, 12); non autem peccare, qui eidem peccato, quamvis in carne habitanti, ad nullum opus malum omnino consensit, vel facti, vel dicti, vel cogitati, quamvis ipsa concupiscentia moveatur, quae alio modo peccati nomen accepit, quod ei consentire peccare sit, nobisque moveatur invitis: subtiliter quidem ista discernit, sed videat quid agatur de dominica oratione, ubi dicimus: Dimitte nobis debita nostra: quod, nisi fallor, non opus esset dicere, si nunquam, vel in lapsu linguae, vel in oblectanda cogitatione, ejusdem peccati desideriis aliquantulum consentiremus; sed tantummodo dicendum esset, Ne nos inferas in tentationem, sed libera nos a malo (Matth. VI, 12, 13). Nec Jacobus apostolus diceret, In multis offendimus omnes (Jacobi III, 2). Non enim offendit, nisi cui mala concupiscentia contra justitiae rationem appetendo seu vitando, faciendum vel dicendum vel cogitandum aliquid, quod non debuit, sive fallens, sive praevalens persuadet. Postremo, si excepto illo Capite nostro, sui corporis salvatore, asseruntur vel fuisse, vel esse in hac vita aliqui homines justi sine aliquo peccato, sive nunquam consentiendo desideriis ejus, sive quia pro nullo peccato habendum est, quod tantum est, ut hoc pietati non imputet Deus 44.0317| (quamvis aliter sit beatus sine peccato, aliter autem beatus cui non imputat Dominus peccatum (Psal. XXVI, 9.), non nimis existimo reluctandum. Scio enim quibusdam esse visum, quorum de hac re sententiam non audeo reprehendere, quanquam nec defendere valeam. Sed plane quisquis negat, nos orare debere, 44.0318| ne intremus in tentationem (negat autem hoc qui contendit ad non peccandum gratiae Dei adjutorium non esse homini necessarium, sed sola lege accepta humanam sufficere voluntatem); ab auribus omnium removendum, et ore omnium anathemandum esse non dubito.