De re metallica/Liber V

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber IV Liber VI Fairytale right blue.png

GEORGII AGRICOLAE

DE RE METALLICA

LIBER QVINTUS

In proximo superiori libro exposui rationem uenae cuiusque dimetiendae & officia metallicorum, in hoc exponam praecepta uenae similiter cuiusque fodiendae, & artem mensorum. Sed ea, quae ad priorem parte pertinent, quia res & ordo hoc postulat, prius perfequar. Itaque primo dicturus sum de fossi onibus uennae profundae, de puteis, de cuniculis, de fossis latentibus i deinde de signis bonitatis quae dant canales, quae, materiae fossiles, quae, faxa: deinde quo modo & quibus ferramentis uenae & saxa cauantur uel excindumtur, qua ratione uenarum duritiam uis ignium frangit, quibus machinis aqua ex puteis hauritur, quibus aura altissimis puteis & longissimis cuniculis inspiratur, nam alterius affluentia alterius defecctione impediuntur fossiones: deinde de duobus puteorum generibus, & de eorum atque cuniculi structura: tum ad extremum quo modo uena dilatata fodienda sit, quo cumulata, quo fibrae. Metallicus certe postquam uenam profundam aperuit, inchoat putei fossionem, atque super cum (latuit machinam tractoriam, itemque putea Iem casam: ne imbres in puteum decidant, neiic homines qui uerfant machinam frigore obrigeant, autex pluuijs trahant molestiam: quinetiam uersantes machinam in ea ponunt cilia fossores ferramenta aliaque recondunt. Iuxta casam putealem aedificatur altera, quam habitat praefes fodinae, alijque merce ccnarij:& in quam materia metallica, & caeterae res fossiles congeruntur Quamuis autem nomnulli unam tantummodo casam laciant, quia tamen interdum pueri, interdum reliquae animantes inciduntin puteos, maxima me tallicorum pars consulto seorsum unam ab altera collocat, aut eas laltem pariete disiungit. Verum puteus est fossa plerumque longa duos passus, lata duas tertias pastus partes, alta tredecim passum: attamen cuniculi gratia, qui prior actus fiiit in montem, puteus in altitudinem pastumummodo octo tantum, nunc uero plus minusue quatuordecim deprimitur. Rectus autem uel obii quus fieri solet, prout uena, qua metallici sodiendo persequumtur, recta fuerit uel obliqua. sed cuniculus est folia subterranea in longum acta, duplo fere altior quam latior, ut operarrj & caeteri per cum permeare & tranfire possint, oneraque efferre. Altus uero solet este passum unum & quartam eius partem. Latus igitur circiter pedes tres sc dodrantem: euin ferme duo fossores confueuerunt agere: quorum alter altiorem partem effodit, alter humiliorem: atque ille praecedit, hic fubsequitur: uterque fedet in aficrculis ex fundamento arctius pertinentibus ad tectum: aut si uena mollis fuerit, interdum in palis, superius latis, inferius cuneatis, & in iplam uenam infixis. Metallici autem plures puteos tam obliquos quam rectos fodiunt: atque utrorumque alij non pertingunt ad cuniculum: partim ad eum usque pertinent: ad quosdam cuniculus, cum iam in eam altitudinem, in qua illo fussodiunt montem, depressi fint, nondum est actus

Tres putei recti: quorum Primus nondum pertingit ad cuniculum A Secundus pertinet ad cuniculum B. Ad tertium cuniculus nondum est astus C. cuniculus D,
De re metallica 1556-053.png
Tres putei obliqui: quorum Primus nondum pertingit ad cuniculus A. Secundus pertinet ad cuniculum B. Ad tertium cuniculus nondum est actus C, Cuniculus D.
De re metallica 1556-054.png



Puteus quidem si ad cuniculum usque pertinet, bene se res habet, fossoresque & reliqui operarij laborem susceptum sacilius sustinent: sin tam altus non est, alterum uel utrumque eius latus fodere & cauare conueninex quibus fossionibus item dominus aut praefes sodinae cognoscit uenas & fibras, quae uel cum principali uena profunda, de qua nunc mihi fermo est institutus, iunguntur, Uel eam transuersae secant, uel eam oblique diffindunt tum maxime de materia metallica, ex qua uena constat.Eiusmodi uero fossae latentes & occultae Graeco nomine etiam κρυπταὶ appellantur: quod more cuniculi longius procedetes intus in terra occultetur: ueruntamen hoc genus fossarum disetert a cuniculo, quod illud ipsum per se fit caecum, hic os habeat subdiale.

Puteus A. Fossa latens B C. Alter puteus D, Cuniculus E. Os cuniculi F
De re metallica 1556-055.png
Dixi de puteis, de cuniculis, de fossis latentibus, nunc dicam de signis quae

dant canales, materiae fossiles, saxa, atqj ea signa, ut etiam multa alia quae explicabo, magna ex parte uenis dilatatis & cumulatis cum profundis communia sunt. Cum fibra uenae primariae socia extat & eminet, qua parte se cum ea iungit fodiendus est puteus. Cum autem transuersa, uel oblique eam dissindens nobis apparet, si recta descenderit in profundum terrae, ea parte, qua secat uenam profundam, secundus puteus sodiendus est: sin obliqua, duos tresve post passus, ut altior carum connexus perfodi possitan quo maxima spes est inueniendae materiae, cuius gratia terram scrutamur. At si illa iam ante inuenta fuerit, multo copiosior eo loco solet mucniri.Quod si plures fibrae descenderint in terram, metallicus, ut iterum connexum perfodere possit; in medio carum loco puteum fodere debet, aut praestantioris fibrae ratione habere. Quoniam uero uena deuexa non raro prope rectam tenditur, eo loco puteum fodere oportet, quo fibra uel uena transuersa utramque secat: aut uena uel fibra dilatata se trancit nam ibi plerumqj latent metalla. Similiter nobis bona spes effodiendi metalli ostenditur ea parte, qua uena deuexa iungetur cum recta: quocirca metallici tectum aut fundamentum uenae primariae perfodiunt, & iri cis quaerunt uena, quae infra aliquot passus cum prinripa- Ii iungctur.Quinctia ijdem metallici si uenam primariam nulla fibra uel uena transuersa diuiserit, quam fodiendo sequi possint, solida etiam tecti aut fundamenti saxa perfodiunt: quae fostae latentes item ugvnrccl nominantur, ' siue a cuniculo, siue ab alterius generis fossa latent perfossionis inchoandae capiatur exordium. Sunt etiam metallici in aliqua spe, cumm uena transuersa primariam tantummodo secat.si praeterea uena, quae principalem oblique diffindit, nunquam ultra cani apparuerit, id uenae principalis latus, in quod ipsa uergit, siue dextrum fiue sinistrum sit, cauare oportet, ut certum scire possimus an illam rapuerit. Quod si post sex passus non extiterit, alterum ciuO dem uenae principalis latus fodere comucnit, ut plane cognoscamus an illam in priorem partem transtulerit nam domini uenae principalis saepe non minus utiliter fossionem instituere possunt ea parte, qua uena principalem diffindens rursus apparet, quam qua primo eam fecat. Domini uero uenae diffindentis ea rursus inuenta, ius suum quodam modo amumTum, recuperant. Vulgus aumt metallicorum fibras probat, quae ex septentrionibus procedcri tes, se cum uena principali iungunt: contra improbant eas, quae prodeumt ex mcridic, dicitque has multum nocere uenae principali, illas prodeste: sed equidem neutras praetermitti a. metallicis & negligi debere cenfeo: atque ut libro tertio ostendi experimentum non comsentire his, qui fic de uenis ccnfent, ita nunc etiam supponerem exempla uniuscuiufque fibrae a uulgo reiectae, auibus eius bonitatem probarem, nisi feirem ea posteritati parum aut nihil prodesse posse. Verum si nullae fibrae uel uenae fossoribus apparuerint in tecto uel in fundamento uenae principalis, nec alioqui multa materia praestans reliquae coagmentata fuerit, operae precium non est alterius putei fodiendi laborem fufeiperemcc ibi puteus fodiendus est ubi uena diuidituri in partes duas uel tres, nisi satis signi fit eas partes paulo post inter se coniungi & consociari posse: quin etiam malum signum est uenam metallo diuitem huc & illuc se torquere & flectere: nam nisi rursus, ut primo coepit, recta uel deuexa descenderit in terra, amplius metallum non fundit: atque tametsi rursus ita descenderit, tamen sape numero infecunda manet. Fibrae quoque subdiales grauidae metallis persaepe fossores fallunt. etenim infra eas nihil metalli inueniunt. Atque etia commisturae saxorum inuersae in malis numeratur signis. Solidas aumt uenas omnes, si dederint clara bonitatis indicia metallici excindumt: similiter cauernosas, praesertim cum aut uenae priusqua cauernae in eorum conspectum uenerint, metallorum fuerint sercundae: aut cauernae fuerint paucae & paruae. At uacuas uenas, per quas aquae manant, si non detulerint uel eructauerint metallorum ramenta, nom fodiumt: raro uero etia uacuas, quae carent aquis, quod plerunqj folum pyriten omnis metalli experten, aut subtilen materia nigram & mollem, quae lanugini similis est, in se comtineant. Sed fibras metalli diuites fodiumt, uel eius expertes interdum uenarum, quae prope uenae principalis tectu aut fundamentum funt, inquirendarum gratia. Atque fibrarum & uenarum haec fere ratio estmunc uideamus materia metallica: quae reperitur in canalibus uenae profundae, dilatatae, cumulatae: & in his omnibus uel cohaerens & comtinuata, uel dispersa & per eas fufa, uel uentris figura extuberans, uel etiam in uenis aut fibris a uena principali ortis, quasi in ramis sparsa.sed hae uenae & fibrae funt breuissimae: nam post paruum fparium nufqua prorfus apparent. Materia aumt inctallica si pauca nobis occurrit, indicium efbsin multa, non indicium, sed id ipsum cuius gratia ferutamur terra. Verum cum fostori, qui uenam aperuit, mox fe ostenderit metallum purum aliaue res fossilis:aut metalli materia diues, uel pauperis magna ubertas & copia extiterit, abiecta omni cumctationc ibidem fodiet puteum. Quod si in alterutro latere ipsi apparuerit materia copiosior aut mclior, ad id declinabit fossionen.Purum aumt faepe inuenitur aurum, argentum, aes, argentum uiuum:minus laepe ferrum & plumbum cinereu: uix unqua plumbum candidum & nigrum. Attamen lapilli nigri & caeteri non multum a plumbo candido puro, quod ex eis comslatur, distat: atque opti mus lapis plumbarius, ex quo plumbum nigrum confici tur, parum ab eo metallo dissert.Dcinde si auri materia nobis censenda fuerit, post aurum purum inpri mis rude, siue in luteo uiride fit, siue luteum, viue purpureum, siue nigrum, siue foris rubrum, intus aurei coloris, in diuitis numero ponendum est, quod aurum pondere superet lapidem uel terram: tum omnis uena auri, cuius centum librae in se plus quam tres uncias auri comtinent;quanqua enim pauca auri portio inest in terris uel lapidibus, tamen precio exaequat reliqua metalla magni ponderis. Caeterae uero uenae auri omnes in loco pauperis materiae haberi debent, quod terra uel lapis nimium praeponderet auro: sed quae uena compre hendit argenti portionen maioren quam auri, ea raro diues este solet. Terra aut siue sicca fuerit, siue uda nom raro abundat auro: sed in ficca plerunque plus inest auri si aliqua habuerit speciem excoctae in fornacibus, aut bracteolis magnitidi similibus non earuerit:hi quoque fucci comcreti aurum insfe continere solent caeruleum, chryfocolla, auripigmentum, fandaraca: quin idem aurum purum uel rude modo multum, modo paucum filicis, lapidis fissilis, marmoris glareae inhaeret:atque etiam lapidis, qui facile igni liquescit, maxime secundi generis: qui nomnunquam ita cauernosus est, ut exesus este uideatur:in pyritis denique inest aurum:etsi raro multum. At cum post argentum purum de caeteris eius metalli uenis decernitur, in diuitis materiae numero habetur ea, cuius centum librae plus quam tres argenti libras in se continent: qualis est quae constat ex argento rudi siue ei plumbi color fuerit, siue ruber, siue albus, siue niger, siue cinercus, siue purpureus, siue luteus, siue iecoris, siue denique alterius rei: talis etia interdum est Uena silicis, lapidis fissilis, marmoris, si multum argentum purum uel nide ad eam adhaeferinfed in pauperis materiae numero reponitur uena in cuius centum libris summum tres argenti librae infuntrquae plerunque Copiosior este solet, quod ci natura loco bonitatis copia largiatur.Talis aumt uena cum ex omnibus terris, lapidibus, mistis constat, exceptis argenti nidis genneribus:tum maxime e pyrite, cadmia metallica soSsili, lapide plumbario"sti bio alijsque. Verum in reliquis metallorum generibus etsi diues quaedam materia repentur, tamen nisi ipsorum uenae suerint copiosae, eas sodere perraro ope raepreciumest. At Indi aliaeque nomnullae gentes gemmarum causa reconditas terrae uenas scrutari solent: sed eas saepius perspicuitas uel potius nitor ipsis, cum fodiunt metalla, prodit.Marmorum uero uenas, cumm se sua sponte osteri derint, sodiehdo persequimur: idem facimus cum faxa uel caementa nobis occurrerint.Qui aumt proprie uocantur lapides, tametsi suas interdum uenas habeant, tamen plerunque repenriuntur in metallis aut lapicidinis: ut magnes in ferrarijs: srniris, in argentarjs lapis Judaicus, trochites 8cassimiles in lapi cidinis: quos fostbres dominorum iustum ex faxorum commissuris solent enoilmenre, Nec terrarum insignium fossionem nengligit metallicus, scii inuentae fuerint in aum rarrjs, feu in argcntarijs, seu in aerarijs alrjsqjmec reliqui sostores si uel repertae fuerint in lapicidinis, uel in proprijs uenis.Earum uero bonitatis significationem sapor dare solet.Nec denique metallicus omittit curare succos comcretos in uenis tam metallicis quam proprijs inuentos:sed eos colligit & comportat: uenrum de his plura nom dica, quod omne materia metallica & fossilem in libris, De natura fossilium mscriptis, uberius explicaumi: sed redeo ad signa- Si terra lutosa nobis occurrerit, iri qua suntranienta metalli alicuius puri uel nidis, optimum per ea metallicis dat uena signum; Metallicam enim materia, i qua ramenta abrepta sunt, adeffe nenccste est: sin eadem occurfauerit omnis metallicae materiae prorsus expers, sed pinguis et coloris candidi, uiridis, caerulei & similium, a suScepto labore nom enst discedendum: sostores modo' caetera signa habeant ex uenis & fibris, de quibus ia dixi:& ex saxis, de qumibus paulo post dicturus sum. At si aliqua terra sicca sodienti obuia fuerit, quae metallum purum uel rude in se continet, bonum signum est: si lutea, uel rubra, uel nidra, uel alia quaeda insignis, quae caret metallo, non malum, sc chryfocolla, aut caeruleum, aut aerugo, aut auripigmentum, aut fandaraca inumenta in bonis signis habetur. Quin ubi scaturigo fubterranea eructat metallum institutas fossiones persequi debemusmam significat id a reliquis massis, tanqua particulam al qua a corpore, suiffe abrepta. Similiter tenuissimae alicuius metalli bracteae ad lapidem uel ad saxum adhaerescentes in bonis numerantur signis.Porro uenae, quae mox constant partim ex filice, partim ex terris Iutofis uel siccis, si cum fibris permistae una cum eis in terrae profundum defeenderint, bona spes est metallum inuentum iri. Quod si fibrae postea non apparuerint, & uel pauca materia metallica occurrerit, non est a fossione desistendum donec nihil eius reliquum fuerit. sed silex fuscus, aut niger, aut cornu, uel iecoris colore, plerunque bonum indicium est: candidus alias bonum, alias nullum. At marmoris olareae in uenae profundo apparentes, si non multum infra euanuerint, signum bonum non sunt mam uenae non suerunt propriae, sed alicuius fibrae.Quae uero oenera lapidum facile igni liquescunt, etiamsi translucent, in medijs signis numerandi sunnetenim si alia sina bona affuerint, ex bonis sunt:si nom astum erint, nulla bonitatis significationen dant. Simili modo de gemmis iudicare debemus. Quinetia uenae, quae ad tectum & fundamentum habent silicem cornu coloris uel marmor, in medio aumt eorum terra lutosam, in aliqua spe sunt: Similiter quae ad tectum & fundamentum habent terram ferruginea, in medio aumt eorum terras pingues & tenaces:pari modo quae ad tectum & fundamentum habent eam, qua uocamus armatura, in medio uero eorum terram nigram uel ambustae similen.sed auri singulare indicium est auripimentum, argenti, plumbum Cinereum & stibium, aeris, aerugo, melantcria, fory, chalcitis, mify, atramentum sutorium: plumbi candidi, imo purorum & magnorum lapillorum nigrorum, ex quibus id ipsum conficitur, res fossilis spumae argenti similis: ferri, ferrugo: at auri & aeris commune indicium est: chryfocolla & caeruleum: argenti & plumbi nigri, plumbago fossilis. Quanqua aumt plumbum cinereum metallici tectum argenti recte nominant, & atramenti futorrj ac melanteriae eisque cognatorum .communis parens fit pyrites aerosus, tamen haec interdum propria habent metalla:ut etia auripigmentum & stibium, Vt aumt quaedam uenarum materiae metallicis bonum dant signum, ita saxa quoque, per quae uenarum canales uagantur, etenim arenarium in locis metallicis repertum, in bonis signis habetur: maxime si ex tenuioribus partibus comstiterit: similiter saxum fistile coloris subcaeruld & subnigri:atque etia calcarium, quicunque tandencoloreiinsedcrit: sed uenae argenti bonum indicium est alterius generis saxum, cui minutissimi lapilli nigri, ex quibus plumbum candidum conflatur, immisti sunt: praescrtim cum tota interuenia ex tali saxo sacta sint. Plerumque prosecto saxum nobile, cum fibra preciosa coniunctum, canales uenae, metalli seccundae, complexu suo comtinet. Quod si recta in profundum terrae descenderit, illa bonitas ei fodinae est, in qua ipsum statim uidetur: sin oblique, etia alrjs proximis, quomodo metallicus, geometriae non ignarus, de reliquarum fodinarum altitudine, in qua canalis uenae metalli diuitis per saxum illud uagetur, ratiocinari potest. Haec hactenus: numc uenio ad laborandi rationem, quae uaria & multiplex cst: siquidem aliter uena putris foditur, aliter dura, aliter durior, aliter durissima.simili modo aliter saxum tecti molle & fragile, aliter durum, aliter durius, aut durissimum, Vena aumt putrem eam uoco quae constat ex terris, atque etia succis concretis mollibus: duram, quae ex metallica materia & lapidibus mediocriter duris, quales plerumque sunt qui facile igni liquescumt primi & fecundi generis, plumbarius, & fimilcs:durioren, quae ex iam dictis, sed comiunctis cum silicum generibus, uel lapidibus, qui facile igni liquescunt, tertij generis: uel pyrite, uel cadmia, uel marmoribus praeduris:durissima, quae ex his duris lapidibus & mistis, si tota aliqua uenae ipsius parte fufae fuerint. Sed tectum & fundamentum uenae durum est, quod habet faxa, quibus rarae fibrae uel commissumrae sunt: durius, quibus rariores: durissimum, quibus rarissimae aut nullae: cumm enim hae deficiunt, saxa fere carent aquis, quae molliunt ipsa. Attamen durissimum tecti uel fundamenti saxum raro tam durum est quam uena durior. Vena autem putrem fossores solo ligone excauant. Sed cum metallum nondum apparuerit, uena a saxo tecti non difeernunt: cum uero iam fuerit mucntum, prouidentissime laborant. saxum enim tecti prius separatim i uena excindunt, posterius uenam putrem quiden ligone de fundamento derjciuntin alueos suppositos, ne aliquid metalli in solum decidat: duram uero primis ferramentis, quae proprio nomine sic appellantur, malleo percussis a fundamento auellunt: ijsdem durum tecti saxum excindunt. Nam eius saxum saepius excinditur, rarius fundamenti:& tunc quiden cum id fuerit patiens ferri, faxuin uero tecti ferro non poterit perfindi, nec idem igni frangere licitum fuerit: at duriorem uenam tractabilem ferro, itemque tecti faxum durius & durissimum, ualidioribus ferramentis, nempe quartis eorum, quae proprio uocabulo sic nominatur, solent aggredi: quod si haec eis in promptu nom fuerint, duobus tribu sume ferramentis primis utuntur propius coniunctis. Durissima uero Uenam metalli frccundain, led quodammodo impatientem ferri, si licentia ipsis largiti fuerint domini proximarum fodinarum, igni frangunt: sin eam nom dederint, saxis tecti uel fundamenti, Ci minus dura fuerint, excisis primum paulo supra uenam trabes, in formas tecti uel fundamenti inclufas, ponunt; deinde a. fronte & superiori parte, ubi uena paruulis rimis fatifeere uidetur, altero eorum, quae proprie ferramenta dicuntur, fifluras adigunntum in singulas fissuras imponunt quaternas laminas, &retrorfus ut illae conteneantur arctius, si necesse fuerit, totidem bracteas. Postea singulos cuneos binis laminis interponunt, eosque malleis per uices impingunt & infligunt: quo lane modo uena acuto sonitu tinnit:sed cum iam tecti uel fundamenti saxis abrumpi cccpit, fragor auditur. Is quamprimum crebrescit repente auolat fossores:uerum ingens fragor auditur cum uena perrupta & fracta decidit. Atque hac ratione derjeiunt uenae partem centumpondia, plus minusume centum pendentem. Quod si fossores aliter exciderint uenam durissimam metalli diuitem, remanent quasi turbines quidam, qui uix unquam postea excindi possunt. At rjden nodum uenae durissimae, quae caret metallis, (i ad eum admouere ionem non licuerit, ambiunt flectendo fossionem ad dextram uel ad sinistrammam cuneis serreis fine magna impensa perfindi nom potest. Interea uero dum operarrj susceptum laborandi munus perficiunt, uiscera terrae plerunque personant dulci cantu, quo durissimum & periculis plenissimum solantur laborem. Itaque saxorum duriciam ignis, ut iam dixi rumpit cuius rei non simplex est ratio Etenim si uena, in his inclufa, per se propter eandem duritiam uel angustiam excindi non potest, atque fosta latens aut cu niculus fuerit humilis, una lignorum aridorum strues apposita incenditur, sin altus, duae:quarum altera superalteraret ponitur, utraque’ardet ufque dum eam totam ignis consumpserit: cuius uis hoc modo plerunque non magnam uenae partem resoluit, sed tantummodo quasdam crustas .Cum autem saxum tecti uel fundamenti ferro tractari potest, uena tam dura est, ut coden tracta- ri non possit, illud cauatur. Haec siue ante fiue supra, siue infra foflam latentem, uel cuniculum fuerit, igni frangitur, sed non uno modo. Nam si cauum fuerit latum, in ipsum multa ligna imponuntur ut imponi possunt, sin angustum, pauca. Altero maior ignium uis uenam magis a saxis fundamenti, uel etiam interdum tecti separat altero minor, minus ueruntamen, quia tunc ignis ardor coercetur, reprimiturque saxorum fragmentis, quae lignis in cauum angustum positis praeponuntur, uenaitem a faxis refoluere potest. Si praeterea cauum fuerit humile, una tantummodo lignorum strues in ipsum imponitur, sin altum duae, & quidem altera fuper alteram, quo modo inferior acecnfa fuperiorem accendit: & ignis ab aura iri uenam perlatus earri separata saxis, qua ipsa quanquam surit durissima, saepe sic emollit, ut omnium maxime fiant fragilia: qua parte Hannibal dux Poenorum metallicos Hispaniarum imitatus, duritiem Alpium aceto & igni fregit. Quinetiam si uena fuerit admodum lata, qualis plumbi candidi esse solet, fossores cauant uenu las, inque ea caua quoque imponunt arida ligna, & eis crebrius interponunt ligna, quibus utrinque funt tenuissimae bracteae, flabellorum quorundam instar crispatae, quae facile ignem concipiunt, & conceptum cum alijs lignis, quae carent eis, communicant.

Ligna accensa A. Ligna quibus utrinque sunt tenuissime bractae crispata B. Cuniculus C.
De re metallica 1556-056.png
Interea uero dum uenae & saxa quo usta halitum uirosum expirant, & putei uel cuniculi fumum ex sese emittunt, fossores & caeteri operarij non descendunt in fodinas, ne uirus eorum ualetudinem perturbet, aut ipsos prorsus interimat:ut de malis metallicorum dicturus fusius explicabo.sed cum uenosus halitus & fumus per uenam aut fibram permeare aut transire potest:

in proximas fodinas, quibus durae uenae uel saxa non sunt, ne stranoulent operarios, magister metallicorum nemini concedit ut in puteis uel cuniculis igni frangat uenas aut saxa. Venae autem partes uel eius saxorumque crustas, quas uis ignis a reliquo saxi corpore separauit, si in superiori parte fuerint, fossores contis detrudunt, aut ubi adhuc aliquam habent duriciam, bacilia ferrea rimis impingunt, atque ita eas deijciunt:finin lateribus, malleis percutiunt. Quae sic fractae decidunt: aut si etiam aliqua remanserit duricies, eas ferramentis abrumpunt. Seorsum autem saxum & terra, seorsum metallum & materia metallica in uasa ingerumtur & trahuntur sub dium aut ad proximum cuniculum: Si putei non fuerint alti, machina quam uerssant homines:sin alti, ea quam circumagunt equi.. Verum saepe aquarum multitudo, interdum aer immobilis manens fossionibus impedimento est:quocirca hae res peraeque ac fossiones metallicis maximae curae sunt, aut este debent. Aquas autem uenae & fibrae, potissimum fossilibus uacuae, infundunt in puteos & cuniculos. Aer uero manet immobilis etiam tam in cuniculo quam in puteo:in puteo quidem profundo, si solitarius fuerit, hoc est, si nec ad cum cuniculus pertineat, neque cum alio puteo fit folia latente comiunctus: in cuniculo uero fi'longius in montem actus fuerit, nec ullus puteus adeo fuerit depreflums ut eum attingat in neutris enim aeris motiones & commurationes fieri postumnt:qua de causta halitus fiunt graues & nebulae similes ac situm, testudinis, uel subterraneae alicuius cellae, multos annos undique comdusae instar, redolentes: quocirca fossores in his diu laborem, & si fodina abundauerit argento uel auro, non sustinent: aut si sustinuerint, anhelitum libere trahere nequeunt, & capitis dolores habent: quod macris accidit si laborauerint in ipsis multi, multasque lucernas, quae tume languidum lumen eis praebent, adhibuerint. Halitus nanque quos tam lucernae quam homines expirant, alios halitus grauiores efficiunt. Sed aqua mediocris diuersi generis machinis, quas uersant, tractantue homines, exhauritur ex puteis si uero tanta tamque multam unum puteum confluxerit, ut magis impediat sossines, alter foditur puteus, qui aliquot passus a priori distet: quomodo in eorum altero labor & opus perficitur fine impedimento: in alterum, qui magis depressum loco lacunae erit, deriuatur aqua:quae uel ijsdem machinis, uel ea quam circumagunt equi, extrahitur in canales cuniculi proximi, aut cafae, ut per eos effluat. Sed ubi in unum fodinae puteum altius effossum aqua omnis omnium proximarum fodinarum, non modo illius uenae, in qua puteus foditur, sed aliarum etiam uenarum confluit, tunc necesse est: ut ampla fiat lacuna, quae colligat aquas: ex qua lacuna rursus exanclantur machinis per fistulas trahentibus, uel quibus funt bulgae: de quibus in fequenti libro uberius dicam. Aquae uero quae ex uenis & fibris atque saxorum commisturis in cuniculos influunt, in eorum canales deducuntur. At auram potissimum machinae spiritales puteis admodum profundis & cuniculis longius in montem actis inspirant: ut sequenti libro, qui etiam has exponet machinas, explicabo. Aer autem exterior se sua sponte fundit in caua terrae, atqj cum per ea penetrare potest rursus euolat foras: sed diuersa ratione hoc fieri solet. Etenim uernis & aestiuis diebus in altiorem puteu influit, & per cuniculum uel fossam latentem permeat, ac ex humiliori effluit: similiter iisdem diebus inairiorem cuniculum infunditur & interiecto puteo defluit in humiliorem cuniculum, atque ex eo emanat. Autumnali iiero & hyberno tempore contra in cuniculum uel puteum humiliorem intrat, et ex altiori exit: uerum ea fluxionum acris mutatio in temperatis regionibus & locis fit in initio ueris & in fine autumni:in frigidis autem in sine ucris, & in initio autumni:scd aer utroque tempore, anteaquam curfum suum illum consuctum constanter teneat, plerumque quatuordecim dierum spacio crebras habet mutationes, modo in altiorem puteum uel cuniculum influens, modo in humiliorem.sed de his fatis nunc ad reliqua pergamus. Puteorum duo sunt genera, unum altitudine iam descripta, cuiusmodi putei multi solent este in una sodina: praesertim si cuniculi ad eam pertineant, & grauidasit metallo .Tunc enim eum ad primum cuniculum primo puteo peruentum Suerit, alij duo fodiuntur putei: imo uero, si aquarum multitudo fossiones impedierit, interdum tres:ut unus lacunae loco fit, in reliquis duobus perficiatur munus fodiendi susceptum: idem fit in secundo cuniculo & in tertio, , uel etiam in quarto, si tot in montem fuerint acti. At alterum genus puteorum clt admodum altum: utpote ad passus sexaginta, uel octoginta, uel centum:qui putei continenter recta defeendunt in profundum terrae, unoque fune ductario ex fodina extrahumtur saxa excisa & uenae metallicae: qua de causa cos metallici rectos appcelant rfupcr hos puteos statuntur machinae, quibus aquae exhauriuntur:& quidem sub dio ca plerunque quam equi circumagunt, in cuniculis uero caeterae, quas uis aquarum uerfat: tales autem putei fodiuntur tunc cumm uena fuerit diues metalli. Sed putei qualefeunque diuer fo modo fubstruuntur: si enim uena fuerit dura, atque etiam faxum tecti & fundamenti, non opus habent multis fubsl:ructionibus, sed tigna per interualla collocantur:quorum altera capita in tecti formas, in saxis ineifas, includuntur: altera in fundamenti formas, atque ad tigilla his propius fundamentum fuperpofita afferes & scalae affiguntur: sed afferes & qui utrinque puteum a uena, & qui reliquam eius partem ab ea, in qua funt scalae, distinguunt, ad tigna astiguntun illi aumt uenam coercent ne eius glebae, aquis refolutae, deciant in puteum, & ex utraque parte fossores & reliquos operarios ex altera etiam per scalas exscendent cs uel afeendentes terreant, aut laedant, aut deijciant.Hi uero glebas faxorum, quae dum extrahuntur e uafis uel corbibus excidunt, ijsdem de caufis a scalis excludunt & arcent. Atque praeterea faciunt ut difficilis & arduus descensus & ascensus minus terribiles efleuideantur, minus fint periculosi ♦ sin uena fuerit putris faxumque tecti & fundamenti molle, crebriore structura indigent: quamobrem contignationes quadrangulae coniunctae continuataeque collocantur, quarum duplex ratio est. Vel enim tignorum, quae.ex tecto ad fundamentum pertinent, capita quadrangula in formas item quadrangulas tignorum, quae ad tectum & fundamentum sunt, includuntur: uel altera superius altera inferius excisa sunt:atque illa in haec imponuntur: earum contignationum graue onus tigna robusta per interualla posita, sustinent:quae item in formas fundamenti & tecti, sed deuexa, sunt inclusa:& quidem penitius. Vt autem tales contignationes maneant immobiles, extimi distectae arboris asteres uel cunei lignei inter ipsas & uenae latera atqj eius tectum & fundamentum inijciuntur & impelluntur: ac quod inane est terra glareaque complctur.si uero laxa tecti & fundamenti modo fuerint dura, modo mollia, similiter uena nullae contignationes fiunt, sed tigna per interualla collocantur: acubi saxa fuerint mollia & uena putris, ab eorum tergo fabri locat afferes, inter quos Si montem infertiunt terram & glaream: ut eodem modo id quod fuerit uacuum expleant. At cum puteus admodum profundus siue rectus siue deuexus contignationibus fulcitur, tunc quia interdum sunt male materiatae sc ruinae impendunt, maioris firmitudinis caussi intra eas collocantur tria uel quatuor paria tignorum longissimorum & robufh'ssimorum, cuiusque aumt paris alterum ad cam partem, quae esi; tectum uersus: alterum e regione ad eam, quae est fundamentum uersus.Nc uero unum in alterum incidat, firmaque sc stabilia sint, crcbris tignis tranfuersarijs sustinentun sed ut haec firmius in illis includantur, ea ipsa longissima media eorum parte excifafumnt. Quinetiam qualiscunque putei sumerit structura tigilla quaedam tignis superponunt; ad quae affigunt aflercs, qui scalas a reliqua parte distinguumt atque disiunoumt. Quod si puteus admodum altus fuerit rectus, ad latus scalarum afferes tignnisi mponuntur, &adea affiguntur, ut afeendentcs, atque ctiain descendentes, in scandendo defatigati in ipsis sedentes uel stantes possint requiescere. Ne uero etiam ingestoribus a saxis, quae cum ex tam alto puteo extrahuntur, rursus incidunt, fit pcriculum, paulo supra infimam eius partem tigilla rudia sic continuata trabibus superponuntur, ut totum putei spaciunvro excepto, in quo sunt scalae, occupent. Attamen etiam foramen est structurae prope fundamentum, quod iccirco patet ad omnem reliquam putei partem ab infima, ut uafa, rebus fossilibus complcta, per id machinis ex puteo extrahi uaeua rursus in eundem immitti possintntaqj ingestores se reliqui operarij sub hac structura quasi latentes tutissime in puteo sunt,

Tigna per interuallit posita A.
Tigilla B.
Tigna longissima C
Tiqna transuersaria D
De re metallica 1556-057.png

At in unius uenae fodinas cuniculus agitur modo unus, modo duo, nunc uero tres pluresque; & quidem alter altero femper altiore loco.sed si uena solida & dura fuerit, itemque saxa tecti & fundamenti, nulla cuniculi pars eget ullis fulturis: praeter eam quae ad os existit, quod ibi nondum fint solida fa xa, sin autem putris, similiter saxa tecti & fundamenti mollia, cuniculo firmnis & crebris opus est substructionibus:quae hoc modo fiunt.Primumm duo tigna, quorum utrunqj teres sit, in solo cuniculi, paululum elroflb, infixa statuuntur crecta.ea sunt mediocriter crassa & tam alta ut uerticem cuniculi fere tangant capitibus, in quadrati figuram excisis: deinde superius ipsis imponitur tigillum teres, in cuius sormas includuntur capita tignorum:inscri- us contra alterius tigilli capita, pari modo in quadrati figuram excisa includuntur in formas tignorum erectorum: ad quodque aumt spacium passum unius & dimidrj similis fit fubstructio .Vnamquamque uero metallici appellant ostiolum, quod patens quidam fit aditus: & certe cum necessitas hoc postulat, fores ad cuiusque ostioli tigna appenduntur, ut claudi possit:tum arbores dislectae, uel extimi earum afleres, & quidem eius longitudinis ut ex uno o- stiolo pertineant ad alterum, imponuntur superioribus tigillis, & inijciuntur lateribus: ne pars ex reliquo montis corpore decidens sua mole impediat transitum, aut ingredientes uel egredientes opprimat: ut praeterea tigna maneant immota, inter ipsa & latera cuniculi adiguntur paxilli lignei Postremo si saxorum terrarumume glebae cuchuntur cilrjs, afferes inter se coniuncti tigillis inferioribus imponuntun si capsis patentibus, duo tigna dodrantem crass & lata: quae, qua parte coniunguntur, cauari solent, ut in eo cauo, quasi in quadam certa uia, ferrei capsarum claui promoueri possint: quibus sane clauis cauetur ne capsae a trita uia, hoc est a cauo ad dextram uel sinistra aberrent: quinetiam sub ijsdem tigillis inferioribus collocantur canales, per quos aqua effluit.

Tigna erecta A- Tigilla superiora B Tigilla inferiore C Fores D. Arbores dissecte Canalis F.
De re metallica 1556-058.png
Fossas aumt latentes aeque ac cuniculos substruunt metallici: attamen tigillis inferioribus non indigent, nec canalibus longius enim neque glebae saxorum uehuntur, nec aqua fluit. Verum actis iam cuniculis, aut etia fossis latentibus si uenae superior pars erit grauida metallis, ut interdum ad multos passus este solet, in earum uertice iterum atque iterum fossae latentes aguntur usque ad

cam ucn ae partem, quae non est metallis foecunda: quarum foliarum substructiones ita se habent. Tigna admodum robusta per interualla in formas tecti & fundamenti includuntur: atque ipsis alia tigna, quorum quodque est teres, utpote rude, continenter superponumt unquae ut onera fustinere possint, sesquipeden crassa este solent. Itaque cum materia metallica fuerit effossa, alioque loco foditur uena, glebae saxorum, praesertim si non sine magna difficultate extrahi possint, in eiusmodi fossas substructas inuehunt parcuntque labori tractores, & dimidias impensas domini lucrantur. Atque eorum quidem, quae ad puteorum, cuniculorum, foliarum latentium structura pertinent, haec sere ratio est. Quae aumt hactenus scripsi partim propria funt uenae profundae, partim communia omnium uenarum: eorum uero quae fequumtur, quaedam uenis dilatatis peculiaria sunt, cumulatis quaedam: sed prius dicam quo modo dilatarae sint excauandae. Qua torrentes aut riui aut amnes, cumm inundauerint alluentes decliuem montis uel collis parten, uenas dilatatas detexerint, agendus est cuniculus primo rectus & angustus, deinde latus: nam uena fere omnis excindenda est:qui cuniculus ubi longius fuerit actus, in montem uel collem puteus foditur, qui & auram praebeat & per quem interdum materia metallica, terrae, saxa minoribus impensis extrahuntur, quam per longissima cuniculi spacia euehi possint:atque etiam in ijsdem locis, ad quos nondum pertinet cuniculus, metallici fodiunt puteos, ut uenam dilatatam, quam incra terram fubefle conrjciunt, fossionibus patefecere possint: quomodo terrena cute detracta perfodiunt saxa modo unius generis & coloris: modo unius generis, sed diuersi coloris:modo diuersorum generum, sed unius coloris: nunc uero diuersorum generum & colorum .Tam aumt singulorum quam uniuersorum saxorum altitudo incerta est. Nam uniuerfa in quibusdam locis alta sunt uiginti passus, in alrjs amplius quinquaginta: singula uero alibi semipedem, alibi pedem unum uel duos aut plures alibi passum unum, duos, tres, pluresume. Verbi gratia in locis, qui sunt ad radices Meliboei montis plura coloris diuersi saxa tegunt aeris uenam dilatatam. Etenim cum terreno corio nudati fuerint, primo saxum occurrit, quod est rubrum, sed obscurum, & altum ad passus uiginti, uel triginta, uel etiam quinque sc triginta Deinde alterum item rubrum, sed coloris diluti:id ad duos paflums altum este solet: sub hoc subiecta est argilla cinerea, alta fere passumm:quae etiamsi metallica non fit, ue na est. Tum sequitur tertium saxum, quod cinereum est, & circiter tres paflums al tum:sub quo latet cineris uena, cuius altitudo ad quinque passus Js cinis cum saxo eiusdem coloris permistus est: cui sumbiunctum saxum, quartum numero, fuscum, pedem altum.Huic uero quintum pallidi uel sublutei coloris, altum duos pedes: cui subest sextum, item fuscum, Sed asperum & altum tres pedes. Postea occurrit septimum similiter fuscum, sed proximo nigrius et altum duos pedes: quid sequitur octauum cinercum, asperum, altum pedem; id, ut etiam alia, nonunqua fibra lapidisqui facile igni liquescit, decundi generis distinguunt: sub quo est: aliud saxum cinereum, leue, altum quinque; pedes: cui proximum diluti coloris cinereum, altum pecden:sub quo subiectum est undecimum quod ipsum quoque fuscum est et septimo similimum, atqj altum duos pedes: sub eo rursus duodecimum subcandidi coloris, molle, etia altum duos pedes:eius onus sustinet dccimumtcrtiu cinere um & altum peden, cuius rursus decimum quartum subatrum & altum semipedem: id excipit saxu comscquens atrum, altum item semipeden, quod rursus decimum Sextum magis atrum, cuius quoque; altitudo eadem, sub quo tandem latet lapis aerosus, niger ille & fissilis, ae qui interdum tenuissimis, utalias scripsi, pyritae aurei coloris bracteis, quasi scintillis adhaerentibus &discurrentibus uarias animantium species exprimit. Dum aut uena dilatata metallica effodiunt longe lateque agunt cuniculum humilen: atque in eo, si res & ipsa loci natura comcesserit, alterum fodiunt puteum gratia perserutandi num sub uena, primo inuenta, fit altera. Etenim interdum sub ea sunt duae tres plures iic ljsdcm metallis gratii daerquas similiter longe lateque exeauant. Dilatatas aumt uenas plerumque accubantes effodiunt: ne uero uestes terant, & humeros sinistros laedant, ad eos plerunque solent asserculos modicos alligare: quocirca ciusmodi fossores, quia necese est eos, ut possint uti ferramentis, colla in sinistrum latus inflectere, ea nom raro gerunt intorta. Hae aumt uenae nomnunqua etia ipsae scinduntur in partes, quae quo loco rursus coeunt, ibi plertinqs uberior & praestantior inuenitur materia idem fit ubi fibrae, quib. omnino nom carent, cum eis comunguntur, aut ipsas transuersae secant, uel oblique diffindunt.Verumne mons aut collis hoc modo late fussossis sua mole subsidat, uel natiuae quaeda sulfurae & fornices relinquuntur, quibus, ut fundamento, nixus sublidar: uel aliquae fabricantur substructiones, quae eum fiiflncat. Quinetia res effossas, quae metallorum expertes sunt, mox alucis sumbtrahunt, & retro funden- tes loca caua' rurfus ijsden complent. Porro uenae cumulatae fodiuntur ratione aliquantum dissimili: cum enim in summa tellure metallum aliquod cfflorcicit primo unus puteus foditur.Deinde, si operae precium fuerit, circa ipsum multi alij fodiuntur putei, & cuniculi in monten aguntur.si uero torrens uel aqua fontana metalli ramenta rapuerit e tali cumulo, cuniculus primo materiae in- quirendae gratia agitur in monten uel collen, Deinde eainuenta puteus fodi- tur, rectaque deprimitunquonia uero totus mons, magis uero collis suffodiotur, quod totus constet e materia metallica, necestc est: nariuas fulturas et fornices relinquere aut eum substruere.sed cumm interdum uena fit admodum dura, igni frangitut nunde fit ut sulfuris, quae molles fiunt, dissolutis, uel sub- structionib.combustis, mons magna mole in se cadat, uastoque hiatu absorbeantur puteorum structurae: quocirca utile erit aliquot puteos, eiufinodi ruinis nom subiectos, circum cumulata uenam fodere, per quos res effossae extrahi possint, &cum fulturae & substructiones adhuc integrae & solidae fuerint, . & postea qua ignis calore labefactatae conciderint, quinena, quia uena quae comcidit, ipiam quoque; igni frangere necesSe est, in uoraginenoui fodiendi sunt putei, per quos fumus eluctari possit. Quia praeterea parte fibrae intereurrut plerumque fructus uberior ex fossione capitur, quae in plumbi candidi metallis lapillos nigros interdum magnitudine nucis iuglandisinfecontinent. Sed si talis uena in loco reperta fuerit campestri, ut nom raro ferri reperiri solet, putei fodiuntur multi, quod alte fodi non possint, in quibus susceptum laborandi munus perficitur nec enim cuniculum in eiusmodi campum fossores agere queunt. Restant fibrae, in quibus solis interdum reperitur aurum ad fluuios & riuos in locis humidis: quae si corio terrae sublato multae repertae fumerint, ex terris quoda modo coctis & adustis constantes, quales nonnunqua in luti fodinis cernere licet, aliqua spes est: ex eis aurum comsici posse: prasertim cum plures comiunguntur. Ipse aumt comnexus perfodiendus est, & longe lateque quaerenda materiam am alti putei in istis etia locis fodi nom possumnt, Absolui una huius libri parten, uenio ad altera, in qua tractabo artem mensorum. Solida aumt montiu corpora metallici iccirco dimetiuntur, ut domini fuis rationibus prospicere possint, et eorum fossores in alienas possessiones non inuadant. Etenim mensor aut metitur spacium nondum integre perfossumm, quod interest uel inter os cuniculi atque puteum ad ea altitudinen deprestumm: uel inter os putei & cuniculum ufque ad eum locum, qui est fub puteo, actum: uel inter utrunque, fi.neque cuniculus tam longus est ut ad puteum pertingatmeque puteus tam profumndus ut ad cuniculum: sed utrobique opus est fossionibus, aut intus in cuniculis & fossis latentibus constituit arearum terminos, quemadmodum magister metallicorum supra terra easdem arcas finibus deferibit: utraqj ratio uerfatur in dimensione trianguli.Paruus aumt dimetiendus est, atque ex eo existimandum de maiori.Maxime uero cauendum ne a uera menfura quiepia aberremus: nam si ab initio negligentia in paruum rapiemur errorem, is ad extremum magnos errores gignet, Quonia aumt omnes neque putei, quod inter se disterant, uno & eodem modo deprimuntur in profundum terrae: neque montes deuexi simili modo descendumt in uallem uel planiciem, multiformes trianguli fiut. Etenim si puteus fuerit rectus, existit triangulus cui rectus est angulus, quem Graeci ορθγώνομ nominant: atque is pro montis decliuis inaequalitate habet uel latera duo aequalia, uel tria inaequalia: illum ijdem Graeci uocant τριγωνομ ιςωςκιλελισ, hunc ςκαληνοσ: nam tali triangulo tria latera aequalia esse non possunt.si uero puteus fuerit obliquus, & in una eademque defodiatur uena, in qua agitur cuniculus, similiter fit triangulus cui rectus est anoulus:atque is rurfus secundum montis deuexi inaequabilem uarietatem habet latera uel duo aequalia, uel tria inaequalia. Quod si cumm puteus fuerit obliquus, in altera ipse fodiatur uena, in altera cuniculus agatur, tunc oritur triangulus, cui uel angulus est obtusus, uel omnes anguli sunt acuti: luperiorem Graeci appellat a^j&At/^&mo//, posteriorem ofi/^wv/o//: cui obtusus est angulus, nec is ipse potest habere tria latera aequalia, sed pro montis dediuis dissimilitudine item habet uel duo aequalia, uel tria inaequalia:cui uero anguli omnes sunt acuti, is secundum montis deuexi differentiam habet latera uel tria aequalia, Graeci ts'iy(avoy i<ro7r\W£op nuncupat: uel duo aequalia, uel tria inaequalia.Mensor aumt, ut dixi, utitur arte sua cum domini fodinarum scire cupiunt quot paflumum intcruallum effodiendum restet, siue in puttum agatur cuniculus, nondumque ad eum pertineat: siue putei fossa nondum depressa fit in eam altitudinem, quam habet solum cuniculi, quod est fumb ipsam: fiue eo neque cuniculus pertineat, neque putei fossa fit depressa: operae precium enim est metallicos scire quot passuum interuallum restet a cuniculis ad puteos, aut a puteis ad cuniculos ut de impensis faciendis ratio cinari possint, & dumi fodinae metallis grauidae properare fossione putei & effossione metalli , antea en^ cuniculus eo pertineat, fuoqueqdaiure parten metalli effodiat: contra uero ut dumi cuniculi similiter properent fossione antea qua puteus ad cuniculi altitudinen fuerit depressus, metaliumque, quid iure eis debetur, effodiat. Sed mensor primo ad latera putei, si casae tigna ea opportunitaten nori habuerint, ut pertica transuersa ipsis imponi polsit, iugum statuit. Deiiide funiculum religatum a pertica superiore, & pondere grauatum demittit in pumtcum: tuni alterum fumnicumlum a primi illius capite religatum per montem deuexum ad umsque solum oris cuniculi tendit & ium terram infigin postea non longe a primo funiculo tertium, item pondere grauatum, ex eadempertica demittit, ut quodam modo sccct alterum funiculum oblique descendentem Mox ab ea parte, qua tertius funiculus secat alteruni oblique descendentem aci os cuniculi, orsus sursum uersus metitur partem funiculi oblique dcscendeiitis, quae usque ad caput primi funiculi pertinet, eamque mensuram primam sibi notat. Dein iterum orsus ab ea parte, qua tertius funiculus diuidit alterum, recta primum uersus metitur spacium, quod inter eam & oppositam primi suniculi partem interest, eoque modo figurat triangulum:quam mensuram secundam similiter sibi constituit:tum, si res hoc postulat, a primi suniculi angulo, quem secunda mensura secit, sursum uersus metitur usque ad eius caput, ipsumque hanc tertiam mensuram etiam sibi notat. Necesse autem est si puteus fuerit rectus, uel obliquus qui in eadem defoditur uena, in qua agitur cuniculus, primi funiculi mensuram, ad normani longitudine respondere tertij fumniculi parti superiori, quae attingit secundum fumniculum mumtaque quot mensura e primae inueniuntur in integro funiculo oblique descendente, totidem secundae indicant interuallum quod inter os cumniculi sc puteum in eam altitudinem desostumm interefbsimiliter totidem ter tiae interuallum, quod inter os putei sc solum cuniculi cf: intermedium. Cumm autem in aliquo monte aequata planicies suerit, tunc mcnsor primo eam regula metitur. Deinde iuxta finem eius planiciei constituitiugum, atqj partem montis decliuen triangulo dijudicat, & ad passus, quibus eius partis cuniculi longitudo definitur, paflums longitudinis planiciei adijeit. Quoniam umero si mons decliuis interdum aflumrrexerit, suniculus a. puteo usque ad os cuniculi non potest descendere, aut contra ab ore cuniculi usque ad puteum ascendere ut eum non attingat, mensor ut iustum triangulum constituat, mon- tem metitunatque deorsum uersus priori funiculi parti supponit pertica longam passum munum, posteriori longam dimidium. Sursum uero uersus contra priori perticam longam passumm dimidium, posteriori longam integrum. Mox lineam rectam ad angulos adijeit, qua ei opus est ad constitueridum triangulum.

Iugum A Iugi pertica B- Putens c. Primus funiculus D Primi funi illi pondus e. Secundus funiculus F. .idem in errant infixus G. caput primi funiculi H, Os cuniculi I, Tertius funiculus K. Terltj funiculi pondus L, Mensura prima M, Mensura secunda N. Mensura tertia O. Triangolus P,
De re metallica 1556-059.png
Vt uero haec dimetiendi ratio explicatior & illustrior fiat, eam sccundum

singulas trianguli species perfequar.Ciim puteus fuerit rectus uel obliquus cui in eadem defodiatur uena, in qua agitur cuniculus, oritur, ut dixi triangulus cui angulus est rectus. Is autem si duo lacera habuerit aequalia, quae ut menfores numerant, secundum & tertium sunt, mensura sccunda & tertia erunt aequales: itaque etiam interuallum quod est inter os cuniculi & solum putei, atqj quod est inter os putei & solum cuniculi, erunt aequalia: uerbi causa. Si prima mensura sumerit longa pedes septem, secunda itemque tertia pedes quinque, funiculus uero secundus cecnties & femel pedes feptem, id et passus centum decem & septem, ac pedes quinque, interuallum certe utrumque feu iam totum perfoflumm fumerit, feu uix dum fodi cocptum, centies quinque pedes colli gct, qui esticiunt passum tres & octoginta atque pedes duos.Licebit autem cu ique menfumras ex quibus constat paruus triangulus constituere minores uel maiores, si iugum uel trabs hoc postulauerit, quam a me comstitutae funt, Puteus certe cumm fuerit rectus, omnino fit triangulus erectus: cumm obliquus, qin' in eadem uena defodiatur in qua cuniculus agitur, in alterum latus inclinatus,

Trianguli cui angulus est rectum, latera aqualia.
De re metallica 1556-060.png

Si igitur cuniculus in monten actus fumeritlongus paflums fexaginta, restat fpacium montis perfodiendum longum tres & uiginti paflums ac duos pedes: nam quinque pedes secundae mensurae, quae fupra os putei est, quaeque primae mensuras respondet, adnumerari non debent. Quod si puteus ille in medio capitis fodinarum defossum fuerit, cuniculus longus passus fexaginta, ubi mons tantummodo adhuc longitudine duorum pastumum & totidem pedum ex cauatus fuerit, ad areae subterraneae principium pertinebit: sin in .medio alicuius simplicis fodinae loco, ubi longitudine nouem pastumum & duorum pedum. Quoniam uero quisque cuniculus paflums centum longus passummunum aflumrgit, aut saltem assurgere debet, quod ad putei altitudinem attinet, paflums praeterea unus semper de ea est adimendus:quod ad cuniculi longitudinem, adijciendus unus: pari proportione, quia cuniculus longus pastums quinquaginta, paffu dimidio fit altior, passum dimidiusde putei altitudine est detrahendus, & ad cuniculi longitudinem addendus: similiter si cuniculus centum uel quinquaginta passibus breuior aut longior suerit, ea quoque portio de alterius altitudine est subtrahenda, ad alterius longitudinem apponenda. Qua de caufa hic ad longitudinem spacij perfodiendi adijeiendus est pastums dimidius &C paulo plus : ut reflent tres & uiginti passus, quinque pedes, duo palmi digitus unus & dimidius, quinta digiti unius pars: si etiam minutulae mensurae persequendae sint, quas mensores non sine causa praetermittunt. Simili modo si puteus est altus passus septuaginta ut ad solum cuniculi pertingat deprimendus adhuc est in altitudinem passum tredecim & pedum duorum, siue potius passum duodecim & dimidij, pedis unius, digitorum duorum, quatuor quintarum digiti dimidij partium. Etenim hic quoque quinque pedes numerado percenfendi non sunt, quo hi ipsi perficiat tertiam mensuram , .quae est supra os putei; & de eius altitudine paflums dimidius adimendus est, palmi duo, digitus unus & dimidius, quinta digiti dimidij pars. Quod si cuniculus in eum locum actus fuerit, ut ad eius uerticern puteus pertineat, deprimendus adhuc est in altitudinem passum undecim, pedum duorum & dimidij, palmi unius, digitorum duorum, quatuor quintarum digiti dimidij partium.si uero fit talis triangulus cui tria latera funt inaequalia, tunc interualla aequalia esse non possunt:exempli gratia.si prima mensura fuerit longa octo pedes, frcundjj Sex, tertia quinque, funiculus autem secundu ut.ab exemplo iam posito longius non recedam, centies et semel octo pedes, hoc est palliis centum trigiij ta quatuor & pedes quatuor, interuallum quidem, quod estinter os cuniculi et solum putei, longitudine implebit centies sex pedes, id est passum centu: interuallum uero, quod estinter os putei & solum cuniculi, ccntics quinque pedes, hoc est paflums tres & octoginta atque pedes duos,

Trianguli cui angulus est rectus, tria latera inaequalia
De re metallica 1556-061.png

Itaque si cuniculus fuerit longus paflums quinque & octoginta, reliqua est pars montis perfodienda longa paflums quindecim. Atque hic etiam iusta mensura de putei altitudine detrahi et ad cuniculi longitudinem adijd debet:de qua, quia quisque in arithmeticis paulum exercitatus id facere potest, posthac non monebo. sed si puteus fumerit altus paflums fepten & sexaginta, ut solum cii- niculi attingat, effodienda est montis pars alta passus sedecim pedes duos. Atque mensor eiusmodi ratione in demetiendo monte habet, si uel uria eadenque uena putei et cuniculi sumerit siue recta siue obliqua uel utraque.ita putei principalis qua cuniculi tranfriersa descenderit recta in prosundum terrae:& haec ea parte qua soditur, secuerit illa.si uero uena principalis descenderit oblique, transuersa aumt recta, tuc oritur triagulus cui uel angulus est obtusus, uel oenstres anguli sunt acuti, si triangulus habuerit unum angulum obtusum, atque duo latera aequalia, quae iterum sunt secundum & tertium, rursus mensura secunda & tertia erunt aequales: interuallum igitur utrunque erit aequale, ut si prima mensura fuerit longa pedes nouem, secunda itemque tertia quinque, fumniculus uero secumdus centies & semel pedes nouem, hoc est passus centum quinquaginta unum & dimidium, interuallum utrumque centies pedes quinque colliget, id est passus tres & octoginta atque pedes duos. Quum autem primus puteus suerit obliquus, plerunque non est altus: sed plures solent esse, & quidem omnes obliqui, ac alter semper alteri succedere,

Trianguli, cui angulus est obtusus, duo latera œqualia A B.
De re metallica 1556-062.png

Ergo si cuniculus fuerit longus passus septem septuaginta, sex passus & duorum pedum longitudine perfossa ad medium putei solum pertinebit. Verum si omnes tales putei obliqui fuerint alti passums sex & septuaginta, ut ultimus solum cuniculi attingat septem passuum & duorum pedum altitudo desodienda restat. Si uero fit triangulus qui angulum habet obtusum, sed tria latera inaequalia, tunc iterum interualla paria dic non possunt, uerbi gratia.si prima mensura fuerit longa pedes sex, secumda tres, tertia quatuor, fumniculus autem secumdus centies & semel sex pedes, hoc est passum centum & unum, interuallum quidem, quod est inter os Cuniculi & solum postremi putei longitudine implebit centies pedes tres, fiue paflums quinquaginta.sed ei, quod est inter os primi putei & solum cuniculi erit altitudo centies quatuor pedum, siue sex & sexaginta passum & quatuor pedum.

Trianguli, cui angulus est obtusus, tria latera inæqualia.
De re metallica 1556-063.png

Si igitur cuniculus fumerit longus passus quatuor & quadraginta, reliqua est monds pars quae persodienda fit longa sex paflums. Si uero putei sumerint alti passus octo & quinquaginta, octo passuum & quatuor pedum altitudine effoss nouissimus solum cuniculi comtinget. Atsi ortus suerit triagulus, qui habet oens angulos acutos % tria latera aequalia, tunc necessrio mensura secunda & tertia erunt aequales, itemque interualla iam saepius dicta : ueluti si quaeque mensura sumerit longa sex pedes, suniculus, autem secundus centies & semel Sex pedes, id est passus centum & unum, interuallum certe utrumque colliget centum passus.

Trianguli, cui omnes anguli sunt acuti, tria latera aequalia
De re metallica 1556-064.png

Itaque si cuniculus fuerit longus nonaginta passus, decem passum longi- tudine perfossa medium ultimi putei solum tanget. Sed si putei fuerint alti passus quinqe & nonaginta, ferobe in quinque passum altitudine defossa postremus ad solum cuniculi pertinebit. Si uero fit triangulus qui omnes angulos habet acutos, sed duo tantum latera aequalia, quae funt primum & tertium, tunc mensura secunda & tertia, non sunt aequales: quare nec interualla aequalia esse possunt exempli caussa: si prima mensura suerit longa pedes sex, secunda quatuor, tertia iterum sex, funiculus autem secundus centies, & semel sex pedes, hoc est passum centum & unum, interuallum quidem quod est inter os cuniculi et solum nouissimi putei, longitudine implebit sex & sexaginta passus atque quatuor pedes. At interuallum, quod estinter os primi putei & solum cuniculi erit altum passus centum.

Trianguli, cui omnes anguli funt acuti duo latera aqualia A B. Latus inaquale C.
De re metallica 1556-065.png

Ergo si cuniculus fuerit longus passus sexaginta, restat montis pars quae persodi debet longa passum sex & pedes quatuor. Verum si putei fuerint alti passus septem & nonaginta, ' trium passum altitudine effossa ultimus solum cuniculi attinget. Sin ortus fuerit triangulus qui omnes angulos habet acutos, sed tria latera inaequalia, tumc rursus interualla paria esse non possunt: uerbi causa: si prima mensura fuerit longa pedes septem, secunda quatuor, tertia sex, funiculus uero fecundus centies & semel pedes septem, id est passus centum decem et septem atque pedes quatuor, interuallum quod estinter os cuniculi & folum postremi putei colligetpedcs quadringentos, sive passus sex & sexaginta. Interualli autem, quod est inter os primi putei & solum cuniculi, altitudo erit passum centium

Trianguli cui omnes anguli funt acuti, tria latera inequalis
De re metallica 1556-066.png


Si igitur cuniculus fuerit longus passus quinquaginta, sedecim passuum & quatuor pedum longitudine perfossa medium nouissimi putei solum continget. sed si putei tunc alti sumerint passus duos & nonaginta, octo passuum altitumdine defossa ultimus puteus ad solum cuniculi pertinebit. Atque mensor quidem hanc rationen in dimetiendo monte habet, si uena principalis obliquande scenderit in profundum terrae, transuersa uero recta. Quod si utraque sumerit obliqua, mensor eaden dimetiendi ratione utitur: uel montem decliucm feorfum a puteo deiiexo metitur. Porro si uena transuersa, in qua agitur cuniculus- ea parte qua foditur puteus, principalen non fecuerit, tumne in altero puteo, in quo uena transuersa diuidit principalem dimetiendi initium ordiri oportet; Quod si nullus ibi fuerit puteus, ubi crudaria transuersa crudaria principalem secat, deinde dimetienda est terra subdialis, quae est inter utrumque puteum, uel inter puteum & locum, ubi crudaria crudariam diuidit.At quida mensores etsi tribus funiculis utuntur, tamen sola cuniculi longitudinen ex ea dimetiendi ratione discunt: putei uero altitudihen ex altera: cum scilicet funiculis in aequata montis, uel uallis, uel campi planicie extentis denuo metiumtur. Sed quidam ista ratione noti dimetiuntur profunditaten putei & longitudinem cuniculi, uerum Utumtur tantummodo duobus flmiculis & hemicyclo, atque pertica passum dimidium longa. Vnum quiden funiculum a pertica fuperiore religatum, & pondere grauatum, ut alij, demittunt in puteum: alterum uero ab illius Capite religatum per montem deuexum ufque ad folum oris cuniculi tendunt, & in terra infigunt. Deinde ad superiorem alterius huius funiculi partem inferius applicant latam hemicyclij partem: id constat ex semicirculo cera oppleto & sex lineis semicircularibus: a semicirculo aumt cerato per prima lineam semicircularem usque ad secundam procedunt lineae rectae, quae medium interuallum inter reliquas lineas rectas interiectum significant. Sed oens quaecunque ab eodem semicirculo cerato usque ad quartani lineam, siue ultra eam procedant siue non, respondent perticae lineis, quae minori spacio inter se distant:quae ultra eam progrediuntur, his, quae maiori. Atque antecedentes illae rursus medium interuallum inter has interiectum defignat. Quae uero a quinta etiam ad sexta commcant, nihil praeterea indicant: ut nec dimidia dimetiens quicquamcumiam a sexta linea recta ad integram dimetientem procedit: itaque hemicyclio ad funiculum applicato, si ligula eius sextam lineam recta, quae estinter secundam & tertiam lineam semicircularem indicauerit, mensor numerat sex perticae lineas, minori spacio inter se distantes: cuius perticae partis si tot mensurae de altero funiculo ademptae fuerint, quot dimidios passus ipse longus est, relinquitur mensura, qumae longitudinem cuniculi sub puteum agendi, ostendit: sin ligulam significare accepcrit eandem lineam iextam, sed quae ita processit ut inter quartam & quintam lineam semicircularen media fit, numerat sex perticae lineas maiori spacio inter se distantes: cuius pcrticae partis si tot mensurae item de altero funiculo detractae fuerint, quot integros passus ipse longus est, reliqua est mensura quae nobis similiter longitudinem cuniculi, sub puteum agendi, declarat,

Hemiciclij semicirculus ceratus A, Linea semicirculares B, Linea recta C. Linea dimetiens cimidia D. Linea dimetiens integra E. Ligula F,
De re metallica 1556-067.png
Perticæ lineæ minori spacio inter se distantes A. Perticæ lineæ maiori spacio inter se distantes B.

Tam autem hi mensores quàm proximi prius funiculis canabinis utuntur: mox eos alteris, ex philyris tiliæ factis, quod hi nihil, illi multum remittant, metiuntur . At hos in æquatam planiciem extendunt . Primo quidem alterum per deuexam montis partem descendentem obliquè. Deinde funiculum secundum, cui longitudo est cuniculi, sub puteum agendi, rectà collocant, ut altero capite primi funiculi caput inferius attingat: tum tertium funiculum item rectà. locant: & quidem sic ut superiorssuo capite superius primi funiculi caput contingat, inferiori alterum secundi funiculi, fiat triangulus. Huius autem tertij funiculi altitudinem ad instrumenti, cui index est, partem, tanquam ad perpendiculum respondentem, exigunt: cuius funiculi longitudo putei altitudinem demonstrat.


Funiculi extenti Primus siue alter funiculus A.
Secundus B. Tertius C. Triangulus D.

De re metallica 1556-068.png
Quidam uerò mensores, ut ratio altitudinis putei dimetiendæ certior sit

quin funiculis extentis utuntur: primo obliquè descendente, duobus, secundo scilicet & tertio, quibus est cuniculi longitudo, duobus, quibus putei altitudo: quo sanè modo constituunt quadrangulum, in duos triangulos æquales diuisum: qui magis ad ueritatem dirigit.

Funiculi extenti Primus A. Secundus B. Tertius B.
Quartus C. Quintus C. Quadrangulus D.

De re metallica 1556-069.png

At hæ rationes altitudinis putei & longitudinis cuniculi dimetiendæ tunc ueræ sunt, cum uena at sic etiam puteus uel putei uno eodem tenore rectà uel obliquè us ad cuniculum descendit: similiter cùm cuniculus rectà ad puteum pertingit: at cùm uter modo in hanc, modo in illam partem se flectit, si neutrius spacium fuerit perfossum, nemo omnium mortalium tam acri est ingenio, ut quantum de recto curriculo deflectant animo possit cernere: sin totum alterutrius, de alterius quidem longitudine, de alterius uerò altitudine facilius possumus existimare: ita locus cuniculi, qui est sub puteo iam primum fodi coepto, ex dimetiendo sic discitur. Ad os cuniculi primò figitur tripus, item ad puteum, qui fodi coepto, aut ad locum in quo fodietur puteus. Tripus autem fit ex tribus palis in terram infixis, & asserculo quadrangulo, super quem instrumentum, partes mundi indicans, statuitur, in palos imposito & ad ipsos affixo. Deinde ab inferiori tripode rectà in terram demittitur funiculus pondere grauatus: iuxta quem funiculum iterum pa− lus in terra defigitur: ad quem alter funiculus alligatus & affixus rectà ducitur in cuniculum us ad eum finem, dum nullum fundamenti uel tecti uenæ angulum attingat: postea à funiculo, ex inferiori tripode pendente, funiculus tertius, item affixus rectà sursum uersus per decliuem montis partem ducitur us ad palum tripodis superioris, at ad eum alligatur et affigitur: ut autem altitudinis dimensio certior sit, unum & idem latus funiculi, ex inferiori tripode pendentis, contingat tertius iste funiculus, quod secundus, in cuniculum ductus, contingit: his omnibus ritè factis mensor cùm iam funiculus, rectà in cuniculum ductus, angulum siue fundamenti siue tecti tacturus est, in solum cuniculi collocat asserem, & super eum statuit orbem , uel instrumentum , quod indicem habet, ei peculiare: id circulis ceratis differt ab altero, cui item index, libro tertio à nobis descripto. Ad utrum autem, tanquam ad regulam & normam, decernit utrum funiculi extenti rectà tendant ad extremam cuniculi partem, an modo rectà tendant, modo ad fundamentum uel tectum declinent: utrum instrumentum in partes diuisum est: sed quod habet indicem, quem regit magnes, in quatuor & uiginti: orbis uerò in sedecim. Etenim primò in quatuor principales, quarum quæ rursus in quatuor: utri sunt circuli cerati, uerum ei, quod habet indicem, septem: alteri, tantum quin. Hos circulos ceratos mensor siue hoc siue illo utatur instrumento, pungit, ipsis punctis ordine notans partes, in quas funiculi diuersis modis extenduntur. Sed orbis præterea foramen habet ex eius extima parte circulari ad punctum us pertinens: in quod cochleam ferream, ad quam secundum funiculum alligat, immittit & uersando in asserem infigit: ut etiam orbis maneat immobilis. Ne uerò funiculus secundus & deinceps alij extenti, de cochlea detrahantur, cauit ferro graui, in cuius foramine cochleæ caput includit: at alterum instrumentum , cui index est, quia caret foramine, tantummodo ad cochleam apponit.

Instrumenti, cui index est, septem circuli cerati
A B C D E F G,
De re metallica 1556-070.png
Hic inseratur pagina, picturam Orbis quin circulorum ceratorum continens.
Vt autem instrumentum in priorem uel posteriorem partem non inclinet, at ita nec mensura in maiorem quàm par sit, longitudinem excrescat, super ipsum libellam statiuam collocat: cuius ligula, si instrumentum in neutram partem propenderit, nullos numeros, sed eorum principium demonstrat.
De re metallica 1556-071.png
Orbis quin circuli cerati A. B. C.
D. E. Eiusdem foramen F.
Cochlea G.
Ferrum perforatum H.

Libella statiua A. Eius ligula B. Libella & ligula C.

De re metallica 1556-073.png
Sed cùm iam mensor singulis cuniculi angulis diligenter obseruatis tantam eius partem dimensus fuerit, quantam dimetiri debuit, sub dio in æquata planicie rursus singulis angulis non minori diligentia obseruatis, eodem

modo dimetitur: at primò ad n angulum, prout trianguli ratio & ars hoc postulant, rectum funiculum, tanquam lineam, adijcit. Deinde funiculum, per deuexam montis partem ascendentem , sic obliquè extendit ut inferiori capite prius huius recti funiculi caput attingat: tum tertium funiculum similiter rectà, & quidem sic ut superiori suo capite superius secundi funiculi caput contingat, inferiori posterius primi funiculi. Tertij autem funiculi longitudo altitudinem putei, ut suprà dixi, demonstrat simul et partem caniculi, ad quam putei fossa depressa pertinget. Si uerò ad cuniculum puteus unus uel plures per intermedias fossas latentes & puteos pertinuerint, mensor à proximo, qui sub dio est, orsus, breuius & citius altitudinem fodiendi putei dimetitur, quàm si ordiatur ab ore cuniculi. Primò autem interuallum subdiale, quod est inter puteum effossum & effodiendum metitur: tum omnium puteorum, quos metiri oportet, obliquitatem, & omnium fossarum latentium, quibus quodam modo coniunguntur , longitudinem usque ad cuniculum. Postremò cuniculi partem, at his omnibus ritè factis altitudinem putei & locum cuniculi, ad quem puteus pertinebit, demonstrat. Sed interdum ibi puteus rectus admodum altus fodiendus est, ubi prius est obliquus: & quidem iccirco ut onera machinis directo sursum subleuari & ex trahi possint: sub dio certè ea, quam uersant equi: intra terram eadem & ijs quas impetus aquarum circumagit: ita talem puteum si necesse fuerit fodere mensor primò cochleam ferream uersando in superiorem ueteris putei partem infigit: at ab ea funiculum demittit us ad primum angulum, ubi rursus infigit cochleam, rursus demittit funiculum us ad secundum angulum. Id autem iterum ac sæpius facit, & quidem us eò dum funiculus ad imum puteum pertineat. Deinde ad quam funiculi partem inferius applicat hemicyclium, & semicirculum ceratum prope quam lineam, quam ligula demonstrat, pungit, & numero, ne perturbetur ordo, signat: tum singulas funiculi partes altero funiculo, ex philyris tiliæ facto, dimetitur: postea cùm ex puteo redijt, secernit se ab alijs & puncta ex hemicyclij semicirculo cerato transfert in alim orbis circulum, item ceratum. Postremò funiculis in æquata planicie extentis angulos, ut trianguli ratio hoc postulat, metitur: ac docet qua parte fundamenti, qua tecti saxa excindenda sint ut puteus rectà descendat. Quod si mensor fodinæ dominis ostendere debeat locum fossæ latentis uel cuniculi, in quo puteus etiam sursus uersus fodiendus sit ut citius perforetur, ab inferiore fossa latente uel cuniculo dimetiendi initium facit spacio ferè unius anguli ultra eum locum, ad m putei fossa depressa pertinget: ubi eam fossam latentem uel cuniculi partem us ad priorem puteum, qui ab ipsa ad superiorem pertinet, dimensus fuerit, eius quo putei obliquitatem hemicyclio uel orbe ad funiculum applicato metitur. Deinde similiter superiorem fossam latentem & obliquitatem putei, qui in ea foditur & sursum uersus perforandus sit: tum iterum in æquata planicie funiculis omnibus extentis, & quidem ultimo sic ut ad primum funiculum pertingat, metitur: at ex ea dimensione cognoscit quo loco fossæ latentis uel cuniculi sursum uersus fodiendum sit, et quot uenæ fodiendæ passus restent, ut puteus perfodi possit. Dixi de priori dimetiendi ratione, nunc dicam de altera. Cùm una uena propius ad alteram accedit, & earum diuersi sunt possessores, qui nuper uenerunt in possessionem siue cuniculum , uel fossam latentem agant, siue puteum fodiant, in ueterum dominorum quadratum nullo iure inuadunt, aut inuadere uidentur: quocirca hi plerum ius suum repetunt, aut persequuntur iudicio. Sed mensor uel ipse controuersiam inter dominos dirimit, uel arte sua iudices instruit ad decernendum, ut alter ab alterius metallo manus abstineat. Ita primò utrius partis fodinas metitur funiculis canabinis & ex philyris tiliæ factis: & ad eos orbe, uel instrumento, cui index est, applicato punctis notat partes, in quas extenduntur. Deinde funiculos in æquata planicie extendit: tum ab ea parte, cuius domini sunt in antiqua quadrati possessione orsus alteram uersus, seu in uenæ tecto seu in fundamento fuerit, transuersarium funiculum rectà secundum sextam instrumenti, cui index est, partem tendit spacio passuum trium & dimidij: at ueteribus dominis suum tribuit. Quod si utrun unius uenæ latus in duobus cuniculis uel fossis latentib. aduersis fodiatur, mensor prius expendit inferiorem cuniculum uel fossam latentem, posterius superiorem, & considerat quantum uter paulatim altior factus sit: utrin autem uiri robusti funiculos extentos sic manu comprehendunt & tenent, ut nihil remittant: utrin mensor perticas, longas passum dimidium, funiculis supponit: & posteriori quidem parte bacillum breue, quoties eo sibi opus est, perticæ: sed quidam ad perticas funiculos, ut minus uacillent, alligant. Libram uerò mensor, ut certius utrin expendere possit, ad medium funiculum appendit: at ex ea recognoscit utrum alter cuniculus magis quàm alter, similiter altera fossa latens magis quàm altera assurrexerit. Deinde utrin obliquitatem puteorum metitur, ut utrin eorum rectitudinem habere possit. Tum facile perspicit

quot passuum spacium perfodiendum restet. Cuniculus autem quis, ut dixi, centum passuum spacio altior uno passu fieri debet.
De re metallica 1556-074.png
Libræ pensilis ligula A.
At mensores Alpini cum cuniculos, in altissimos montes actos, metiri solent , utuntur etiam perticis, passum dimidium longis, sed quæ ex tribus partibus, quibus sunt cochleæ constant, ut eas breuiores facere possint: utuntur funiculo, ex philyris tiliæ facto, ad quem alligatæ sunt schedæ, numerum passuum indicantes: utuntur instrumento , cui index est, ipsis peculiari: circulis enim
De re metallica 1556-076.png
ceratis caret: uerum eorum loco in manibus habent chartam, in qua scribunt

quam instrumenti, in posteriorem perticam impositi partem, quam ligula, & funiculus extentus, per eius tria foramina penetrans, demonstrant, & numeros passuum notant: eadem ligula indicat utrum funiculus in priorem uel posteriorem partem inclinet. Pensilis autem, ut in libra, non est, sed ad instrumentum affixa, in eo quasi iacet: sed cuniculos iccirco metiuntur ut scire possint quot passibus facti sint altiores: quot passus inferior à superiori distet: quot passuum interuallum, nondum perfossum, sit inter fossores, qui aduersi cauant unam eandem uenam uel fibram transuersam, aut duas, quarum altera in alteram uergit.

Instrumenti index A. Eius ligula B. Ligulæ foramina C D E.

De re metallica 1556-077.png

Sed redeo ad nostras fodinas. Si mensor intus in cuniculis, uel fossis latemtibus uoluerit arearum terminos constituere & pangere signo in saxum inciso, quemadmodum magister metallicorum supra terram easdem finib. definiuit, tunc primo locum cuniculi uel fossæ latentis , qui est sub stipite terminali, ex dimetiendo , eo quem suprà explicaui modo, discit: ultra eum locum , in cuius saxum existimat signum esse incidendum , funiculum extendens. Deinde ijsdem funiculis in æqua a planitie extentis ab ea supremi parte, quæ stipitem terminalem designat, or sus infimum uersus rectà secundum sextam instrumenti, cui index est, partem tendit transuersarium : tum infimi funiculi parte, quæ est ultra eam , ad quam transuer sarius pertinet, ablata demonstrat quo loco signum terminale & hæreditarium sit in saxum cuniculi uel fossæ latentis incidendum . Inciditur aunt id præsentibus duunuiris iuratis, utrius fodinæ præfecto et præside. Vt enim magister metallicorum ijsdem præsentibus stipites terminales in terram infigit, ita mensor signi caussa plagam infligit saxis, quæ ipsa etiam iccirco terminalia nominantur . Si uerò in puteo uenæ, nuper fodi cSptæ, terminos areæ pangat, primo eius putei obliquitatem instrumento, cui est index, uel alio ad funiculum applicato, metitur et punctis notat. Deinde oens fossas latentes us ad eam , in cuius saxis signa terminalia sunt incidenda : eius uerò fossæ latentis singulos angulos di metitur: tum funiculis in planicie extentis similiter transuersarium , ut dixi, tendit, & signa in saxis incidit. Quod si saxum terminale & hæreditarium etiam in fossa latente, quæ sub hac est, incidendum fuerit, mensor ab hoc signo orsus singulos angulos notans metitur: & in inferiore fossa latente funiculum tendit ultra eum locum, in cuius saxo existimat signum esse incidendum : mox funiculos, ut sæpius dixi, in planicie extendit. Etsi uerò uena se in inferiore fossa latente aliter ac in superiore, in qua primum signum terminale in saxo est incisum, tendit, tamen in inferiore signum rectà in saxo incidendum est. Etenim si signum inferius secundum superius inciderit, obliquum fiet: quo modo iniuriosè alteri fodinæ aliquid de possessione detrahitur, alteri datur. Si præterea acciderit ut si gnum hæreditarium in angulo sit incidendum , mensor ab eo orsus passum unum priorem fodinam uersus metitur, alterum posteriorem uersus: at ex his efficit trianguium , eum medium transuersario funiculo diuidens ad illum saxum terminale in saxo incidit. Postremò mensor interdum rei in ueritatis lucem proferendæ gratia areæ terminum pangit in his locis, in quibus iam antè multa signa terminalia in saxis sunt incisa. Tunc uerò à stipite terminali, sub dio in terram infixo, orsus primò us ad proximam fodinam metitur: deinde dimetitur unum & alterum puteum : tum stipitem terminalem in æquata planicie figit: & ab eo initium faciens ijsdem funiculis extentis similiter metitur: at iterum stipitem, qui ipsi eum dimetiendi finem significet, in terram infigit: postea sub terra ab eo loco, in quo desitum est, rursus incipit metiri tot puteos & fossas latentes, quot meminisse potest. Mox redit in planiciem: & iterum à secundo stipite orsus metitur: at id facit us ad fossam latentem, in qua signum terminale in saxo est incidendum: ad extremum à stipite terminali, primum in terra fixo, orsus transuersarium funiculum rectà tendit uersus ultimum, qui infimæ fossæ latentis longitudinem demonstrat: & qua parte eum attingit, ea uerè iudicans signum hæreditarium in saxo incidit.

De re Metallica Libri V. FINIS.