De pronuntiatione linguae gallicae (Claudius a Sancto Vinculo)/Capitulum XLIX

E Wikisource


De nominibus heteroclitis.


COnsueuimus ex numero singulari addendo, s, vel, x, facere pluralem : vt, h͓ome, homo : h͓omes, homines : couteau, chas͓teau, cultellus, castellum : dic, couteaux, chas͓teaux : hæc verò communem spernunt regulam : œil, vieil, genoil, porc, oculus, vetulus, genu, porcus : quandoquidem obstinatè hanc introduxerunt pluralitatem : vt dicas, yeux, vieux, genous, pourceaux :

[ Nomina in, al. ]

[105] adde quòd nomina singularia in, al, faciunt pluralia in, aux : vt, metal, animal, cheval : dic, metaux, animaux, chevaux, metalla, animalia, caballi. Excipies tamen bes͓tail, aut, bestial, eo quòd nullum formet pluralem.