De rebus mirabilibus

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
saeculo III post Christum natum
editio: incognita
fons: incognitus

SOLINVS ADVENTO SALVTEM

1 Cum et aurium clementia et optimarum artium studiis praestare te ceteris sentiam idque oppido expertus de beniuolentia tua nihil temere praeceperim, e re putaui examen opusculi istius tibi potissimum dare, cuius uel industria promptius suffragium uel benignitas ueniam spondebat faciliorem. 2 Liber est ad conpendium praeparatus, quantumque ratio passa est ita moderate repressus, ut nec prodiga sit in eo copia nec damnosa concinnitas. Cui si animum propius intenderis, uelut fermentum cognitionis magis ei inesse quam bratteas eloquentiae deprehendes. 3 Exquisitis enim aliquot uoluminibus studuisse me inpendio fateor, ut et a notioribus referrem pedem et remotis largius inmorarer. Locorum commemoratio plurimum tenet, in quam partem ferme inclinatior est uniuersa materies. Quorum commeminisse ita uisum est, ut inclitos terrarum situs et insignes tractus maris, seruata orbis distinctione, suo quaeque ordine redderemus. 4 Inseruimus et pleraque differenter congruentia, ut si nihil aliud, saltem uarietas ipsa legentium fastidio mederetur. inter haec hominum et aliorum animalium naturas expressimus. Addita pauca de arboribus exoticis, de extimarum gentium formis, de ritu dissono abditarum nationum, nonnulla etiam digna memoratu, 5 quae praetermittere incuriosum uidebatur quorumque auctoritas, quod cum primis industriae tuae insinuatum uelim, de scriptoribus manat receptissimis. Quid enim proprium nostrum esse possit, cum nihil omiserit antiquitatis diligentia, quod intactum ad hoc usque aeui permaneret? Quapropter quaeso, ne de praesenti tempore editionis huius fidem libres, quoniam quidem uestigia monetae ueteris persecuti opiniones uniuersas eligere maluimus potius quam innouare. 6 Ita si qua ex istis secus quam opto in animum tuum uenerint, des uelim infantiae meae ueniam: constantia ueritatis penes eos est quos secuti sumus. 7 Sicut ergo qui corporum formas aemulantur, postpositis quae reliqua sunt, ante omnia effigiant modum capitis, nec prius lineas destinant in membra alia, quam ab ipsa ut ita dixerim figurarum arce auspicium faciant inchoandi, nos quoque a capite orbis, id est ab urbe Roma principium capessemus, quamuis nihil super ea doctissimi auctores reliquerint, quod in nouum praeconium possit suscitari, ac superuacuum paene sit relegere tramitem decursum tot annalibus. 8 Ne tamen prorsus dissimulata sit, originem eius quanta ualemus persequemur fide.

I.[recensere]

1 Sunt qui uideri uelint Romae uocabulum ab Euandro primum datum, cum oppidum ibi offendisset, quod extructum antea Valentiam dixerat inuentus Latina, seruataque significatione inpositi prius nominis, Romam Graece Valentiam nominatam. Quam Arcades quoniam habitassent in excelsa parte montis, deriuatum deinceps, ut tutissima urbium arces uocarentur. 2 Heraclidi placet Troia capta quosdam ex Achiuis in ea loca ubi nunc Roma est deuenisse per Tiberim, deinde suadente Rome nobilissima captiuarum quae his comes erat, incensis nauibus posuisse sedes, instruxisse moenia et oppidum ab ea Romen uocauisse. 3 Agathocles scribit Romen non captiuam fuisse, ut supra dictum est, sed Ascanio natam Aeneae neptem appellationis istius causam fuisse. 4 Traditur etiam proprium Romae nomen, uerum tamen uetitum publicari, quoniam quidem quo minus enuntiaretur caerimoniarum arcana sanxerunt, ut hoc pacto notitiam eius aboleret fides placitae taciturnitatis, 5 Valerium denique Soranum, quod contra interdictum eloqui id ausus foret, ob meritum profanae uocis neci datum. 6 Inter antiquissimas sane religiones sacellum colitur Angeronae, cui sacrificatur ante diem XII k. Ian.; quae diua praesul silentii ipsius praenexo obsignatoque ore simulacrum habet.

7 Ambiguitatum quaestiones excitauit, quod quaedam ibi multo ante Romulum culta sint. Quippe aram Hercules, quam uouerat si amissas boues repperisset, punito Caco patri Inuentori dicauit. 8 Qui Cacus habitauit locum, cui Salinae nomen est; ubi Trigemina nunc porta. Hic, ut Gellius tradidit, cum a Tarchone Tyrrheno, ad quem legatus uenerat missu Marsyae regis, socio Megale Phryge, custodiae foret datus, frustratus uincula et unde uenerat redux, praesidiis amplioribus occupato circa Vulturnum et Campaniam regno, dum adtrectare etiam ea audet, quae concesserant in Arcadum iura, duce Hercule qui tunc forte aderat oppressus est. 9 Megalen Sabini receperunt, disciplinam augurandi ab eo docti. 10 Suo quoque numini idem Hercules instituit aram, quae maxima apud pontifices habetur, cum se ex Nicostrate, Euandri matre, quae a uaticinio Carmentis dicta est, inmortalem conperisset. consaeptum etiam, intra quod ritus sacrorum, factis bouicidiis, docuit Potitios, sacellum Herculi in Boario foro est, in quo argumenta et conuiuii et maiestatis ipsius remanent. 11 Nam diuinitus neque muscis illo neque canibus ingressus est. Etenim cum uiscerationem sacrificolis daret, *Myiagrum deum dicitur inprecatus, clauam uero in aditu reliquisse, cuius olfactu refugerunt canes; id usque nunc durat. 12 Aedem etiam, quae Saturni aerarium fertur, comites eius condiderunt in honorem Saturni, quem cultorem regionis illius cognouerant extitisse. Iidem et montem Capitolinum Saturnium nominauerunt. 13 Castelli quoque quod excitauerunt portam appellauerunt Saturniam, quae postmodum Pandana uocitata est. Pars etiam infima Capitolini montis habitaculum Carmentae fuit, ubi Carmentis nunc fanum est, a qua Carmentali portae nomen datum. 14 Palatium nemo dubitauerit quin Arcadas habeat auctores, a quibus primum Pallanteum oppidum conditum; quod aliquamdiu Aborigines habitarunt, propter incommodum uicinae paludis, quam praeterfluens Tiberis fecerat, profecti Reate postmodum reliquerunt. 15 Sunt qui uelint a balatibus ouium mutata littera, uel a Pale pastorali dea, aut ut Silenus probat a Palantho Hyperborei filia, quam Hercules ibi conpressisse uisus est, nomen monti adoptatum.

16 Sed quamquam ista sic congruant, palam est prospero illi augurio deberi gloriam Romani nominis, maxime cum annorum ratio faciat cardinem ueritati: 17 nam, ut adfirmat Varro auctor diligentissimus, Romam condidit Romulus, Marte genitus et Rea Siluia, uel ut nonnulli Marte et Ilia; dictaque primum est Roma quadrata, quod ad aequilibrium foret posita. 18 Ea incipit a silua quae est in area Apollinis, et ad supercilium scalarum Caci habet terminum, ubi tugurium fuit Faustuli. Ibi Romulus mansitauit, qui auspicato murorum fundamenta iecit duodeuiginti natus annos, XI k. Mai., hora post secundam ante tertiam [plenam], sicut L. Tarruntius prodidit mathematicorum nobilissimus, Ioue in piscibus, Saturno Venere Marte Mercurio in scorpione, Sole in tauro, Luna in libra constitutis. 19 Et obseruatum deinceps, ne qua hostia Parilibus caederetur, ut dies iste a sanguine purus esset, cuius significationem de partu Iliae tractam uolunt. Idem Romulus regnauit annos septem et triginta. 20 De Caeninensibus egit primum triumphum, et Acroni regi eorum detraxit spolia, quae Ioui Feretrio primus suspendit et opima dixit. Rursum de Antemnatibus triumphauit, de Veientibus tertio. Apud Caprae paludem nonis Quintilibus apparere desiit.

21 Ceteri reges quibus locis habitauerunt dicemus. Tatius in arce, ubi nunc aedes est Iunonis Monetae; qui anno quinto quam ingressus urbem fuerat a Laurentibus interemptus est. Septima et uicesima olympiade hominem exiuit. Numa in colle primum Quirinali, deinde propter aedem Vestae in regia quae adhuc ita appellatur; qui regnauit annis tribus et quadraginta; [sepultus sub Ianiculo]. 22 Tullus Hostilius in Velia, ubi postea deum Penatium aedes facta est; qui regnauit annos duos et triginta, obiit olympiade quinta et tricesima. 23 Ancus Marcius in summa sacra uia, ubi aedes Larum est; qui regnauit annos quattuor et uiginti, obiit olympiade prima et quadragesima. 24 Tarquinius Priscus ad Mugoniam portam supra summam nouam uiam; qui regnauit annos septem et triginta. 25 Seruius Tullius Esquilinus supra cliuum Vrbium; qui regnauit annos duos et quadraginta. 26 Tarquinius Superbus et ipse Esquilinus supra cliuum Pullium ad Fagutalem lacum; qui regnauit annos quinque et uiginti.

27 Cincio Romam duodecima olympiade placet conditam, Pictori octaua, Nepoti et Lutatio, opiniones Eratosthenis et Apollodori comprobantibus, olympiadis septimae anno secundo, Pomponio Attico et M. Tullio olympiadis sextae anno tertio. Conlatis igitur nostris et Graecorum temporibus inuenimus incipiente olympiade septima Romam conditam, anno post Illium captum quadringentesimo tricesimo tertio. 28 Quippe certamen Olympicum, quod Hercules in honorem ataui materni Pelopis ediderat, intermissum Ifitus Eleus instaurauit post excidium Troiae anno quadringentesimo octauo. Ergo ab Ifito numeratur olympias prima. Ita sex mediis olympiadibus interiectis, quibus singulis anni quaterni inputantur, cum septima coeptante Roma condita sit, inter exortum urbis et Troiam captam iure esse annos quadringentos triginta tres constat. 29 Huic argumento illud accedit, quod cum C. Pompeius Gallus et Q. Veranius urbis conditae anno octingentesimo primo fuerint consules, consulatu eorum olympias septima et ducentesima actis publicis annotata est. Quater ergo multiplicatis sex et ducentis olympiadibus erunt anni octingenti uiginti quattuor, quibus septima olympiade adnectendus primus annus est, ut in solidum conligantur anni octingenti uiginti quinque. Ex qua summa detractis quattuor et uiginti annis olympiadum retro sex, manifeste anni octingenti et unus reliqui fient. 30 Quapropter cum octingentesimo primo anno urbis conditae ducentesima septima olympias computetur, par est Romam septimae olympiadis anno primo credi conditam.

31 In qua regnatum est annis ducentis quadraginta uno. Decemuiri creati anno trecentesimo secundo. Primum Punicum bellum anno *quadringentesimo octogesimo nono, secundum quingentesimo tricesimo quinto, tertium sescentesimo quarto, sociale sescentesimo sexagesimo secundo. 32 Ad <A.> Hirtium et C. Pansam consules anni septingenti decem; quorum consulatu Caesar Augustus est consul creatus, octauum decimum annum agens, qui principatum ita ingressus est, ut uigilantia illius non modo securum, uerum etiam tutum imperium esset. 33 Quod tempus ferme solum repertum est, quo plurimum et arma cessauerint et ingenia floruerint, scilicet ne inerti iustitio langueret uirtutis opera, bellis quiescentibus.

34 Tunc ergo primum cursus anni perspecta ratio, quae a rerum origine profunda caligine tegebatur. Nam ante Augustum Caesarem incerto modo annum conputabant, qui apud Aegyptios quattuor mensibus terminabatur, apud Arcadas tribus, apud Acarnanas sex, in Italia apud Lauinios tredecim, quorum annus trecentis septuaginta quattuor diebus ferebatur. 35 Romani initio annum decem mensibus computauerunt a Martio auspicantes, adeo ut eius die prima de aris Vestalibus ignes accenderent, mutarent ueteribus uirides laureas, senatus et populus comitia agerent, matronae seruis suis cenas ponerent, sicuti Saturnalibus domini; illae ut honore promptius obsequium prouocarent, hi quasi gratiam repensarent perfecti laboris; maximeque hunc mensem principem testatur fuisse, quod qui ab hoc quintas erat Quintilis dictus est, 36 deinde numero decurrente December sollemnem circuitum finiebat intra diem trecentesimum quartum; tunc enim iste numerus explebat annum, ita ut sex menses tricenum dierum essent, quattuor reliqui tricenis et singulis expedirentur. 37 Sed quoniam ratio illa ante Numam a lunae cursu discreparet, lunari computatione annum peraequarunt, quinquaginta et uno die auctis. 38 Vt ergo perficerent duodecim menses, de sex mensibus superioribus detraxerunt dies singulos, eosque quinquaginta istis et uno diebus adnexuerunt, factique quinquaginta septem diuisi sunt in duos menses, quorum alter uiginti nouem, alter uiginti octo dies detinebant. 39 Sic annus habere quinque atque quinquaginta et trecentos dies coepit.

Postmodum eum perspicerent temere annum clausum intra dies quos supra diximus, quandoquidem appareret solis meatum non ante trecentesimum sexagesimum quintum diem, abundante insuper quadrantis particula, zodiacum conficere decursum, quadrantem illum et decem dies addiderunt, ut ad liquidum annus diebus trecentis sexaginta quinque et quadrante constaret, hortante obseruatione inparis numeri, quem Pythagoras monuit praeponi in omnibus oportere. 40 Vnde propter dies inpares diis superis et Ianuarius dicatur et Martius, propter pares Februarius quasi ominosus diis inferis deputatur. 41 Cum itaque haec definitio toto orbe placuisset, custodiendi quadrantis gratia a diuersis gentibus uarie intercalabatur, nec umquam tamen ad liquidum fiebat temporum peraequatio. 42 Graeci ergo singulis annis undecim dies et quadrantem detrahebant, eosque octies multiplicatos in annum nonum reseruabant, ut contractus nonagenarius numerus in tres menses per tricenos dies scinderetur; qui anno nono restituti efficiebant dies quadringentos quadraginta quattuor, quos embolismos uel hyperballontas nominabant. 43 Quod eum initio Romani probassent, contemplatione numeri parilis offensi neglectum breui perdiderunt, translata in sacerdotes intercalandi potestate; qui plerumque gratificantes rationibus publicanorum pro libidine sua subtrahebant tempora uel augebant. 44 Cum haec sic forent constituta modusque intercalandi interdum cumulatior, interdum fieret imminutior, uel omnino dissimulatus praeteriretur, nonnumquam accidebat, ut menses qui fuerant transacti hieme, modo aestiuum modo autumnale tempus inciderent.

45 Itaque C. Caesar uniuersam hane inconstantiam, incisa temporum turbatione, composuit, et ut statum certum praeteritus acciperet error, dies uiginti unum et quadrantem simul intercalauit; quo pacto regradati menses de cetero statuta ordinis sui tempora detinerent. Ille ergo annus solus trecentos quadraginta quattuor dies habuit, alii deinceps trecentenos sexagenos quinos et quadrantem. Et tunc quoque uitium admissum est per sacerdotes. 46 Nam cum praeceptum esset, anno quarto ut intercalarent unum diem, et oporteret confecto quarto anno id obseruari, antequam quintus auspicaretur, illi incipiente quarto intercalarunt, non desinente. 47 Sic per annos sex et triginta cum nouem dies tantummodo sufficere debuissent, duodecim sunt intercalati. Quod deprehensum Augustus reformauit, iussitque annos duodecim sine intercalatione decurrere, ut tres illi dies, qui ultra nouem necessarios temere fuerant intercalati, hoc modo possent repensari. Ex qua disciplina omnium postea temporum fundata ratio est.

48 Verum cum et hoc et multa alia Augusti temporibus debeantur, qui paene sine exemplo rerum potitus est, tanta et tot in uita eius inueniuntur aduersa, ut non sit facile discernere, calamitosior an beatior fuerit. 49 Primum quod apud auunculum in petitione magisterii equitum praelatus est ei Lepidus tribunus, cum quadam auspicantium coeptorum nota; mox triumuiratus collegium praegraui potestate Antonii, Philippensis, inde proscriptionis inuidia; abdicatio Postumi Agrippae post adoptionem, deinde desiderio eius insignis paenitentia; naufragia Sicula; turpis ibi in spelunca occultatio; seditiones militum plurimae; Perusina cura; detectum filiae adulterium et uoluntas parricidalis; nec minore dedecore neptis infamia; incusatae mortes filiorum et amissis liberis non solus orbitatis dolor; urbis pestilentia, fames Italiae, bello Hillyrico angustiae rei militaris, corpus morbidum, contumeliosa dissensio priuigni Neronis, uxoris etiam Tiberii cogitationes parum fidae, atque in hunc modum plura.

50 Huius tamen suprema quasi lugeret saeculum, penuria insecuta est frugum omnium; ac ne fortuitum quod acciderat uideretur, inminentia mala non dubiis signis apparuerunt; 51 nam Fausta quaedam ex plebe partu uno edidit quattuor geminos, mares duos, feminas totidem, monstruosa fecunditate portendens futurae calamitatis indicium; quamlibet Trogus auctor adfirmet in Aegypto septenos uno utero simul gigni; quod ibi minus mirum, eum fetifero potu Nilus non tantum terrarum sed etiam hominum fecundet arua. 52 Legimus Cn. Pompeium Eutychidem feminam Asia exhibitam, quam constabat tricies enixam, cum uiginti eius liberis in theatro suo publicasse.

53 Vnde competens hoc loco duco super hominis generatione tractare. Etenim cum de animalibus quae ligna dictu uidebuntur, prout patria cuiusque admonebit simus notaturi, iure ab eo potissimum ordiemur, quod rerum natura sensus iudicio et rationis capacitate praeposuit omnibus.

54 Itaque ut Democritus physicus ostendit, mulier solum animal menstruale est, cuius profluuia non paruis spectata documentis inter monstrifica merito numerantur. 55 Contactae his fruges non germinabunt, acescent musta, morientur herbae, amittent arbores fetus, ferrum robigo corripiet, nigrescent aera, si quid canes inde ederint in rabiem efferabuntur, nocituri morsibus quibus, lymphaticos faciunt. 56 Parua haec sunt. Bitumen in Iudaea quod Asphaltites gignit lacus adeo lentum mollitie glutinosa, ut a se nequeat separari, enimuero si abrumpere partem uelis, uniuersitas sequetur scindique non potest, quoniam in quantum ducatur extenditur. Sed ubi admota fuerint cruore illo polluta fila, sponte dispergitur, et adplicita tabe diducitur paulo ante corpus unum, fitque de tenacitate conexa contagione partitio repentina. 57 Habet plane illud in se solum salutare, quod auertit sidus Helenae perniciosissimum nauigantibus. Ceterum ipsae feminae, quibus munus est necessitatis huius, quamdiu sint in sua lege, non innocentibus oculis contuentur; 58 aspectu specula uitiant, ita ut hebetetur uisu fulgor offensus et solitam aemulationem uultus extinctus splendor amittat faciesque obtunsi nitoris quadam caligine nubiletur.

59 Mulierum aliae in aeternum steriles sunt, aliae mutatis coniugiis exuunt sterilitatem, nonnullae tantum semel pariunt, quaedam aut feminas aut mares semper. Post annum quinquagesimum fecunditas omnium conquiescit; nam in annum octogesimum uiri generant, sicuti Masinissa rex Mathumannum filium septuagesimum et sextum annum agens genuit, Cato octogesimo exacto ex filia Salonis clientis sui auum Vticensis Catonis procreauit. 60 Compertum et illud est, quod inter duos conceptus cum intercessit paululum temporis, uterque residet, sicut in Hercule et Iphicle apparuit fratre eius, qui gestati eodem onere, interuallis tamen quibus concepti fuerant nati uidentur; 61 et de Proconnesia ancilla, quae e duplici adulterio geminos edidit, utrumque patri suo similem. Hic Iphicles Iolaum creat, qui Sardiniam ingressus, palantes incolarum animos ad concordiam eblanditus, Olbiam atque alia Graeca oppida extruxit. Iolenses ab eo dicti sepulcro eius templum addiderunt, quod imitatus uirtutem patrui malis plurimis Sardiniam liberasset.

62 Ante omnia subolem cogitantibus sternutatio post coitus cauenda, ne prius semen excutiat inpulsus repentinus, quam penetralibus se matris insinuet umor paternus. Quod si natalis materia haeserit, decimus a conceptu dies dolore grauidas admonebit. Iam inde incipiet et capitis inquietudo, et caligine uisus hebetabitur; ciborum quoque fastidiis stomachi claudetur cupido. Conuenit inter omnes, corda primum ex uniuersa formari carne, eaque in diem quintum et sexagesimum crescere, dein minui; at ex ossibus spinas. 63 Plane si corpusculum in marem figuretur, melior est color grauidis et pronior partitudo uteri, denique a quadragesimo die motus. alter sexus nonagesimo primum die palpitat et concepta femina gestantis uultum pallore inficit, crura quoque praepedit languida tarditate. 64 In utroque sexu cum capilli germinant, incommodum maius est fitque pleniluniis auctior aegritudo, quod tempus etiam editis semper nocet. Cum salsiores escas edit grauida, unguiculis caret partus. At cum prope ad uterum liberandum uenerint momenta maturitatis, enitenti spiritum retinere plurimum congruit, quoniam quidem letali mora oscitatio suspendit puerperia.

65 Contra naturam est in pedes procedere nascentes, quapropter uelut aegre parti appellantur Agrippae. Ita editi minus prospere uiuunt et de uita aeuo breui cedunt. 66 Denique in uno M. Agrippa felicitatis exemplum est, nec tamen usque eo inoffensae, ut non plura aduersa pertulerit quam secunda; namque misera pedum ualitudine et aperto coniugis adulterio et aliquot infelicitatis notis praeposteri ortus omen luit. 67 Feminis perinde est infausta natiuitas, si concretum uirginal fuerit, quo pacto genitalia fuere Corneliae, quae editis Gracchis ostentum hoc piauit sinistro exitu liberorum. 68 Rursum necatis matribus natus est auspicatior, sicut Scipio Africanus prior, qui defuncta parente, quod excisus utero in diem uenerat, primus Romanorum Caesar dictus est. 69 E geminis si remanente altero alter abortiuo fluxu exciderit, alter qui legitime natus est Vopiscus nominatur. 70 Quidam et cum dentibus procreantur, ut Cn. Papirius Carbo et *M'. Curius, Dentatus ob id cognominatus. Quidam uice dentium continui ossis armantur soliditate, qualem filium Bithynorum rex Prusias habuit. 71 Ipsum dentium numerum discernit qualitas sexus, cum in uiris plures sint, in feminis pauciores. Quos cynodontas uocant, quibus gemini procedunt ab dextera parte, fortunae blandimenta promittunt, quibus ab laeua, uersa uice.

72 Nascentium uox prima uagitus est; laetitiae enim sensus differtur in quadragesimum diem. Itaque unum nouimus eadem hora risisse qua erat natus, scilicet Zoroastren, mox optimarum artium peritissimum. At Crassus, auus eius quem rapuerunt bella Parthica, quod numquam riserit Agelastus cognominabatur. 73 Inter alia Socratis magna praeclarum illud est, quod in eodem uultus tenore etiam aduersis interpellantibus perstitit. Heraclitus et Diogenes Cynicus nihil umquam de rigore animi remiserunt, calcatisque turbinibus fortuitorum aduersus omnem dolorem uel misericordiam uniformi durauere proposito. 74 Pomponium poetam consularem uirum numquam ructuasse habetur inter exempla; Antoniam Drusi non spuisse percelebre est. Nonnullos nasci accepimus concretis ossibus, eosque neque sudare consuesse neque sitire, qualis Syracusanus Lygdamus fertur, qui tertia et tricesima olympiade primus ex Olympico certamine pancratii coronam reportauit, cuiusque ossa deprehensa sunt medullam non habere.

75 Maximam uirium substantiam neruos facere certissimum est, quantoque fuerint densiores, tanto propensius augescere firmitatem. Varro in relatione prodigiosae fortitudinis adnotauit Tritannum gladiatorem natura Samnitem fuisse, qui et rectis et transuersis neruis non modo crate pectoris, sed et manibus cancellatis et brachiis omnes aduersarios leui tactu ac paene securis congressionibus uicerit. 76 Eius filium, militem Cn. Pompeii, pari modo natum, ita spreuisse hostem prouocantem, ut inermi eum dextera et superaret et captum digito uno in castra imperatoris sui reportaret. Milonem quoque Crotoniensem egisse omnia supra quam homo ualet; etiam hoc proditur quod ictu nudae manus taurum fecit uictimam eumque solidum qua mactauerat die absumpsit solus non grauatim. Super hoc nihil dubium; nam factum elogium extat. Victor ille omnium certaminum obiit. 77 Sane *alectoria usus traditur, qui lapis specie crystallina, fabae modo, in gallinaceorum uentriculis inuenitur, aptus ut dicunt proeliantibus. Milon porro Tarquinii Prisci temporibus emicuit.

78 Iam uero qui deflexum animum referat ad similitudinum causas, quantum artificis naturae ingenium deprehendet! Interdum enim ad genus spectant, et per subolem in familias transitus faciunt, sicut plerumque paruuli modo naeuos modo cicatrices modo qualescumque originis suae notas ferunt; ut in Lepidis, quorum tres interuulsa tamen serie ex eadem domo obducto membrana oculo similes geniti reperiuntur; 79 uel in Byzantio nobili pycta, qui cum matrem haberet adulterio ex Aethiope conceptam, quae nihil patri comparandum reddidisset, ipse in Aethiopem auum regenerauit.

80 Sed hoc minus mirum, si respiciamus ad ea quae spectata sunt inter externos. Regem Antiochum Artemon quidam e plebe Syriatica sic facie aemula mentiebatur, ut postmodum Laudice uxor regia, obiecto populare isto, tamdiu dissimulauerit defunctum maritum, quoad ex arbitratu eius regni successor ordinaretur. 81 Inter Cn. Pompeium et C. Vibium humili loco natum tantus error extitit de paribus lineamentis, ut Romani Vibium Pompeii nomine, Pompeium Vibi uocabulo cognominarent. Oratorem L. Plancum Rubrius histrio sic impleuit, ut et ipse Plancus a populo uocaretur. 82 Armentarius murmillo et Cassius Seuerus orator ita se mutuo reddiderunt, ut si quando pariter uiderentur, dinosci non possent, nisi discrepantiam habitus indicaret. M. Messala censorius et Menogenes e faece uulgari hoc fuerunt uterque quod singuli, nec alium Messalam *quam Menogenem nec Menogenem alium quam Messalam putauerunt. 83 Piscator ex Sicilia proconsuli Surae praeter alia etiam rictu oris comparabatur; ita in eadem uocis inpedimenta et tardatae sonum linguae naturalibus offendiculis congruebant.

84 Interdum non modo inter externos, sed etiam inter deductos ex diuersissima parte orbis miraculo indiscreti uultus fuere. Denique cum Antonio iam triumuiro Toranius quidam eximios forma pueros uelut geminos trecentis sestertiis uendidisset, quorum alterum de Transalpina Gallia, alterum ex Asia comparauerat, adeoque una res uiderentur, nisi solus sermo fidem panderet, atque ideo inrisum se Antonius grauaretur, 85 non infacete Toranius id uel praecipue quod emptor criminabatur pretiosius probauit; neque enim mirum si forent pares gemini; illud nullis posse taxationibus aestimari, quod tantis spatiis diuersitas separata plus quam geminos attulisset. 86 Quo responso adeo Antonius mitigatus est, ut deinceps nihil se habere carius in substantia sua iactitaret.

87 Nunc si de ipsis hominum formis requiramus, liquido manifestabitur nihil de se antiquitatem mendaciter praedicasse, sed corruptam degeneri successione subolem nostri temporis per nascentum detrimenta decus ueteris pulchritudinis perdidisse. 88 Licet ergo plerique definiant nullum posse excedere longitudinem pedum septem, quod intra mensuram istam Hercules fuerit, deprehensum tamen est Romanis temporibus sub diuo Augusto, Pusionem et Secundillam denos pedes et amplius habuisse proceritatis, quorum reliquiae adhuc in conditorio Sallustianorum uidentur; 89 postmodum diuo Claudio principe Gabbaram nomine ex Arabia aduectum nouem pedum et totidem unciarum. Sed ante Augustum annis mille ferme non apparuit forma huiusmodi, sicut nec post Claudium uisa est. 90 Quis enim iam aeuo isto non minor parentibus suis nascitur? Priscorum autem testantur molem etiam Orestis suprema, cuius ossa, olympiade quinquagesima et octaua Tegeae inuenta a Spartanis oraculo monitis, discimus implesse longitudinem cubitorum septem. Scripta quoque quae ex antiquitate memorias accersunt in fidem ueri hoc etiam receperunt, quod bello Cretico, 91 cum elata flumina plus quam ui amnica terras rupissent, post discessum fluctuum inter plura humi discidia humanum corpus repertum sit cubitum trium atque triginta; cuius inspectandi cupidine L. Flaccum legatum, Metellum etiam ipsum inpendio captos miraculo, quod auditu refutauerant, oculis potitos. 92 Non omiserim Salamine Euthymenis filium creuisse in triennio tria cubita sublimitatis, sed incessu tardum, sensu hebetem, robusta uoce, pubertate festina, statimque obsessum morbis plurimus, inmoderatis aegritudinum suppliciis conpensasse praecipitem incrementi celeritatem.

93 Mensurae ratio bifariam conuenit; nam quantus manibus expansis inter digitos longissimos modus est, tantum constat esse inter calces et uerticem; ideoque physici hominem minorem mundum indicauerunt. 94 Parti dexterae habilior adscribitur motus, laeuae firmitas maior; unde altera gesticulationibus promptior est, altera oneri ferundo accommodatior. 95 Pudoris disciplinam etiam inter defuncta corpora natura discreuit; ac si quando cadauera necatorum fluctibus euehuntur, uirorum supina, prona fluitant feminarum.

96 Verum ut ad pernicitatis titulum transeamus, primam palmam uelocitatis Ladas quidam adeptus est, qui ita supra cauum puluerem cursitauit, ut harenis pendentibus nulla indicia relinqueret uestigiorum. 97 Polymestor Milesius puer cum a matre locatus esset ad caprarios pastus, ludicro leporem consecutus est et ob id statim productus a gregis domino olympiade sexta et quadragesima, ut Bocchus auctor est, uictor in stadio meruit coronam. 98 Philippides biduo mille ducenta quadraginta stadia ab Athenis Lacedaemonem decucurrit. Anystis Lacon et Philonides, Alexandri Magni cursores, Elin abusque Sicyone mille ducenta stadia uno die transierunt. *Fonteio Vipsanoque consulibus in Italia octo annos puer natus quinque et LXX milia passuum a meridie transiuit ad uesperum.

99 Visu deinde plurimum potuit Strabo nomine, quem superspexisse per centum triginta quinque milia passuum Varro significat, solitumque exeunte a Carthagine classe Punica numerum nauium manifestissime ex Lilybitana specula notare. 100 Cicero tradit Iliadam omnem ita subtiliter in membranis scriptam, ut testa nucis clauderetur. Callicrates formicas ex ebore sic scalpsit, ut portio earum a ceteris cerni nequiuerit. 101 Apollonides perhibet in Scythia feminas nasci, quae bitiae uocantur: has in oculis pupillas geminas habere et perimere uisu si forte quem iratae aspexerint. [Hae sunt et in Sardinia.]

102 Praeualuisse fortitudine apud Romanos L. Sicinium Dentatum titulorum numerus ostendit. Tribunus hic plebi fuit non multo post exactos reges, Sp. Tarpeio A. Aterio consulibus. Idem ex prouocatione octies uictor XLV aduersas habuit cicatrices, in tergo nullam notam; spolia ex hoste tricies et quater cepit; 103 in phaleris hastis puris armillis coronis CCCXII dona meruit; nouem imperatores, qui opera eius uicerant, triumphantes prosecutus.

104 Post hunc M. Sergius duobus stipendiis primis aduerso corpore ter et uicies uulneratus, secundo stipendio in proelio dexteram perdidit; qua de causa postea sibi manum ferream fecit, et cum neutra paene idonea ad proeliandum ualeret, una die quater pugnauit et uicit sinistra, duobus equis eo insidente confossis; 105 ab Hannibale bis captus refugit, cum uiginti mensibus, quibus captiuitatis sortem perferebat, nullo momento sine conpedibus fuerit et catenis; omnibus asperrimis proeliis, quae tempestate illa Romani experti sunt, insignitus donis militaribus, a Trasimenno Trebia Ticinoque coronas ciuicas rettulit; Cannensi quoque proelio, de quo refugisse eximium opus uirtutis fuit, solus accepit coronam; beatus profecto tot suffragiis gloriarum, nisi heres in posteritatis eius successione Catilina tantas adoreas odio damnati nominis obumbrasset.

106 Quantum inter milites Sicinius aut Sergius, tantum inter duces, immo ut uerius dicam inter omnes homines Caesar dictator enituit. Huius ductibus undecies centena XC et II milia caesa hostium; nam quantum bellis ciuilibus fuderit noluit adnotari. Signis conlatis quinquagies et bis dimicauit, M. Marcellum solus supergressus, 107 qui nouies et tricies pari modo fuerat proeliatus. Ad haec nullus celerius scripsit, nemo uelocius legit: quaternas etiam epistolas perhibetur simul dictasse; benignitate adeo praeditus, ut quos armis subegerat clementia magis uicerit.

108 Cyrus memoriae bono inclaruit, qui in exercitu, cui numerosissimo praefuit, nominatim singulos adloquebatur. Fecit hoc idem in populo Romano L. Scipio. Sed et Cyrum et Scipionem consuetudine credamus profecisse. 109 Cineas Pyrrhi legatus postero die, quam ingressus Romam fuerat, et equestrem ordinem et senatum propriis nominibus salutauit. Rex Ponticus Mithridates duabus et uiginti gentibus, quibus imperitabat, sine interprete iura dixit. Memoriam et arte fieri palam factum est, sicut Metrodorus philosophus, qui temporibus Diogenis cynici fuit, in tantum se meditatione assidua prouexit, ut a multis simul dicta non modo sensuum, sed etiam uerborum ordinibus detineret. 110 Nihil tamen in homine aut metu aut casu aut morbo facilius intercipi saepe perspectum est. Qui lapide ictus fuerat accepimus oblitum litterarum, Messalam certe Coruinum post aegritudinem, quam pertulerat percussum proprii nominis obliuione, quamlibet alias ei sensus uigeret. 111 Memoriam metus perimit; inuicem uocis interdum est incitamentum, quam non solum acuit, sed etiam si numquam fuerit extorquet. 112 Denique cum olympiade octaua et quinquagesima uictor Cyrus intrasset Sardes Asiae oppidum, ubi tunc Croesus latebat, Atys filius regis, mutus ad id usque temporis, in uocem erupit ui timoris; exclamasse enim dicitur: parce patri meo, Cyre, et hominem te esse uel casibus disce nostris.

113 Tractare de moribus superest, quorum excellentia maxime in duobus enituit. Cato princeps Porciae gentis, senator optimus, orator optimus, optimus imperator, causam tamen quadragies et quater dixit, diuersis odiorum simultatibus adpetitus, [semper absolutus]. 114 Vnde Scipionis Aemiliani laus propensior, qui praeter bona, quibus Cato clarus fuit, etiam publico amore praecessit. 115 Vir optimus Nasica Scipio iudicatus est non priuato tantum testimonio, sed totius senatus sacramento; quippe quod inuentus dignior non fuit, cui praecipuae religionis crederetur ministerium, cum oraculum moneret arcessi sacra deum matris Pessinunte.

116 Plurimi inter Romanos eloquentia floruerunt; sed hoc bonum hereditarium numquam fuit nisi in familia Curionum, in qua tres serie continua oratores fuere. 117 Magnum hoc habitum est sane eo saeculo, quo facundiam praecipue et humana et diuina mirata sunt. Quippe tunc percussores Archilochi poetae Apollo prodidit, et latronum facinus deo arguente detectum. 118 Cumque Lysander Lacedaemonius Athenas obsideret, ubi Sophoclis tragici inhumatum corpus iacebat, identidem Liber pater ducem monuit per quietem, sepeliri delicias suas sineret; 119 nec prius destitit, quam Lysander cognito qui obisset diem et quid a numine posceretur, indutias bello daret, usque dum congruae supremis talibus exequiae ducerentur. 120 Pindarum lyricum e conuiuii loco, cui imminebat ruina, ne cum ceteris interiret, forinsecus Castor et Pollux uocauerunt, inspectantibus uniuersis; quo effectum, ut solus impendens periculum euaderet. 121 Numerandus post deos Cn. Pompeius Magnus intraturus Posidonii domum, clarissimi tunc sapientiae professoris, percuti ex more a lictore fores uetuit, summissisque fascibus, quamlibet confecto Mithridatico bello et Orientis uictor, sententia propria cessit ianuae litterarum. 122 Africanus prior Q. Ennii statuam imponi sepulcro suo iussit. Vticensis Cato unum ex tribunatu militum philosophum, alium ex Cypria legatione Romam aduexit, professus plurimum se eo facto senatui et populo contulisse, quamlibet proauus eius saepissime censuisset Graecos urbe pellendos. 123 Dionysius tyrannus uittatam nauem Platoni obuiam misit; ipse cum albis quadrigis egredientem in litore occurrens honoratus est. Perfectam prudentiam soli Socrati, oraculum Delphicum adiudicauit.

124 Pietatis documentum nobilius quidem in Metellorum domo effulsit, sed eminentissimum in plebeia puerpera reperitur. Humilis haec atque ideo famae obscurioris cum ad patrem, qui supplicii causa claustris poenalibus continebatur, aegre obtinuisset ingressum, exquisita saepius a ianitoribus ne forte parenti cibum administraret, alere eum uberibus suis deprehensa est; 125 quae res et locum et factum consecrauit; nam qui morti destinabatur, donatus filiae in memoriam tanti praeconii reseruatus est; locus dicatus suo numini Pietatis sacellum est. 126 Nauis a Phrygia gerula sacrorum, dum sequitur uittas castitatis, contulit Claudiae principatum pudicitiae. At Sulpicia Paterculi filia, M. Fuluii Flacci uxor, censura omnium matronarum e centum probatissimis haud temere detecta est, quae simulacrum Veneris, ut Sibyllini libri monebant, dedicaret.

127 Quod attinet ad titulum felicitatis, necdum repertus est, qui felix censeri iure debuerit; namque Cornelius Sulla dictus potius est quam fuit felix. Solum certe beatum cortina Aglaum iudicauit, qui in angustissimo Arcadiae angulo pauperis soli dominus numquam egressus paterni cespitis terminos inuenitur.

II.[recensere]

1 De homine satis dictum habeo. Nunc, ut ad destinatum reuertamur, ad locorum commemorationem stilus dirigendus est atque adeo principaliter in Italiam, cuius decus iam in urbe contigimus. 2 Sed Italia tanta cura ab omnibus dicta, praecipue M. Catone, ut iam inueniri non sit, quod non ueterum auctorum praesumpserit diligentia, largiter in laudem excellentis terrae materia suppetente, dum scriptores praestantissimi reputant locorum salubritatem, caeli temperiem, ubertatem soli, aprica collium, opaca nemorum, innoxios saltus, uitium olearumque prouentus, nobilia pecuaria, tot amnes, lacus tantos, bifera uiolaria; 3 inter haec Vesubium flagrantis animae spiritu uaporatum, tepentes fontibus Baias, colonias tam frequentes, tam assiduam nouarum urbium gratiam, tam clarum decus ueterum oppidorum, quae primum Aborigines Aurunci Pelasgi Arcades Siculi, totius postremo Graeciae aduenae et in summa uictores Romani condiderunt; ad haec laterum portuosa, orasque patentibus gremiis commercio orbis adcommodatas.

4 Verum ne prorsus intacta uideatur, in ea quae minus trita sunt animum intendere haud absurdum uidetur et parcius depasta leuibus uestigiis inuiare. 5 Nam quis ignorat uel dicta uel condita a Iano Ianiculum, a Saturno Latium atque Saturniam, a Danae Ardeam, a comitibus Herculis Polyclen, ab ipso in Campania Pompeios, qua uictor ex Hispania pompam boum duxerat? 6 In Liguria quoque lapidarios campos, quod ibi eo dimicante creduntur pluuisse saxa; regionem Ionicam ab Ione Aulochi filia, quam procaciter insidentem uias Hercules ut ferunt interemit; Archippen a Marsya rege Lydorum, quod hiatu terrae haustum dissolutum est in lacum Fucinum; 7 ab Iasone templum Iunonis Argiuae; a Pelopidis Pisas; a Cleolao Minois filio Daunios; Iapygas ab Iapyge Daedali filio; Tyrrhenos a Tyrrheno Lydiae rege; Coram a Dardano; Agyllam a Pelasgis, qui primi in Latium litteras intulerunt; ab Haleso Argiuo Faliscam; a Falerio Argiuo Falerios; Fescenninum quoque ab Argiuis; portum Parthenium a Phocaensibus; Tibur, sicut Cato facit testimonium, a Catillo Arcade praefecto classis Euandri; sicut Sextius, ab Argiua iuuentute. 8 Catillus enim Amphiarai filius, post prodigialem patris apud Thebas interitum, Oeclei aui iussu cum omni fetu uer sacrum missus tres liberos in Italia procreauit, Tiburtum Coram Catillum, qui depulsis ex oppido Siciliae ueteribus Sicanis a nomine Tiburti fratris natu maximi urbem uocauerunt. 9 Mox in Bruttiis ab Vlixe. extructum templum Mineruae. Insula *Ligea appellata ab *eiecto ibi corpore Sirenis ita nominatae; Parthenope a Parthenopae Sirenis sepulcro, quam Augustus postea Neapolim esse maluit; Praeneste, ut Zenodotus, a Praeneste Vlixis nepote Latini filio; ut Praenestini sonant libri, a Caeculo, quem iuxta ignes fortuitos inuenerunt, ut fama est, Digoidiorum sorores. 10 Notum est a Philoctete Petiliam constitutam, Arpos et Beneuentum a Diomede, Patauium ab Antenore, Metapontum a Pyliis, Scylaceum ab Atheniensibus, Sybarim a Troezeniis et a Sagari Aiacis Locrii filio, Sallentinos a Lyctiis, Anconam a Siculis, Gabios a Galatio et Bio Siculis fratribus, ab Heraclidis Tarentum, insulam Tempsam ab Ionibus, Paestum a Dorensibus, a Myscello Achaeo Crotonam, Regium ab Chalcidensibus, Cauloniam et Terinam a Crotoniensibus, a Nariciis Locros, Heretum a Graecis in honorem Herae (sic enim Iunonem Graeci uocant), Ariciam ab Archilocho Siculo, unde et nomen, ut Heminae placet, tractum. 11 Hoc in loco Orestes oraculo monitus simulacrum Scythicae Dianae, quod de Taurica extulerat, prius quam Argos peteret consecrauit. A Zanclensibus Metaurum locatum, a Locrensibus Metapontum quod nunc Vibo dicitur, Bocchus absoluit. Gallorum ueterum propaginem Vmbros esse M. Antonius refert; hos eosdem, quod tempore aquosae cladis imbribus superfuerint, Vmbrios Graece nominatos. 12 Liciniano placet a Messapo Graeco Messapiae datam originem, uersam postmodum in nomen Calabriae, quam in exordio Oenotri frater Peucetius Peucetiam nominauerat. 13 A gubernatore Aeneae appellatum Palinurum, a tubicine Misenum, a consobrina *Leucosiam insulam inter omnes perspicue conuenit; a nutrice Caietam, ab uxore Lauinium, quod post Troiae excidium, sicuti Cosconius perhibet, quarto anno extructum est.

14 Nec omissum sit Aenean aestate ab Ilio capto secunda Italicis litoribus adpulsum, ut Hemina tradit, sociis non amplius sescentis, in agro Laurenti posuisse castra; ubi dum simulacrum, quod secum ex Sicilia aduexerat, dedicat Veneri matri quae Frutis dicitur, a Diomede Palladium suscepit, tribusque mox annis cum Latino regnat socia potestate, quingentis iugeribus ab eo acceptis; 15 quo defuncto summam biennio adeptus apud Numicium parere desiit anno septimo. Patris Indigetis ei nomen datum. 16 Deinde constituta ab Ascanio longa Alba, Fidenae, Aricia; Nola a Tyriis, ab Euboensibus Cumae. Ibidem Sibyllae sacellum est, sed eius quae rebus Romanis quinquagesima olympiade interfuit cuiusque librum ad Cornelium usque Sullam pontifices nostri consulebant; 17 tunc enim una cum Capitolio igni absumptus est; nam priores duo, Tarquinio Superbo parcius pretium offerente quam postulabatur, ipsa exusserat. Huius sepulcrum in Sicilia adhuc manet. 18 Delphicam autem Sibyllam ante Troiana bella uaticinatam Bocchus autumat, cuius plurimos uersus operi suo Homerum inseruisse manifestat. Hanc Herophilen Erythraea annis aliquot intercedentibus insecuta est Sibyllaque appellata est de scientiae parilitate, quae inter alia magnifica Lesbios amissuros imperium maris multo ante praemonuit quam id accideret. Ita Cumanam tertio fuisse post has loco ipsa aeui series probat.

19 Ergo Italia, in qua Latium antiquum antea a Tiberis ostiis ad usque Lirim amnem pertinebat, uniuersa consurgit a iugis Alpium, porrecta ad Reginum uerticem et litora Bruttiorum, quo in maria meridiem uersus protenditur. 20 Inde procedens paulatim se Appennini montis dorso attollit, extenta inter Tuscum et Adriaticum, id est inter supernum mare et inferum, similis querneo folio, scilicet proceritate amplior quam latitudine. 21 Vbi longius abiit, in cornua duo scinditur, quorum alterum Ionium spectat aequor, alterum Siculum; inter quas prominentias non uno margine accessum insinuati freti recipit, sed linguis proiectis saepius ac procurrentibus distinctum promunturiis pelagus accipit, 22 ibi, ut obuia sparsim notemus, arces Tarentinae, Scylacea regio cum Scyllaeo oppido et Crateide flumine Scyllae matre, ut uetustas fabulata est, Regini saltus, Paestanae ualles, Sirenum saxa, amoenissimus Campaniae tractus, Phlegraei campi, Circae domus Tarracina insula ante circumflua inmenso mari, nunc aeuo nectente addita continenti diuersamque fortunam a Reginis experta, quos fretum medium a Siculis ui abscidit, Formiae etiam Laestrygonibus habitatae, multa praeterea pollentissimis ingeniis edissertata, quae praeterire quam inferius exequi tutius duximus.

23 Verum Italiae longitudo, quae ab Augusta Praetoria per urbem Capuamque porrigitur usque ad oppidum Regium, decies centena et uiginti milia passuum colligit, latitudo ubi plurimum quadringenta decem, ubi minimum centum triginta sex; artissima est ad portum quem Hannibalis castra dicunt, neque enim excedit quadraginta milia; umbilicum, ut Varro tradit, in agro Reatino habet. At in solidum spatium circuitus uniuersi uicies *centena quadraginta nouem sunt. 24 In quo ambitu aduersa Locrensium fronte ortus a Gadibus finitur Europae sinus primus; nam secundus a Lacinio auspicatus in Acroceraunio metas habet.

25 Ad haec Italia Pado clara est, quem mons Vesulus superantissimus inter iuga Alpium gremio suo fundit, uisendo fonte in Ligurum finibus, unde se primum Padus proruit summersusque cuniculo rursus in agro Vibonensi extollitur, nulli amnium inferior claritate, a Graecis dictus Eridanus. Intumescit ex ortu canis tabefactis niuibus et liquentibus brumae pruinis auctusque aquarum accessione triginta flumina in Adriaticum defert mare.

26 Memorabilibus inclutum et insigniter per omnium uulgatum ora, quod perpaucae familiae sunt in agro Faliscorum quos Hirpos uocant. Hi sacrificium annuum ad Soractis montem Apollini faciunt; ad operantes gesticulationibus religiosis impune exultant ardentibus lignorum struibus, in honorem diuinae rei flammis parentibus. Cuius deuotionis mysterium munificentia senatus honorata Hirpis perpetuo consulto omnium munerum uacationem dedit.

27 Gentem Marsorum serpentibus inlaesam esse nihil mirum; a Circae filio genus ducunt et de auita potentia deberi sibi sciunt seruitium uenenorum; ideo uenena contemnunt. 28 C. Coelius Aeetae tres filias dicit Angitiam Medeam Circen; Circen Circeios insedisse montes, carminum maleficiis uarias imaginum facies mentientem; 29 Angitiam uicina Fucino occupauisse ibique salubri scientia aduersus morbos resistentem, cum dedisset homines uiuere, deam habitam; 30 Medeam ab Iasone Buthroti sepultam filiumque eius Marsis imperasse.

31 Sed quamuis Italia habeat hoc praesidium familiare, a serpentibus non penitus libera est. 32 Denique Amunclas, quas Amyclas ante Graeci condiderant, serpentes fugauere. Illic frequens uipera insanabili morsu; breuior haec ceteris quas in aliis aduertimus orbis partibus ac propterea, dum despectui est, facilius nocet. 33 Calabria chersydris frequentissima et boas gignit, quem anguem ad inmensam molem ferunt conualescere. Captat primo greges bubulos et quae plurimo lacte rigua bos est, eius se uberibus innectit, suctuque continuo saginata longo in saeculo ita fellebri satietate ultimo extuberatur, ut obsistere magnitudini eius nulla uis queat, postremo depopulatis animantibus regiones quas obsederit cogit ad uastitatem. 34 Diuo Claudio principe, ubi Vaticanus ager est, in aluo occisae boae spectatus est solidus infans.

35 Italia lupos habet quod cum ceteris simile non sit, homo quem prius uiderit conticescit, et anticipatus obtutu nocentis, licet clamandi uotum habeat, non habet uocis ministerium. 36 Sciens de lupis praetereo multa: spectatissimum illud est. Caudae animalis huius uillus amatorius inest perexiguus, quem spontiuo damno abicit, cum capi metuit; nec habet potentiam, nisi uiuenti detrahatur. Coeunt lupi toto anno non amplius dies duodecim. Vescuntur in fame terram. 37 At hi quos ceruarios dicimus, quamuis post longa ieiunia repertas aegre carnes mandere coeperint, ubi quid casu respiciant obliuiscuntur, et inmemores praesentis copiae eunt quaesitum quam reliquerint satietatem.

38 In hoc animalium genere numerantur et lynces, quarum urinas coire in duritiem pretiosi calculi fatentur qui naturas lapidum exquisitius sunt persecuti. Istud etiam ipsas lynces persentiscere hoc documento probatur, quod egestum liquorem ilico harenarum tumulis quantum ualent contegunt, inuidia scilicet ne talis egeries transeat in nostrum usum. 39 Vt Theophrastus perhibet. lapidi isti ad sucinum color est, pariter spiritu adtrahit propinquantia, dolores renum placat, medetur regio morbo, lyncurium Graece dicitur.

40 Cicadae apud Reginos mutae, nec usquam *alibi; quod silentium miraculo est, nec inmerito, cum uicinae quae sunt Locrensium ultra ceteras sonent. Causas Granius tradit, cum obmurmurarent illic Herculi quiescenti, deum iussisse ne streperent; itaque ex eo coeptum silentium permanere.

41 Ligusticum mare frutices procreat, qui quantisper fuerint in aquarum profundis, fluxi sunt tactu prope carnulento; deinde ubi in supera tolluntur natalibus derogati saxis lapides fiunt; nec solum qualitas illis sed et color uertitur; nam puniceo protinus erubescunt. Ramuli sunt, quales arboris uisimus, ad semipedem frequentius longi; rarum est pedaneos deprehendi. Excluduntur ex illis multa gestamina. 42 Habet enim, ut Zoroastres ait, materia haec quandam potestatem, ac propterea quidquid inde sit, ducitur inter salutaria. 43 Curallium alias dicunt: nam Metrodorus gorgiam nominat. Idem quod resistat typhonibus et fulminibus adfirmat. Eruitur gemma in parte Lucaniae facie adeo iucunda, ut languentes intrinsecus stellas et sub nubilo renidentes perfundat color croceus. Ea quoniam in litore Syrtium inuenta primum est, Syrtitis uocatur. 44 Est et Veientana a loco dicta, cui nigricolor facies propria, quam ad gratiam uarietatis limites albi intersecant notis candicantibus.

45 Insula quae Apuliae oram uidet tumulo ac delubro Diomedis insignis est et Diomedeas aues sola nutrit; nam hoc genus alitis praeterquam ibi nusquam gentium est, idque solum poterat memorabile iudicari, nisi accederent non omittenda. Forma illis paene quae fulicis, color candidus, ignei oculi, ora dentata; 46 congreges uolitant nec sine ratione pergendi; duces duo sunt, qui regunt cursum: alter agmen anteit alter insequitur; ille ut ductu certum iter dirigat, hic ut instantia urgeat tarditatem. Haec in meantibus disciplina est. 47 Cum fetificum adest tempus, rostro scrobes excauant, deinde surculis inuersum superpositis imitantur texta cratium; sic contegunt subtercauata et ne operimenta *si desint, forte lignorum cassa uenti auferant, hanc struicem premunt terra quam egesserant cum puteos excitarent. 48 Sic nidos moliuntur bifori accessu, nec fortuitu, adeo ut ad plagas caeli metentur exitus uel ingressus; aditus qui dimittit, ad pastus in ortum destinatur, qui excipit reuertentes uersus occasui est, ut lux et morantes excitet et receptui non denegetur. Leuaturae aluum aduersis flatibus subuolant, quibus proluuies longius auferatur. Iudicant inter aduenas: 49 qui Graecus est propius accedunt et quantum intellegi datur ut ciuem blandius adulantur, si quis erit gentis alterius, inuolant et inpugnant. Aedem sacram omni die celebrant studio eiusmodi: aquis imbuunt plumas alisque inpendio madefactis confluunt rorulentae; ita aedem excusso umore purificant; tunc pinnulis superplaudunt, inde disceditur quasi peracta religione. 50 Ob hoc ferunt Diomedis socios aues factos. Sane ante aduentum Aetoli ducis nomen Diomedeae non habebant, inde sic dictae.

51 Italicus excursus per Liburnos, quae gens Asiatica est, procedit in Dalmatiae pedem, Dalmatia in limitem Illyricum, in quo sinu Dardani sedes habent, homines ex Troiana prosapia in mores barbaros efferati. 52 At ex altera parte per Ligurum oram in Narbonensem prouinciam pergit, in qua Phocaenses quondam fugati Persarum aduentu Massiliam urbem olympiade quadragesima quinta condiderunt. 53 Et C. Marius bello Cimbrico factis manu fossis inuitauit mare, perniciosamque feruentis Rodani nauigationem temperauit; qui amnis praecipitatus Alpibus primo per Heluetios ruit, occursantium aquarum agmina secum trahens, auctuque magno ipso quod inuadit freto turbulentior, nisi quod fretum uentis excitatur, Rodanus saeuit et cum serenum est, atque ideo inter tres Europae maximos fluuios et hunc computant. 54 Aquae quoque Sextiae illic obclaruerunt, quondam hiberna consulis, postea excultae moenibus; quarum calor olim acrior exhalatus per tempora euaporauit nec iam par est famae prioris.

Si Graecias cogitemus, praestat respicere litus Tarentinum; unde a promunturio, quod Acran Iapygiam uocant, Achaiam destinantibus citissima nauigatio est.

III.[recensere]

1 Flectendus hinc stilus est: terrarum uocant aliae, et longum est, ut moratim insularum omnium oras legamus, quascumque promunturia Italica prospectant; quamuis sparsae recessibus amoenissimis et quodam naturae quasi spectaculo expositae non erant omittendae; 2 sed quantum residendum est, si dilatis quae praecipua sunt per quandam desidiam, aut Pandateriam aut Prochytam dicamus, aut ferri Iluam feracem, aut Caprariam quam Graeci Aegilon dicunt, aut Planasiam de facie supinati sic uocatam, uel Columbariam auium hoc nominis matrem, uel Ithacesiam Vlixis speculam, uel Aenariam, Inarimen Homero nominatam, aliasque laetas non secus. Inter quas Corsicam plurimi in dicendo latius circumuecti plenissima narrandi absoluerunt diligentia, nihilque omissum quod retractanti non sit superuacuum: 3 ut exordium incolis Ligures dederint, ut oppida extructa sint, ut colonias ibi deduxerint Marius et Sulla, ut ipsam Ligustici sinus aequor adluat. Sed haec facessant.

4 Verum ager Corsicanus, quod in eo agro unicum est, solus edit quem catochiten uocant lapidem fatu dignissimum. Maior est ceteris qui ad ornatum destinantur nec tam gemma quam cautes. Idem inpositas manus detinet, ita se iunctis corporibus adnectens ut cum ipso haereant quibus tangitur; *sic ei inest uelut de glutino lentiore nescio quid par atque gummi. 5 Accipimus Democritum Abderiten ostentatione scrupuli huius frequenter usum ad probandam occultam naturae potentiam in certaminibus quae contra magos habuit.

IV.[recensere]

1 Sardinia quoque, quam apud Timaeum Sandaliotin legimus, Ichnusam apud Crispum, in quo mari sita sit, quos incolarum auctores habeat, satis celebre est. Nihil ergo attinet dicere [ut] Sardus Hercule, Norax Mercurio procreati cum alter a Libya, alter ab usque Tartesso Hispaniae in hosce fines permeauissent, a Sardo terrae, a Norace Norae oppido nomen datum, 2 mox Aristaeum regnando his proximum in urbe Caralis, quam condiderat ipse coniuncto populo utriusque sanguinis, seiuges usque ad se gentes ad unum morem coniugasse, imperium ex insolentia nihil aspernatas.

Sed ut haec et Iolaum, qui ad id locorum agros ibi insedit, praeterea et Ilienses et Locrenses transeamus, Sardinia est quidem absque serpentibus. 3 Sed quod aliis locis serpens, hoc solifuga Sardis agris, animal *perexiguum aranei forma, solifuga dicta quod diem fugiat. In metallis argentariis plurima est, nam solum illud argenti diues est; occultim reptat et per inprudentiam supersedentibus pestem facit. 4 Huic incommodo accedit et herba Sardonia, quae in defluuiis fontaneis prouenit iusto largius. Ea si edulio fuerit nescientibus, neruos contrahit, diducit rictu ora, ut qui mortem oppetunt intereant facie ridentium.

5 Contra quidquid aquarum est uarie commodis seruit. Stagna pisculentissima. Hibernae pluuiae in aestiuam penuriam reseruantur, nam homo Sardus opem plurimam de imbrido caelo habet: hoc collectaneum depascitur, ut sufficiat usui ubi defecerint scaturrigines. 6 Fontes calidi et salubres aliquot locis efferuescunt, qui medelas afferunt aut solidant ossa fracta aut abolent a solifugis insertum uenenum aut etiam ocularias dissipant aegritudines. 7 Sed qui oculis medentur, et coarguendis ualent furibus; nam quisquis sacramento raptum negat, lumina aquis adtrectat; ubi periurium non est, cernit clarius, si perfidia abnuit, detegitur facinus caecitate, et captus oculis admissum fatetur.

V.[recensere]

1 Si respiciamus ad ordinem temporum uel locorum, post Sardiniam res uocant Siculae. Primo quod utraque insula in Romanum arbitratum redacta iisdem temporibus facta prouincia est, cum eodem anno Sardiniam M. Valerius, alteram C. Flaminius praetor sortiti sint. Adde quod freto Siculo excipitur nomen Sardi maris.

2 Ergo Sicilia, quod cum primis adsignandum est, diffusis prominentibus triquetra specie figuratur. Pachynus aspectus in Peloponnesum et meridianam plagam dirigit, Pelorias aduersa uespero Italiam uidet, Lilybaeum in Africam extenditur. Inter quae Pelorias praestat laudata unico soli temperamento, quod neque umido in lutum madefiat neque fatiscat in puluerem siccitate. 3 Ea ubi introrsum recedit et in latitudinem panditur, tres lacus optinet, quorum unus quod piscium copiosus est, non equidem ad miraculum duxerim. Sed quod ei proximans condensus arbustis inter uirgultorum opaca feras nutriat et admissis uenantibus per terrenos tramites, quibus pedestres accessus excipit, duplicem piscandi uenandique praebeat uoluptatem, numeratur inter eximia. 4 Tertium ara sacrum adprobat, quae in medio sita breuia diuidit a profundis. Qua ad eam pergitur, aqua crurum tenus peruenit; quod ultra est, nec explorari licet nec attingi et si fiat, qui id sit ausus malo plectitur quantamque sui partem ingurgitauerit, tantam perditum it. Ferunt quendam in haec alta quam longissimam poterat iecisse lineam, eam ut recuperaret dum merso brachio nisum adiuuat, cadauer manum factam.

5 Peloritana ora habitatur colonia Tauromenia, quam prisci Naxum uocabant, oppido Messana Italiae Regio opposita. Quod Regium a dehiscendi argumento Rhegion Graeci dictitabant. 6 Pachyno multa thynnorum inest copia ac propterea semper captura larga. 7 Lilybitano Lilybaeum oppidum decus est Sibyllae sepulcro. Sicaniae diu ante Troiana bella Sicanus rex nomen dedit, aduectus cum amplissima Hiberorum manu, post Siculus Neptuni filius. 8 In hanc plurimi Corinthiorum Argiuorum Iliensium Doriensium Cretensium confluxerunt, inter quos et Daedalus fabricae artis magister. Principem urbium Syracusas habet, in qua etiam cum hiberno conduntur serena, nullo non die sol est. Adde quod Arethusa fons in hac urbe est.

9 Eminet montibus Aetna et Eryce. Vulcano Aetna sacer est, Eryx Veneri. In Aetnae uertice hiatus duo sunt, crateres nominati, per quos eructatus erumpit uapor, praemisso prius fremitu, qui per aestuantes cauernarum latebras longo mugitu intra terrae uiscera diuoluitur, nec ante se flammarum globi attollunt quam interni strepitus antecedant. 10 [Mirum hoc est: nec illud minus quod in illa feruentis naturae peruicacia mixtas ignibus niues praefert, et licet uastis exundet incendiis, apicis canitie perpetua brumalem detinet faciem. 11 Ita inuicta in utroque uiolentia nec calor frigore mitigatur nec frigus calore dissoluitur.] 12 Laudant alios montes duos Nebroden et Neptunium. E Neptunio specula est in pelagus Tuscum et Adriaticum. Nebroden dammae et hinnulei gregatim peruagantur: inde Nebrodes.

13 Quidquid Sicilia gignit siue soli siue hominis ingenio, proximum est his quae optima iudicantur, nisi quod fetu terrae Centuripino croco uincitur. Hic primum inuenta comoedia; hic et cauillatio mimica in scaena stetit; hinc domo Archimedes qui iuxta siderum disciplinam machinarius commentor fuit; 14 hinc Lais illa quae eligere patriam maluit quam fateri. Gentem Cyclopum testantur uasti specus; Laestrygonum sedes adhuc sic uocantur. Ceres inde magistra sationis fructuariae. Hic ibidem campus Hennensis in floribus semper et omni uernus die; 15 quem propter est demersum foramen, qua Ditem patrem ad raptus Liberae exeuntem fama est lucem hausum. Inter Catinam et Syracusas certamen est de inlustrium fratrum memoria, quorum nomina sibi diuersae partes adoptant: si Catinenses audiamus, Anapius fuit et Amphinomus; si quod malunt Syracusae, Emantiam putabimus et Critonem; Catinensis tamen regio causam dedit facto. In quam se cum Aetnae incendia protulissent, iuuenes duo sublatos parentes euexerunt inter flammas inlaesi ignibus. Horum memoriam ita posteritas munerata est, ut sepulcri locus nominaretur campus piorum.

16 De Arethusa et Alpheo uerum est hactenus, quod conueniunt fons et amnis. Fluminum miracula abunde uaria sunt. Dianam qui ad Camerinam fluit si habitus inpudice hauserit, non coibunt in corpus unum latex uineus et latex aquae. 17 Apud Segestanos Helbesus in medio flumine subita exaestuatione feruet. Acidem, quamuis dimissum Aetna nullus frigore anteuertit. Himeraeum caelestes mutant plagae; amarus denique est, dum in aquilonem fluit, dulcis ubi ad meridiem flectitur.

18 Quanta in aquis, tanta nouitas in salinis. Salem Agrigentinum si igni iunxeris, dissoluitur ustione; cui si liquor aquae proximauerit, crepitat ueluti torreatur. Purpureum Aetna mittit, in Pachyno translucidus inuenitur. 19 Cetera salinarum metalla, quae sunt aut Agrigento aut Centuripis proximantia, funguntur cautium ministerio; nam illinc excuduntur signa ad facies hominum uel deorum. Thermitanis locis insula est harundinum ferax: hae accommodatissimae sunt in omnem sonum tibiarum, seu praecentorias facias, quarum locus est ad puluinaria praecinendi, siue uascas quae foraminum numeris praecentorias antecedunt, seu puellatorias quibus a sono clariore uocamen datur, siue gingrinas quae breuiores licet subtilioribus tamen modis insonant, aut miluinas quae in accentus exeunt acutissimos, aut Lydias quas et turarias dicunt, uel Corinthias uel Aegyptias aliasue a musicis per diuersas officiorum et nominum species separatas.

20 In Halesina regione fons alias quietus et tranquillus cum siletur, si insonent tibiae, exultabundus ad cantus eleuatur, et quasi miretur uocis dulcedinem, ultra margines intumescit. 21 Gelonium stagnum taetro odore abigit proximantes. Ibi et fontes duo, alter de quo si sterilis sumpserit fecundatur, alter quem si fecunda hauserit uertitur in sterilitatem. 22 Stagnum Petrensium serpentibus noxium est, homini salutare. In lacu Agrigentino oleum supernatat; hoc pingue haeret harundinum comis de assiduo uolutabro, e quarum capillamentis legitur unguentum medicum contra armentarios morbos.

23 Nec longe inde collis Vulcanius, in quo qui diuinae rei operantur ligna uitea super aras struunt nec ignis adponitur in hanc congeriem; cum prosicias intulerint, si adest deus, si sacrum probetur, sarmenta licet uiridia sponte concipiunt et nullo inflagrante halitu ab ipso numine fit accendium. 24 Ibi epulantes adludit flamma, quae flexuosis excessibus uagabunda quem contigerit non adurit nec aliud est quam imago nuntia perfecti rite uoti. Idem ager Agrigentinus eructat limosas scaturrigines et ut uenae fontium sufficiunt riuis subministrandis, ita in hac Siciliae parte solo numquam deficiente aeterna reiectatione terram terra euomit.

25 Achaten lapidem Sicilia primum dedit in Achatae fluminis ripis repertum, non uilem, cum ibi tantum inueniretur, quippe interscribentes eum uenae naturalibus sic notant formis, ut cum optimus est uarias praeferat rerum imagines. Vnde anulus Pyrrhi regis, qui aduersus Romanos bella gessit, non ignobilis famae fuit, cuius gemma achates erat, in quo nouem Musae cum insignibus suis singulae et Apollo tenens citharam uidebantur, non inpressis figuris sed ingenitis. Nunc diuersis locis paret. 26 Dat Creta quem curalliachaten uocant curallio similem, sed inlitum guttis auro micantibus et scorpionum ictibus resistentem. Dat India reddentem nunc nemorum nunc animalium facies, quem uidisse oculis fauet quique intra os receptus sedat sitim. 27 Sunt et qui usti redolent myrrhae odorem: haemachates sanguineis maculis inrubescit; sed qui maxime probantur uitream habent perspicuitatem, ut Cyprius: nam qui sunt facie cerea abundantes triuialiter negleguntur. Omnis ambitus huius insulae clauditur stadiorum tribus milibus.

VI.[recensere]

1 In freto Siculo Hephaestiae insulae uiginti quinque milibus passuum ab Italia absunt. Itali Vulcanias uocant, nam et ipsa natura soli ignea: per occulta commercia aut mutuantur Aetnae incendia aut subministrant. Hic dicta sedes deo ignium. Numero septem sunt. 2 Liparae nomen rex dedit Liparus, qui eam ante Aeolum rexit. Alteram Hieran uocauerunt; ea praecipue Vulcano sacrata est et plurimum colle eminentissimo nocte ardet. 3 Strongyle tertia, Aeoli domus, uergitur ad exortus solis minime angulosa, quae flammis liquidioribus differt a ceteris. Haec causa efficit, quod ex eius fumo potissimum incolae persentiscunt quinam flatus in triduo pertendant; quo factum, ut Aeolus rex uentorum crederetur. Ceteras Didymen Eriphusam Phoenicusam Euonymon quoniam similes sunt dictas habemus.

VII.[recensere]

1 Tertius Europae sinus incipit a Cerauniis montibus, desinit in Hellespontum. In eo apud Molossos, ubi Dodonaei Iouis templum, Talarus mons est, circa radices nobilis centum fontibus, ut Theopompo placet. 2 In Epiro fons est sacer, frigidus ultra omnes aquas et spectatae diuersitatis, nam ardentem si in eo demergas facem, extinguit; si procul ac sine igne ammoueas, suopte ingenio inflammat. 3 Dodone Tmaro celsa est. Delphi Cephiso flumine, Castalio fonte, Parnasi iugis celebres. Acarnania Aracyntho eminet. Hanc ab Aetolia Pindus diuidit, qui Acheloum parit cum primis Graeciae amnibus praeditum ueteri claritate; nec iniuria, cum inter calculos quibus ripae eius micant inueniatur galactites, 4 qui scrupulus ipse ater si teratur, reddit sucum album ad lactis saporem. Feminis nutrientibus inligatus fecundat ubera, subnexus paruulis largiusculos haustus facit saliuarum. Intra os receptus liquescit: cum soluitur, tamen memoriae bonum perimit. Quem post Nilum Achelous dat nec alter alius.

5 Propter oppidum Patras Scioessa locus nouem collium opacitate umbrosus et radiis solis ferme inuius nec aliam ob causam memorabilis. 6 In Laconia spiraculum est Taenaron; est et Taenaron promunturium aduersum Africae. In quo fanum Methymnaei Arionis, quem delphine eo aduectum imago testis est aerea ad effigiem casus et ueri operis expressa; praeterea tempus signatum: olympiade enim undetricesima, qua in certamine Siculo idem Arion uictor scribitur, id ipsum gestum probatur. 7 Est et oppidum Taenaron nobili uetustate; praeterea aliquot urbes, inter quas Leuctrae non obscurae iam pridem Lacedaemoniorum foedo exitu; 8 Amyclae silentio suo quondam pessum datae; Sparta insignis cum Pollucis et Castoris templo tum etiam Othryadis inlustris uiri titulis; Therapne unde primum cultus Dianae; Pitane quam Arcesilaus stoicus inde ortus prudentiae suae merito in lucem extulit; Anthia et Cardamyle. 9 Vbi quondam fuere Thyrae, nunc locus dicitur, in quo anno septimo decimo regni Romuli inter Laconas et Argiuos memorabile fuit bellum. Nam Taygeta mons et flumen Eurotas notiora sunt quam ut stilo egeant.

10 Inachus Achaiae amnis Argolicum secat tractum, quem rex Inachus a se nominauit, qui exordium Argiuae nobilitati primus dedit. Epidauro decus est Aesculapii sacellum, cui incubantes aegritudinum remedia capessunt de monitis somniorum. 11 Pallanteum Arcadiae quod Palatio nostro per Euandrum Arcada appellationem dederit, sat est admonere. In qua montes Cyllene et Lycaeus, Maenalus etiam diis alumnis inclaruerunt; inter quos nec Erymanthus in obscuro est. Inter flumina Erymanthus Erymantho monte demissus et Ladon ille Herculis *pugna, hic *Pane clara sunt.

12 Varro perhibet fontem in Arcadia esse cuius interimat haustus. In eadem parte de auibus hoc solum est non indignum relatu, quod cum aliis locis merula furua sit, circa Cyllenen candidissima est. 13 Nec lapidem spreuerimus quem Arcadia mittit: asbesto nomen est, ferri colore, qui accensus semel extingui nequitur.

14 In Megarensium sinum Isthmos exit, ludis quinquennalibus et delubro Neptuni inclitus; quos ludos eapropter institutos ferunt, quod sinibus quinque Peloponnesi orae alluuntur, a septentrione Ionio, ab occidente Siculo, a brumali *oriente Aegaeo, a solstitiali oriente Myrtoo, a meridie Cretico. Hoc spectaculum per Cypselum tyrannum intermissum Corinthii olympiade quadragesima nona sollemnitati pristinae reddiderunt. 15 Ceterum Peloponneson a Pelope regnatam nomen indicio est. Ea ut platani folium recessibus et prominentiis figurata diuortium facit inter Ionium et Aegaeum mare, quattuor non amplius milibus dispescens utrumque litus excursu tenui, quem Isthmon dicunt ob angustias.

16 Hinc Hellas incipit, quam proprie ueram habent Graeciam. Quae nunc Attice, Acte prius dicta; ibi Athenae. Cui urbi saxa Scironia propinqua sunt, porrecta sex milibus passuum, ob honorem ultoris Thesei et memoriam nobilis poenae sic nominata. 17 Ex istis rupibus Ino se cum Palaemone filio in profunda praecipitem iaculata auxit maris numina. 18 Nec Atticos montes partitim tacebimus. Est Icarius, est et *Brilessus, est Lycabettus et Aegialus; sed Hymetto meritissime ac iure tribuitur principatus, quod adprime florulentus eximio mellis sapore et externos omnes et suos uincit. 19 Callirhoen stupent fontem, nec ideo Cruneson fontem alterum nullae rei numerant. Atheniensibus iudicii locus Arios pagos. Marathon campus factus memorabilis opinione proelii cruentissimi. 20 Multae quidem insulae obiacent Atticae continenti, sed suburbanae ferme sunt Salamis Sunium Ceos Coos, quae, ut Varro testis est, suptilioris uestis amicula arte lanificae scientiae prima in ornatum feminarum dedit.

21 Boeotia Thebis enitet. Thebas condidit Amphion, non quod lyra saxa duxerit, neque enim par est ita gestum uideri, sed quod adfatus suauitate homines rupium incolas et incultis moribus rudes ad obsequii ciuilis pellexerit disciplinam. 22 Vrbs ista numinibus apud se ortis gloriatur, ut perhibent qui sacris carminibus Herculem et Liberum celebrant. Apud Thebas Helicon lucus est, Cithaeron saltus, amnis Ismenus, fontes Arethusa Oedipodia Psamathe Dirce, sed ante alios Aganippe et Hippucrene; 23 quos Cadmus litterarum primus repertor quoniam equestri exploratione deprehendisset, dum rimatur quaenam insideret loca, incensa est licentia poetarum, ut utrumque pariter disseminaretur, et quod aperti forent alitis equi ungula, et quod poti inspirationem facerent litterariam. 24 Euboea insula laterum obiectu efficit Aulidis portum, saeculis traditum Graiae coniurationis memoria. 25 Boeoti iidem sunt qui Leleges fuerunt; per quos defluens Cephisos amnis se in maria condit. 26 In hac continentia Opuntius sinus, Larisa oppidum, Delphi, Ramne quoque, in qua Amphiarai fanum et Phidiacae signum Dianae.

27 Varro opinatur duo in Boeotia esse flumina, natura licet separi, miraculo tamen non discrepante: quorum alterum si ouillum pecus debibat, pullum fieri coloris quod induerit, alterius haustu quaecumque uellerum fusca sint in candidum uerti. 28 Addit uideri ibi puteum pestilentem, cuius liquor mors est haurientibus. Perdices sane cum ubique liberae sint ut aues uniuersae, in Boeotia non sunt nec cum uolant sui iuris, sed in ipso aere quas transire non audeant metas habent; inde ultra notatos iam terminos numquam exeunt nec in Atticum solum transmeant. 29 Hoc Boeotiis proprium: nam quae communia sunt omnibus, generatim persequemur. Concinnantur a perdicibus nidi munitione sollerti; spineis enim fruticibus receptus suos uestiunt, ut animalia quae infestant arceantur asperis surculorum. Ouis stragulum puluis est, atque clanculo reuertuntur, ne indicium loci conuersatio frequens faciat. 30 Plerumque feminae transuehunt partus, ut mares fallant, qui eos saepissime adfligunt inpatientius adulantes. Dimicantur circa conubium uictosque credunt feminarum uice uenerem sustinere; ipsas libido sic agitat, ut si uentus a masculis flauerit fiant praegnantes odore. 31 Tunc si quis hominum ubi incubant propinquauit, egressae matres uenientibus sese sponte offerunt et simulata debilitate uel pedum uel alarum, quasi statim capi possint, gressus fingunt tardiores. Hoc mendacio inlicitant obuios et eludunt, quoad prouecti longius a nidis auocentur. 32 Nec in pullis studium segnius ad cauendum: cum uisos se persentiscunt, resupinati glebulas pedibus attollunt, quarum obtentu tam callide proteguntur, ut lateant deprehensi.

VIII.[recensere]

1 Thessalia eadem est et Haemonia, quam Homerus Argos *Pelasgicon nominat, ubi genitus est Hellen, a quo rege Hellenes nominati. Huius a tergo Pieria ad Macedoniam protenditur, quae deuicta sub Macedonum uenit iugum. 2 Multa ibi oppida, multa flumina. De oppidis egregia sunt Phthia, Larisa Thessala et Thebae, de amnibus Peneus, qui praeter Ossam Olympumque decurrens collibus dextra laeuaque molliter curuis nemorosis conuallibus Thessalica facit Tempe, undisque apertior Macedoniam ac Magnesiam interluens in Thermaeum sinum decidit.

3 Thessaliae sunt Pharsalici campi, in quibus ciuilium bellorum detonuerunt procellae. Ac ne in montes notos eamus, Pindum et Othryn agitent qui Lapitharum originem persequentur, Ossam quos Centaurorum stabulis immorari iuuat. 4 Pelium autem nuptiale conuiuium Thetidis atque Pelei in tantum notitiae optulit, ut taceri de eo magis mirum sit. 5 Nam Olympum ab Homero non per audaciam celebratum docent, quae in eo uisitantur. Primum excellenti uertice tantus attollitur, ut summa eius caelum accolae uocent. 6 Ara est in cacumine Ioui dicata, cuius altaribus si qua de extis inferuntur, nec difflantur uentosis spiritibus nec pluuiis diluuntur, sed uoluente anno cuiusmodi relicta fuerint, eiusmodi reperiuntur; et omnibus tempestatibus a corruptelis aurarum uindicatur quidquid ibi semel est deo consecratum.

7 In regione Magnesia Mothona oppidum est, quod cum obsideret Philippus Macedonis Magni pater, damnatus est oculo iactu sagittae, quam iecerat Aster oppidanus inscriptam suo nomine, loco uulneris, nomine quem petebat. Populum istum callere arte sagittaria credere possumus uel de Philocteta, quoniam Meliboea in hoc pede conputatur. Sed ne transeamus praesidium poetarum. Fons Libethrius et ipse Magnesiae est.

IX.[recensere]

1 Qui Edonii olim populi quaeque Mygdonia erat terra aut Pierium solum uel Emathium, nunc omne uniformi uocabulo Macedonica res est, et partitiones quae specialiter antea seiugabantur, Macedonum nomini contributae factae sunt corpus unum.

2 Igitur Macedoniam praecingit Thracius limes; meridiana Thessaliae Epirotae tenent; a uesperali plaga Dardani sunt et Illyrii; qua septemtrione tunditur Paeonia ac Pelagonia protegitur a Triballis. Montanis excessibus aquilonio frigori obiecta. 3 Inter ipsam et Thraciam Strymon amnis facit terminum, qui ab Haemi iugis inrigat. Verum ut sileam aut Rhodopen Mygdonum montem aut Athon classibus Persicis nauigatum continentique abscissum mille quingentorum passuum longitudine, simul de auri uenis et argenti, quae optimae in agris Macedonum et plurimae eruuntur, Orestidem dicam. 4 Populi sunt qui ut Orestae dicerentur inde coeptum. Mycenis profugus matricida cum abscessus longius destinasset, natum sibi in Emathia paruulum de Hermiona, quam in omnes casus sociam adsciuerat, hic mandauerat occulendum. 5 Adoleuit puer in spiritum regii sanguinis, nomen patris sui referens, occupatoque quidquid est quod procedit in Macedonicum sinum et Adriaticum salum, terram cui imperitauerat Orestidem dixit. 6 Admonet Phlegra, ubi antequam oppidum fieret rumor est militiam mundi dimicatam cum gigantibus, ut penitus persequamur quantis probationibus imperii indicia diuinae expeditionis in hoc saeculo perseuerauerint. 7 Illic si quando (ut accidit) nimbis torrentes excitantur et aucta aquarum pondera ruptis obicibus ualentius se in campos ruunt, eluuione ossa etiam nunc ferunt detegi ad instar quae sunt e corporibus humanis sed modo grandiora, quae ob enormem magnitudinem monstrosi exercitus iactant extitisse, idque adiuuatur argumento saxorum inmanium quibus oppugnandum impetitum caelum crediderunt.

8 Pergam ad residua quae in Thessaliam et Athamaniam contendunt. Sunt enim arrectiora quam usquam proceritas montana attolli ualet, nec est in terris omnibus quod merito ad istas eminentias comparetur, quippe quas solas diluuialis inruptio cum uniuersa obduceret umido situ, inaccessas reliquit. 9 Durant uestigia non languidae fidei quibus apparet hos locos superstites undosae tempestati fuisse; nam in latebrosis rupium cauaminibus quae fluctuum confligiis tunc adesa sunt, reduuiae conchyliorum resederunt et alia multa quae adfatim mari incito expuuntur, ita ut, sint licet facie mediterranea, appareant tamen specie litorali.

10 Nunc de incolis reddam. Emathius qui primus in Emathia occepit principatum, seu quia indago originis eius aeuo disperiit seu quia ita res est, genuinus terrae habetur. 11 Post hunc in Macedonis exortum Emathiae nomen perstitit; sed Macedo Deucalionis maternus nepos, qui solus cum domus suae familia morti publicae superfuerat, uertit uocamen Macedoniamque a se dixit. 12 Macedonem Caranus insequitur dux Peloponnesiae multitudinis, qui iuxta responsum dictum deo, ubi caprarium pecus resedisse aduerterat urbem condidit quam dixit Aegas, in qua sepeliri reges mos erat; nec alter excellentium uirorum bustis apud Macedonas priscos dabatur locus.

13 Succedit Carano Perdicca, secunda et uicesima olympiade, primus in Macedonia rex nominatus. Cui Alexander Amyntae filius diues habitus, nec inmerito; ita enim affluenter successus eius proficiebant, ut ante omnes Apollini Delphos, Ioui Elidem statuas aureas dono miserit. 14 Voluptati aurium indulgentissime deditus: sicut plurimos qui fidibus sciebant, dum uiuit, in usum oblectamenti donis tenuit liberalibus, inter quos et Pindarum lyricum. Ab hoc Archelaus regnum excepit, prudens rei bellicae, naualium etiam commentor proeliorum. 15 Hic Archelaus in tantum litterarum mire amator fuit, ut Euripidi tragico consiliorum summam concrederet; cuius suprema non contentus prosequi sumptu funeris, crinem tonsus est et maerorem quem animo conceperat uultu publicauit. 16 Idem Pythias et Olympiacas palmas quadrigis adeptus, Graeco potius animo quam regali gloriam illam prae se tulit.

17 Post Archelaum Macedonica res dissensione iactata in Amyntae regno stetit, cui tres liberi, sed Alexander patri succedit. Quo exempto, Perdiccae primo data copia amplissimae potestatis indupiscundae. Qui obiens hereditarium regnum fratri Philippo reliquit, quem captum oculo dextro apud Mothonam supra diximus; cuius debilitatis omen praecesserat: nam cum nuptias ageret, acciti tibicines carmen cyclopium quasi de colludio concinuisse traduntur. 18 Hic Philippus Magnum procreat, quamlibet Olympias Alexandri mater nobiliorem ei patrem adquirere adfectauerit, cum se coitu draconis consatam adfirmaret. Ita tamen et ipse egit ut deo genitus crederetur. Peragrauit orbem, rectoribus Aristotele et Callisthene usus, 19 subegit Asiam Armeniam Hiberiam Albaniam Cappadociam Syriam Aegyptum; Taurum Caucasumque transgressus est; Bactros domuit; Medis et Persis imperauit; cepit Indiam, emensus omnia quae Liber et Hercules accesserant. 20 Forma supra hominem augustiore, ceruice celsa, laetis oculis [inlustribus], malis ad gratiam rubescentibus, reliquis corporis non sine maiestate quadam decoris. Victor omnium uino et ira uictus: sicut morbo uinolentiae apud Babylonem humiliore quam uixerat fortuna exemptus est. 21 Post quem qui fuerunt magis ad segetem Romanae gloriae quam ad hereditatem tanti nominis ortos inuenimus.

22 Macedonia lapidem gignit quem paeanitem uocant. Hunc eundem et concipere et parere et parturientibus opitulari fama prodiga est. Circa Tiresiae sepulcrum plurimus inuenitur.

==X==.1 Nunc in Thraciam locus pergere et ad ualidissimas Europae gentes uela obuertere. Quas qui sedulo experiri uelint, non difficulter deprehendent Thracibus barbaris inesse contemptum uitae ex quadam naturali sapientiae disciplina. 2 Concordant omnes ad interitum uoluntarium, dum nonnulli eorum putant obeuntium animas reuerti, alii non extingui, sed beatas magis fieri. Apud plurimos luctuosa sunt puerperia, denique recens natum fletu parens excipit; 3 contrauersum laeta sunt funera, adeo ut exemptos gaudiis prosequantur. Vxorum numero se uiri iactant et honoris loco iudicant multiplex matrimonium. Quae feminae tenaces sunt pudicitiae, insiliunt defunctorum rogos coniugum et, quod maximum insigne ducunt castitatis, praecipites in flammas eunt. 4 Nupturae non parentum arbitrio transeunt ad maritos, sed quae prae aliis specie ualent subhastari uolunt et licentia taxationis admissa non moribus nubunt, sed praemiis; quas formae premit dedecus, dotibus emunt quibus coniungantur. 5 Vterque sexus epulantes focos ambiunt, herbarum quas habent semine ignibus superiacto, cuius nidore perculsi pro laetitia habent imitari ebrietatem sensibus sauciatis.

6 De ritu ista sunt, de locis et populis quae secuntur. Strymonem accolunt dextro latere Denseletae, Bessorum quoque multa nomina ad usque Mestum amnem, qui radices Pangaei circumfluit. 7 Hebrum Odrysarum solum fundit, qui fluuius excurrit inter Priantas Dolongos Thynos Corpilos aliosque barbaros; tangit et Ciconas. Deinde Haemus sex milibus passuum arduus, cuius auersa Moesi Getae Sarmatae Scythae et plurimae insidunt nationes. 8 Ponticum litus Sithonia gens obtinet, quae nato ibi Orpheo uate inter principes iudicatur; quem siue sacrorum siue cantuum secreta in Sperchiuo promunturio agitasse tradunt. Deinde stagnum Bistonium. 9 Nec longe regio Maronia, in qua Tirida oppidum fuit equorum Diomedis stabulum; sed cessit aeuo solumque turris uestigium adhuc durat.

10 Inde non procul urbs Abdera, quam Diomedis soror et condidit et a se sic uocauit, mox Democriti domus physici ac si uerum rimere, ideo nobilior. Hanc Abderam olympiade prima et tricesima senio conlapsam Clazomenii ex Asia ad maiorem faciem restitutam oblitteratis quae praecesserant nomini suo uindicauerunt.

11 Locum Doriscon inlustrem reddidit Xerxis aduentus, quod ibi recoluit militis sui numerum. Polydori tumulum ostendit *Aenus. in parte, quam Aroteres Scythae <tenuerunt>, celebrant quondam urbem Geraniam (Cathizon uocant barbari), unde a gruibus Pygmaeos ferunt pulsos. 12 Manifestum sane est in septemtrionalem plagam hieme grues frequentissimas conuolare. Nec piguerit meminisse quatenus expeditiones suas dirigant. Sub quodam militiae eunt signo, et ne pergentibus ad destinata uis flatuum renitatur, harenas deuorant sublatisque lapillulis ad moderatam grauitatem saburrantur. 13 Tunc contendunt in altissima, ut de excelsiori specula metentur quas petant terras. Fidens meatu praeit cateruas, uolatus desidiam castigat uoce quae cogit agmen, ea ubi obraucata est succedit alia. 14 Pontum transiturae angustias captant, et quidem eas (nam promptum est oculis deprehendere) quae inter Tauricam sunt et Paphlagoniam, id est inter Carambim et Criumetopon. Cum contra medium alueum aduentasse se sciunt, scrupulorum sarcina pedes liberant. 15 Ita nautae prodiderunt conpluti saepe ex illo casu imbre saxatili. Harenas non prius reuomunt quam securae sedis suae fuerint. Concors cura omnium pro fatigatis, adeo ut si qua defecerit congruant uniuersae lassatasque sustollant usque dum uires otio recuperentur. Nec in terra cura segnior. 16 Excubias nocte diuidunt ut exsomnis sit decima quaeque. Vigiles ponduscula digitis amplectuntur, quae si forte exciderint somnum coarguant. Quod cauendum erit clangor indicat. Aetatem in illis prodit color: nigrescunt senectute.

17 Veniamus ad promunturium Ceras Chryseon Byzantio oppido nobile, antea Lygos dictum, quod a Dyrrhachio abest septingentis undecim milibus passuum: tantum enim patet inter Hadriaticum mare et Propontidem. 18 In Ceniensi regione non longe Flauiopolim coloniam Bizye oppidum, quondam area Terei regis, inuisum hirundinibus et deinceps alitibus illis inaccessum, quamquam et Thebas, quod illa moenia saepius capta sint, negentur subire. 19 Nam inter cetera habere illas quiddam praescium inde noscitur, quod lapsura non petunt culmina et aspernantur peritura quoquo modo tecta. Minime certe a diris auibus impetuntur nec umquam praeda sunt ut sacrae. Cibos non sumunt resistentes, sed in aere capiunt escas et hauriunt.

20 Alter isthmos in Thracia est similibus angustiis et pari latitudine arti maris. Huius litora urbes utrimque secus ostentant. Propontidis oram insignit Pactye, Melanes sinum Cardia; quae quod in cordis faciem sita sit, dicta Cardia est. 21 Ille autem magnus Hellespontus stringitur in stadia septem, quibus ab Europa Asiaticam plagam uindicat. Hic quoque urbes duae: Abydos Asiae est, Sestos Europae. 22 Deinde contraria inter se promunturia: Mastusia Chersonesi, ubi finitur Europae sinus tertius, Sigeum Asiae, in quo tumulus est Cynossema dictus Hecubae sepulcrum et turris Protesilai delubro data. 23 Finibus Thraciae a septemtrione Hister obtenditur, ab oriente Pontus ac Propontis, a meridie Aegaeum mare.

XI.[recensere]

1 Inter Tenedum et Chium, qua Aegaeus sinus panditur, ab dextera Antandrum nauigantibus saxum est (hoc enim uerius quam insula meruit cognominari); 2 id quoniam uisentibus procul caprae simile creditur, quam Graeci aega nuncupant, Aegaeus sinus dictus. A Phalario Corcyrae promunturio ad nauis effigiem scopulus eminet, in quem transfiguratam Vlixis nauem crediderunt. Cytherae, quae a Malea abest quinque milibus passuum, Porphyris antea nomen fuit.

3 Pronius est Cretam dicere quam absoluere, in quo mari iaceat. Ita enim circumflui illius nomina Graeci permiscuerunt, ut dum aliis alia inferunt, paene oblimauerint uniuersa. Quanta potest tamen in designando operam locabimus, ne quid haereat sub ancipiti. 4 Inter ortum porrigitur et occasum tractu longissimo, hinc Graecia illinc Cyrenis obiacentibus. A septentrione Aegaeis et suis aestibus uerberatur, id est Creticis; ab austro Libycis undis perfunditur et Aegyptiis, non stipata C urbibus, sicut perhibent qui prodige lingua largiti sunt, sed magnis et ambitiosis oppidis, quorum principatus est penes Gortynam, Cydoneam, Cnoson, Therapnas, Cylisson. 5 Dosiades eam a Crete nympha Hesperidis filia, Anaximander a Crete rege Curetum, Crates Aeriam prius dictam, mox Curetum, nonnulli etiam a temperie caeli Macaronneson appellatam prodiderunt. Prima potuit remis et sagittis, prima litteris iura fixit. Pyrrhicho repertore equestres turmas prima docuit lasciuas uertigines implicare, ex qua disciplina bellicae rei usus datus. 6 Studium. musicum inde coeptum, cum Idaei dactyli modulos crepitu ac tinnitu aeris deprehensos in uersificum ordinem transtulissent. Albet iugis montium Dictynnaei et Cadisti, qui ita excandescunt, ut eminus nauigantes magis putent nubila. 7 Praeter ceteros Ida est qui ante solis ortum solem uidet. Varro in opere quod de litoralibus est etiam suis temporibus adfirmat sepulcrum Iouis ibi uisitatum.

8 Cretes Dianam religiosissime uenerantur, Britomartem gentiliter nominantes, quod sermone nostro sonat uirginem dulcem. Aedem numinis praeterquam nudus uestigia nullus licito ingreditur. Ea aedes ostentat manus Daedali.

9 Gortynam amnis Lenaeus praeterfluit, quo Europam tauri dorso Gortynii ferunt uectitatam. Iidem Gortynii et Adymnum colunt Europae fratrem: ita enim memorant. Videtur hic et occurrit, sed die iam uesperato augustiore se facie uisendum offerens. 10 Cnosii Mineruam ciuem deam numerant, primumque apud se fruges satas audacter cum Atticis contendunt.

11 Ager Creticus siluestrium caprarum copiosus est, ceruo eget. Lupos uulpes aliaque quadrupedum noxia nusquam educat. 12 Serpens nulla, larga uitis, mira soli indulgentia, arborarii prouentus abundantes; nam in huius tantum insulae parte repullulant caesae cupressi. Herba alimos dicitur: ea admorsa diurnam famem prohibet; proinde et haec Cretica est. 13 Phalangium araneae genus est; si nisum quaeras, nulla uis corporis, si potestatem, ictum hominem ueneno interficit. 14 Lapis quoque Idaeus dactylus dicitur insulae isti familiaris, coloris ferrei, humano pollici similis. Auem noctuam Creta non habet et si inuehatur, emoritur.

15 Carystos aquas calentes habet (Ellopias uocant) et carystias aues quae flammas inpune inuolant: carbasa etiam quae inter ignes ualent. Chalcis eadem habita est apud priscos, ut Callidemus auctor est, aere ibi primum reperto. 16 Titanas in ea antiquissime regnasse ostendunt ritus religionum: Briareo enim rem diuinam Carystii faciunt, sicut Aegaeoni Chalcidienses; nam omnis ferme Euboea Titanum fuit regnum.

17 Cycladas autumant inde dictas, quod licet spatiis longioribus a Delo proiectae, in orbem tamen circa Delum sitae sunt, et orbem cyclon Graii loquuntur. Chios Homeri tumulo ceteras antecedit.

18 Meminisse hoc loco par est post primum diluuium Ogygi temporibus notatum, cum nouem et amplius mensibus diem continua nox inumbrasset, Delon ante omnes terras radiis solis inluminatam, sortitamque ex eo nomen, quod prima reddita foret uisibus. Inter Ogygum sane et Deucalionem medium aeuum DC annis datur. 19 Eadem est Ortygia quae clarissima in Cycladum numero multifarie traditur; nunc Asteria a cultu Apollinis, nunc a uenatibus Lagia uel Cynetho, Pyrpile etiam, quoniam et ignitabula ibi et ignis inuenta sunt.

20 In hac primum uisae coturnices aues, quas ortygas Graeci uocant. Has easdem in Latonae tutela aestimant constitutas. Nec semper apparent: adueniendi habent tempora aestate depulsa. Cum maria tranant, impetus differunt et metu spatii longioris uires suas nutriunt tarditate. 21 Vbi terram persentiscunt, coeunt cateruatim, deinde globatae uehementius properant. Quae festinatio plerumque exitium portat nauigantibus: accidit enim noctibus ut uela incidant et praeponderatis sinibus alueos uergant. Austro numquam exeunt, nam metuunt uim flatus tumidioris. Plurimum se aquilonibus credunt, ut corpora pinguiuscula atque eo tarda facilius prouehat siccior et uehementior spiritus. 22 Ortygometra dicitur quae gregem ductitat: eam terrae proximantem accipiter speculatus rapit ac propterea opera est uniuersis, ut sollicitent ducem generis externi, per quam frustrentur prima discrimina. 23 Cibos gratissimos habent semina uenenorum, quam ob causam eas damnauere prudentium mensae. Solum hoc animal praeter hominem morbum patitur comitialem.

24 Euboea tam modico aestu diuidua est a Boeotiae continente, ut dubitandum sit an numerari inter insulas debeat; nam latae quam uocant terrae ponte iungitur et per fabricam breuissimae machinae aditur pede. Cenaeo promunturio uadit in septentrionem, duobus aliis in meridiem extenditur; 25 quorum Geraestos spectat Atticam, Caphereus prominet in Hellespontum. Vbi post Ilii excidium Argiuam classem uel Mineruae ira uel, quod certior prodit memoria, sidus Arcturi grauibus adfecit casibus.

26 Marmore Paros nobilis, Abdelo oppido frequentissima; prius tamen Minoia quam Paros dicta, nam subacta a Minoe, quoad in Creticis mansit legibus, Minoiam loquebantur. 27 Praeter marmor dat et sardam lapidem, qui marmore quidem praestat, inter gemmas uero uilissimus ducitur. 28 Naxon a Delo duodeuiginti milia passuum separant, in qua Strongyle oppidum; sed Naxos Dionysias quam Naxos prius dicta, uel quod hospita Libero patri uel quod fertilitate uitium uincat ceteras. 29 Sunt praeterea Cyclades plurimae, sed in supra dictis praecipuum est quod memoriae debeatur. 30 De Sporadibus est Icaros quae Icario mari nomen dedit. Haec inter Samum et Myconum procurrentibus saxis inhospita ac nullis sinibus portuosa ob inhumana litorum infamis est. Vult ergo Varro Icarum Cretem ibi interisse naufragio et de exitu hominis inpositum nomen loco. 31 Nam in Samo nihil nobilius quam Pythagoras ciuis, qui mox offensus fastu tyrannico relicta domo patria Bruto consule, qui reges urbe exegit, Italiam aduectus est.

32 Melos, quam Callimachus Memallida dixit, omnium insularum rotundissima, est iuxta Aeoliam. Nam Carpathus, a qua Carpathium sinum dicimus. Numquam ita caelum nubilum est ut in sole Rhodos non sit. Lemnii Vulcanum colunt, ideo in Lemno metropolis Hephaestia. 33 Praeterea oppidum Myrina, in cuius forum mons Athos in Macedonia umbram iacit. Quod non frustra inter miracula notauerunt, cum Athos a Lemno VI et LXXX milibus passuum separetur. Est sane Athos sublimis adeo, ut altior aestimetur quam unde imbres cadunt. Quae opinio in eo fidem concipit, quod in aris quas cacumine sustinet numquam cineres eluuntur nec quicquam ex aggeribus suis perdunt, sed quo relicti cumulo permanent. 34 In summo eo oppidum Acroton fuit, in quo dimidio longior quam in aliis terris incolentium aetas prorogabatur; ideo inde homines macrobios Graeci, nostri appellauere longaeuos.

XII.[recensere]

1 Quartus Europae sinus Hellesponto incipit, Maeotis ostio terminatur. Atque omnis haec latitudo, quae Europam Asiamque diuidit, in septem stadiorum angustias stringitur. 2 Hic est Hellespontus: hac Xerxes ponte nauibus facto permeauit. Tenuis deinde euripus porrigitur ad Asiae urbem Priapum, qua magnus Alexander potiundi orbis amore transcendit et potitus est. Inde diffusus aequore patentissimo rursus stringitur in Propontidem; mox in quingentos passus coartatur fitque Bosporos Thracius, qua Darius copias transportauit.

3 Haec profunda delphinas plurimos habent, in quibus causae miraculi multiformes. Ante omnia nihil uelocius habent maria, sic ut plerumque salientes transuolent uela nauium. Quoquo eant, coniuges euagantur. 4 Catulos edunt; decimus mensis maturum facit partum; lucinam aestiuus dies soluit; uberibus fetus alunt; teneros in faucibus receptant; inualidos aliquantisper prosecuntur. In tricesimum annum uiuunt, quod exploratum est in experimentum caudis amputatis. Ora non quo ceterae beluae loco habent sed ferme in uentribus. Contra naturam aquatilium soli linguas mouent. Aculeatae sunt pinnae dorsuales; 5 cum ira subiacet inhorrescunt; cum animi conquieuerint, quibusdam receptaculis operiuntur. Spirare eos in aquis negant et uitales auras nonnisi in aere supero recuperare. Pro uoce gemitus est similis humano. Certum habent uocabulum quo accepto uocantes secuntur: nam proprie simones nominantur. 6 Voces hominum aquilonis flatu celerius hauriunt; contra austro spirante auditus obstruuntur. Mulcentur musica, gaudent cantibus tibiarum, ubicumque symphonia est gregibus aduentant. 7 Diuo Augusto principe in Campania delphinem puer fragmentis panis primo inlexit, et in tantum consuetudo ualuit, ut alendum se etiam manui ipsius crederet. Mox cum profluxisset puerilis audacia, intra spatia eum Lucrini lacus uectitauit; unde effectum, ut a Baiano litore equitantem puerum Puteolos usque ueheret. 8 Hoc per annos plurimos tamdiu gestum, donec assiduo spectaculo desineret miraculum esse quod gerebatur. Sed ubi obiit puer, sub oculis publicis desiderio eius delphin interiit. Pigeret hoc adseuerare, ni Maecenatis et Fabiani multorumque praeterea esset litteris conprehensum. 9 In Africo mox litore apud Hipponem Diarrhytum delphin ab Hipponensibus pastus est tractandumque se praebuit, impositos quoque frequenter gestitauit. Nec populi tantum manibus acta res est; nam etiam pro consule Africae Flauianus ipse eum contigit, unguentis etiam delibuit; qua odoris nouitate obsopitus aliquantisper pro exanimi iactatus est multisque mensibus desciuit a solita conuersatione. 10 Apud Iasum urbem Babylonem puerum delphinus adamauit, quem dum post adsueta conludia recedentem inpatientius sequitur, harenis inuectus haesit. Alexander magnus amorem illum numinis fuisse interpretatus praefecit puerum Neptuni sacerdotio. 11 Iuxta eandem urbem, ut Hegesidemus auctor est, alium puerum Hermian nomine per maria similiter insidentem cum undosior fluctus necauisset, delphin ad terram reuexit et uelut fateretur reatum, paenitentiam suam morte multauit nec reuerti uoluit amplius in profunda. 12 Suppetunt et alia exempla, ut Arionem transeamus, cuius exitum annalium conprobauit fides. Ad haec si quando lasciuiunt noui fetus, a maioribus datur adultior custos, quo magistro discant eludere impetus incursantium beluarum; quamquam ibi praeter phocas rara belua est. 13 Plurimus thynnus in Ponto, nec alibi paene fetificant; nusquam enim citius adulescunt, scilicet ob aquas dulciores. Ingrediuntur ueris tempore, intrant dextero litore, laeuo exeunt; hoc inde accidere credunt quod dexteris oculis acutius cernant quam sinistris.

XIII.[recensere]

1 Hister Germanicis iugis oritur, effusus monte qui Rauracos Galliae aspectat. Sexaginta amnes in se recipit ferme omnes nauigabilis. Septem ostiis Pontum influit, quorum primum Peuce, secundum Naracustoma, tertium Calonstoma, quartum Pseudostoma; nam Borionstoma ac deinde Spilonstoma languidiora sunt ceteris, septimum uero pigrum ac palustri specie non habet quod amni comparetur. Priora quattuor ita magna sunt, ut per longitudinem quadraginta milium passuum non misceantur aequori dulcemque haustum incorrupto detineant sapore.

2 Per uniuersum Pontum fiber plurimus, quem alio uocabulo dicunt castorem. Lytris similis est, animal morsu potentissimum, adeo ut cum hominem inuaserit, conuentum dentium non prius laxet quam concrepuisse persenserit fracta ossa. Testiculi eius adpetuntur in usum medellarum; idcirco cum urgeri se intellegit, ne captus prosit, ipse geminos suos deuorat.

3 Mittit Pontus et gemmas quas a patria Ponticas dicimus genere diuerso: aliae aureas, aliae sanguineas habent stellas, et hae quidem inter sacras habentur; nam quae ostentationi potius quam usui deliguntur, non guttis aspersae sunt, sed longis colorum ductibus liniuntur.

XIV.[recensere]

1 Hypanis oritur inter Auchetas Scythicorum amnium princeps, purus et haustu saluberrimus, usque dum Callipidum terminis inferatur, ubi fons Exampaeus infamis est amara scaturrigine; qui Exampaeus liquido admixtus fluori amnem uitio suo uertit, adeo, ut dissimilis sibi in maria condatur. 2 Ita inter gentium opiniones fama de Hypane discordat: qui in principiis eum norunt, praedicant, qui in fine experti sunt, non iniuria execrantur.

XV.[recensere]

1 Apud Neuros nascitur Borysthenes flumen, in quo pisces egregii saporis et quibus ossa nulla sunt nec aliud quam cartilagines tenerrimae. 2 Verum Neuri, ut accepimus, *statis temporibus in lupos transfigurantur; deinde exacto spatio, quod huic sorti adtributum est, in pristinam faciem reuertuntur. 3 Populis istis deus Mars est; pro simulacris enses coluntur; homines uictimas habent. Ossibus adolent ignes focorum. Geloni ad hos proximant. De hostium cutibus et sibi indumenta faciunt et equis suis tegmina. Gelonis Agathyrsi conlimitantur, caerulo picti, fucatis in caerulum crinibus, nec hoc sine differentia: nam quanto quis anteit, tanto propensiore nota tinguitur, ut sit indicium humilitatis minus pingi.

4 Post Anthropophagi, quibus execrandi cibi sunt humana uiscera; quem morem impiae gentis adiacentium terrarum prodit tristissima solitudo, quas ob nefarium ritum finitimae nationes profugae reliquerunt. Ea causa est, ut usque ad mare quod Tabin uocant per longitudinem eius orae, quae aestiuo orienti obiacet, sine homine terra sit et inmensa deserta, quoad perueniatur ad Seras. 5 Chalybes et Dahae in parte Asiaticae Scythiae crudelitate ab inmanissimis nihil discrepant. At Albani in ora agentes, qui posteros se Iasonis credi uolunt, albo crine nascuntur, canitiem habent auspicium capillorum: ergo capitis color genti nomen dedit. Glauca oculis inest pupula: ideo nocte plus quam die cernunt.

6 Apud hos populos nati canes feris anteponuntur, frangunt tauros, leones premunt, detinent quicquid obiectum est; ex quibus causis meruerunt etiam annalibus tradi. 7 Legimus petenti Indiam Alexandro a rege Albaniae duos missos, quorum alter sues sibi et ursos oblatos usque eo spreuit, ut offensus degeneri praeda ignauo similis diu accubaret; quem per ignorantiam uelut inertem Alexander extingui imperauit. Alter uero monitu eorum qui donum prosecuti fuerant leonem missum necauit; mox uiso elephanto notabiliter exultans beluam primum astu fatigauit, deinde cum summo spectantium horrore terrae adflixit. Hoc genus canes crescunt ad formam amplissimam, terrificis latratibus ultra rugitus insonantes. 8 Haec sunt de canibus Albanis: reliqua communia uniuersis. Dominos aequaliter omnes canes diligunt, sicut exemplis patet. In Epiro denique domini percussorem in coetu agnitum latratu canis prodidit. Iaso Lycio interfecto canis ipsius aspernatus cibum inedia obiit. 9 Lysimachi regis canis flammae se iniecit accenso rogo domini et pariter igni absumptus est. Garamantum regem CC canes ab exilio reduxerunt proeliati aduersus resistentes. Colophonii et Castabalenses canibus in bella ductis primas acies instruebant. 10 Ap. Iunio P. Sicinio cos. damnatum dominum canis, cum abigi non posset, comitatus in carcerem, mox percussum ululatu prosecutus est; cumque ex miseratione populi Romani potestas ei cibi fieret, ad os defuncti escam tulit; ultimo deiectum in Tiberim cadauer adnatans sustentare conatus. 11 Canes soli nomina sua recognoscunt, itinerum meminerunt. Indi coitus tempore in saltibus religant canes feminas, ut cum his tigrides coeant, quarum ex primis conceptibus ob nimiam feritatem inutiles partus iudicant, itidem secundos, tertios educant. 12 Aegyptii canes e Nilo numquam nisi currentes lambitant, dum a crocodilis insidias cauent.

13 Inter Anthropophagos in Asiatica parte numerantur Essedones qui et ipsi nefandis funestantur inter se cibis. Essedonum mos est parentum funera prosequi cantibus et proximorum corrogatis coetibus corpora ipsa dentibus lancinare ac pecudum mixta carnibus dapes facere; capitum etiam ossa auro incincta in poculorum tradere ministerium.

14 Scythotauri pro hostiis caedunt aduenas. Nomades pabula secuntur. Georgi in Europa siti agros exercent. Asiatae perinde in Europa siti neque mirantur aliena neque sua diligunt. Satarchae usu auri argentique damnato in aeternum se a publica auaritia uindicarunt. 15 Scytharum interius habitantium asperior ritus est: specus incolunt; pocula non ut Essedones, sed de inimicorum capitibus moliuntur; amant proelia; interemptorum cruorem e uulneribus ipsis bibunt; numero caedium honor crescit, quarum expertem esse apud eos probrum est; 16 haustu mutui sanguinis foedus sanciunt non suo tantum more, sed Medorum quoque usurpata disciplina. Bello denique, quod gestum est olympiade nona et quadragesima, anno post Ilium captum sescentesimo quarto, inter Alyatten Lydum et Astyagen Mediae regem, hoc pacto firmata sunt iura pacis. 17 Colchorum urbem Dioscuriadem Amphitus et Cercius aurigae Castoris et Pollucis condiderunt, a quibus Heniochorum gens exorta est.

18 Vltra Sauromatas in Asia sitos, qui Mithridati latebram et quibus originem Medi dederunt, confines sunt Thali his nationibus quas ab oriente contingunt Caspii maris fauces; quae fauces mirum in modum maciantur imbribus, crescunt aestibus. 19 Heniochorum montes Araxen, Moschorum Phasidem fundunt. Sed Araxes breuibus interuallis ab Euphratis ortu caput tollit ac deinde in Caspium fertur mare. 20 Arimaspi circa Gesclithron positi uniocula gens est. Vltra hos et Riphaeum iugum regio est assiduis obsessa niuibus; Pterophoron dicunt, quippe casus continuantium pruinarum quiddam ibi exprimit simile pinnarum. 21 Damnata pars mundi et a rerum natura in nubem aeternae caliginis mersa ipsisque prorsus aquilonis conceptaculis rigentissima. Sola terrarum non nouit uices temporum nec de caelo aliud accipit quam hiemem sempiternam.

22 In Asiatica Scythia terrae sunt locupletes, inhabitabiles tamen; nam cum auro et gemmis affluant, grypes tenent uniuersa, alites ferocissimi et ultra omnem rabiem saeuientes. Quorum inmanitate obsistente ad uenas accessus rarus est, quippe uisos discerpunt, uelut geniti ad plectendam auaritiae temeritatem. 23 Arimaspi cum his dimicant ut intercipiant lapides, quorum non aspernabimur persequi qualitatem. Smaragdis hic locus patria est, quibus tertiam inter lapides dignitatem Theophrastus dedit; nam licet sint et Aegyptii et Calchedonii et Medici et Laconici, praecipuus est honos Scythicis. Nihil his iucundius, nihil utilius uident oculi. 24 In primis uirent ultra aquaticum gramen, ultra amnicas herbas; deinde obtutus fatigatos coloris reficiunt lenitate, nam uisus quos alterius gemmae fulgor retuderit smaragdi recreant. Nec aliam ob causam placuit, ut non sculperentur, ne offensum decus imaginum lacunis corrumperetur: quamquam qui uerus est difficulter uulneretur. 25 Probantur hoc pacto, si aspectus transmittant; si cum globosi sunt proxima sibi inficiant aere repercusso, aut cum concaui sunt inspectantium facies aemulentur; si neque umbra neque lucernis neque sole mutentur. Optimos tamen sortiuntur situs quibus planities resupina est et extenta. 26 Inueniuntur etesiis flantibus; tunc enim detecto solo facillime internitent; nam etesiae plurimum harenas mouent. Alii minus nobiles in commissuris saxorum uel in metallis aerariis apparent, quos chalcosmaragdos nuncupant. 27 Vitiosi eorum intrinsecus quasdam sordes habent, uel plumbo uel capillamentis uel etiam sali similes. Laudantur austeri. Sed mero uiridi proficiunt oleo, quamuis natura inbuantur. 28 Et cyaneus e Scythia est, optimus si caerulo coruscabit. Cuius gnari in marem et feminam genus diuidunt: feminis nitor purus est, mares punctillis ad gratiam interlucentibus auratilis puluiculus uariat.

29 Istic et crystallus, quem licet pars maior Europae et particula Asiae subministret, pretiosissimum tamen Scythia edit. Multus ad pocula destinatur, quamlibet nihil aliud quam frigidum pati possit. 30 Sexangulus inuenitur. Qui eligunt purissimum captant, ne quid rufum, ne nubilum uel spumis obsitum arceat perspicuitatem; tunc ne duritia iusto propensior obnoxium fragilitati magis faciat. 31 Putant glaciem coire et in crystallum corporari, sed frustra: nam si ita foret, nec Alabanda Asiae nec Cypros insula hanc materiam procrearent, quibus admodum calor iugis est. Liuia Augusti ad magnitudinem CL librarum inter Capitolina donaria crystallum dedicauit.

XVI.[recensere]

1 Fabulae erant Hyperborei et rumor irritus, si quae illine ad nos usque fluxerunt, temere forent credita; sed cum probissimi auctores et satis uero idonei sententias pares faciant, nullus falsum reformidet. De Hyperboreis rem loquemur. Incolunt pone Pterophoron, quem ultra aquilonem accipimus iacere. Gens beatissima. 2 Eam Asiae quidam magis quam Europae dederunt. Alii statuunt mediam inter utrumque solem, antipodum occidentem et nostrum renascentem; quod aspernatur ratio tam uasto mari duos orbes interfluente. Sunt igitur in Europa. 3 Apud quos mundi cardines esse credunt et extimos siderum ambitus, semenstrem lucem, auersum una tantum die solem; quamquam existant qui putent non cotidie ibi solem, ut nobis, sed uernali aequinoctio exoriri, autumnali occidere: ita sex mensibus infinitum diem, sex aliis continuam esse noctem. De caelo magna clementia: aurae spirant salubriter, nihil noxium flatus habent. Domus sunt nemora uel luci: in diem uictum arbores sumministrant. 4 Discordiam nesciunt, aegritudine non inquietantur, ad innocentiam omnibus aequale uotum. Mortem accersunt et uoluntario interitu castigant obeundi tarditatem; 5 quos satias uitae tenet, epulati delibutique de rupe nota praecipitem casum in maria destinant; hoc sepulturae genus optimum arbitrantur. Aiunt etiam solitos per uirgines probatissimas primitiua frugum Apollini Delio missitare; 6 uerum hae quoniam perfidia hospitum non inlibatae reuenissent, deuotionis quam peregre prosequebantur pontificium mox intra fines suos receperunt.

XVII.[recensere]

1 Altera in Asia gens est ad initium orientis aestiui, ubi deficiunt Riphaeorum montium iuga. Hyperboreis similes dicunt Arimphaeos. et ipsi gaudent frondentibus arbustorum: bacas edunt. Iuxta uiros ac feminas taedet crinium: uterque sexus comas tondent. Amant quietem, non amant laedere. 2 Sacri habentur attrectarique eos etiam a ferocissimis nationibus nefas ducitur. Quicumque periculum a suis metuit, si ad Arimphaeos transfugerit, tutus est, uelut asylo tegatur. 3 Vltra hos Cimmerii et gens Amazonum porrecta ad Caspium mare, quod dilapsum per Asiaticae plagae terga Scythicum inrumpit Oceanum.

4 Magnis deinde spatiis intercedentibus ostia Oxi fluminis Hyrcani habent, gens siluis aspera, copiosa inmanibus feris, feta tigribus. 5 Quod bestiarum genus insignes maculis notae et pernicitas memorabile reddiderunt. Fuluo nitent: hoc fuluum nigrantibus segmentis interundatum uarietate adprime decet. Pedum motum nescio uelocitas an peruicacia magis adiuuet. Nihil tam longum est quod non breui pene-trent: nihil adeo antecedit, ut non ilico adsequantur. 6 Ac maxime potentia earum probatur, cum maternis curis incitantur, cum catulorum insistunt raptoribus; succedant sibi equites licet et astu quantolibet amoliri praedam uelint, ni in praesidio maria fuerint, frustra est ausum omne. 7 Notantur frequentissime, si quando latrones suos renauigantes uident, in litore irrita rabie cernuari, uelut propriam tarditatem uoluntaria castigantes ruina; quamquam de fetu uniuerso uix unus queat subtrahi.

8 Pantherae quoque numerosae sunt in Hyrcania, minutis orbiculis superpictae, ita ut oculatis ex fuluo circulis uel caerula uel alba distinguatur tergi supellex. Tradunt odore earum et contemplatione armenta mire adfici atque ubi eas persentiscant properato conuenire nec terreri nisi sola oris toruitate; 9 quam ob causam pantherae absconditis capitibus quae corporis reliqua sunt spectanda praebent, ut greges stupidos in obtutum populentur secura uastatione. Sed Hyrcani, ut hominibus intemptatum nihil est, frequentius eas ueneno quam ferro necant. 10 Aconito carnes inlinunt atque ita per compita spargunt semitarum; quas ubi esae sunt, fauces angina obsidentur. Ideo gramini nomen pardalianchem dederunt. Sed pantherae aduersus hoc uirus excrementa humana deuorant et suopte ingenio pesti resistunt. Lenta illis uiuacitas, adeo ut eiectis interaneis mortem diu differant. 11 In his siluestribus et pardi sunt, secundum a pantheris genus, noti satis nec latius exequendi; quorum adulteris coitibus degenerantur partus leaenarum et leones quidem procreantur, sed ignobiles.

XVIII.[recensere]

1 Quoniam in Ponticis rebus sumus, non erit omittendum, unde mediterranea maria caput tollant. Existimant enim quidam sinus istos a Gaditano freto nasci, nec aliam esse originem quam eliquia inrumpentis Oceani; cuius spiritu peruadente apud aliquot mediterranea litora sicut in Italiae parte fieri accessus uel recessus. 2 Qui contrarium sentiunt, omnem illum fluorem aiunt a Ponticis faucibus inundare, idque fulciunt argumento non inani, quod aestus e Ponto profluus numquam reciprocetur.

XIX.[recensere]

1 Insula Apollonitarum octoginta milibus passuum abest a Bosphoro Thracio citra Histrum sita, ex qua M. Lucullus Apollinem Capitolinum nobis extulit. Ante Borysthenem Achillis insula est cum aede sacra, quam aedem nulla ingreditur ales; et quae forte aduolauerit, raptim fugam properat. 2 Oceanum septemtrionalem ex ea parte, qua a Propaniso amne Scythia adluitur, Hecataeus Amalcium appellat, quod gentis illius lingua significat congelatum. Philemon a Cimbris ad promunturium Rubeas Morimarusam dicit uocari, hoc est mortuum mare; ultra Rubeas quicquid est Cronium nominat.

3 Mare autem Caspium ex altero Ponti latere ultra Massagetas et Apalaeos Scythas esse in Asiatica plaga dulce Alexandro Magno probatum est, mox Pompeio Magno, qui bello Mithridatico, sicut commilito eius Varro tradit, ipsis haustibus periclitari fidem uoluit. 4 Id euenire produnt e numero fluminum, quorum tanta copia ibi confluit, ut naturam maris uertant. Non omiserim quod per idem tempus eidem Magno licuit ex India diebus octo ad Bactros usque ad Alierum flumen, quo influit Oxum amnem, peruenire, deinde mare Caspium, inde per Caspium ad Cyri amnis penetrare fluentum, qui Armeniae et Hiberiae fines interluit. 5 Itaque a Cyro diebus non amplius quinque itinere terreno subuectis nauibus ad alueum Phasidis pertendit; per cuius excursus in Pontum usque Indos aduehi liquido probatum est. 6 Auctor est Xenophon Lampsacenus a litore Scytharum in insulam Abalciam triduo nauigari; eius magnitudinem inmensam et paene similem continenti; nec longe Oeonas separari, quas qui habitent uiuant ouis auium marinarum et auenis uulgo nascentibus; 7 perinde alias propter constitutas aeque insulas, quarum Hippopodes indigenae humana usque ad uestigium forma in equinos pedes desinunt; 8 esse et Phanesiorum, quorum aures adeo in effusam magnitudinem dilatentur, ut reliqua uiscerum illis contegant nec amiculum aliud sit quam ut membris membra uestiant.

9 Antequam digrediamur a Scythia, religio est praeterire, quaenam peculiares sint ferae Scythiae. Cerui plurimi in hac terra; igitur ceruos persequemur. Mares generis huiusce cum statum tempus uenerem incitauit, saeuiunt rabie libidinis. 10 Feminae licet prius conserantur, non concipiunt ante Arcturi sidus. Nec qualibet partus suos educant. Teneros studio occulunt et absconditos inter profunda fruticum uel herbarum pedum uerbere castigant ad latendum. 11 Cum maturuit ad fugam robur, exercitio docent cursu et adsuescunt salire per abrupta. Acceptis canum latratibus secundo uento uias dirigunt, ut odor cum ipsis recedat. Mirantur sibilum, fistularum: rectis auribus acutissime audiunt, submissis nihil. Stupent omnia; propterea facilius obuios se praebent sagittantibus. 12 Si maria tranent, non aspectu petunt litora, sed olfactu; infirmos ponunt in ultimo et lassorum capita clunibus per uices sustinent. E cornibus quod dextrum fuerit efficacius est ad medellam; 13 si fugare angues gestias, utrum uelis ures, quae ustrina praeterea nidore uitium aperit ac detegit, si cui inest morbus comitialis. Pro aetate ramos augent. Id incrementum in sexennes perseuerat; deinceps numerosiora non possunt fieri cornua, possunt crassiora: 14 quae quidem castratis numquam crescunt nec tamen decidunt. 15 Dentes monstrant senectutem, cum aut pauci inueniuntur aut nulli. Serpentem hauriunt et spiritu narium extrahunt de latebris cauernarum. Dictamnum ipsi prodiderunt, dum eo pasti excutiunt accepta tela. 16 Herbam quoque quam cinarem uocant contra noxia edunt gramina. Aduersus uenena mirificum est innulei coagulum occisi in matris suae utero. Patuit numquam eos febrescere, quam ob causam confecta ex medullis ipsorum unguina sedant calores hominum languentium. 17 Legimus plurimos matutinis diebus ceruinam carnem degustare solitos sine febribus longaeuos fuisse; quod demum proderit si uno uulnere fuerint interempti. 18 Ad dinoscendam uiuacitatem Alexander Magnus torques plurimis ceruis innexuit, qui post annum centesimum capti necdum senii indicium praeferebant.

19 Eadem paene specie sunt quos tragelaphos dicunt, sed non alibi quam circa Phasidem apparent; tantum quod illi uillosos habent armos et menta promissis hirta barbis.

XX.[recensere]

1 Mons Saeuo ipse ingens nec Riphaeis minor collibus initium Germaniae facit. Inguaeones tenent, a quibus primis post Scythas nomen Germanicum consurgit. 2 Diues uirum terra, frequens populis numerosis et inmanibus. Extenditur inter Hercynium saltum et rupes Sarmatarum. Vbi incipit Danuuio, ubi desinit Rheno perfunditur. De internis eius partibus Alba Guthalus Vistla amnes latissimi praecipitant in Oceanum.

3 Saltus Hercynius aues gignit quarum pennae per obscurum emicant et interlucent, quamuis obtenta nox denset tenebras. Vnde homines loci illius plerumque nocturnos excursus sic destinant, ut illis utantur ad praesidium itineris dirigendi, praeiactisque per opaca callium rationem uiae moderentur indicio plumarum refulgentium. 4 In hoc tractu sane et in omni septentrionis plaga uisontes frequentissimi, qui bouis feri similes, saetosi colla, iubas horridi, ultra tauros pernicitate, capti adsuescere manu nesciunt. 5 Sunt et uri, quos inperitum uulgus uocat bubalos, cum bubali paene ad ceruinam faciem in Africa procreentur. Istis porro quos uros dicimus taurina cornua in tantum modum protenduntur, ut dempta ob insignem capacitatem inter regias mensas potuum gerula fiant. 6 Est et alce mulis comparanda, adeo propenso labro superiore, ut nisi recedens in posteriora uestigia pasci non queat. 7 Gangauia insula e regione Germaniae mittit animal quale alce, sed cuius suffragines ut elephantis flecti nequeunt; propterea non cubat, cum dormiendum est, tamen somnulentam arbor sustinet, quae prope casuram secatur, ut fera dum adsuetis fulmentis innititur faciat ruinam. Ita capitur: alioqui difficile est eam mancipari, nam in illo rigore poplitum inconprehensibili fuga pollet. 8 De Germanicis insulis Gangauia maxima est, sed nihil in ea magnum praeter ipsam.

9 Nam Glaesaria dat crystallum, dat et sucinum: quod sucinum Germani gentiliter uocant glaesum. Qualitas materiae istius summatim antea Germanico autem Caesare omnes Germaniae oras scrutante conperta: arbor est pinei generis, cuius mediale autumni tempore sucino lacrimat. Sucum esse arboris de nominis capessas qualitate; pinum uero, unde sit gignitum, si usseris, odor indicabit. Pretium operae est scire longius, ne Padanae siluae credantur lapidem fleuisse. 10 Hanc speciem in Illyricum barbari intulerunt; quae cum per Pannonica commercia usu ad Transpadanos homines foret deuoluta, quod ibi primum nostri uiderant, ibi etiam natam putauerunt. 11 Munere Neronis principis adparatus omnis sucino inornatus est: nec difficulter, cum per idem tempus tredecim milia librarum rex Germaniae donum ei miserit. 12 Rude primum nascitur et corticosum, deinde incoctum adipe lactentis suis expolitur ad quem uidemus nitorem. 13 Pro facie habet nomina: melleum dicitur et Falernum, utrumque de similitudine aut uini aut utique mellis. In aperto est quod rapiat folia, quod trahat paleas; quod uero medeatur multis uitalium incommodis, medentium docuit disciplina. Et India habet sucinum, sed Germania plurimum optimumque. Quoniam ad insulam Glaesariam ueneramus, a sucino coeptum.

14 Nam in Germaniae continentibus gallaica reperitur, quam gemmam Arabicis anteponunt: uincit enim gratia. Arabes quidem dicunt non alibi eam deprehendi quam in nidis auium quas melancoryphos uocant; quod nullus recepit, cum apud Germaniae populos quamuis rara in saxis tamen appareat. Honore et pretio ad smaragdos uiret pallidum. Nihil iucundius aurum decet. 15 Cerauniorum porro genera diuersa sunt. Germanicum candidum est: splendet tamen caerulo et si sub diuo habeas, fulgorem rapit siderum.

XXI.[recensere]

1 Galliae inter Rhenum et Pyrenaeum, item inter Oceanum et montes Cebennam ac Iuris porriguntur, praepinguibus glebis accommodae prouentibus fructuariis, pleraeque consitae uitibus et arbustis, omni ad usum animantium fetu beatissimae, riguae aquis fluminum et fontium, sed fontaneis interdum sacris et uaporantibus. Infamantur ritu incolarum, qui ut aiunt (ueri enim periculum non ad me recipio) iniuria religionis humanis litant hostiis. Ex isto sinu quoquo orbis uelis exeas: in Hispanias et in Italiam terra marique, in Africam mari tantum; 2 si Thracia sit petenda, excipit ager Raeticus optimus et ferax, inde Noricus frigidus et parcius fructuosus, 3 tum Pannonia uiro fortis et solo laeta, deinde Moesiae, quas maiores nostri iure Cereris horreum nominabant. 4 In quarum parte quae Pontica est apparet herba, qua inficitur oleum quod uocant Medicum: hoc ad incendium excitatum si obruere aqua gestias, ardet magis nec alio sopitur quam iactu pulueris.

XXII.[recensere]

1 Finis erat orbis ora Gallici litoris, nisi Brittania insula non qualibet amplitudine nomen paene orbis alterius mereretur: octingenta enim et amplius milia passuum longa detinet, ita ut eam in Calidonicum usque angulum metiamur. In quo recessu Vlixem Calidoniae adpulsum manifestat ara Graecis litteris scripta [uotum].

2 Multis insulis nec ignobilis circumdatur. Quarum Hibernia ei proximat magnitudine, inhumana incolarum ritu aspero, alias ita pabulosa, ut pecua, nisi interdum a pastibus arceantur, ad periculum agat satias. 3 Illic nullus anguis, auis rara, gens inhospita et bellicosa. Sanguine interemptorum hausto prius uictores uultus suos oblinunt. Fas ac nefas eodem loco ducunt. 4 Apis nusquam: aduectum inde puluerem seu lapillos si quis sparserit inter aluearia, examina fauos deserent. 5 Sed mare quod inter hanc et Brittaniam interluit undosum inquietumque toto in anno nonnisi pauculis diebus est nauigabile 6 idque in centum uiginti milia passuum latitudinis diffundi qui fidem ad uerum ratiocinati sunt aestimarunt. 7 Siluram quoque insulam ab ora quam gens Brittana Dumnonii tenent turbidum fretum distinguit. Cuius homines etiamnunc custodiunt morem uetustum: nummum refutant; dant res et accipiunt; mutationibus necessaria potius quam pretiis parant; deos percolunt; scientiam futurorum pariter uiri ac feminae ostentant. 8 At Tanatus insula adspiratur freto Gallico, a Brittaniae continente aestuario tenui separata, felix frumentariis campis et gleba uberi, nec tantum sibi uerum et aliis salubris locis; nam cum ipsa nullo serpatur angue, asportata inde terra quoquo gentium inuecta sit angues necat.

9 Multae et aliae circa Brittaniam insulae, e quibus Thyle ultima, in qua aestiuo solstitio sole de cancri sidere faciente transitum nox nulla: brumali solstitio perinde nullus dies. Vltra Thylen accipimus pigrum et concretum mare.

10 Circuitus Brittaniae quadragies octies septuaginta quinque milia sunt. In quo spatio magna et multa flumina, fontes calidi opiparo exculti apparatu ad usus mortalium; quibus fontibus praesul est Mineruae numen, in cuius aede perpetui ignes numquam canescunt in fauillas, sed ubi ignis tabuit uertit in globos saxeos. 11 Praeterea, ut taceam metallorum largam uariamque copiam quibus Brittaniae solum undique generum pollet uenis locupletibus, gagates hic plurimus optimusque est lapis: si decorem requiras, nigrogemmeus; si naturam, aqua ardet, oleo restinguitur; si potestatem, attritu calefactus adplicita detinet atque sucinum. 12 Regionem partim tenent barbari, quibus per artifices plagarum figuras iam inde a pueris uariae animalium effigies incorporantur, inscriptisque uisceribus hominis incremento pigmenti notae crescunt; nec quicquam mage patientiae loco nationes ferae ducunt, quam ut per memores cicatrices plurimum fuci artus bibant.

XXIII.[recensere]

1 Reuersos ad continentem res Hispanienses uocant. Terrarum plaga conparanda optimis, nulli posthabenda frugis et soli copia, siue uinearum prouentus respicere siue arborarios uelis. 2 Omni materia affluit, quaecumque aut pretio ambitiosa est aut usu necessaria. argentum uel aurum requiras, habet; ferrariis numquam defecit; non cedit uitibus, uincit olea. 3 Diuidua est prouinciis tribus, secundo Punico bello nostra facta. Nihil in ea otiosum, nihil sterile: quicquid cuiuscumque modi negat messem, uiget pabulis; etiam quae arida sunt, ab sterilitate rudentum materias nauticis subministrant. Non coquunt ibi sales, sed effodiunt. 4 Depurgant in minium nitellas pulueris. Fucant uellera, ut ad ruborem merum depotent cocci uenenum.

5 In Lusitania promunturium est quod Artabrum alii, alii Olisiponense dicunt. Hoc caelum terras maria distinguit, terris Hispaniae latus finit; caelum et maria hoc modo diuidit, quod a circuitu eius incipiunt Oceanus Gallicus et frons septentrionalis, Oceano Atlantico et occasu terminatis. 6 Ibi oppidum Olisipone Vlixi conditum, ibi Tagus flumen. Tagum ob harenas auriferas ceteris praetulerunt. 7 In proximis Olisiponis equae lasciuiunt mira fecunditate; nam aspiratae fauonii uento concipiunt et sitientes uiros aurarum spiritu maritantur. 8 Hiberus amnis toti Hispaniae nomen dedit, Baetis prouinciae, uterque nobilis. Carthaginem apud Hiberos, quae mox colonia facta est, Poeni condiderunt, Tarraconem Scipiones; ideo caput est prouinciae Tarraconensis.

9 Lusitanum litus floret gemma ceraunio plurimum, quod etiam Indicis praeferunt; huius ceraunii color est e pyropo; qualitas igni probatur; quem si sine detrimento sui perferat, aduersum uim fulgurum creditur opitulari.

10 Cassiterides insulae spectant aduersum Celtiberiae latus, plumbi fertiles, et tres Fortunatae, e quibus solum uocabulum signandum fuit. 11 Ebusus quae a Dianio abest septingenta stadia, serpentem non habet, utpote cuius terra serpentes fuget. Colubraria quae Sucronem uersus est feta est anguibus. 12 Bocchoris regnum Baleares fuerunt, usque ad euersionem frugum cuniculis animalibus quondam copiosae. In capite Baeticae, ubi extremus est noti orbis terminus, insula continenti septingentis pedibus separatur, quam Tyrii a Rubro profecti mari Erythream, Poeni lingua sua Gadir, id est saepem nominauerunt. In hac Geryonem aeuum agitauisse plurimis monumentis probatur, tametsi quidam putent Herculem boues ex alia insula abduxisse, quae Lusitaniam contuetur.

13 Sed Gaditanum fretum, a Gadibus dictum, Atlanticos aestus in nostrum mare discidio inmittit orbis. Nam Oceanus, quem Graii sic nominant de celeritate, ab occasu solis inrumpens laeuo latere Europam radit, Africam dextero, scissisque Calpe et Abinna montibus quos dicunt columnas Herculis, inter Mauros funditur et Hispaniam; 14 ac freto isti, cuius quindecim milia passuum efficit longitudo, latitudo uix septem, quodam ostio aperit limen interni aequoris, mixtus mediterraneis sinibus, quos ad usque orientem propellit. Horum qui Hispanias perfundit Hibericus fertur et Balearicus; qui Narbonensem prouinciam Gallicus; mox Ligusticus; ab eo ad Siciliam Tuscus, quem Graeci Ionium uel Tyrrhenum, Itali inferum uocitant; a Sicilia Cretam usque Siculus; 15 inde Creticus, qui in Pamphyliam et Aegyptum pertendit; quae aquarum moles torto in septentrionem prius latere, anfractibus magnis iuxta Graecias et Hillyricum per Hellespontum in angustias stringitur Propontidis; quae Propontis Europam Asiamque discriminans ad Maeotidem peruenit. 16 Causas nominum non uniformis dedit ratio. Asiaticum et Phoenicum a prouinciis dictum, ab insulis Carpathium Aegaeum Icarium Balearicum Cypricum; a gentibus Ausonium Dalmaticum Ligusticum Tuscum; ab oppidis Adriaticum Argolicum Corinthium Tyrium; a casibus hominum Myrteum uel Hellespontum; a memoria regis Ionium; a bouis transitu uel angustiis etiam meatibus boum peruiis Bosporos; a moribus accolarum Euxinus, Axinos ante appellatus; ab ordine fluenti Propontis. Aegyptium pelagus Asiae datur, Gallicum Europae, Africum Libyae; his ut quaeque proxima sunt uenerunt in partes partium. 17 Haec in gremiis terrarum. Oras autem extimas Oceanus amplectitur, qui a litoribus suis Arabicus Persicus Indicus Eous Sericus Hyrcanus Caspius Scythicus Germanicus Gallicus Atlanticus Libycus Aegyptius dicitur. 18 Cuius accessus incrementa circa litora Indiae uehementissime proruunt maximosque ibi exitus faciunt, siue quod *suspensius sustollatur ui caloris, seu quod in ea parte orbis et fontium et fluminum copia sit effusior. 19 Dubitatur etiamnunc quibus ex causis intumescat uel quatenus, cum superfluus sibi fuerit, rursus in se residat. Nec in obscuro est plura pro ingeniis disserentium potius quam pro ueritatis fide expressa. Sed omisso ancipiti concurrentium quaestionum has opiniones probatissimas inuenimus. 20 Physici aiunt mundum animal esse eumque ex uariis elementorum corporibus conglobatum moueri spiritu regente; quae utraque diffusa per membra omnia aeternae molis uigorem exerceant. 21 Sicut ergo in corporibus nostris commercia sunt spiritalia, ita in profundis Oceani nares quasdam mundi constitutas, per quas emissi anhelitus uel reducti modo efflent maria, modo reuocent. 22 At hi qui siderum sequuntur disciplinam contendunt meatus istos commoueri lunae cursibus, adeo ut sic uicissitudines inter maciem aquarum et plenitudinem respiciant ad auctus eius uel eliquia. Neque eodem semper tempore, sed prout illa aut mergatur aut surgat uariant se alternantes recursus.

XXIV.[recensere]

1 De Hispania excursus in Libyam; nam Baelone progressos, quod Baeticae oppidum est, ultra interiacens fretum trium et triginta milium passuum Tingi excipit, Mauretaniae nunc colonia, sed cuius Antaeus primus auctor est. 2 Porro quod in illo ambitu Aegyptium finitur pelagus et Libycum incipit, placuit ut Africam Libyam diceremus. Quidam tamen Libyam a Libya Epaphi filia, Africam autem ab Afro Libyis Hereulis filio potius dictam receperunt. 3 Lix quoque colonia in eodem tractu constituta est, ubi Antaei regia, qui implicandis explicandisque nexibus humi melius sciens, uelut genitus matre terra, ibidem Herculi uictus est. 4 Nam de hortis Hesperidum et peruigili dracone, ne famae licentia uulneretur fides, ratio haec est. Flexuoso meatu aestuarium e mari fertur adeo sinuosis lateribus tortuosum, ut uisentibus procul lapsus angueos fracta uertigine mentiatur; 5 itaque quod hortos appellauere circumdat, unde pomorum custodes interpretantes struxerunt iter ad mendacium fabulandi. Sed haec insula, insinuata sinibus aluei recurrentis et in quibusdam aequoris spiris sita, praeter arbores oleastri similes et aram sacram Herculi aliud nihil praefert quo propaget uetustatis memoriam. 6 Verum ultra frutices aureos et metalla frondentia illud magis mirum, quod solum inferiore licet libra depressum numquam accessu freti superlabitur, sed obstaculo naturalis repaguli in ipsis marginibus haeret unda et intimis orarum superciliis sponte fluctus ingrui resistuntur; spectando nimirum ingenio loci planities manet sicca, quamuis prona aequora superueniant. 7 Sala oppidum imminet Salae flumini. Ab hoc per Autolorum gentem iter est in Atlanticas solitudines. 8 Atlas mons e media harenarum consurgit uastitate et eductus in uiciniam lunaris circuli ultra nubila caput condit; qua ad Oceanum extenditur, cui a se nomen dedit, manat fontibus, nemoribus inhorrescit, rupibus asperatur, squalet ieiunio, humo nuda nec herbida; qua Africam contra uersus est, felix nascentibus sponte frugibus, arboribus proceris opacissimus, quarum odor grauis, comae cupressi similes uestiuntur lanugine sericis uelleribus nihilo uiliore. 9 In eo latere et herba euphorbea copiosa, cuius sucus ad oculariam proficit claritatem nec mediocriter percellit uim uenenorum. 10 Vertex semper niualis. Saltus eius quadrupedes ac serpentes ferae et cum his elephanti occupauerunt. Silet per diem uniuersus nec sine horrore secretus est, lucet nocturnis ignibus, choris Aegipanum undique personatur; audiuntur et cantus tibiarum et tinnitus cymbalorum per oram maritimam. 11 A Lixo abest quinque et ducentis milibus passuum, Lix a Gaditano freto centum duodecim milibus. Habitatus ante, ut indicat loci facies quondam cultu exercita, in qua usque adhuc uitis et palmae extat uestigium. 12 Apex Perseo et Herculi peruius, ceteris inaccessus: ita fidem ararum inscriptio palam facit. Qua spectat occasum, inter ipsum et flumen Anatim per quadringenta nonaginta sex milia passuum infames bestiis siluae obsident. 13 Amnes circa eum non tacendi, qui licet separentur interuallis amplioribus, transierunt tamen in quoddam Atlantici nominis ministerium, 14 Asana marino haustu: Bambotum crocodillis et hippopotamis refertum *ultraque adhuc amnis qui atro colore exit per intimas et exustas solitudines, quae torrente perpetuo et sole nimio plus quam ignito numquam ab aestu uindicantur. 15 Haec de Atlante, quem Mauri Addirim nominant, et *Hannonis Punici libri et nostri annales prodiderunt, Iuba etiam Ptotemaei filius qui utriusque Mauretaniae regno potitus est. Suetonius quoque Paulinus summam huic cognitioni inposuit manum, qui ultra Atlantem primus et paene solus Romana signa circumtulit.

XXV.[recensere]

1 E prouinciis Mauretaniis Tingitana, quae solstitiali plagae obuia est quaeque porrigitur ad internum mare, exurgit montibus septem, qui a similitudine fratres appellati freto imminent. 2 Hi montes elephantis frequentissimi sunt. Monent a principio hoc animantium genus dicere. Igitur elephanti iuxta sensum humanum intellectus habent, memoria pollent, siderum seruant disciplinam. Luna nitescente gregatim amnes petunt, mox perspersi liquore solis exortum motibus quibus possunt salutant, deinde in saltus reuertuntur. 3 Duo eorum genera sunt: nobiliores indicat magnitudo, minores nothos dicunt. Candore dentium intellegitur iuuenta; quorum alter semper in ministerio est, alteri parcitur, ne hebetatus assiduo repercussu minus uigeat si fuerit dimicandum. 4 Cum uenatu premuntur, pariter affligunt utrosque, ut damnato ebore non requirantur; hanc enim sibi causam periculi inesse sentiunt. Oberrant agminatim; natu maximus ducit agmen, aetate proximus cogit [sequentes]. 5 Flumen transituri minimos antemittunt, ne maiores ingressu alueum atterant et profundos gurgites depressis uadis faciant. Venerem ante annos decem feminae, ante quinque mares nesciunt. Biennio coeunt quinis nec amplius in anno diebus, non prius ad gregarium numerum reuersuri quam uiuis aquis abluantur. 6 Propter feminas numquam dimicant: nulla enim nouerunt adulteria. Inest illis clementiae bonum; quippe si per deserta uagabundum hominem forte uiderint, ductus usque ad notas uias praebent; uel si confertis pecoribus occursitent, itinera sibi blanda et placida manu faciunt, ne quod obuium animal interimant conflictu fortuito. 7 Si quando pugnatur, non mediocrem habent curam sauciorum; nam fessos uulneratosque in medium receptant. Cum captiuitate uenerint in manus hominum, mansuescunt hausto hordei suco. 8 Maria transmeaturi in naues non prius subeunt quam de reditu illis sacramentum luatur. Indicos elephantos Mauretani timent et quasi paruitatis suae conscii aspernantur ab his uideri. Non annis decem, ut uulgus, sed biennio, ut Aristoteles definit, utero grauescunt, nec amplius quam semel gignunt, nec plures quam singulos. 9 Viuunt in annos trecentos. Inpatientissimi frigoris. Truncos edunt, lapides hauriunt, gratissimas in cibatu habent palmas. Odorem muris uel maxime fugiunt; pabula etiam quae a musculis contacta sint recusant. 10 Si quis casu chamaeleontem deuorauerit, uermem elephantis ueneficum, oleastro sumpto pesti medetur. Durissimum dorso tergus est, uentri mollius. Setarum hirsutiae nullae. Inter hos et dracones iugis discordia. 11 Denique insidiae hoc astu praeparantur: serpentes propter semitas delitescunt, per quas elephanti assuetis callibus euagantur; atque ita praetermissis prioribus postremos adoriuntur, ne qui antecesserunt queant opitulari; primumque pedes nodis ligant, ut laqueatis cruribus inpediant gradiendi facultatem; 12 nam elephanti, nisi praeuenti hac spirarum mora, uel arboribus se uel saxis applicant, ut pondere nitibundo attritos necent angues. 13 Dimicationis praecipua causa est, quod elephantis ut aiunt frigidior inest sanguis et ob id a draconibus auidissime torrente captantur aestu. Quam ob rem numquam inuadunt nisi potu grauatos, ut uenis propensius inrigatis maiorem sumant de oppressis satietatem. 14 Nec aliud magis quam oculos petunt, quos solos expugnabiles sciunt, uel interiora aurium, quod is tantum locus defendi non potest promoscide. Itaque cum ebiberint sanguinem, dum ruunt beluae, dracones obruuntur. 15 Sic utrimque fusus cruor terram imbuit fitque pigmentum quicquid soli tinxerit, quod cinnabari uocant. Elephantos Italia anno urbis conditae quadringentesimo septuagesimo secundo in Lucanis primum bello Epirotico uidit et boues Lucas inde dixit.

16 Caesariensi colonia Caesarea inest a diuo Claudio deducta, Bocchi prius regia, postmodum Iubae indulgentia p. R. dono data. Inest et oppidum Siga, quod habitatum Syphaci fuit. 17 Nec ab Icosio taciti recedemus: Hercule enim illa transeunte uiginti qui a comitatu eius desciuerant locum deligunt, iaciunt moenia; ac ne quis inposito a se nomine priuatim gloriaretur, de condentium numero urbi nomen datum.

XXVI.[recensere]

1 Quod est a flumine Amsiga Numidiae datur. Huius incolae quamdiu errarunt pabulationibus uagabundis, Nomades dicti sunt. Vrbes in ea plurimae nobilesque, sed Cirta eminet; dein Chulli purpurario fuco Tyriis uelleribus comparata. 2 Omnis haec regio finibus in Zeugitanum limitem desinit. Qua parte siluestris est, feras educat, qua iugis ardua, equos alit. Eximio etiam marmore praedicatur.

3 Numidici ursi ceteris praestant rabie dumtaxat et uillis profundioribus; nam genitura par est quoque loco genitis. Eam protinus dixero. Coeunt non itidem quo quadrupedes aliae, sed apti amplexibus mutuis uelut humanis coniugationibus copulantur. 4 Desiderium ueneris hiems suscitat. Secreti honore reuerentur mares grauidas et in iisdem licet foueis, partitis tamen per scrobes secubationibus diuiduntur. Lucinae illis properatius tempus est; quippe uterum trigesimus dies liberat. Vnde euenit, ut praecipitata fecunditas informes creet partus: 5 carnes pauxillulas edunt, quibus color candidus, oculi nulli et de festina inmaturitate tantum rudis sanies, exceptis unguium lineamentis. Has lambendo sensim figurant et interdum adpectoratas fouent, ut assiduo incubitu calefactae animalem trahant spiritum. 6 Interea cibus nullus. sane diebus primis quattuordecim matres in somnum ita concidunt, ut nec uulneribus excitari queant. Enixae quaternis latent mensibus; mox egressae in diem liberum tantam patiuntur insolentiam lucis, ut putes obsitas caecitate. 7 Inualidum ursis caput, uis maxima in brachiis et in lumbis; unde interdum posticis pedibus insistunt. Insidiantur aluearibus apium, maxime fauos appetunt, nec auidius aliud quam mella captant. 8 Cum gustauere mandragorae mala, moriuntur; sed eunt obuiam, ne malum in perniciem conualescat et formicas uorant ad recuperandam sanitatem. 9 Si quando tauros adoriuntur, sciunt quibus potissimum partibus immorentur nec aliud quam cornua aut nares petunt; cornua ut pondere defetigent, nares, ut acrior dotor sit in loco teneriore. 10 M. Messalla consule L. Domitius Ahenobarbus curulis aedilis ursos Numidicos centum et totidem Aethiopas uenatores in circo Romano edidit, idque spectaculum inter memorabiles titulos adnotatur.

XXVII.[recensere]

1 Omnis Africa a Zeugitano pede incipit, promunturio Apollinis Sardiniae contrauersa, promunturio Mercurii procedens in frontem Sicanam; proinde extenta in duas prominentias, quarum altera promunturium Candidum dicitur, alteram quae est in Cyrenaica regione Phycuntem uocant; 2 ea per sinum Creticum opposita Cretae insulae contra Taenarum Laconicae excurrit. 3 Harenis Catabathmi Aegypto insinuata, cui proximi Cyrenenses, extenditur inter duas Syrtes, quas inaccessas uadosum ac reciprocum mare efficit. Cuius sali defectus uel incrementa haud promptum est deprehendere, ita incertis motibus nunc in breuia *residit dorsuosa, nunc inundatur aestibus inquietis, 4 ut Varro auctor est, perflabilem ibi terram uentis penetrantibus subitam uim spiritus citissime aut reuomere maria aut resorbere. 5 Omnis haec plaga ab Aethiopia et terminis Asiae Nigri flumine qui Nilum parit, ab Hispania freto scinditur; latere quod ad meridiem uergit fontium inops est et infamis siti; altrinsecus qua septemtrionem patitur aquario larga; 6 in agro Byzaceno, qui patet passuum ducentis uel amplius milibus, glebis ita praepinguis, ut iacta ibi semina cum incremento centesimae frugis renascantur.

7 Externos in ea plurimos conuentasse argumentum de urbibus et locis dabimus. Borion promunturium quod aquilone caeditur Graeci aduenae sic uocauerunt. Hipponem Regium postea dictum, item Hipponem alterum de interfluenti freto Diarrhyton nuncupatum, nobilissima oppida, equites Graeci condiderunt. 8 Clypeam ciuitatem Siculi extruunt et Aspida primum nominant, Veneriam etiam in *quam Veneris Erycinae religiones transtulerunt. Achaei Tripolim lingua sua signant de urbium trium numero, id est Oeae, Sabratae, Leptimagnae. Philaenis fratribus a laudis cupidine Graium uocamen datum.

9 Hadrumeto atque Carthagini auctor est a Tyro populus; sed quae super Carthagine ueraces libri prodiderunt hoc loco reddam. 10 Vrbem istam, ut Cato in oratione senatoria autumat, cum rex Iapon rerum in Libya potiretur, Elissa mulier extruxit domo Phoenix et Carthadam dixit, quod Phoenicum ore exprimit ciuitatem nouam. Mox sermone uerso in uerbum Punicum et haec Elisa et illa Carthago dicta est; quae post annos DCCXXVII exciditur quam fuerat constituta. 11 Deinde a C. Graccho colonis Italicis data et Iunonia ab eo dicta, aliquantisper ignobilis humili et languido statu; demum in claritatem secundae Carthaginis, interiectis centum et duobus annis, M. Antonio P. Dolabella cos. enituit, alterum post urbem Romam terrarum decus. 12 Verum ut ad Africam redeam, ipsa suo cingitur angio. Interna eius plurimae quidem bestiae, sed principaliter leones tenent. 13 Quorum trifariam genus scinditur: nam breuiores et iubis crispi plerumque ignaui sunt et inbelles; longiores et coma simplici acres magis; at hi quos creant pardi in plebe remanent iubarum inopes. Pariter omnes parcunt a sagina, primum quod alternis diebus potum, alternis cibum capiunt ac frequenter, si digestio non est insecuta, [solitae] cibationi superponunt diem; 14 tum quod carnes iusto amplius deuoratas, cum grauantur, insertis in ora unguibus sponte protrahunt. Sane et cum fugiendum est in satietate, idem faciunt. 15 Senectam defectio probat dentium. Nam clementiae indicia multa sunt: prostratis parcunt; in uiros potius quam in feminas saeuiunt; infantes nonnisi in magna fame perimunt. Nec a misericordia separantur; assiduis denique exemptis patet eos pepercisse, cum multi captiuorum aliquot leonibus obuii intacti repatriauerint; 16 Gaetulae etiam mulieris nomen Iubae libris conprehensum est, quae obtestata occursantes feras inmunis rediit. Auersi coeunt; nec hi tantum, sed et lynces et cameli et elephanti et rhinocerotes et tigrides. 17 Leaenae fetu primo catulos quinque edunt, deinde per singulos numerum decoquunt annis insequentibus et postremo cum ad unum materna fecunditas recidit, sterilescunt in aeternum. 18 Animos leonum frons et cauda indicant, sicut motus equini de auribus intelleguntur; dedit enim has notas generosissimo cuique natura. Vis summa in pectore est, firmitas in capite praecipua. Cum premuntur a canibus, contemptim recedunt subsistentesque interdum ancipiti recessu dissimulant timorem; 19 idque agunt, si in campis nudis ac patentibus urgeantur, nam siluestribus locis, quasi testem ignauiae non reformident, quanta possunt se fuga subtrahunt. Cum insequuntur, nisum saltu adiuuant; cum fugiunt, non ualent salire. Gradientes mucrones unguium uaginis corporum claudunt, ne acumina adtritu retundantur. Hoc adeo custodiunt, ut nonnisi auersis falculis currant. 20 Saepti a uenantibus obtutu terram contuentur, quo minus conspectis uenabulis terreantur. Numquam limo uident minimeque se uolunt aspici. Cantus gallinaceorum et rotarum timent strepitus, sed ignes magis. 21 Leontophonos uocari accipimus bestias modicas, quae captae exuruntur, ut earum cineris aspergine carnes pollutae iactaeque per conpita concurrentium semitarum leones necent, si quantulumcumque ex illis sumpserint. 22 Propterea leones naturali eas premunt odio atque ubi facultas data est, morsu quidem abstinent, sed dilancinatas exanimant pedum nisibus. Spectaculum ex his primus Romae edidit Scaeuola Publii filius in curuli aedilitate.

23 Hyaenam quoque mittit Africa, cui cum spina riget collum continua unitate flectique non quit nisi toto corporis circumactu. Multa de ea mira: primum quod sequitur stabula pastorum et auditu assiduo addiscit uocamen quod exprimere possit imitatione uocis humanae, ut in hominem astu accitum nocte saeuiat. 24 Vomitus quoque humanos mentitur falsisque singultibus sollicitatos sic canes deuorat; qui forte si uenantes umbram eius dum sequuntur contigerint, latrare nequeunt uoce perdita. Eadem hyaena inquisitione corporum sepultorum busta eruit. Praeterea pronius est marem capere; feminis enim ingenita est callidior astutia. 25 Varietas multiplex inest oculis colorumque mutatio. In quorum pupulis lapis inuenitur, hyaeniam dicunt, praeditum illa potestate, ut cuius hominis linguae fuerit subditus, praedicat futura. Verum hyaena quodcumque animal ter lustrauerit, mouere se non potest; quapropter magicam scientiam inesse ei pronuntiauerunt. 26 In Aethiopiae parte coit cum leaena, unde nascitur monstrum: corocottae nomen est. Voces hominum et ipsa pariter adfectat. Numquam cohibet aciem orbium, sed in obtutum sine nictatione contendit. In ore gingiua nulla, dens unus atque perpetuus, qui ut numquam retundatur, naturaliter capsularum modo clauditur.

27 Inter ea quae dicunt herbatica eadem Africa onagros habet, in quo genere singuli inperitant gregibus feminarum. Aemulos libidinis metuunt. Inde est quod grauidas suas seruant, ut expositos mares, si qua facultas fuerit, truncatos mordicus priuent testibus, quod cauentes feminae in secessibus partus occulunt.

28 Africa serpentibus adeo fecunda est, ut mali huius merito illi potissimum palma detur. Cerastae praeferunt quadrigemina cornicula, quorum ostentatione ueluti esca inlice sollicitatas aues perimunt; nam reliqua corporis de industria harenis tegunt nec ullum indicium sui praebent, nisi ex ea parte qua inuitatis dolo pastibus necem praepetum aucupentur. 29 Amphisbaena consurgit in caput geminum, quorum alterum loco suo est, alterum in ea parte qua cauda; quae causa efficit ut capite utrimque secus nitibundo serpat tractibus circulatis. 30 Iaculi arbores subeunt, e quibus ui maxima turbinati penetrant animal quodcumque obuium fortuna, fecerit. Scytale tanta praefulget tergi uarietate, ut notarum gratia uidentes retardet et quoniam reptando pigrior est, quos adsequi non quit, miraculo sui capiat stupentes. In hoc tamen squamarum nitore hiemales exuuias prima ponit. 31 Plures diuersaeque aspidum species, uerum dispares effectus ad nocendum: dipsas siti interficit; hypnale quod somno necat, teste etiam Cleopatra emitur ad mortem. Aliarum uirus quoniam medellas admittit, minus famae meretur. 32 Haemorrhois morsu sanguinem elicit et dissolutis uenarum commerciis quicquid animae est euocat per cruorem. Prester quem percussit, distenditur enormique corpulentia necatur extuberatus. Ictus sepium putredo sequitur. 33 Sunt et ammodytae, est et cenchris, elephantiae, chersydri, chamaedracontes. Postremo quantus nominum tantus mortium numerus. Nam scorpiones scinci lacertaeque uermibus, non serpentibus adscribuntur. 34 Monstra haec si sibilant, clementius feriunt. Habent adfectus: non temere nisi coniuges euagantur; capto altero uel occiso uter superfuerit efferatur. Subtiliora sunt capita feminis, alui tumidiores, pestis nocentior. Masculus aequaliter teres est, sublimior etiam mitiorque. 35 Igitur anguibus uniuersis hebes uisus est. Raro in aduersum contuentur, nec frustra, cum oculos non in fronte habeant, sed in temporibus, adeo ut citius audiant quam aspiciant.

36 De gemma heliotropio inter Aethiopiam Africam Cyprum certamen fuit, quaenam mitteret generis huius eminentissimam; deprehensumque est documentis plurimis Aethiopicam aut Libycam palmam tenere. Viridi colore est non ita acuto, sed nubilo magis et represso, stellis puniceis superspersa. 37 Causa nominis de effectu lapidis est et potestate: deiecta in labris aheneis radios solis mutat sanguineo repercussu extraque aquam splendorem eius abicit et auertit. Etiam illud posse dicitur, ut herbae eiusdem quo est nominis mixta et praecantationibus legitimis consecrata eum a quocumque gestabitur subtrahat uisibus obuiorum.

38 Inter Syrtes quamuis terra pergentibus iter sideribus destinatur nec aliter cursus patescit; nam putris soli faciem aura mutat et minimo licet uento tantam diuersitatem flatus efficit, ut subinde peruersis sitibus locorum nulla indicia agnitioni relinquantur, cum modo quae fuerant tumulis ardua in ualles residunt, modo quae uallibus pressa *coitu pulueris aggerantur. 39 Ita etiam continens naturam maris sui patitur; nec interest ubi potius sint procellae, cum ad exitium uiantium elementis congruentibus in terris flabra saeuiant, in mari terrae. 40 Vtraeque Syrtes CCL milibus passuum separantur. Aliquanto clementior quae minor est. Cn. denique Seruilio C. Sempronio cos. inter haec uadosa classem Romanam inpune accipimus perfretasse. In hoc sinu Mene insula post Minturnenses paludes C. Mario fuit latebra.

41 Supra Garamantas Psylli fuerunt, contra noxium uirus muniti incredibili corporis firmitate. Soli morsibus anguium non interibant et quamuis dente letali appetiti incorrupta durabant sanitate. Recens etiam editos serpentibus offerebant: 42 si essent partus adulteri, matrum crimina plectebantur interitu paruulorum; si pudici, probos ortus a morte paterni sanguinis priuilegium tuebatur; sic originis fidem probabant uenenis iudicantibus. Sed haec gens interiuit a Nassamonibus capta nec quicquam aliud praeter opinionem de uestigio nominis sui Psylli reliquerunt. 43 Nassamonitem lapidem Nassamones dant, sanguineum uniuersum, nigris uenulis adumbratum. In intimo recessu Syrtis maioris circa Philaenorum aras Lotophagos fuisse discimus, nec incertum est. A Philaenorum aris non procul palus est quam Triton amnis influit, ubi speculatam se artium deam crediderunt.

44 Maior Syrtis ostentat oppidum, Cyrenas uocant, quod Battius Lacedaemonius olympiade quinta et quadragesima, rege Marcio res Romanas tenente, anno post Troiam captam quingentesimo octogesimo sexto condidit; quae domus Callimacho poetae fuit patria. 45 Inter hoc oppidum et templum Hammonis milia passuum CCCC sunt. Templo fons proximat Soli sacer, qui humoris nexibus humum stringit, fauillam etiam in caespitem solidat. 46 In qua gleba non sine miraculo lucus emicat undique secus agris arentibus. Illic et lapis legitur, Hammonis uocant cornum; nam ita tortuosus est et inflexus, ut effigiem reddat cornus arietini; fulgore aureo est, praediuina somnia repraesentare dicitur subiectus capiti incubantium. 47 Et arbor est melopos nomine, ex qua profluit lentus umor, quem a loco hammoniacum nominamus.

48 Apud Cyrenenses praeterea sirpe gignitur odoratis radicibus, uirgulto herbido magis quam arbusto; cuius e culmo exudat aestatis tempore pingue roscidum idque pascentium hircorum inhaeret barbulis; ubi cum arefactum inoleuit guttis stiriacis, legitur ad usum mensarum uel medellae magis. 49 Dictum est primum lac sirpicum, quoniam manat in modum lacteum; deinde usu deriuante laser nominatum. Quae germina initio barbaricae inpressionis uastatis agris, postea ob intolerandam uectigalis nimietatem ferme penitus ipsi accolae eruerunt.

50 Cyrenis ab laeua Africa est et a dextra Aegyptus, a fronte saeuum et inportuosum mare, a tergo barbarorum uariae nationes et solitudo inaccessa, quae basiliscum creat, malum in terris singulare. 51 Serpens est paene ad semipedem longitudinis, alba quasi mitrula lineatus caput, nec hominis tantum uel aliorum animantium exitiis datus, sed terrae quoque ipsius, quam polluit et exurit, ubicumque ferale sortitur receptaculum. Denique extinguit herbas, necat arbores, ipsas etiam corrumpit auras, ita ut in aere nulla alitum inpune transuolet infectum spiritu pestilenti. 52 Cum mouetur, media corporis parte serpit, media arduus est et excelsus. Sibilum eius etiam serpentes perhorrescunt et cum acceperint, fugam quaeque quoquo potest properant. 53 Quicquid morsu eius occiderit non depascitur fera, non attrectat ales. Mustelis tamen uincitur, quas illic homines inferciunt cauernis in quibus delitescit. Vis tamen ne defuncto quidem deest. Denique basilisci reliquias amplo sestertio Pergameni conparauerunt, ut aedem Apellis manu insignem nec araneae intexerent nec alites inuolarent.

54 Circa extimum Syrtium cornum Bernicen ciuitatem adluit Lethon amnis, inferna ut putant exundatione prorumpens et apud pristinos uates latice memoratus obliuionis. Hanc Berenice muniuit quae Ptolemaeo tertio fuit nupta et in maiori Syrti locauit.

55 Omne autem latifundium quod inter Aegyptum Aethiopiam Libyamque diffunditur, quacumque lucis opacum est, uarium impleuit simiarum genus. Nec quisquam offensus nomine cognitionem grauetur. 56 Enimuero operae pretium est nihil omittere in quo naturae spectanda sit prouidentia. Plebes simiarum in his est quas passim uidemus non sine ingenio aemulandi, quo facilius in manus ueniunt; nam dum auide uenantium gestus adfectant, relicta consulto uisci unguilla, quod mendacio factum uident, oculos suos oblinunt: ita uisu obducto pronum est eas corripi. 57 Exultant noua luna, tristes sunt cornuto et cauo sidere. Inmoderate fetus amant, adeo ut catulos facilius amittant, quos impendio diligunt et ante se gestant, quoniam neglecti pone matrem semper haerent. 58 Cercopitheci caudas habent: haec sola discretio est inter prius dictas. Cynocephali et ipsi sunt e numero simiarum, in Aethiopiae partibus frequentissimi, uiolenti ad saltum, feri morsu, numquam ita mansueti, ut non sint magis rabidi. 59 Inter simias habentur et sphinges, uillosae comis, mammis prominulis ac profundis, dociles ad feritatis obliuionem. 60 Sunt et quas uocant satyros, facie admodum grata, gesticulatis motibus inquietae. Callitriches toto paene aspectu a ceteris differunt: in facie barba est, lata cauda. Has capere non est arduum, sed proferre rarum; neque enim uiuunt in altero quam in Aethiopico, hoc est suo caelo.

XXVIII.[recensere]

1 Inter Nassamonas et Trogodytas gens Amantum est quae salibus domus extruunt; quos in modum cautium e montibus excitatos ad usum aedium caementiciis nectunt struicibus. Tanta ibi huiusce uenae copia est, ut tecta faciant e salinis. 2 Isti sunt Amantes, qui commercium cum Trogodytis habent carbunculi gemmae. Citra Amantas propiores Nassamonibus Asbytae lasere uiuunt. Hoc aluntur, hoc illis edule est.

XXIX.[recensere]

1 Garamantum oppidum est Debris fonte miro: quidni? Qui alternis uicibus die frigeat, nocte ferueat, ac per eadem uenarum commercia interdum ignito uapore inaestuet, interdum glaciali algore inhorrescat. 2 Incredibile memoratu, ut tam breui curriculo natura tam dissonam faciat uarietatem idque qui percontari uelit tenebris, inesse fluori illi aeternam facem credat; qui rimetur die, brumales scatebras numquam aliud aestimet quam perpetuo rigere. 3 Vnde non inmerito per gentes Debris inclita est, cuius aquae *caelesti uertigine mutant qualitatem, quamuis contrauersa siderum disciplina; nam cum mundum a calore uesper temperet, ab occasu incipit ita incalescere, ut ni tactu abstineas, noxium sit contigisse, 4 rursum cum ortu solis incanduerit et radiis feruefacta sunt uniuersa, sic hiemales euomit scaturrigines, ut hauriri etiam a sitientibus non queat. Quis ergo non stupeat fontem qui friget calore, calet frigore?

5 Garamanticae regionis caput Garama est, ad quam iter diu inextricabile fuit et inuium; nam latrones puteos harenis operiebant, ut temporaria fraude subductis aquis iter infame siti submoueret accessus uiantium. 6 Sed Vespasiano principe bello, quod cum Oeensibus gestum est, difficultas haec dissoluta est, conpendio spatii breuioris reperto. 7 Garamantas Cornelius Balbus subegit et primus ex hac uictoria triumphauit; primus sane de externis utpote Gadibus genitus accessit ad gloriam nominis triumphalis. 8 Armenta gentis istius obliquis ceruicibus pabulantur; nam si recta ad pastus ora dirigant, officiunt prona ad humum cornua. Ex parte qua Cercina est accipimus Gauloen insulam, in qua serpens neque nascitur neque uiuit inuecta; praeterea iactus ex ea quocumque gentium puluis arcet angues: scorpiones superiactus ilico perimit.

XXX.[recensere]

1 Aethiopes et gentes Atlanticae Nigri flumine diuiduntur, quem partem putant Nili; sic papyro uiret, sic calamo praetexitur, animalia eadem edit, iisdem temporibus exundat, intra ripas quoque tunc redit cum contentus est alueo suo Nilus. 2 Garamantici Aethiopes matrimonia priuatim nesciunt, sed omnibus in uenerem uulgo licet. Inde est quod filios matres tantum recognoscunt: nam paterni nominis nulla reuerentia est. 3 Quis enim uerum patrem nouerit in hac luxuria incesti lasciuientis? Eapropter Garamantici Aethiopes inter omnes populos degeneres habentur, nec inmerito, quia adflicta disciplina castitatis successionis notitiam ritu improbo perdiderunt.

4 Nomen Aethiopum late patet. In parte Africana qua Meroen uidet Libya plurimae eorum sunt et uariae nationes. Harum e numero Nomades cynocephalorum lacte uiuunt. Serbotae longi sunt ad pedes duodecim. Azachaei captos uenatibus elephantos deuorant. 5 Psambaris nulla est aurita quadrupes, nec elephanti quidem. His proximi summam regiae potestatis cani tradunt, de cuius motibus quidnam inperitet augurantur. 6 Maritimos Aethiopas quaternos oculos dicunt habere; sed fides alia est, illa denique quod et uident plurimum et manifestissime destinant iactus sagittarum. Occidentem uersus Agriophagi tenent, qui solas pantherarum et leonum carnes edunt, rege praediti, cuius in fronte oculus unus est. 7 Sunt et Pamphagi, quibus esca est quicquid mandi potest et omnia fortuitu gignentia. Sunt et Anthropophagi, quorum morem uocamen sonat. 8 Cynomolgos aiunt habere caninos rictus et prominula ora. Artabatitae proni atque quadrupedes, nec secus ac ferae sine sedibus euagantur. Confines Mauretaniae certo tempore locustas terrestres legunt duratasque salsugine in praesidium uitae solas habent; sed ex illis quadragesimum aeui annum nullus supergreditur.

9 Ab Oceano isto ad Meroen, quam insulam amplexu primo Nilus facit, milia passuum sunt sexcenta uiginti. Vltra Meroen super exortum solis Macrobii Aethiopes uocantur; dimidio enim eorum protentior est quam nostra uita. 10 Hi Macrobii iustitiam colunt, amant aequitatem, plurimum ualent robore, praecipua decent pulchritudine, ornantur aere, auro uincula faciunt noxiorum. Locus apud eos est Heliutrapeza opiparis epulis semper refertus, quibus indiscretim omnes uescuntur; nam etiam diuinitus eas augeri ferunt. 11 Est etiam ibidem lacus, quo perfusa corpora uelut oleo nitescunt. Ex hoc lacu potus saluberrimus. sane adeo liquidus est, ut ne caducas quidem uehat frondes, sed ilico folia lapsa ad fundum demittat laticis tenuitate.

12 Vltra hos desertae et inhumanae solitudines ad usque Arabicos sinus. Deinde in ultimis Orientis monstruosae gentium facies. Aliae sine naribus, aequali totius oris planitie, informes habent uultus. 13 Aliis concreta ora sunt modicoque tantum foramine calamis auenarum pastus hauriunt. Nonnullae linguis carent, in uicem sermonis utentes nutibus motibusque. 14 Quaedam ex istis nationibus ante Ptolemaeum Lathyrum regem Aegypti incognitum habuerunt ignis usum.

Aethiopia omnis ab oriente hiberno ad occidentem hibernum tenet. Quicquid eius est sub meridiano cardine, lucis nitet, qui maxime uirent hieme. A media parte mons editus mari inminet, ingenuo igni per aeternum feruidus et in quiete iugis flagrantibus; 15 inter quae incendia iugis aestus draconum magna copia est. Veris draconibus ora parua et ad morsus non dehiscentia et artae fistulae, per quas trahant spiritus et linguas exerant; quippe non in dentibus uim, sed in caudis habent et uerbere potius quam rictu nocent. 16 Exciditur e cerebris draconum dracontias lapis, sed lapis non est nisi detrahatur uiuentibus; nam si obeat prius serpens, cum anima simul euanescit duritie soluta. Vsu eius Orientis reges praecipue gloriantur, quamquam nullum lenocinium artis admittat soliditate et quicquid in eo nobile est, non manus faciant nec alterius quam naturae candor sit quo reluceat. 17 Auctor Sotacus gemmam hanc etiam uisam sibi scribit et quibus intercipiatur modis edocet. Praestantissimi audacia uiri explorant anguium foueas et receptus; inde praestolati ad pastum exeuntes praeteruectique percitis cursibus, obiciunt gramina medicata quantum potest ad incitandum soporem; 18 ita somno sopitis capita desecant et de manubiis praecipitis ausi praedam reuehunt temeritatis.

19 Quae locorum Aethiopes tenent feris plena sunt, e quibus quam nabun uocant nos camelopardalim dicimus, collo equi similem, pedibus bubulis, capite camelino, nitore rutilo, albis maculis superspersa. 20 Animal hoc Romae circensibus dictatoris Caesaris primum publicatum. Iisdem ferme temporibus illinc exhibita monstra sunt, cephos appellant, quorum posteriores pedes crure et uestigio humanos artus mentiuntur, priores hominum manus referunt; sed a nostris non amplius quam semel uisa sunt. 21 Ante ludos Cn. Pompeii rhinocerotem Romana spectacula nesciebant; cui bestiae color buxeus, in naribus cornu unicum et repandum, quod subinde attritum cautibus in mucronem excitat eoque aduersus elephantos proeliatur, par ipsis longitudine, breuior cruribus, naturaliter aluum petens, quam solam intellegit ictibus suis peruiam.

22 Iuxta Nigrim fluuium catoblepas nascitur modica atque iners bestia, caput praegraue aegre ferens, aspectu pestilenti; nam qui in oculos eius offenderint, protinus uitam exuunt. 23 Formicae ibi ad formam canis maximi harenas aureas pedibus eruunt, quos leoninos habent; quas custodiunt, ne quis auferat, captantesque ad necem persequuntur. 24 Eadem Aethiopia mittit lycaonem: lupus est ceruice iubatus et tot modis uarius, ut nullum colorem illi dicant abesse. 25 Mittit et parandrum, boum magnitudine, bisulco uestigio, ramosis cornibus, capite ceruino, ursi colore et pariter uillo profundo. Hunc parandrum adfirmant habitum metu uertere et cum delitescat fieri adsimilem cuicumque rei proximauerit, siue illa saxo alba sit, seu frutecto uirens, siue quem alium modum praeferat. 26 Faciunt hoc idem in mari polypi, in terra chamaeleontes; sed et polypus et chamaeleon glabra sunt, ut pronius sit cutis laeuitate proximantia aemulari; in hoc nouum est ac singulare hirsutiam pili colorum uices facere. Hinc euenit ut difficulter capi possit.

27 Aethiopicis lupis proprium est, quod in saliendo ita nisus habent alitis, ut non magis proficiant cursu quam meatu; homines tamen numquam impetunt. Bruma comati sunt, aestate nudi: thoas uocant. 28 Hystrix quoque inde loci frequentissima, erinacii similis, spinis tergum hispida, quas plerumque laxatas iaculatione emittit uoluntaria, ut assiduis aculeorum nimbis canes uulneret ingruentes. 29 Illius caeli ales est pegasus, sed haec ales equinum nihil praeter aures habet. Tragopan quoque auis maior aquilis, cornibus arietinis praeferens armatum caput.

30 Aethiopes legunt cinnamum. Id frutectum situ breui nascitur, ramo humili et represso, numquam ultra duas ulnas altitudinis; quod gracilius prouenerit eximium magis ducitur; quod in crassitudinem extuberatur despectui est. 31 Verum legitur per sacerdotes hostiis prius caesis; quae cum litauerint, obseruatur ut messis nec ortum solis anticipet nec egrediatur occasum. Quisquis principatum tenet, sarmentorum aceruos hasta diuidit, quae sacrata est in hoc ministerium; atque ita portio manipulorum soli dicatur: quae si iuste diuisa est, sponte incenditur.

32 Inter haec quae diximus nitore caerulo hyacinthus inuenitur, lapis pretiosus, si quidem inculpabilis reperiatur; est enim uitiis non parce obnoxius; nam plerumque aut uiolaceo diluitur aut nubilo obducitur aut albicantius in aquaticum eliquescit; optimus in illo tenor, si nec densiore fuco sit obtunsior nec propensa perspicuitate detectior, sed ex utroque temperamento lucis et purpurae fucatum suauiter florem trahat. 33 Hic est qui sentit auras et cum caelo facit; nec aequaliter rutilat, cum aut nubilosus est aut serenus dies. Praeterea in os missus magis friget. Scalpturis certe minime adcommodatus, ut qui tritum respuat, nec tamen penitus inuictus; nam adamante scribitur et notatur. 34 Vbi hyacinthus, ibi et chrysoprasus apparet; quem lapidem lux celat, produnt tenebrae. Haec enim est in illo diuersitas, ut nocte igneus sit, die pallidus. Ex ipso solo sumimus haematitem rubore sanguineo ac propterea haematitem uocatum.

XXXI.[recensere]

1 Quod ab Atlante usque Canopitanum ostium panditur, ubi Libyae finis est et Aegyptium limen, dictum a Canopo Menelai gubernatore sepulto in ea insula quae ostium Nili facit, gentes tenent dissonae, quae in auiae solitudinis secretum recesserunt. 2 Ex his Atlantes ab humano ritu prorsus exulant. Nulli proprium uocabulum, nulli speciale nomen. Diris solis ortus excipiunt, diris occasus prosequuntur ustique undique torrentis plagae sidere oderunt deum lucis. Adfirmant eos somnia non uidere et abstinere penitus ab animalibus uniuersis. Trogodytae specus excauant, illis teguntur. 3 Nullus ibi habendi amor: a diuitiis paupertate se abdicauerunt uoluntaria. Tantum lapide uno gloriantur, quem hexecontalithon nominamus, tam diuersis notis sparsum, ut sexaginta gemmarum colores in paruo orbiculo eius deprehendantur. Homines isti carnibus uiuunt serpentium ignarique sermonis stridunt potius quam loquuntur. 4 Augilae uero solos colunt inferos. Feminas suas primis noctibus nuptiarum adulteriis cogunt patere, mox ad perpetuam pudicitiam legibus stringunt seuerissimis. 5 Gamphasantes abstinent proeliis, fugiunt commercia, nulli se extero misceri sinunt. Blemyas credunt truncos nasci parte qua caput est, os tamen et oculos habere in pectore. Satyri de hominibus nihil aliud praeferunt quam figuram. 6 Aegipanes hoc sunt quod pingi uidemus. Himantopodes fluxis nisibus crurum serpunt potius quam incedunt et pergendi usum lapsu magis destinant quam ingressu. Pharusi cum Herculi ad Hesperidas pergenti forent comites, itineris taedio hic resederunt. Hactenus Libya.

XXXII.[recensere]

1 Aegyptus a meridie introrsus recedit quoad praetendant Aethiopes a tergo. Inferiorem eius partem Nilus circumfluit, qui scissus a loco, cui Delta nomen est, ad insulae faciem spatia amplectitur interamna et incerto paene fonte decurrens proditur ut loquemur. 2 Originem habet a monte inferioris Mauretaniae, qui Oceano propinquat. Hoc adfirmant Punici libri; hoc Iubam regem accipimus tradidisse. Igitur protinus lacum efficit quem Nilidem dicunt. 3 Nilum autem iam inde esse coniciunt, quod hoc stagnum herbis piscibus beluis nihil minus procreet quam in Nilo uidemus ac si quando Mauretania, unde origo eius est, aut niuibus densioribus aut imbribus largioribus inrigatur, incrementa exundationis in Aegypto augeantur. 4 Sed effusus hoc lacu harenis sorbetur et cuniculis caecis absconditur; 5 deinde in Caesariensi specu prorumpens ampliore eadem indicia praefert quae in exortu notauimus rursusque subsidit nec se prius reddit quam post interualla itineris extenti contingat Aethiopas, ubi exit et Nigrim facit fluuium, quem supra diximus esse terminum limitis Africani. Astapum eum inde gentes uocant, scilicet aquam e tenebris profluentem.

6 Multas magnasque ambit insulas, quarum pleraeque sunt tam [diffusae et] uastae magnitudinis, ut uix eas dierum quinque cursu praetermeet, quamuis concitus ibi feratur. 7 Nobilissima earum est Meroe, circum quam diuisus dextero alueo Astosapes, laeuo Astabores nominatur. Tunc quoque emensus magna longinqua, cum primum occurrentibus scopulis asperatur, tantis agminibus extollitur inter obiecta rupium, ut ruere potius quam manare credatur; demumque a cataracte ultimo tutus est: 8 ita enim quaedam claustra eius Aegyptii nuncupant. Relicto tamen hoc pone se nomine, quo Giris uocatur, mox inoffensus meat. Septem ostiis conditur, in meridiem uersus excipitur Aegyptio mari.

9 *Gnari siderum uel locorum uarias de excessibus eius causas dederunt. Alii adfirmant etesias nubium densitatem illo cogere, unde amnis hic auspicatur, ipsumque fontem umore superno saginatum tantam inundationis habere substantiam, quantum pabuli ad liquorem nubila subministrauerint. 10 Ferunt alii, quod uentorum flatibus repercussus, cum fluorem solitae uelocitatis non queat promouere, aquis in arto luctantibus intumescat; et quo inpensius controuersi spiritus repugnauerint, eo excelsius sublimari in altitudinis uertices repercussam celeritatem, quando nec solitus extenuet cursus alueum et stipato iam flumine uenis originalibus torrentium pondera superueniant: 11 ita concurrente uiolentia hinc urgentis elementi hinc resistentis, undis exultantibus molem colligi, quae excessus facit. Nonnulli adfirmant fontem eius qui Phialus uocatur siderum motibus excitari extractumque radiis candentibus caelesti igne suspendi, non tamen sine certa legis disciplina, hoc est lunis coeptantibus; 12 uerum omnem abscessus originem de sole concipi primosque fieri excessus tumoris, cum per cancrum sol uehatur; postmodum triginta eius partibus euolutis, ubi ingressus leonem ortus sirios excitauit, emissis omnibus cumulis totam fluctuationem erumpere. 13 Quod tempus sacerdotes natalem mundi iudicauerunt, id est inter XIII k. Aug. et XI. Deinde reuocare exitus uniuersos, cum in uirginem transeat, penitusque intra ripas suas capere, cum libram sit ingressus. 14 Hoc etiam addunt pariter eum nocere, siue abundantius exaestuet siue parcius: cum exiguitas minimum adportet fecunditatis, propensior copia diuturno umore culturam moretur. 15 Maximos eius exitus cubitis duodeuiginti consurgere, iustissimos sedecim temperari, nec in quindecim abesse prouentus fructuarios, quicquid infra sit, famem facere. 16 Dant illi etiam hoc maiestatis, ut portendat futura, quandoquidem Pharsalico bello non fuerit egressus quinque ulnas. Iam illud palam est, quod solus ex amnibus nullas expiret auras. Dicionis Aegyptiae esse incipit a Syene, in qua fines Aethiopum, et inde usque dum mari intimatur, Nili nomen tenet.

17 Inter omnia quae Aegyptus habet digna memoratu praecipue bouem mirantur: Apim uocant. Hunc ad instar colunt numinis, insignem albae notae macula, quae dextero lateri eius ingenita corniculantis lunae refert faciem. 18 Statutum aeui spatium est, quod ut adfuit, profundo sacri fontis inmersus necatur, ne diem longius trahat quam licebit. Mox alter nec sine publico luctu requiritur, quem repertum centum antistites Memphim prosequuntur, ut incipiat ibi sacris initiatus sacer fieri. 19 Delubra quibus succedit aut incubat mystice thalamos nominant. Dat omina manifestantia de futuris: illud maximum, si de consulentis manu cibum capiat. Denique auersatus Germanici Caesaris dexteram prodidit ingruentia, nec multo post Caesar extinctus est. 20 Pueri Apim gregatim sequuntur et repente uelut lymphatici uentura praecinunt. Bos illi ostenditur femina in anno semel, et ipsa non absque certis insignibus, quae atque inuenta et oblata est, eadem die neci datur. 21 Apis natalem Memphi celebrant iactu paterae aureae, quam proiciunt in Nili statum gurgitem. Haec sollemnitas per septem dies agitur; quibus diebus cum sacerdotibus quasdam crocodili indutias habent nec attrectant lauantes. Verum octauo die caerimoniis iam peractis, uelut reddita saeuiendi licentia, solitam resumunt atrocitatem.

22 Crocodilus malum quadrupes et in terra et in flumine pariter ualet; linguam non habet; maxillam mouet superiorem. Morsus eius horribili tenacitate conueniunt, stipante se pectinatim serie dentium. Plerumque ad uiginti ulnas magnitudinis eualescit. Qualia anseris edit oua. 23 Metatur locum nido naturali prouidentia nec alibi fetus premit quam quo crescentis Nili aquae non possint peruenire. In partu fouendo mas et femina uices seruant. Praeter hiatum oris armatus est etiam unguium inmanitate. 24 Noctibus in aqua degit, per diem humi adquiescit. Circumdatur maxima cutis firmitate in tantum, ut ictus quouis tormento adactos tergo repercutiat. 25 Strophilos auis paruula est: ea reduuias escarum dum adfectat, os beluae huiusce paulatim scalpit et sensim scalpurrigine blandiente aditum sibi in usque fauces facit. Quod ichneumon conspicatus penetrat beluam populatisque uitalibus erosa exit aluo.

26 Est et delphinum genus in Nilo, quorum dorsa serratas habent cristas. Hi delphines crocodilos studio eliciunt ad natandum demersique astu fraudulento tenera uentrium subternatantes secant et interimunt. 27 Habitant in insula Nili homines forma perexigui, sed audacia usque eo pergit, ut crocodilis se offerant obuios: nam haec monstra fugientes insequuntur, formidant resistentes; ergo capiuntur, subactique etiam intra aquas suas seruiunt et perdomiti metu ita obsequuntur, ut inmemores atrocitatis uictores suos inequitantes dorso uehant. 28 Hanc ergo insulam et hanc gentem ubicumque indicio odoris persenserint, procul fugiunt. In aqua obtunsius uident, in terra acutissime. Hieme nullum cibum capiunt, quin etiam quattuor menses a coeptu brumae inedia exigunt.

29 Scinci quoque circa Nilum frequentissimi, crocodilis quidem similes, sed forma modica et angusta, uerum ad opem salute non qualibet necessarii: medentes quippe ex ipsis pocula inficiunt, quibus extinguitur uis ueneni.

30 Hippopotamus in eodem flumine ac solo nascitur, equino et dorso et iuba et hinnitu, rostro resimo, ungulis bifidis, aprugineis dentibus, cauda tortuosa. Noctibus segetes depascitur, ad quas pergit auersus astu doloso, ut fallente uestigio reuertenti nullae ei insidiae praeparentur. 31 Idem cum distenditur nimia satietate, harundines recens caesas petit, per quas tamdiu obuersatur, quoad stirpium acuta pedes uulnerent, ut profluuio sanguinis leuetur sagina; plagam deinde caeno oblinit, usquedum uulnus conducatur in cicatricem. Hippopotamos et crocodilos primus Romae M. Scaurus inuexit.

32 Circa easdem ripas ales est ibis. Ea serpentium populatur oua gratissimamque ex his escam nidis suis defert: sic rarescunt prouentus fetuum noxiorum. 33 Nec tamen aues istae tantum intra fines Aegyptios prosunt; nam quaecumque Arabicae paludes pennatorum anguium mittunt examina, quorum tam citum uirus est, ut morsum ante mors quam dolor insequatur, sagacitate qua ad hoc ualent aues excitatae in procinctum eunt uniuersae et prius quam terminos patrios externum malum uastet, in aere occursant cateruis pestilentibus; ibi agmen deuorant uniuersum; quo merito sacrae sunt et inlaesae. Ore pariunt. Nigras solum Pelusium mittit, reliqua pars candidas.

34 De arboribus quas sola fert Aegyptus praecipua est ficus Aegyptia, foliis moro comparanda, poma non ramis tantum gestitans, sed et caudice: usque adeo fecunditati suae angusta est. Vno anno septies fructum sufficit: unde pomum decerpseris, alterum sine mora protuberat. 35 Materia eius in aquam missa subsidit; deinde cum diu desederit in liquore, leuior facta sustollitur et uersa uice, quod natura in alio ligni genere non recipit, fit umore sicca.

36 Palma quoque Aegyptia dicenda res est; proprie adipsos uocatur, ut dici oportet ea, quae gustata arcet sitim. Odor ei idem qui et malis Cydoniis. Sed demum sitim sedat, si prius quam maturuerit decerpatur; nam si matura sumatur, sensum intercipit, gressum praepedit, linguam retardat obsessisque officiis mentis et corporis ebrietatis facit uitium.

37 Aegyptium limitem, qua ad Diacecaumenen tendit, incolunt populi, qui momentum, quo reparari mundum ad motus ferunt annuos, hoc studio deprehendunt. Eligitur sacer lucus, in quo consaeptant animalia diuersissimi generis. Ea, ubi ad statum modum caelestis perueniunt *disciplina, sensus suos significationibus produnt quibus possunt: 38 alia ululant, alia mugiunt, quaedam stridunt, quaedam rudiunt, nonnulla simul confugiunt ad uolutabra. Hoc argumentum illis est magistrum ad indicium temporis deprehendendi. 39 Iidem populi ferunt a primis sibi gentis suae auis traditum, ubi nunc occasus est, quondam ibi ortus solis fuisse.

40 Inter Aegyptias urbes numero portarum Thebae nobiles, ad quas commercia Arabes Indique subuehunt: hinc regio Thebaica. 41 Aboedos et ipsa nobilis, olim Memnonis regia, nunc Osiris fano exculta. Alexandriam et operis ipsius magnitudo et auctor Macedo nobilitant; quam metatus Dinocrates architecton alterum a conditore in memoria locum detinet. 42 Condita autem Alexandria est duodecima centesimaque olympiade, L. Papirio Sp. f. C. Poetelio C. f. consulibus Romanis, haud longe ab ostio fluminis Nili, quod Heracleoticon alii, alii Canopicon appellant.

43 Est et Pharos, colonia a Caesare dictatore deducta, e qua facibus accensis nocturna dirigitur nauigatio; nam Alexandria insidioso accessu aditur, fallacibus uadis, caeco mari, tribusque tantum canalibus admittit nauigantes, Posideo Tegano Tauro. Hinc igitur in portibus machinas ad praelucendi ministerium fabricatas pharos dicunt. 44 Pyramides turres sunt fastigatae ultra excelsitatem omnem quae fieri manu possit; itaque mensuram umbrarum egressae nullas habent umbras. Nunc ab Aegypto prouehamus stilum.

XXXIII.[recensere]

1 Vltra Pelusiacum ostium Arabia est, ad Rubrum pertinens mare, quod Erythraeum ab Erythra rege Persei et Andromedae filio, non solum a colore appellatum Varro dicit. Qui affirmat in litore maris istius fontem esse, quem si oues biberint, mutent uellerum qualitatem, et antea candidae amittant quod fuerint usque ad haustum ac furuo postmodum nigrescant colore.

2 Rubri autem maris Arsinoe oppidum. Verum haec Arabia procedit ad usque illam odoriferam et diuitem terram, quam Catabani et Scaenitae tenent Arabes, nobiles monte Cassio; 3 qui Scaenitae causas nominis inde ducunt, quod tentoriis succedunt nec alias domos habent; ipsa autem tentoria cilicia sunt: ita nuncupant uelamenta caprarum pilis texta. 4 Praeterea suillis carnibus prorsus abstinent. Sane hoc animalis genus si inuectum illo fuerit, ilico moritur. Hanc Arabiam Graeci Eudaemonem, nostri Beatam nominauerunt. Habitatur in colle manu facto inter flumen Tigrim et flumen Eulaeum, quod ortum a Medis tam puro fluore inclitum est, ut omnes inde reges non alias quam eius aquas bibant.

5 Eudaemonem non frustra cognominatam hinc capessas, quod praeter odores, quos creat plurimos, sola tus mittit, nec tamen uniuersa. Nam in medio eius sunt Astramitae, pagus Sabaeorum, a quo octo mansionibus regio turifera disterminatur, Arabia appellata, id est sacra: hoc enim significari interpretantur. 6 Virgulta haec non sunt publica, sed quod inter barbaros nouum, in ius posterorum per successiones transeunt familiarum. 7 Ergo quicumque dominatum istius tenent nemoris, Arabice sacri uocantur. Iidem illi cum lucos istos uel metunt uel incidunt, non funeribus intersunt, non congressibus feminarum polluuntur. 8 Hanc arborem, priusquam penitus fides proderetur, alii lentisco, alii mage terebintho conparabant, usquedum libris, quos Iuba rex scripsit ad Caesarem Augusti filium, palam fieret intorto eam esse uimine, ramis ad aceris qualitatem, amygdalae modo sucum fundere, incidi ortu canis flagrantissimis solibus.

9 In iisdem saltibus myrrha prouenit, cuius radices ut uitium rastris proficiunt, ablaqueationibus gaudent; nudatae pinguiori fluunt lacrima. Sponte manans pretiosior ex ea sudor est: elicitus corticis uulnere uilior iudicatur. 10 Codex in uertiginem flexus et spinis hispidus; folium crispius licet oliuae tamen simile; maxima extollitur ad quinque cubita proceritatis. Arabes sarmentis eius ignes fouent, quorum fumo satis noxio, nisi odore cremati storacis occurrant, plerumque insanabiles morbos contrahunt.

11 Apud eosdem nascitur phoenix auis, aquilae magnitudine, capite honorato in conum plumis extantibus, cristatis faucibus, circa colla fulgore aureo, postera parte purpureus absque cauda, in qua roseis pennis caeruleus interscribitur nitor. 12 Probatum est quadraginta et quingentis eum durare annis. Rogos suos struit cinnamis, quos prope Panchaeam concinnat in Solis urbem, strue altaribus superposita. 13 Cum huius uita magni anni fieri conuersionem rata fides est inter auctores: licet plurimi eorum magnum annum non quingentis quadraginta, sed duodecim milibus nungentis quinquaginta quattuor annis constare dicant. 14 <Q.> Plautio itaque et Sex. Papinio cos. Aegyptum phoenix inuolauit; captusque anno octingentesimo urbis conditae iussu Claudii principis in comitio publicatus est. Quod gestum, praeter censuram quae manet, actis etiam urbis continetur.

15 Cinnamolgus perinde Arabiae auis in excellentissimis lucis texit nidos e fruticibus cinnamorum; ad quos quoniam non est peruenire propter ramorum altitudinem et fragilitatem, accolae illas congeries plumbatis petunt iaculis deiectasque pretiis uendunt amplioribus, quod hoc cinnamum magis quam alia mercatores probent.

16 Arabes longe lateque diffusi diuersis et moribus uiuunt et cultibus. Plurimis crinis intonsus, mitrata capita; redimitu pari pars rasa in cutem barba. Commerciis student, aliena non emunt, uendunt sua; quippe et siluis et mari diuites. 17 Vmbrae quae nobis dexterae sunt illis sinistrae. Pars eorum quibus asper uictus est angues edunt, nulla uel animi cura uel corporis, ac propterea ophiophagi nominantur.

18 Ex istius litoris sinu Polycrati regi aduecta sardonyx gemma prima in orbe nostro luxuriae excitauit facem. Nec multum de ea disserendum puto, adeo sardonyx in omnium uenit conscientiam. Superficies eius probatur, si meracius rubeat; arguitur, si fuerit faeculentior; 19 medietas circuitur limite candicante; optima est, si nec colorem suum spargat in proximum nec ipsa ex altero mutuetur; reliqua nigro finiuntur. Quod si transluceat, uitio uertitur; si perspicuitatem arceat, proficit ad decorem. 20 Et molochiten Arabs inuenit, uirentem crassius quam smaragdus, contra infantum pericula ingenita ui resistentem. Inuenit et iridem in mari Rubro, sicut crystallum sexangulatam, quae radiis icta solis rutilo aeris repercussu caelestis arcus ex sese iacit speciem. 21 Androdamantem iidem legunt Arabes nitoris argentei, lateribus aequaliter quadris, quem de adamante nonnihil mutuatum putes. Datum illi nomen ex eo censent, quod animorum calentium mollit impetus et tumentes refrenat iras. 22 Paederotem etiam et Arabicam inde sumimus. Arabica aspectu eburnea est, radi abnuit; contra neruorum molestias prodest habentibus. In paederote congruit quicquid eximium est quadam decoris praerogatiua; crystallinum lucet, rubet purpuram, orarum extimis corona crocea uelut e liquido renitente; 23 hac suauitate oculos afficit, uisum inlicit, detinet intuentes; hac etiam gratia Indis placet. hoc Arabiae sat est: ad Pelusium repatriemus.

XXXIV.[recensere]

1 A Pelusio Cassius mons est et delubrum Iouis Cassii, atque ita Ostracine locus Pompeii Magni sepulchro inclitus. Idumaea inde incipit palmis opima. Deinde Ioppe oppidum antiquissimum orbe toto, utpote ante inundationem terrarum conditum. 2 Id oppidum saxum ostentat, quod uinculorum Andromedae uestigia adhuc retinet. Quam expositam beluae non inritus rumor circumtulit; quippe ossa monstri illius M. Scaurus inter alia miracula in aedilitate sua Romae publicauit. 3 Annalibus nota res est; mensura quoque ueracibus libris continetur, scilicet quod costarum longitudo excesserit pedes quadraginta, excelsitas fuerit elephantis Indicis eminentior; porro uerticuli spinae ipsius latitudine semipedem sint supergressi.

XXXV.[recensere]

1 Iudaea inlustris est aquis, sed natura non eadem aquarum omnium. Iordanis amnis eximiae suauitatis, Paneade fonte dimissus, regiones praeterfluit amoenissimas; mox in Asphaltitem lacum mersus stagno corrumpitur. 2 Qui Asphaltites gignit bitumen, animal non habet, nihil in eo mergi potest; tauri etiam camelique inpune ibi fluitant. 3 Est et lacus Sara extentus passuum sedecim milibus, circumsaeptus urbibus plurimis et celebribus, ipse par optimis. Sed lacus Tiberiadis omnibus anteponitur, salubris ingenuo aestu et ad sanitatem usu efficaci. 4 Iudaeae caput fuit Hierusolyma, sed excisa est. Successit Hierichus, et haec desiuit, Artaxerxis bello subacta. Callirrhoe Hierusolymis proxima, fons calore medico probatissimus et ex ipso aquarum praeconio sic uocatus.

5 In hac terra balsamum nascitur, quae silua intra terminos uiginti iugerum usque ad uictoriam nostram fuit; at cum Iudaea potiti sumus, ita luci illi propagati sunt, ut iam nobis latissimi colles sudent balsama. Similes uitibus stirpes habent; malleolis digeruntur, rastris nitescunt, aqua gaudent, amant amputari, tenacibus foliis sempiterno inumbrantur. Lignum caudicis attrectatum ferro sine mora moritur; 6 ea propter aut uitro aut cultellulis osseis, sed in sola cortice artifici plaga uulneratur, e qua eximiae suauitatis gutta manat. Post lacrimam secundum in pretiis locum poma obtinent, cortex tertium, ultimus honos ligno.

7 Longo ab Hierusolymis recessu tristis sinus panditur, quem de caelo tactum testatur humus nigra et in cinerem soluta. 8 Ibi duo oppida, Sodomum nominatum alterum, alterum Gomorrum, apud quae pomum quod gignitur, habeat licet speciem maturitatis, mandi tamen non potest: nam fuliginem intrinsecus fauillaciam ambitio tantum extimae cutis cohibet, quae uel leui pressa tactu fumum exhalat et fatiscit in uagum puluerem.

9 Interiora Iudaeae occidentem quae contuentur Esseni tenent, qui praediti memorabili disciplina recesserunt a ritu gentium uniuersarum, maiestatis ut reor prouidentia ad hunc morem destinati. Nulla ibi femina: uenere se penitus abdicauerunt. Pecuniam nesciunt. Palmis uictitant. 10 Nemo ibi nascitur nec tamen deficit hominum multitudo. Locus ipse addictus pudicitiae est; ad quem plurimi licet undique gentium properent, nullus admittitur, nisi quem castitatis fides et innocentiae meritum prosequatur; 11 nam qui reus est uel leuis culpae, quamuis summa ope adipisci ingressum uelit, diuinitus submouetur. Ita per inmensum spatium saeculorum, incredibile dictu, aeterna gens est cessantibus puerperiis. 12 Engada oppidum infra Essenos fuit, sed excisum est. Verum inclitis nemoribus adhuc durat decus lucisque palmarum eminentissimis nihil uel de aeuo uel de bello derogatum. Iudaeae terminus Massada castellum.

XXXVI.[recensere]

1 Transeo Damascum Philadelphiam *Rhaphanam; Scythopoli primos incolas et auctorem dabo. Liber pater cum humo nutricem tradidisset, condidit hoc oppidum, ut sepulturae titulum etiam urbis moenibus ampliaret. 2 Incolae deerant: e comitibus suis Scythas delegit, quos ut animi firmaret ad promptam resistendi uiolentiam, praemium loci nomen dedit. 3 In Seleucia alter Cassius mons est, Antiochiae propinquus, cuius e uertice uigilia adhuc quarta conspicitur globus solis et breui corporis circumactu radiis caliginem dissipantibus illinc nox hinc dies cernitur. Talis e Cassio specula est, ut lucem prius uideas quam auspicetur dies.

XXXVII.[recensere]

1 Euphraten fundit Armenia maior, ortu supra Zimam sub radicibus montis, quem Catoten accolae nominant, Scythis proximo. Hic receptis in se aliquot amnibus conualescit et stipatus conuenis aquis luctatur cum montis Tauri obiectu, quem apud Elegeam scindit, resistat licet duodecim milium passuum latitudine; longisque excursibus dextera Commagenem, Arabiam laeua relinquit; 2 deinde praelabens plurimas gentes Babyloniam quondam Chaldaeorum caput diuidit. Mesopotamiam opimat inundationis annuae excessibus, ad instar Aegyptii amnis terras contegens, inuecta soli fecunditate, iisdem ferme temporibus quibus Nilus exit, sole scilicet in parte cancri uigesima constituto; 3 tenuatur cum iam leone decurso ad extima uirginis curricula facit transitum. Quod gnomonici similibus parallelis accidere contendunt, quos pares in terrarum positione aequalitas normalis facit lineae. 4 Vnde apparet ista duo flumina ad modulum eiusdem perpendiculi constituta, licet e diuersis manent plagis, easdem incrementi causas habere.

5 De Tigri quoque dicere hoc loco par est. In Armeniae regione caput tollit mire quam lucidum, conspicuo fonte in loco edito qui Elegos nominatur. Nec ab exordio statim totus est. Primo pigre fluit non suo nomine; at cum fines Medorum inuectus est, Tigris statim dicitur: ita enim nominant Medi sagittam. 6 Influit in Aretisam lacum omnia pondera sustinentem; cuius pisces numquam se alueo Tigridis miscent, sicut nec amnici pisces in stagnum transeunt Aretisae, per quam dissimilis colore et uolucri meat cursu. Mox Tauro resistente in profundum specum mergitur, quem subterlabens in altero eius latere apud Zomada emicat, uluas et purgamenta plurima secum trahens. Deinde identidem absconditur rursusque redditur; Adiabenos Arabasque praeterfluit; Mesopotamiam amplectitur. Amnem nobilissimum Choaspen accipit, Euphraten defert in sinum Persicum.

7 Quaecumque Euphraten bibunt gentes, diuerso nitent lapide. Zmilanthis in ipso *alueo legitur, gemma ad imaginem marmoris Proconnensis, nisi quod in medio umbilico lapidis istius glauci uelut oculi pupula internitet. 8 Sagda a Chaldaeis ad nos usque fluxit, haud facilis repertu, ni ut perhibent ipsa se capessendam daret; namque ingenita spiritus efficacia supermeantes naues e profundo petit et carinis ita tenaciter adcorporatur, ut nisi abrasa parte ligni aegre separetur. 9 Ea sagda apud Chaldaeos propter effectus, quos ex ea sciunt, habetur loco principe, ceteris propter gratiam magis complacet iucundissime uirens. 10 Myrrhites Parthis familiaris est. Hunc si uisu aestimes, myrrhae colore est et non habet quod adficiat; si penitus explores et attritu incites ad calorem, spirat nardi suauitatem.

11 In Perside lapidum tanta copia est tantaque diuersitas, ut longum paene sit ipsis uocabulis inmorari. 12 Mithridax sole percussa coloribus micat uariis. Tecolithos nucleo oliuae similis spernitur cum uidetur, sed remediis bonus uincit aliorum pulchritudinem; solutus quippe et haustus pulsis calculis renium dolores ac uesicae leuat. 13 Hammochrysos harenis auro intermixtis nunc brattearum, nunc pulueris habet quadrulas. 14 Aetites et fuluus est et tereti positione alterum lapidem intrinsecus cohibens, cuius crepitu sonorus est cum mouetur; quamlibet tinnitum illum non internum scrupulum facere, sed spiritum scientissimi dicant. 15 Hunc aetiten Zoroastres praefert omnibus maximamque illi tribuit potestatem. Inuenitur aut in nidis aquilae aut in litoribus oceani; in Perside tamen plurimus. [Subnexus spem uteri defendit a fluxibus abortiuae.] 16 Pyrites furuus est tenerique se uehementius non sinit ac si quando artiori manu premitur, digitos adurit. 17 Chalazias grandinis et candorem praefert et figuram, duritia robustissima et inuicta. Echites uipereas habet maculas. 18 Dionysias fuscus est, rubentibus notis sparsus. Idem si aquae mixtus conteratur, uinum fragrat et, quod in illo odore mirificum est, ebrietati resistit. 19 Glossopetra deficientibus lunis caelo cadit, linguae similis humanae, non modicae ut magi ferunt potestatis, qui ex ea lunares motus excitari putant. 20 Solis gemma percandida est ad speciem fulgidi sideris, rutilosque ex sese iacit radios. Veneris crinis nitet nigro, internis ductibus ostentans ruforum crinium similitudinem. 21 Selenites translucet fulgore candido melleoque, continens lunae imaginem, quam iuxta cursum astri ipsius perhibent diebus singulis uel minui uel augeri. 22 Meconites papauera exprimit. Myrmecites reptantis formicae effigie notatur. Chalcophthongos resonat ut pulsata aera; pudice habitus seruat uocis claritatem. 23 Siderites a contemplatione ferri nihil dissonat, uerum maleficus quoquo inferatur discordias excitat. Phlogites ostentat intra se quasi flammas aestuantes. 24 Anthracias coruscat uelut scintillantibus stellis. Enhydros exudat, ut clausam in eo putes fontaneam scaturriginem.

XXXVIII.[recensere]

1 Ciliciam, qua de agitur, si ut nunc est loquamur, derogasse uidebimur fidei uetustatis; si terminos sequimur quos habuit olim, absonum est a contemplatione rerum praesentium. Ergo inter utramque culpam factu optimum est amborum temporum statum persequi.

2 Cilicia antea usque ad Pelusium Aegypti pertinebat Lydis Medis Armeniis Pamphylia Cappadocia sub imperio Cilicum constitutis; mox ab Assyriis subacta in breuiorem modum scripta est. Plurima iacet campo, sinu lato recipiens mare Issicum, a tergo montium Tauri et Amani iugis clausa. 3 A Cilice nomen trahit, quem aetas pristina paene ultra aeuum memoriae abscondit; hunc Phoenice ortum, qui antiquior Ioue de primis terrae alumnis habetur. Matrem urbium habet Tarson, quam Danaae proles nobilissima Perseus locauit. 4 Hanc urbem intersecat Cydnus amnis. Hunc Cydnum alii praecipitari Tauro, alii deriuari ex alueo Choaspi tradiderunt. Qui Choaspes ita dulcis est, ut Persici reges, quamdiu inter ripas Persidis fluat soli, sibi ex eo pocula uindicauerint et cum eundum foret peregre, aquas eius secum uectitarent. 5 Ex illo parente Cydnus miram trahit suauitatem. Quicquid candidum est cydnum gentili lingua Syri dicunt: unde amni huic nomen datum et tumet uere cum niues soluuntur, reliqua anni tenuis et quietus. 6 Circa Corycum Ciliciae crocum plurimum optimumque: det licet Sicilia, det Cyrena, det et Lycia, hoc primum est: spirat fragrantius, colore plus aureo est, suci ope citius proficit ad medellam.

7 Ibi Corycos oppidum est et specus, qui montem inpositum mari a summo cauat uertice, patulus hiatu amplissimo; nam deiectis lateribus in terrae profundum nemoroso orbe amplectitur mediam inanitatem, uirens introrsus lucis pendentibus. 8 Descensus in eum per duo milia et quingentos passus non sine largo die, hinc inde fontium adsidua scaturrigine. Vbi peruentum ad ima primi sinus, alter rursus specus panditur; quod antrum latis primum patet faucibus, postmodum in processu per angustias obscuratur. In eo sacrum est Iouis fanum, in cuius recessu intimo Typhonis gigantis cubile positum qui uolunt credunt.

9 Heliopolis antiquum oppidum Ciliciae fuit, patria Chrysippi stoicae sapientiae potentissimi; quod a Tigrane Armenio subactum et diu Solum, Pompeiopolim deuictis Cilicibus Cn. Magnus cognominauit.

10 Mons Taurus ab Indico primum mari surgit, deinde a scopulis Chelidoniis, inter Aegyptium et Pamphylium pelagus, obiectus septemtrioni dextero latere, laeuo meridianae plagae, occidenti obuersus fronte profusa. Palam est terras eum continuare uoluisse penetrato mari, nisi profundis resistentibus extendere radices suas uetaretur. 11 Denique qui periclitantur naturas locorum, temptasse eum omnes exitus promunturiis probant; *etenim quoquouorsum mari adluitur, procedit in prominentias; sed modo intercluditur Phoenicio, modo Pontico sinu, interdum Caspio uel Hyrcano; quibus renitentibus subinde fractus contra Maeotium lacum flectitur multisque difficultatibus fatigatus Ripaeis se iugis adnectit. 12 Pro gentium ac linguarum uarietate plurifariam nominatus, apud Indos *Imaus, mox Propanisus, Choatras apud Parthos, post Niphates, inde Taurus atque ubi in excelsissimam consurgit sublimitatem, Caucasus. Interea etiam a populis appellationem trahit; a dextero latere Caspius dicitur uel Hyrcanus, a laeuo Amazonicus, Moschicus, Scythicus; ad haec uocabula habet alia multa. 13 Vbi dehiscit hiulcis iugis, facit portas, quarum primae sunt Armeniae, tum Caspiae, post Ciliciae. In Graeciam uerticem exerit, ubi Ceraunius praedicatur. A Ciliciae finibus Asiaticum limitem dispescit. Quantus meridiem uidet, sole inaestuat; quicquid septemtrioni oppositum est, uento tunditur et pruina; quo siluestris est, efferatur multis bestiis et leonibus inmanissimis.

XXXIX.[recensere]

1 Quod in Campania Vesubius, in Sicilia Aetna, hoc in Lycia mons Chimaera est; hic mons nocturnis aestibus fumidum exhalat. Et quoniam natura ibidem subest ignea, Vulcano urbem proximam Lycii dicauerunt, quam de uocabulo sui nominis Hephaestiam uocant. 2 Olympus quoque inter alia ibi oppidum fuit nobile, sed intercidit; nunc castellum est, infra quod aquae Regiae ob insigne fluoris spectaculo sunt uisentibus.



XL.[recensere]

1 Sequitur Asia; sed non eam Asiam loquor, quae in toto orbis diuortio terminos amnes habet ab Aegyptio mari Nilum, a Maeotio lacu Tanaim, uerum eam quae a Telmesso Lyciae incipit, unde etiam Carpathius auspicatur sinus. Eam igitur Asiam ab oriente Lycia includit et Phrygia, ab occidente Aegaea litora, a meridie mare Aegyptium, Paphlagonia a septemtrione.

2 Ephesus in ea urbs clarissima est; Epheso decus templum Dianae, Amazonum fabrica, adeo magnificum ut Xerxes, cum omnia Asiatica templa igni daret, huic uni pepercerit. Sed haec Xerxis clementia sacras aedes non diu a malo uindicauit; 3 namque Herostratus, ut nomen memoria sceleris extenderet, incendium nobilis fabricae manu sua struxit, sicut ipse fassus est, uoto adipiscendae famae latioris. 4 Notatur ergo eadem die conflagrauisse templum Ephesi, qua Alexander Magnus Pellae natus est. 5 Quod cum postmodum ad cultum augustiorem Ephesii reformarent, faber operi Dinocrates praefuit, quem Dinocratem Alexandri iussu Alexandriam in Aegypto metatum supra exposuimus. Nusquam autem orbe toto tam adsiduos terrae motus et tam crebras urbium demersiones quam in Asia esse cladibus Asiaticis patuit, cum Tiberio principe urbes duodecim simul una ruina occiderint.

6 Ingenia Asiatica inclita per gentes fuere. Poetae Anacreon, inde Mimnermus et Antimachus, deinde Hipponax, deinde Alcaeus, inter quos etiam Sappho mulier. At historiae conditores Xanthus, Hecataeus, Herodotus, cum quibus Ephorus et Theopompus. Nam de septem sapientia praeditis Bias, Thales, Pittacus, Cleanthes Stoicae eminentissimus, Anaxagoras naturae indicator, Heraclitus etiam subtilioris doctrinae arcanis immoratus.

7 Asiam excipit Phrygia, in qua Celaenae, quae antiquato priore nomine in Apameam transiere, oppidum a rege Seleuco postmodum constitutum. Istic Marsyas ortus, istic et sepultus: unde qui proximat fluuius, Marsyas dicitur; 8 nam sacrilegi certaminis factum et audaces in deum tibias testatur non procul uallis, quae euentum gestae rei signat et ab Apamea decem milibus passuum separata Aulocrene usque adhuc dicitur. Ex arce huiusce oppidi Maeander amnis caput tollit, qui recurrentibus ripis flexuosus inter Cariam et Ioniam praecipitat in sinum qui Miletum diuidit et Prienam. 9 Ipsa Phrygia Troadi superiecta est, aquilonia parte Galatiae conlimitanea, meridiana Lycaoniae Pisidiae Mygdoniaeque contermina. Eadem ab oriente uicina Lydiae, a septemtrione Moesiae, Cariae a parte qua dies medius est. Mons Lydiae Tmolus croco florentissimus; 10 amnis Pactolus, quem aurato fluore incitum aliter Chrysorrhoam uocant. In his locis animal nascitur quod bonacum dicunt, cui taurinum caput ac deinceps corpus omne, tantum iuba equina; cornua autem ita multiplici flexu in se recurrentia, ut si quis in ea offendit, non uulneretur. 11 Sed quicquid praesidii monstro illi frons negat, aluus sufficit; nam cum in fugam uertit, proluuie citi uentris fimum egerit per longitudinem trium iugerum, cuius ardor quicquid attigerit amburit: ita egerie noxia submouet insequentes.

12 Miletos Ioniae caput, Cadmi olim domus, sed eius, qui primus inuenit prosae orationis disciplinam. 13 Non longe Ephesum Colophon ciuitas, nobilis oraculo Clarii Apollinis. Vnde haud procul Mimas surgit, cuius uertices de nubilis superuolantibus futurae tempestatis significant qualitatem. 14 Caput Maeoniae Sipylus excipit, Tantalis antea dictus et in illam uocabuli memoriam orbitatibus datus Niobae. 15 Zmyrnam Meles circumfluit, inter flumina Asiatica facile praecipuus amnis. Zmyrnaeos uero campos fluuius Hermus secat, qui ortus Dorylao Phrygiae Phrygiam scindit a Caria. Hunc quoque Hermum fluctibus aureis aestuasse antiquitas credidit. 16 Zmyrna, unde praecipue nitet, Homero uati patria extitit, qui post Ilium captum fuit anno ducentesimo septuagesimo secundo, Agrippa Siluio Tiberini filio Albae regnante, anno ante urbem conditam centesimo sexagesimo. 17 Inter quem et Hesiodum poetam, qui in auspiciis olympiadis primae obiit, centum triginta octo anni interfuerunt. In Rhoeteo litore Athenienses et Mytilenaei ad tumulum ducis Thessali Achillion oppidum condiderunt, quod propemodum interiit; 18 deinde interpositis quadraginta ferme stadiis in altero cornu eiusdem litoris ob honorem Salaminii Aiacis alterum oppidum, cui Aeantio datum nomen, Rhodii extruxerunt.

19 At iuxta Ilium Memnonis stat sepulcrum, ad quod sempiterno ex Aethiopia cateruatim aues aduolant, quas Ilienses Memnonias uocant. *Cremutius auctor est has easdem anno quinto in Aethiopia cateruatim coire et undiqueuersum, quo usquam gentium sint, ad regiam Memnonis conuenire. 20 Mediterranea quae sunt supra Troadis partem Teuthrania tenet regio, quae prima Moesorum fuit patria. Haec Teuthrania perfunditur Caico flumine.

21 Per omnem Asiam chamaeleon plurimus, animal quadrupes, facie qua lacertae, nisi crura recta et longiora uentri iungerentur; prolixa cauda eademque in uertiginem torta; hamati ungues subtili aduncitate; incessus piger et fere idem qui testudinum motus; corpus asperum cute, qualem in crocodilis deprehendimus; subducti oculi et recessu concauo introrsum recepti, 22 quos numquam nictatione obnubit, uisum non circumlatis pupulis, sed obtutu rigidi orbis intentat. Hiatus eius aeternus ac sine ullius usus ministerio, quippe cum neque cibum capiat neque potu alatur nec alimento alio quam haustu aeris uiuat. 23 Color uarius et in momenta mutabilis, ita ut cuicumque rei se coniunxerit, concolor ei fiat. Colores duo sunt quos fingere non ualet, rubrus et candidus; ceteros facile mentitur. Corpus paene sine carne, uitalia sine liene nec nisi in corculo pauxillum sanguinis deprehenditur. Latet hieme, producitur uere. 24 Impetibilis est coraci, a quo cum interfectus est, uictorem suum perimit interemptus; nam si uel modicum ales ex eo ederit, ilico moritur; sed corax habet praesidium ad medellam natura manum porrigente; nam cum adflictum se intellegit, sumpta fronde laurea recuperat sanitatem.

25 Pythonos come in Asia locus est campis patentibus, ubi primo aduentus sui tempore ciconiae aduolant et eam quae ultima aduenerit lancinant uniuersae. Aues istas ferunt linguas non habere, uerum sonum quo crepitant oris potius quam uocis esse. 26 Eximia illis inest pietas; etenim quantum temporis inpenderint fetibus educandis, tantum et ipsae a pullis suis inuicem aluntur; ita enim inpense nidos fouent, ut incubitus adsiduitate plumas exuant. 27 Noceri eis omnibus quidem locis nefas ducunt, sed in Thessalia uel maxime, ubi serpentium immanis copia est; quos dum escandi gratia insectantur, regionibus Thessalicis plurimum mali detrahunt.

XLI.[recensere]

Galatiam primis saeculis priscae Gallorum gentes occupauerunt Tolosbogi Veturi Ambituuti, quae uocabula adhuc permanent: quamuis Galatia unde dicta sit, ipso sonat nomine.

XLII.[recensere]

1 Bithynia in Ponti exordio ad partem solis orientis aduersa Thraciae, opulenta ac diues urbium, a fontibus Sagari fluminis primos fines habet; ante Bebrycia dicta, deinde Mygdonia, mox a Bithyno rege Bithynia. 2 In ea Prusiadem urbem et adluit Hylas flumen et perspergit Hylas lacus, in quo resedisse credunt delicias Herculi, Hylan puerum, Nymphis rapinam; in cuius memoriam usque adhuc sollemni cursitatione lacum populus circumit et Hylan uoce clamant. 3 In Bithyno quoque agro Libyssa locus Nicomediae proximus, sepulcro Hannibalis famae datus; qui post Carthaginense iudicium transfuga ad regem Antiochum, dein post Antiochi apud Thermopylas *pugnatam malam pugnam fractumque regem fortunae uicibus in hospitium Prusiae deuolutus, ne traderetur T. Quintio ob hanc causam in Bithyniam misso captiuusque Romam ueniret, ueneni mali poculo animam expulit.

XLIII.[recensere]

1 In ora Pontica post Bospori fauces et Rhesum amnem portumque Calpas Sagaris fluuius ortus in Phrygia dictusque a plerisque Sagarius exordium facit Mariandyni sinus, in quo oppidum Heraclea adpositum Lyco flumini; et Acone portus, qui prouentu malorum graminum usque eo celebris est, ut noxias herbas aconita illinc nominemus. 2 Proximus inde Acherusius specus, quem foraminis caeci profundo ad usque inferna aiunt pertendere.

XLIV.[recensere]

1 Paphlagoniam limes a tergo Galaticus amplectitur. Ea Paphlagonia Carambi promunturio spectat Tauricam, consurgit Cytoro monte porrecto in spatium trium et sexaginta milium, insignis loco Eneto, a quo, ut Cornelius Nepos perhibet, Paphlagones in Italiam transuecti mox Veneti sunt nominati. 2 Plurimas in ea regione urbes Milesii condiderunt, Eupatoriam Mithridates; quo subacto a Pompeio Pompeiopolis est dicta.

XLV.[recensere]

1 Cappadocia gentium uniuersarum quae Pontum accolunt praecipue introuersus recedit. Latere laeuo utrasque Armenias et Commagenen simul transit; dextero plurimis Asiae populis circumfusa. Attollitur ad Tauri iuga et solis ortus. Praeterit Lycaoniam Pisidiam Ciliciam. 2 Vadit super tractum Syriae Antiochiae, parte regionis alterius in Scythiam pertendens, ab Armenia maiore diuisa Euphrate amne; quae Armenia unde Panedri montes sunt auspicatur. 3 Multae in Cappadocia urbes inclitae; uerum ut ab aliis referamus pedem, coloniam Archelaidem, quam deduxit Claudius Caesar, Halys praeterfluit; Neocaesaream Lycus alluit; Melitam Samiramis condidit; 4 Mazacam sub Argaeo sitam Cappadoces matrem urbium numerant: qui Argaeus niualibus iugis arduus ne aestiuo quidem torrente pruinis caret quemque indidem populi habitari deo credunt.

5 Terra illa ante alias altrix equorum et prouentui equino accommodissima est; quorum hoc in loco ingenium reor persequendum. 6 Nam equis inesse iudicium documentis plurimis patefactum est, cum iam aliquot inuenti sunt, qui nonnisi primos dominos recognoscerent, obliti mansuetudinis, si quando mutassent consueta seruitia. Inimicos partis suae norunt adeo, ut inter proelia hostes morsu petant. 7 Sed illud maius est, quod rectoribus perditis quos diligebant arcessunt fame mortem. Verum hi mores in genere equorum praestantissimo reperiuntur: nam qui infra nobilitatem *sati sunt, nulla documenta sua praebuerunt. 8 Sed ne quid uideamur dicendi licentia contra fidem adrogasse, exemplum frequens dabimus. Alexandri Magni equus Bucephalus dictus siue de aspectus toruitate seu ab insigni, quod taurinum caput armo inustum habebat, seu quod de fronte eius quaedam corniculorum minae protuberabant, cum ab equario suo alias etiam molliter sederetur, accepto regio stratu neminem umquam alium praeter dominum uehere dignatus est. 9 Documenta eius in proeliis plura sunt, quibus Alexandrum e durissimis certaminibus sospitem ope sua extulit; quo merito effectum, ut defuncto in India exequias rex duceret et supremis sepulcrum daret, urbem etiam conderet, quam in nominis memoriam Bucephalam nominauit. 10 Equus C. Caesaris nullum praeter Caesarem dorso recepit; cuius primores pedes facie uestigii humani tradunt fuisse, sicut ante Veneris genetricis aedem hac effigie locatus est. 11 Regem Scytharum cum singulari certamine interemptum aduersarius uictor spoliare uellet, ab equo eius calcibus morsuque est lancinatus. Agrigentina etiam regio frequens est equorum sepulcris, quod munus supremitatis meritis datum credimus. 12 Voluptatem his inesse circi spectacula prodiderunt; quidam enim equorum cantibus tibiarum, quidam saltationibus, quidam colorum uarietate, nonnulli etiam accensis facibus ad cursus prouocantur. Affectum equinum lacrimae probant: 13 denique interfecto Nicomede rege equus eius uitam inedia expulit. Cum proelio Antiochus Galatas subegisset, Cintareti nomine ducis, qui in acie ceciderat, equum insiliuit ouaturus isque adeo spreuit lupatos, ut de industria cernuatus ruina pariter et se et equitem adfligeret. 14 Ingenia equorum etiam Claudii Caesaris circenses probauerunt, cum effuso rectore quadrigae currus aemulos non minus astu quam uelocitate praeuerterent et post decursa legitima spatia ad locum palmae sponte consisterent, uelut uictoriae praemium postularent. 15 Excusso quoque auriga, quem Rutumannam nominabant, relicto certamine ad Capitolium quadriga prosiliuit nec ante substitit quam Tarpeium Iouem trina dextratione lustrasset. 16 In huiusce animalis genere aetas longior maribus: legimus sane equum ad annos LXX uixisse. Iam illud non uenit in ambiguum, quod in annum tertium et tricesimum generant, utpote qui etiam post uicesimum mittantur ad subolem reficiendam. Notatum etiam aduertimus Opuntem nomine equum ad gregariam uenerem durasse in annos quadraginta. 17 Equarum libido extinguitur iubis tonsis. In quarum partu amoris nascitur ueneficium, quod in frontibus praeferunt recens editi, furuo colore, caricis simile, hippomanes nominatum; quod si praereptum statim fuerit, nequaquam mater pullo ubera praebet fellitanda. 18 Quo quis acrior fuerit speique maioris, profundius nares mersitat in bibendo. Mas ad bella numquam producitur apud Scythas, eo quod feminae exonerare uesicas etiam in fuga possunt. Edunt equae et uentis conceptos; sed hi numquam ultra triennium aeuum trahunt.

XLVI.[recensere]

1 Assyriorum initium Adiabene facit; in cuius parte Arbelitis regio est, quem locum uictoria Alexandri Magni non sinit praeteriri. Nam ibi copias Darii fudit, ipsum subegit expugnatisque eius castris in reliquo apparatu regis repperit scrinium unguentis refertum, unde primum Romana luxuria fecit ingressum ad odores peregrinos. 2 Aliquantisper tamen uirtute ueterum ab hac uitiorum inlecebra defensi sumus atque adeo in tempus censorum P. <Licinii> Crassi et C. Iulii Caesaris; qui edixerunt anno urbis conditae quingentesimo sexagesimo quinto, ne quis unguenta inueheret peregrina. 3 Postmodum uicerunt nostra uitia et senatui adeo placuit odorum delicia, ut ea etiam in poenalibus tenebris uteretur: sicut L. Plotium fratrem Planci bis consulis proscriptum a triumuiris in Salernitana latebra unguenti odor prodidit.

4 Hos terrarum ductus excipit Media, cuius arbor inclaruit etiam carminibus Mantuanis. Ingens ipsa et cui tale ferme quale unedonibus folium est; tantum eo differt, quod aculeatum spinulentis fastigiis hispida turgescat. Malum inimicum uenenis, sapore asperum et amaritudinis merae, odoris autem fragrantia plus quam iucundum longeque sensibile. 5 Verum pomo illius tanta ubertas inest, ut onere prouentus semper grauetur: nam protinus atque poma eius deciderunt maturitate, alia protuberant, eaque tantum est opimitati mora, ut fetus decidant ante nati. 6 Vsurpare sibi nemora ista optauerunt et aliae nationes per industriam germinis transferendi, sed beneficium soli Mediae datum natura resistente terra alia non potuit mutuari.

XLVII.[recensere]

1 Portae Caspiae panduntur itinere manu facto longo octo milibus passuum; nam latitudo uix est plaustro permeabilis. In his angustiis etiam illud asperum, quod praecisorum laterum saxa liquentibus inter se salis uenis exundant humorem affluentissimum, qui constrictus ui caloris uelut in aestiuam glaciem corporatur: ita labes inuia accessum negat. 2 Praeterea octo et uiginti milium passuum tractus omnis, quoquo inde pergatur humo arida, sine praesidio sitit. Tunc serpentes undique gentium conuenae a uerno statim die illuc confluunt. Ita periculi ac difficultatis concordia ad Caspios nisi hieme accessus negatur.

XLVIII.[recensere]

1 A Caspiis ad orientem uersus locus est, quod Direum appellatur, cuius ubertati non est quippiam quod comparari queat. Quem locum circumsident Lapyri, Narici et Hyrcani. 2 Ei proximat Margine regio inclita caeli ac soli commodis, adeo ut in toto illo latifundio uitibus sola gaudeat. In faciem theatralem montibus clauditur, ambitu stadiorum mille quingentorum, paene inaccessa ob incommodum harenosae solitudinis, quae per centum et uiginti milia passuum undiqueuersum circumfusa est. 3 Regionis huius amoenitatem Alexander Magnus usque adeo miratus est, ut ibi primum Alexandriam conderet; quam mox a barbaris excisam Antiochus Seleuci filius reformauit et de nuncupatione domus suae dixit Seleuciam; cuius urbis circuitus diffunditur in stadia septuaginta quinque. In hanc Orodes Romanos captos Crassiana clade deduxit. 4 Et aliud in Caspiis Alexander oppidum excitarat idque Heraclea dictum dum manebat; sed hoc quoque ab iisdem euersum gentibus, deinde ab Antiocho restitutum, ut ille maluit, Achais postmodum nominatum est.

XLIX.[recensere]

1 Oxus amnis oritur de lacu Oaxo, cuius oras hinc inde Bateni et Oxistacae accolunt; sed praecipuam partem Bactri tenent. Bactris praeterea est proprius amnis Bactros: unde et oppidum quod incolunt Bactrum. 2 Gentis huius quae pone sunt, Propanisi iugis ambiuntur; quae aduersa, Indi fontibus terminantur; reliqua includit Ochus flumen. 3 Vltra hos Panda oppidum Sogdianorum, in quorum finibus Alexander Magnus tertiam Alexandriam condidit ad contestandos itineris sui terminos. 4 Hic enim locus est, in quo primum a Libero patre, post ab Hercule, deinde a Samiramide, postremo etiam a Cyro arae sunt constitutae, quod proximum gloriae omnes duxerunt illo usque promouisse itineris sui metas.

5 Vniuersi eius ductus dumtaxat ab illa terrarum parte Laxates fluuius secat fines, quem tamen Laxaten soli uocant Bactri; nam alii Scythae Silim nominant. Hunc eundem esse Tanain exercitus Alexandri Magni crediderunt; uerum Demodamas dux Seleuci et Antiochi, satis idoneus uero auctor, transuectus amnem istum, titulos omnium supergressus est aliumque esse quam Tanain deprehendit. 6 Ob cuius gloriae insigne dedit nomini suo, ut altaria ibi strueret Apollini Didymaeo. Hoc est conliminium, in quo limes Persicus Scythis iungitur; quos Scythas Persae lingua sua Sacas dicunt et inuicem Scythae Persas Chorsacos nominant montemque Caucasum Croucasim, id est niuibus candicantem. 7 Densissima hic populorum frequentia cum Parthis legem placiti ab exordio moris incorrupta custodit disciplina: e quibus celeberrimi sunt Massagetae et Essedones, Satarchae et Apalaei. 8 Post quos, immanissimis barbaris interiacentibus, de ritu aliarum nationum paene inconstanter definitum aduertimus.

9 Bactri camelos fortissimos mittunt, licet et Arabia plurimos gignat; uerum hoc differunt, quod Arabici bina tubera in dorso habent, singula Bactriani. Hi numquam pedes atterunt: sunt enim illis reciprocis quibusdam pulmunculis uestigia carnulenta. Vnde et contraria est labes ambulantibus nullo fauente praesidio ad nisum insistendi. Habentur in duplex ministerium: sunt alii oneri ferundo accommodati, alii perniciores; sed nec illi ultra iustum pondera recipiunt nec isti amplius quam solita spatia uolunt egredi. 10 Geniturae cupidine efferantur adeo, ut saeuiant cum uenerem requirunt. Oderunt equinum genus. Sitim etiam in quadriduum tolerant; uerum cum occasio bibendi data est, tantum implentur, quantum et satiet desideria praeterita et in futurum diu prosit. 11 Lutulentas aquas captant, puras refugiunt; denique nisi caenosior liquor fuerit, ipsi adsidua proculcatione limum excitant, ut turbidetur. Durant in annos centum, nisi forte translati in peregrina insolentia mutati aeris morbos trahant. 12 Ad bella feminae praeparantur inuentumque est ut desiderium eis coitionis quadam castratione execaretur: putant enim fieri ualidiores, si coitibus arceantur.

L[recensere]

1 Qua ab Scythico oceano et mari Caspio in oceanum eoum cursus inflectitur, ab exordio huiusce plagae profundae niues, mox longa deserta, post Anthropophagi gens est asperrima, dein feris spatia obsita ferme dimidiam itineris partem inpenetrabilem reddiderunt. 2 Quarum difficultatum terminum facit iugum mari imminens, quod Tabin barbari dicunt: post quae adhuc longinquae solitudines. Sic in tractu eius orae, quae spectat aestiuum orientem, post inhumanos situs primos hominum Seras cognoscimus, qui aquarum aspergine inundatis frondibus uellera arborum adminiculo depectunt liquoris et lanuginis teneram subtilitatem umore domant ad obsequium. 3 Hoc illud est sericum in usum publicum damno seueritatis admissum et quo ostendere potius corpora quam uestire primo feminis, nunc etiam uiris luxuriae persuasit libido. Seres ipsi quidem mites et inter se quietissimi, alias uero reliquorum mortalium coetus refugiunt, adeo ut ceterarum gentium commercia abnuant. 4 Primum eorum fluuium mercatores ipsi transeunt, in cuius ripis nullo inter partes linguae commercio, sed depositarum rerum pretia oculis aestimantibus sua tradunt, nostra non emunt.

LI[recensere]

Sequitur Attacenus sinus et gens hominum Attacorum, quibus temperies praerogatiua miram aeris clementiam subministrat. Arcent sane adflatum noxium colles, qui salubri apricitate undique secluso obiecti prohibent auras pestilentes; atque ideo, ut Amometus adfirmat, par illis et Hyperboreis genus uitae est. Inter hos et Indiam gnarissimi Ciconas locauerunt. 

LII.[recensere]

1 A Mediis montibus auspicatur India, a meridiano mari porrecta ad eoum. Fauonii spiritu saluberrima. in anno bis aestatem habet, bis legit frugem, uice hiemis etesias patitur. 2 Hanc Posidonius aduersam Galliae statuit. Sane nec quicquam ex ea dubium: nam Alexandri Magni armis comperta et aliorum postmodum regum diligentia peragrata penitus cognitioni nostrae addicta est. 3 Megasthenes sane apud Indicos reges aliquantisper moratus res Indicas scripsit, ut fidem, quam oculis subiecerat, memoriae daret. Dionysius quoque, qui et ipse a Philadelpho rege spectator missus, gratia periclitandae ueritatis paria prodidit.

4 Tradunt ergo in India fuisse quinque milia oppidorum praecipua capacitate, populorum nouem milia. Diu etiam credita est tertia pars esse terrarum. Nec mirum sit uel de hominum uel de urbium copia, cum soli Indi numquam a natali solo recesserint. 5 Indiam Liber pater primus ingressus est, utpote qui omnium primus triumphauit. Ab hoc ad Alexandrum Magnum numerantur annorum sex milia quadringenti quinquaginta unus additis et amplius tribus mensibus, habita per reges conputatione, qui centum quinquaginta tres tenuisse medium aeuum deprehenduntur.

6 Maximi in ea amnes Ganges et Indus. Quorum Gangen quidam fontibus incertis nasci et Nili modo exultare contendunt; alii uolunt a Scythicis montibus exoriri. 7 Hypanis etiam ibi nobilissimus fluuius, qui Alexandri Magni iter terminauit, sicuti arae in ripa eius positae probant. Minima Gangis latitudo per octo milia passuum, maxima per uiginti patet; altitudo, ubi uadosissimus est, mensuram centum pedum deuorat.

8 Gangarides extimus est Indiae populus; cuius rex equites mille, elephantos septingentos, peditum sexaginta milia in apparatu belli habet. 9 Indorum quidam agros exercent, militiam plurimi, merces alii; optimi ditissimique res publicas curant, reddunt iudicia, adsident regibus. Quietum ibi eminentissimae sapientiae genus est uita repletos incensis rogis mortem accersere. 10 Qui uero ferociori sectae se dediderunt et siluestrem agunt uitam, elephantos uenantur, quibus perdomitis ad mansuetudinem aut arant aut uehuntur. 11 In Gange insula est populosissima, amplissimam continens gentem, quorum rex peditum quinquaginta milia, equitum quattuor milia in armis habet. Omnes sane, quicumque praediti sunt regia potestate, non sine maximo elephantorum, equitum etiam peditumque numero militarem agitant disciplinam.

12 Prasia gens ualidissima. Palibothram urbem incolunt, unde quidam gentem ipsam Palibothros nominauerunt. Quorum rex sescenta milia peditum, equitum triginta milia, elephantorum octo milia omnibus diebus ad stipendium uocat. 13 Vltra Palibothram mons Malleus, in quo umbrae hieme in septemtriones, aestate in austros cadunt, uicissitudine hac durante mensibus senis. Septemtriones in eo tractu in anno semel nec ultra quindecim dies parent, sicut auctor est Baeton, qui perhibet hoc in plurimis Indiae locis euenire. 14 Indo flumini proximantes uersa ad meridiem plaga ultra alios torrentur calore; denique uim sideris prodit hominum color. 15 Montana Pygmaei tenent. At hi quibus est uicinus Oceanus sine regibus degunt. Pandaea gens a feminis regitur, cui reginam primam adsignant Herculis filiam. 16 Et Nysa urbs regioni isti datur, mons etiam Ioui sacer, Meros nomine, in cuius specu nutritum Liberum patrem ueteres Indi adfirmant; ex cuius uocabuli argumento lasciuienti famae creditur Liberum femine natum. 17 Extra Indi ostium sunt insulae duae Chryse et Argyre adeo fecundae copia metallorum, ut plerique eas aurea sola habere prodiderint et argentea.

18 Indis omnibus promissa caesaries, non sine fuco caerulei aut crocei coloris. 19 Cultus praecipuus in gemmis. Nullus funerum apparatus. Praeterea, ut Iubae et Archelai regum libris editum est, in quantum mores populorum dissonant, habitus quoque discrepantissimus: 20 alii lineis, alii laneis peplis uestiuntur, pars nudi, pars obscaena tantum amiculati, plurimi etiam flexibilibus libris circumdati. Quidam populi adeo proceri, ut elephantos uelut equos facillima insultatione transiliant. 21 Plurimis placet neque animal occidere neque uesci carnibus. 22 Plerique tantum piscibus aluntur et mari uiuunt. Sunt qui proximos parentesque priusquam annis aut aegritudine in maciem eant, uelut hostias caedunt, deinde peremptorum uiscera epulas habent: quod ibi non sceleris, sed pietatis loco numerant. 23 Sunt etiam qui, cum incubuere morbi, procul a ceteris in secreta abeunt nihil anxie mortem expectantes.

24 Astacanorum gens laureis uiret siluis, lucis buxeis: uitium uero et arborum uniuersarum, quibus Graecia dulcis est, prouentibus copiosissima. 25 Philosophos habent Indi (gymnosophistas uocant), qui ab exortu ad usque solis occasum contentis oculis orbem candentissimi sideris contuentur in globo igneo rimantes secreta quaedam harenisque feruentibus perpetem diem alternis pedibus insistunt. 26 Ad montem, qui Nulo dicitur, habitant quibus auersae plantae sunt et octoni digiti in plantis singulis. 27 Megasthenes per diuersos Indiae montes esse scribit nationes capitibus caninis, armatas unguibus, amictas uestitu tergorum, ad sermonem humanum nulla uoce, sed latratibus tantum sonantes rictibusque. 28 Apud Ctesiam legitur quasdam feminas ibi semel parere natosque canos ilico fieri; esse rursum gentem alteram, quae in iuuenta cana sit, nigrescat in senectute, ultra aeui nostri terminos perennantem. 29 Legimus monocolos quoque ibi nasci singulis cruribus et singulari pernicitate, qui ubi defendi se uelint a calore, resupinati plantarum suarum magnitudine inumbrentur. 30 Gangis fontem qui accolunt, nullius ad escam opis indigi odore uiuunt pomorum siluestrium longiusque pergentes eadem illa in praesidio gerunt, ut olfactu alantur. Quod si taetriorem spiritum forte traxerint, exanimari eos certum est. 31 Perhibent esse et gentem feminarum, quae quinquennes concipiant, sed ultra octauum annum uiuendi spatium non protrahant. 32 Sunt qui ceruicibus carent et in umeris habent oculos. Sunt qui siluestres, hirti corpora, caninis dentibus, stridore terrifico. apud eos uero, quibus ad uiuendi rationem exactior cura est, multae uxores in eiusdem uiri coeunt matrimonium, et cum maritus homine decesserit, apud grauissimos iudices suam quaeque de meritis agunt causam, et quae officiosior ceteris sententia uicerit iudicantium, hoc palmae refert praemium, ut arbitrio suo ascendat rogum coniugis et supremis eius semet ipsam det inferias; ceterae nota uiuunt.

33 Enormitas in serpentibus tanta est, ut ceruos et animantium alia ad parem molem tota hauriant, quin etiam oceanum Indicum quantus est penetrent insulasque magno spatio a continenti separatas pabulandi petant gratia. Idque ipsum palam est non qualibet magnitudine euenire, ut per tantam sali latitudinem ad loca permeent destinata.

34 Sunt illic multae ac mirabiles bestiae, quarum e multitudine et copia uel particulam persequemur. Leucrocota uelocitate praecedit feras uniuersas; ipsa asini feri magnitudine, cerui clunibus, pectore ac cruribus leonis, capite melium, bisulca ungula, ore ad usque aures dehiscente, dentium locis osse perpetuo. Haec quod ad formam: nam uoce loquentium hominum sonos aemulatur.

35 Est et eale, alias ut equus, cauda elephanti, nigro colore, maxillis aprugnis, praeferens cornua ultra cubitalem modum longa ad obsequium cuius uelit motus accommodata; neque enim rigent sed mouentur, ut usus exigit proeliandi; quorum alterum cum pugnat protendit, alterum replicat, ut si ictu aliquo alterius acumen offenderit, acies succedat alterius. Hippopotamis comparatur, et ipsa sane aquis fluminum gaudet.

36 Indicis tauris color fuluus est, uolucris pernicitas, pilus in contrarium uersus, hiatus omne quod caput. Hi quoque circumferunt cornua flexibilitate qua uolunt. Tergi duritia omne telum respuunt et tam inmiti feritate, ut capti animas proiciant furore.

37 Mantichora quoque nomine inter haec nascitur, triplici dentium ordine coeunte uicibus alternis, facie hominis, glaucis oculis, sanguineo colore, corpore leonino, cauda uelut scorpionis aculeo spiculata, uoce tam sibila ut imitetur modulos fistularum [tubarumque concinentum]. Humanas carnes auidissime affectat. 38 Pedibus sic uiget, saltu sic potest, ut morari eam nec extentissima spatia possint nec obstacula latissima. Sunt praeterea boues unicornes [et tricornes] solidis ungulis nec bifissis.

39 Sed atrocissimus est monoceros, monstrum mugitu horrido, equino corpore, elephanti pedibus, cauda suilla, capite ceruino. 40 Cornu e media fronte eius protenditur splendore mirifico, ad magnitudinem pedum quattuor, ita acutum ut quicquid impetat, facile ictu eius perforetur. Viuus non uenit in hominum potestatem et interimi quidem potest, capi non potest.

41 Aquae etiam gignunt miracula non minora. Anguillas ad tricenos pedes longas educat Ganges. Quem Statius Sebosus inter praecipua miracula ait uermibus abundare caeruleis nomine et colore. Hi bina habent brachia longitudinis cubita non minus sena, adeo robustis uiribus, ut elephantos ad potum uentitantes mordicus conprehensa ipsorum manu rapiant in profundum.

42 Indica maria balaenas habent ultra spatia quattuor iugerum, sed et quos physeteras nuncupant. qui enormes supra molem ingentium columnarun ultra antemnas se nauium extollunt haustosque fistulis fluctus ita eructant, ut nimbosa adluuie plerumque deprimant alueos nauigantium.

43 Sola India mittit auem psittacum colore uiridem torque puniceo, cuius rostri tanta duritia est, ut cum e sublimi praecipitat in saxum, nisu se oris excipiat et quodam quasi fundamento utatur extraordinariae firmitatis; 44 caput uero tam ualens, ut si quando ad discendum plagis sit admonendus (nam studet ut quod homines loquatur), ferrea clauicula sit uerberandus. Dum in pullo est atque adeo intra alterum aetatis suae annum quae monstrata sunt et citius discit et retinet tenacius; paulo senior et obliuiosus est et indocilis. 45 Inter nobiles et ignobiles discretionem digitorum facit numerus; qui praestant, quinos in pedes habent digitos, ceteri ternos. Lingua lata multoque latior quam ceteris auibus; unde perficitur, ut articulata uerba penitus eloquatur. Quod ingenium ita Romanae deliciae miratae sunt, ut barbari psittacos mercem fecerint.

46 Indorum nemora in tam proceram sublimantur excelsitatem, ut transiaci ne sagittis quidem possint. 47 Pomaria ficus habent, quarum codices in orbem spatio sexaginta passuum extuberantur; ramorum umbrae ambitu bina stadia consumunt; foliorum latitudo formae Amazonicae peltae conparatur; pomum eximiae suauitatis. 48 Quae palustria sunt, harundinem creant ita crassam, ut fissis internodiis lembi uice uectitet nauigantes. E radicibus eius umor dulcis exprimitur ad melleam suauitatem. 49 Tylos Indiae insula est; ea fert palmas, oleam creat, uineis abundat. Terras omnes hoc miraculo sola uincit, quod quaecumque in ea arbos nascitur, numquam caret folio.

50 Ibi mons Caucasus, qui maximam orbis partem perpetuis iugis penetrat, fronte qua soli obuersus est arbores piperis ostentat, quas ad iuniperi similitudinem diuerse fructus edere adseuerant. 51 Qui paene inmaturi exeunt, dicitur piper longum; quod incorruptum est, piper album; quorum cutem rugosam et torridam calor fecerit, nomen trahunt de colore.

52 Hebenum ex India Mithridatico triumpho Romae primum Magnus Pompeius exhibuit. Mittit India et calamos odoratos et multa alia fragrantia mirifici spiritus suauitate.

53 Indicorum lapidum in adamantibus dignitas prima, utpote qui lymphationes abigunt, uenenis resistunt, mentium uanos metus pellunt. 54 Haec primum de his praedicari oportuit, quae respicere ad utilitatem uidebamus; nunc reddemus quae adamantium sint species et quis color cuique. Eximius in quodam crystalli genere inuenitur, *materiae in qua nascitur adaeque similis splendore liquidissimo, in mucronem sexangulum utrimque secus leuiter turbinatus nec umquam ultra magnitudinem nuclei Abellani repertus. 55 Huic proximus in excellentissimo auro deprehenditur, pallidior ac magis ad argenti colorem renitens. Tertius in uenis cypri apparet, propior ad aeream faciem. Quartus in metallis ferrariis legitur, pondere ceteros antecedens, non tamen et potestate. 56 Nam et hic et qui in cypro deprehenduntur frangi queunt, plerique etiam adamante altero perforantur. At illi quos primos significauimus nec ferro uincuntur nec igni domantur; uerum tamen si diu in sanguine hircino macerentur, non aliter quam si calido uel recenti, malleis aliquot ante fractis et incudibus dissipatis aliquando cedunt atque in particulas dissiliunt. Quae fragmenta scalptoribus in usum insigniendae cuiusce modi gemmae expetuntur. 57 Inter adamantem et magnetem est quaedam naturae occulta dissensio, adeo ut iuxta positus non sinat magnetem rapere ferrum uel si admotus magnes ferrum traxerit, quasi praedam quandam adamans magneti rapiat atque auferat.

58 Lychniten perinde fert India, cuius lucis uigorem flagrantia excitat lucernarum, qua ex causa lychniten Graeci uocauerunt. 59 Duplex ei facies: aut in purpurae emicat claritatem aut meracius suffunditur cocci rubore, per omne intimum sui, si quidem pura sit, inoffensam admittens perspicuitatem; at si excanduit radiis solis incita uel ad calorem digitorum attritu excitata est, aut palearum cassa aut chartarum fila ad se rapit; 60 contumaciter scalpturis resistens ac si quando insignita est, dum signa exprimit, quasi quodam animali morsu partem cerae retentat.

61 Beryllos in sexangulas formas Indi atterunt, ut hebetem coloris lenitatem angulorum repercussu excitent ad uigorem. Beryllorum genus diuiditur in speciem multifariam: eximii interuirente glauci et caeruli temperamento quandam praeferunt puri maris gratiam. 62 Infra hos sunt chrysoberylli, qui languidius micantes nube aurea circumfunduntur. Chrysoprasos quoque, ex auro et porraceo mixtam lucem trahentes, aeque beryllorum generi adiudicauerunt. 63 Hyacinthizontas, scilicet qui hyacinthos prope referant, et ipsos probant. Eos uero, qui crystallis similes capillamentis intercurrentibus obscurantur (hoc enim uitio illorum nomen est), scientissimi lapidum plebi dederunt. 64 Indici reges hoc genus gemmas in longissimos cylindros amant fingere eosque perforatos elephantorum setis suspendunt ac monilia habent, uel plerumque ex utroque capite insertis aureis umbilicis incendunt ad nitellam pinguiorem, ut per industriam metallo hinc inde addito fulgentiorem trahant lucem.

LIII.[recensere]

1 Taprobanem insulam, antequam temeritas humana exquisito penitus mari fidem panderet, diu orbem alterum putauerunt et quidem quem habitare *Antichthones crederentur. Verum Alexandri Magni uirtus ignorantiam publici erroris non tulit ulterius permanere, sed in haec usque secreta propagauit nominis sui gloriam. 2 Missus igitur Onesicritus praefectus classis Macedonicae terram istam, quanta esset, quid gigneret, quomodo haberetur, exquisitam notitiae nostrae dedit. Patet in longitudinem stadiorum septem milia, in latitudinem quinque milia. 3 Scinditur amni interfluo. Nam pars eius bestiis et elephantis repleta est maioribus multo quam fert India; partem homines tenent. margaritis scatet et gemmis omnibus. Sita est inter ortum et occasum. Ab eoo mari incipit praetenta Indiae. 4 A Prasia Indorum gente dierum uiginti primo in eam fuit cursus, sed cum papyraceis et Nili nauibus illo pergeretur; mox cursu nostrarum nauium septem dierum iter factum est. 5 Mare uadosum interiacet altitudinis non amplius senum passuum, certis autem canalibus depressum adeo, ut nullae umquam ancorae ad profundi illius fundamenta potuerint peruenire. 6 Nulla in nauigando siderum obseruatio: utpote ubi septemtriones nequaquam uidentur uergiliaeque nunquam apparent. Lunam ab octaua in sextam decimam tantum supra terram uident. 7 Lucet ibi canopos sidus clarum et amplissimum. Solem orientem dextra habent, occidentem sinistra. Obseruatione itaque nauigandi nulla suppetente, ut ad destinatum pergentes locum capiant, uehunt alites, quarum meatus terram petentium magistros habent cursus regendi. Quaternis non amplius mensibus in anno nauigatur.

8 In Claudii principatum de Taprobane haec tantum noueramus; tunc enim fortuna patefecit scientiae uiam latiorem. Nam libertus Annii Plocami, qui tunc Rubri maris uectigal administrabat, Arabiam petens, aquilonibus praeter Carmaniam raptus, quinto decimo demum die adpulsus est ad hoc litus portumque aduectus qui Hippuros nominatur. 9 Sex deinde mensibus sermonem perdoctus admissusque ad conloquia regis quae compererat reportauit. Stupuisse scilicet regem pecuniam quae capta cum ipso erat, quod tametsi signata disparibus foret uultibus, tamen parem haberet modum ponderis; 10 cuius aequalitatis contemplatione cum Romanam amicitiam flagrantius concupiuisset, *Rachia principe legatos ad nos usque misit, a quibus cognita sunt uniuersa.

11 Ergo inde homines corporum magnitudine omnes homines antecedunt; crines fuco inbuunt, caeruleis oculis ac truci uisu, terrifico sono uocis. 12 Quibus inmatura mors est in annos centum aeuum trahunt; aliis omnibus annosa aetas et paene ultra humanam extenta fragilitatem. 13 Nulli aut ante diem aut per diem somnus. Aedificia modice ab humo eleuata. Annona eodem semper tenore. Vites nesciunt; pomis abundant. 14 Colunt Herculem. In regis electione non nobilitas praeualet, sed suffragium uniuersorum. Populus enim eligit spectatum moribus et inueterata clementia, etiam annis grauem. 15 Sed hoc in eo quaeritur, cui liberi nulli sunt; nam qui pater fuerit, etiamsi uita spectetur, non admittitur ad regendum; et si forte dum regnat pignus sustulit, exuitur potestate; idque eo maxime custoditur, ne fiat hereditarium regnum. 16 Deinde etiamsi rex maximam praeferat aequitatem, nolunt ei totum licere: *triginta ergo rectores accipit, ne in causis capitum solus iudicet; quamquam sic quoque si displicuerit iudicatum, ad populum prouocatur atque ita datis iudicibus septuaginta fertur sententia, cui necessario adquiescitur. 17 Cultu rex dissimili a ceteris uestitur syrmate, ut est habitus, quo Liberum patrem amiciri uidemus. Quod si etiam ipse in peccato aliquo arguitur, morte multatur: 18 non tamen ut cuiusquam attrectetur manu, sed consensu publico rerum omnium interdicta ei facultate; etiam conloquii potestas punito denegatur. 19 Culturae student uniuersi. Venatibus indulgent nec plebeias agunt praedas, quippe cum tigrides aut elephanti tantum requirantur. 20 Maria quoque piscationibus inquietant marinasque testudines capere gaudent, quarum tanta est magnitudo, ut superficies earum domum faciat et numerosam familiam non arte receptet.

21 Maior pars insulae huius calore ambusta est et in uastas deficit solitudines. Latus eius mare adluit peruiridi colore fruticosum, ita ut iubae arborum plerumque gubernaculis atterantur. Cernunt latus Sericum de montium suorum iugis. 22 Mirantur aurum et ad gratiam poculorum omnium gemmarum adhibent apparatum. Secant marmora testudinea uarietate. 23 Margaritas legunt plurimas maximasque. Conchae sunt, in quibus hoc genus lapidum requiritur, quae certo anni tempore luxuriante conceptu sitiunt rorem uelut maritum, cuius desiderio hiant; et cum maxime liquitur lunaris imber, oscitatione quadam hauriunt umorem cupitum: sic concipiunt grauidaeque fiunt. 24 De saginae qualitate reddunt habitus unionum; nam si purum fuerit quod acceperint, candicant orbiculi, si turbidum, aut pallore languent aut rufo innubilantur. Ita magis de caelo quam de mari partus habent. 25 Denique quotiens excipiunt matutini aeris semen, fit clarior margarita, quotiens uespere, fit obscurior quantoque magis hauserit, tanto magis proficit lapidum magnitudo. Si repente micauerit coruscatio, intempestiuo metu conprimuntur clausaeque subita formidine uitia contrahunt abortiua; aut enim perparuuli fiunt scrupuli aut inanes. 26 Conchis ipsis inest sensus: partus suos maculari timent cumque flagrantioribus radiis excanduit dies, ne fucentur lapides solis calore, subsidunt in profundum et se gurgitibus ab aestu uindicant. Huic tamen prouidentiae aetas opitulatur; nam candor senecta disperit et grandescentibus conchis flauescit margarita. In aqua mollis est unio, duratur exemptus. 27 Numquam duo simul reperiuntur: inde unionibus nomen datum. Vltra semiunciales inuentos negant. Piscantium insidias timent conchae; unde est, ut aut inter scopulos aut inter marinos canes plurimum delitescant. Gregatim natant; certus examini dux est; illa si capta sit, etiam quae euaserint in plagas reuertuntur.

28 Dat et India margaritas, dat et litus Brittannicum: sicut diuus Iulius thoracem, quem Veneri Genetrici in templo eius dicauit, ex Brittannicis margaritis factum subiecta inscriptione intellegi uoluit. 29 Lolliam Paulinam Gaii principis coniugem uulgatum est habuisse tunicam ex margaritis sestertio tunc quadringenties aestimatam; cuius parandae auaritie pater ipsius Manilius spoliatis Orientis regionibus offendit C. Caesarem Augusti filium interdictaque amicitia principis ueneno interiit. 30 Illud quoque expressit uetus diligentia, quod Sullanis primum temporibus Romam inlati sunt uniones.



LIV[recensere]

1 Ab insula eus ea, ut consequens, ad continentem; igitur a Taprobane <in> Indiam reuertamur. Sed si Indicis urbibus aut nationibus resistamus, egrediemur repromissae concinnitatis modum.

2 Proximam Indo flumini urbem habuere Caphisam, quam Cyrus diruit. Arachosiam Erymantho amni inpositam Samiramis condidit. *Cadrusium oppidum ab Alexandro Magno ad Caucasum constitutum est. Ibi et Alexandria, quae patet amplitudinis stadia triginta. Multa et alia sunt, sed haec cum eminentissimis. 3 Post Indos montanas regiones Ichthyophagi tenent, quos subactos Alexander Magnus uesci piscibus uetuit; nam antea sic alebantur.

4 Vltra hos deserta Carmaniae, Persis deinde atque ita nauigatio; in qua Solis insula rubens et omni animantium generi inaccessa, quippe quae nullum non animal inlatum perimat. 5 Ex India reuertentes ab Hyani Carmaniae flumine septemtriones primum uident. Achaemenidis in hoc tractu sedes fuerunt. 6 Inter Carmaniae promunturium et Arabiam quinquaginta milia passuum interiacent; deinde tres insulae, circa quas hydri marini egrediuntur uicenum cubitum longitudinem.

7 Dicendum hoc loco, quatenus ab Alexandria Aegypti pergatur in usque Indiam. Nilo uehente Copton usque etesiis flantibus cursus est. Deinde terrestre iter Hydreum tenus. Post transactis aliquot mansionibus Berenicen peruenitur, ubi Rubri maris portus est. 8 Inde Oceli Arabiae portus tangitur. Proximum Indiae emporium excipit Zmirim infame piraticis latronibus. Deinde per diuersos portus Cottonare peruenitur, ad quam monoxylis lyntribus piper conuehunt. 9 Petentes Indiam ante exortum canis aut protinus post exortum nauigia media aestate *soluunt, reuertentes renauigant Decembri mense. 10 Secundus ex India uentus est uulturnus; at cum uentum est in Rubrum mare, aut africus aut auster uehunt. Spatium Indiae decies septies quinquaginta milia passuum proditur; at Carmaniae centum milia, cuius pars non caret uitibus. 11 Praeterea habet genus hominum, qui non alia quam testudinis carne uiuunt, hirsuti omnia facie tenus, quae sola laeuis est; iidem coriis piscium uestiuntur, Chelonophagi cognominati.

12 Inrumpit haec litora Rubrum mare idque in duos sinus scinditur. Quorum qui ab oriente est Persicus appellatur, quoniam quidem oram illam habitauere Persidis populi, uicies et sexagies centena milia circuitu patens; ex aduerso, unde Arabia est, alter Arabicus uocatur; Oceanum uero qui ibi influit Azanium nominauerunt.

13 Carmaniae Persis adnectitur, quae incipit ab insula Aphrodisia uariarum opum diues, translata in Parthicum nomen, litore quo occasui obiacet porrecta milia passuum <quingenta> quinquaginta. 14 Oppidum eius nobilissimum Susa, in quo templum Susiae Dianae. a Susis [Carbyle siue] Babitae oppidum centum triginta quinque milibus passuum distat, in quo mortales uniuersi odio auri coemunt hoc genus metallum et abiciunt in terrarum profunda, ne polluti usu eius auaritia corrumpant aequitatem. 15 Hic inconstantissimus terrarum modus: nec inmerito, cum aliae circa Persidem nationes schoinis, aliae parasangis terras metiantur et incertam fidem faciat mensurae ratio discors.

LV[recensere]

1 Parthia quanta omnis est a meridie Rubrum mare, a septemtrione Hyrcanum salum claudit. Regna in ea duodeuiginti dissecantur in duas partes. Vndecim quae dicuntur superiora incipiunt ab Armenico limite et Caspio litore, porrecta ad terras Scytharum, quibuscum concorditer degunt; 2 reliqua septem inferiora, sic enim uocitant, habent ab ortu *Arios, Carmaniam Arianosque a medio die, Medos ab occidui solis plaga, a septemtrione Hyrcanos. Ipsa autem Media ab occasu transuersa utraque Parthiae regna amplectitur; septemtrione Armenia circumdatur; ab ortu Caspios uidet; a meridie Persidem. Deinde tractus hic procedit usque ad castellum quod Magi obtinent, Fidasarcida nomine; hic Cyri sepulcrum.

LVI.[recensere]

1 Chaldaeae gentis caput Babylonia est, tam nobilis, ut propter eam et Assyrii et Mesopotamia in Babyloniae nomen transierint. 2 Vrbs est sexaginta milia passuum circuitu patens, muris circumdata, quorum altitudo ducentos pedes detinet, latitudo quinquaginta, ternis in singulos pedes digitis ultra quam mensura nostra est altioribus. 3 Interluitur Euphrate. Beli ibi Iouis templum, quem inuentorem caelestis disciplinae tradidit etiam ipsa religio, quae deum credit. In aemulationem urbis huius Ctesiphontem Parthi condiderunt.

4 Tempus est ad Oceani oras reuerti, represso in Aethiopiam stilo; namque ut Atlanticos aestus occipere ab occidente et Hispania dudum dixeramus, ab bis quoque partibus mundi unde primum Atlantici nomen induat, exprimi par est. 5 Pelagus Azanium usque Aethiopum litora promouetur, Aethiopicum ad Massylicum promunturium, unde rursus oceanus Atlanticus.

6 Iuba igitur uniuersae partis, quam plurimi propter solis ardorem peruiam negauerunt, facta etiam uel gentium uel insularum commemoratione ad confirmandae fidei argumentum, omne illud mare ab India usque Gades uoluit intellegi nauigabile, cori tamen flatibus, cuius spiritus praeter Arabiam, Aegyptum, Mauretaniam euehere quamuis queant classem, dummodo ab eo promunturio Indiae cursus dirigatur, quod alii Lepten acran, alii Drepanum nominauerunt. 7 Addidit etiam stationum loca et spatiorum modum: nam ab Indica prominentia ad Malichu insulam adfirmat esse quindecies centena milia passuum, a Malichu ad Scaeneon ducenta uiginti quinque milia, inde ad insulam Adanum centum quinquaginta milia; sic confici ad apertum mare decies octies centena et septuaginta quinque milia. 8 Idem opinioni plurimorum, qui solis flagrantia maxima partis istius ferunt humano generi inaccessa, sic reluctatur, ut mercantium ibi transitus infestari ex Arabicis insulis *dicat, quas Ascitae habent Arabes. Quibus e re nata datum nomen; nam bubulis utribus contabulatas crates superponunt uectitatique hoc ratis genere praetereuntes infestant sagittis uenenatis. 9 Habitari etiam *addit Aethiopiae adusta Trogodytarum et Ichthyophagorum nationibus; quorum Trogodytae tanta pernicitate pollent, ut feras quas agitant cursu pedum adsequantur, Ichthyophagi non secus quam marinae beluae nando in mari ualent.

10 Ita exquisito Atlantico mari usque in occasum, etiam Gorgadum meminit insularum. Gorgades insulae, ut accepimus, obuersae sunt promunturio quod uocamus Hesperu ceras. 11 Has incoluerunt Gorgones monstra et sane usque adhuc monstruosa gens habitat. Distant a continente bidui nauigatione. 12 Prodidit denique Xenophon Lampsacenus Hannonem Poenorum imperatorem in eas permeauisse repertasque ibi feminas aliti pernicitate atque ex omnibus quae apparuerunt duas captas tam hirto atque aspero corpore, ut ad argumentum spectandae rei duarum cutes miraculi gratia inter donaria Iunonis suspenderit, quae durauere usque ad tempora excidii Carthaginensis.

13 Vltra Gorgadas Hesperidum insulae, sicut Sebosus adfirmat, dierum quadraginta nauigatione in intimos maris sinus recesserunt. 14 Fortunatas insulas certe contra laeuam Mauretaniae accepimus iacere, quas Iuba sub meridie quidem sitas, sed proximas occasui dicit. 15 De harum nominibus expectari magnum <non> miror, sed infra famam uocabuli res est. In prima earum, cui nomen est Embrion, aedificia nec sunt nec fuerunt. Iuga montium stagnis madescunt. Ferulae surgunt ad arboris magnitudinem; earum quae nigrae sunt, expressae liquorem reddunt amarissimum, quae candidae, aquas reuomunt etiam potui accommodatas. 16 Alteram insulam Iunoniam appellari ferunt, in qua pauxilla aedes ignobiliter ad culmen fastigata. Tertia huic proximat eodem nomine, nuda omnia. Quarto loco Capraria appellatur, enormibus lacertis plus quam referta. 17 Sequitur Niuaria aere nebuloso et coacto ac propterea semper niualis. Deinde Canaria repleta canibus forma eminentissimis, unde etiam duo exhibiti sunt Iubae regi. 18 In ea aedificiorum durant uestigia. Auium magna copia, nemora pomifera, palmeta caryotas feritantia, multa nux pinea, larga mellatio, amnes siluris piscibus abundantes. 19 Perhibent etiam expui in eam undoso mari beluas; deinde cum monstra illa putredine tabefacta sunt, omnia illic infici taetro odore; ideoque non penitus ad nuncupationem sui congruere insularum qualitatem.