De potentia et actu

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De potentia et actu
Saeculo XIII

editio: Baur's edition
fons: utoronto.ca/pking

DE POTENTIA ET ACTU

/126/ Omne quod est, aut est ens actu, aut ens potentia, id est aut est in complemento, aut non est in complemento, possibile est tamen esse. Quod enim non est in complemento, neque possibile est ut sit in complemento, simpliciter non est. Omne itaque possibile esse, cum adhuc non sit, dico esse in potentia; et omne, quod est in potentia, possibile est esse. Per potentiam igitur oportet intelligere illud, a quo res potest provenire in complementum. /127/ Si enim non sit actu, a quo vel mediate vel immediate res illa possit venire in complementum, non est possibile rem illam esse. Cum itaque dicitur, quod res est in potentia, forte intelligitur potentia efficientis solum et forte potentia efficientis et amplius. Si enim sit efficiens tale, a quo possint provenire ceterae causae rei, tunc antequam sint ceterae causae, dicetur res esse in potentia; sicut verum fuit ab aeterno, omnem creaturam esse in potentia, quia fuerit in potentia causae efficientis, a qua potuerunt omnes causae aliae creaturarum provenire. -- Si vero non sit causa efficiens talis, a qua possint ceterae causae provenire, necesse est, ut sub hoc nomine "potentia" comprehendantur cum efficiente ceterae causae, quae ab efficiente non possunt provenire, a quibus tamen simul cum causa efficiente possibile est, ut res proveniat in complementum. Si enim esset architector, et natura non ministraret ei materiam domus, cum ipse architector non posset sibi facere materiam, non diceretur esse domus in potentia. Similiter si esset materia domus, et non esset possibile, ut esset architector, non diceretur domus esse in potentia. Igitur rem esse in potentia est ipsam esse in sua causa, a qua possibile est, ut veniat in complementum.

Ex hoc manifestum est, quod forte res est in potentia, et tamen nihil quod est, nec ex aliquo quod est potest esse res illa, et aliquid fuit in potentia, et tamen nihil unquam nec ex aliquo potuit esse res illa, verbi gratia antequam esset mundus vel rnateria mundi creata, fuit mundus in potentia, et tamen nihil potuit esse mundus, nec ex aliquo quod fuit, potuit esse mundus. Materia vero prima et omnis res immaterialis penitus, antequam crearetur, fuit in potentia; et tamen nihil unquam potuit esse materia, nec ex aliquo potuit esse materia. Et haec quidem manifesta sunt.

Sed de his rebus, quae sub tempore generantur, et quorum materia vel propinqua vel remota in unaquaque hora praesto est, dubitandum est, an consequatur necessario, quod, si aliqua illarum est in potentia, quod aliqua res potestate sit ilia, verbi gratia si statua sit in potentia, quod aliqua res potestate sit statua, et si aliquod animal est in potentia, quod aliqua res potestate sit illud animal. Si enim non sit metallum, in quo possit operari statuifex, cum /128/ tamen terra potestate sit metallum, diceturne, quod terra potestate est statua, aut quod terra potest esse statua aut ex terra fieri statuam? -- Videtur autem nobis, quod, cum dicitur: "A potestate est B, aut A potest esse B", idem est ac si diceretur: "A habet in se potentiam factivam B, vel potentiam passivam a factivo B". Non enim dicitur, quod embryo antequam infundatur anima rationalis, potestate sit vigilans vel possit vigilare, cum non habeat in se potentiam factivam vigiliae, nec dicitur, quod sit potestate docibilis vel quod possit doceri, cum non habeat in se potentiam passivam a faciente doctrinam.

Similiter cum dicitur: "ex A potest fieri B", intelligitur, quod A sit habens potentiam passivam a factivo B, vel saltem a factivo ministrante factivo B. -- Dicitur enim de ferro rudi, quod ex eo potest fieri lorica. Non tamen factor loricae aget in ferrum rude, sed aliquis minister deserviens factori loricae et praeparans ei materiam aget in ferrum rude. Si igitur ex A potest fieri B, oportet, quod ex A non fiat aliud, antequam suscipiat complementum B, nisi illud sit intentum propter B et via in B, et sit factum a ministrante ei, quod dat complementum B, verbi gratia ex semine potest fieri homo. Prius tamen ex semine fit embryo, verumtamen embryo intenditur propter hominem et est via in hominem et generatur embryo ex semine a ministrante ei, quod complet hominem.

Est itaque potentia principium transmutationis a non completo, ad completum, vel ut universalius dicam: potentia est principium transmutationis a privatione in privationis potentiam. Intelligo autem per privationem et potentiam privationis non solum sicut dicerem non videns et videns, verum etiam sicut dicerem non caecum et caecum.

Dicitur tamen potentia habitus, quo potest non transmutari in peius vel corruptionem, id est quo resistit nitenti transmutare in peius vel corruptionem. Et forte haec ratio potentiae reducitur in prius dictam rationem. Tantum enim est resistere intendenti transmutare in peius vel corruptionem quantum est a non completo in completum transmutare.

Principium autem transmutationis est duplex: scilicet activum et passivum, et forte eadem est potentia activa et passiva /129/ et forte alia. Ubi enim est aliud agens, aliud patiens, ibi alia est potentia activa a potentia passiva. Ubi vero idem secundum idem agit et patitur, ut in simplicibus, quae in se agunt, eadem est. Forte enim eadem est potentia, qua intelligit se et qua intelligitur a se intelligentia.

Item: principium transmutationis aut est tale, quod est in eius electione ducere rem ad complementum et desistere a productione eius ad complementum: aut non est in eius electione, ut compleat et non compleat. Et in cuius electione est utrumque, dicitur potentia rationalis, quia haec in solis rationabilibus, in quantum huiusmodi sunt, invenitur.

Cum autem res est in actu, non esset in actu, nisi, cum esset, in actu esse posset. Ergo potentia alia est cum actu. Sed talis potentia non est principium transmutationis a non completo in completum. Aequivocae igitur sunt potentiae, et dicimus, quod ambigue dicuntur potentiae. Potentia enim, quae cum actu est, non est nisi principium retinens actum, quem et continue recipit a conservante, et est idem principium continue recipiens complementum a conservante rem in esse, quod fuit principium recipiens complementum a dante esse. -- Omnem autem potentiam praecedit actus naturaliter. Si enim omne, quod efficitur, efficitur a sibi simili vel secundum speciem vel secundum proportionem, manifestum est, quod omnem potentiam praecedit actus illius potentiae vel secundum speciem vel secundum proportionem. In eodem autem quandoque potentia praecedit actum, ut potentia currendi praecedit currere; quandoque vero actus praecedit potentiam, ut actus citharizandi praecedit potentiam citharizandi. Agens in naturis aut agit se alterum et se aliud, ut in propagatione et generatione, aut educit sibi simile in potentia de potentia ad effectum.

Deo gratias. Explicit tractatus de potentia et actu secundum Lincolniensem.