De rerum naturis (Rabanus)/XXII

E Wikisource
Sine Nomine
Liber XXII

 Liber XXI

INCIPIT LIBER XXII[recensere]

 

#M587#

 

[1] De mensis et escis

 

Primus Dedalus mensam et sellam fecit. Coquinae ad paratum apicius quidam primus conposuit qui in edo ad superiis bonis morte uoluntaria periit, et merito quia is qui gulae atque edacitati seruit et animam et corpus interficit. Ab esu et comesu mensae factum uocabulum nullum enim alium habet usum. Coquere ergo significat uerbum domini subtiliter in corde meditari debere, hoc est #281a# quasi mente de eo quere, cuius uerbi frequentatio in libro Leuitici repperitur. Comedere enim mystice significat uerba diuina spiritaliter sumere, et panem illum qui de caelo descendit, a uide delectare. Vnde in Iohele scriptum est: Et comedetis uescentes et saturabimini et laudabitis dominum deum uestrum. Torus dicitur a tortis herbis quae accumbentium humeris subponuntur. Sefadium ab stipitibus dictum quasi stipadium, sic enim prius ceptum est. Conuiuium apud Grecos a computatione, @g apo fonponon @r, apud nos uero a conuictu rectius appellatur, uel quia uita collocutionem habet. Item conuiuium a multitudine conuescentium. Nam priuata mensa est uictus conuiuium non est. Conuiuii triplex est modus: discumbendi, edendi et bibendi, ut postquam prima quies aepulis mensaeque, remotae crateras magnos statuunt, et uina coronant. Conuiuium autem mystice siue sacrae scripturae meditatione significat, ubi refectio spiritalis sumitur, uel remunerationem futuram demonstrat, ubi plenitudo omnium bonorum sanctis et dignis hominibus preparata esse creditur. Vnde in propheta scriptum est: Preparabitur a domino in monte hoc conuiuium pingu uitii, conuiuium medullatorum, et uindemiae defecatae. Cibus dictus quia capitur ore sicuti esca, quia eam os capit. Victus propriae uocatus quia uitam retinet, unde et ad cibum uocare inuitare dicitur.

Alimonia dicitur eo quod eius sumptu corpus alatur, hanc iuuenes accipiunt ad incrementum senes ad perseuerantiam neque enim subsistere poterit caro, nisi confortetur alimentis. Cibus enim aut predicationem sermonis domini significat, aut uoluntatem dei. Vnde Dominus ait in euangelio: Meus cibus est, ut faciam uoluntatem patris mei. Et in propheta: Cibauit inquit eos ex adipe frumenti, quod siue manna significat, siue corpus domini Christi. Adipem quippe dicimus animalium pinguidinem corpulentam, quod nomen ad frumentum abusiue #281b# translatum est, ut significaret ei interius aliquam in eis esse bonitatem. Victus autem necessarium cibum significat non deliciosum. Vnde #M588# dicit apostolus: Habentes autem uictum et uestitum. Siue ut in aliis exemplaribus legimus: Habentes alimenta et operimenta his contenti sumus. Ac si diceret, sufficit illa habere quae ad usum nobis sunt necessaria, haec enim effruemur sola. Caetera uero etiam si cumulata fuerint aliis relinquimus in modum, habentes autem alimenta et operimenta his contenti sumus, operimenta inquiens non uestimenta ut in quibusdam Latinis exemplaribus non propriae continentur id est quae corpus operunt tantum non quae amictus gloria blandiantur. Opulentia ab ope dicta est, quam si discutias. Inuenias eam tenere modum. Nam quomodo opitulatur quod nimium est cum incommodius sit sepe quam parum. Opulentiae autem nomen non solum ad corporales res, sed etiam ad spiritales pertinet, quia opes sunt, hoc est diuitiae terrenae, similiter et opes uirtutum in scripturis leguntur, quae magis diuitem faciunt hominem, quam diuitiae terrenae quia ex terrenis desideriis et cupiditate saeculari cruciatur animus hominum, ex amore autem caelestium consolatur et pascitur. Vnde apostolus ad Timotheum scribens ait: Diuitibus huius saeculi precipe non sublime sapere, neque sperare in incerto diuitiarum, sed in deo uiuo, qui prestat nobis omnia abunde ad fruendum bene agere diuites fieri in operibus bonis facile tribuere communicare thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut adprehendant ueram uitam.

Epulae ab opulentiae rerum dictae. Aepulae autem simplices in duo necessaria diuiduntur panem et uinum, duo superflua, quae terra et mari uescendi causa exquiruntur. #282a# Dapes autem regum sunt aepulae priuatorum. Deliciae nuncupate quod his delectentur homines, easque suauitur appetant. Aepulae autem quando in bonam partem significationem ducunt spiritale gaudium sanctorum in bonis uirtutum et sapientiae exprimunt. Vnde apostolus dicit: Et enim pascha nostrum immolatur est Christus. Itaque aepulemur non in fermento ueteri neque in fermento malitiae et nequitiae, et cetera. Hoc est laeticitam habentes renouationis facta, uetera fugiamus. Inmunditiam omnem abicientes a nobis, quae est corruptio, quia sicut fermentum totam massam corrumpit, ita et mala uita totum hominem. Similiter autem dapes et diliciae spiritales dilicias bonorum actuum et sacrae scientiae, significant quae pascunt animam. E contrario autem quando abutitur homo terrenis diliciis et corporali cibo non animae sed et corpori detrimentum facit. Pulmentum uocatur a pulte siue enim sola pultis siue quid aliud eius permixtione sumatur, pulmentum propriae dicitur. Pulmentum enim legitur Isaac patriarcha expetiuisse ab Esau filio suo quod tamen Iacob bene ex#M589#pleuit. Quia Isaac inde bene refectus benedictionem pro eo plenam illi rependit, quod significat remorante priori populi in exteriori exercitatione populus gentium deo patri bone uoluntatis et innocentie simul offerens aeternam benedictionis gratiam accipere promeruit. Satietis autem et saturitas sibi differet. Nam sacietas et ex uno cibo dici potem, pro eo quod satis sit. Saturitas autem a satura nomen accepit quod est uario alimentorum apparatu compositum. Satietas autem aliquando in bonam partem aliquando uero. In contrariam ponitur in bonam quando abundantia uirtutum in presenti uel plenitudinem remunerationis in futuro significat. Vnde scriptum est in euangelio: #282b# Satiauit dominus quinque milia hominum. Et propheta: Satiabor inquit dum manifestabitur gloria tua. In contrariam autem partem satietas ponitur dum scriptura dicit, de impiis satiabuntur, poenis suis, hoc est abundabunt tormentis futuris. Similiter et saturitas in bonam et in contrariam partem postia, reperitur in bonam, ubi propheta dicit: Edent pauperes et saturabuntur. Et in euangelio dominus: Beati qui esuriunt et satiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur. In malam uero ubi de Iudaeis psalmista dicit: Saturati sunt porcina et reliquerunt quae superfuerit paruulis suis. Sordibus enim peccatorum suorum replebantur qui contrarii filio dei extiterunt et transmiserunt reliquias peccatorum filiis suis, quando clamant, sanguis eius super nos et super filios nostros. Crapula est inmoderata uoracitas, quasi cruda opula cuius cruditate grauatur cor et stomachus indigestus afficitur inmoderata enim uoracitas uitium est, sed tantum id est salutis quantum sustentationi naturaeque sufficiat. Crapula autem iuxta allegoriam uel tropologiam in contraria partem magis quam bonam accipitur, quia ad uitium magis refertur quam ad uirtutes. Hinc dominus in euangelio discipulis ait: Attendite autem uobis ne forte grauenter corda uestra in crapula et ebrietate, et curis huius uitae et superueniet repente super uos dies illa, et reliqua.

Prandium ab apparatu edendi dictum propriae autem ueteres prandium uocabant omnium militum cibum ante pugnam, unde est illud ducis alloquium, prandeamus tamquam apud inferos caenaturi. Caena uocari aiunt a communione uescentium caenon quippe Greci commune dicunt, unde et communicantes quod communiter id est pariter conueniant, apud ueteres enim solitum erat in pro patulo uesci et communiter epulari. Ne singularitas luxuriam gigneret, est autem caena uespertinus cibus quam uespertinam antiqui dicebant. #283a# In usu enim non erant prandia. Prandium enim mystice significat partum presentis temporis ubi fideles sanctorum prophetarum et apostolorum dictis uel exemplis pascunt. Vnde in euangelica parabola scriptum est rex seruis suis ait: Dicite inuitatis ecce prandium meum #M590# paraui tauri mei et altilia occisa et omnia parata sunt. Caenam autem finem mundi intellegere possumus, ubi dominus unicuique reddet secundum opera sua. Vnde in euangelica parabola dignis in conuiuio recumbentibus ille qui non habuit uestem nuptialem proiectus est de consortio aliorum in poenam sibi condignam quia recumbentibus electis inquiete superna soli reprobi proicientur in tenebras exteriores ubi erit fletus et stridor dentium. Panis dictus quod cum omni cibo apponatur, uel quod omne animal eum appetat. Pan enim Grece omne dicitur. Cibarius est qui ad cibum seruis datur non ad delicias. Fermentaticius fermentis confectus. Azimus non fermentatur, nam azimus est sine fermento sincerus. Acrizimus leuiter fermentatur quasi acro azimus. Panis autem et in bonam partem et in malam accipitur. In bonam uero partem quando Christum significat uel sermonem eius, unde ipse ait in euangelio: Ego sum panis uiuus qui de caelo descendi. Et item: Panis quem ego dabo caro mea est pro mundi uita. Fidem significat panis, ut in euangelio quis inquit uestrum habebit amicum et ibit ad illum media nocte, et dicet illi, amice commoda mihi tres panes. Item panis caritas intellegitur, unde in euangelio dominus ait: Quis uestrum patrem petit panem, numquid lapidem dabit illi. Rursum panes decem plenitudines omnium sanctorum decalogum seruantes intelleguntur. Et panes duodecim qui super mensam propositionis per singuli sabbata mutabantur duodecim apostolorum obtinent sacramentum. In contrariam uero partem panis ponitur, ubi doctrinam hereticorum significat. Vnde in Salomone scriptum est: Aquae furtiuae #283b# dulciores sunt, et panis abscnditur suauior. Item ibi ne desideres inquit de cibis eius in quibus est panis mendacii. Azima sinceritatem mentis significat absque fermento malitiae ut in apostolo: In azimis inquit sinceritatis et ueritatis. Similago fidelium multitudo puritas mentis operatio misericordiae et fortitudo caritatis intellegitur, unde in Leuitico scriptum est: Si autem anima offert munus sacrificium deo similago sit munus eius. Subcineritius panis dicitur coctus sub cinere, et reuersatus ipse est focacius. Subcinericius humilitatis oblationem significat, ut in Genesi festinanter ait: Consparge tres mensuras similaginis, et fac subcinericium panem. Et in aliam partem factus est Ephraim sicut subcinericius qui reuersatur.

Clibanicius in testo coctus. De clibanitio pane in Leuitico scriptum est, cum autem obtuleris sacrificium coctum in clibano de simila panes scilicet absque fermento conspersus oleo et lagana azima olea lita. Recte ergo sacrificium in hoc loco ut denuntiaret natiuitatem Christi eius dicitur coctum in clibano dei gentricis uidelicet utero. Illa enim clibanus necessarie nominatur, quia et panes ignemque desu#M591#per clibanus suscipit sicut et dei genitrix desuper uitae panem deum uidelicet uerbum in suo utero ignemque suscepit presentiae spiritus, uerba ergo apostolorum panes accipe. Prophetarum uero lagana quantum enim panes a laganis ad nutriendum sunt aptiores, tantum uerba apostolorum uerbis prophetarum utrique autem azimi, quia ex alia doctrina fermentum non habent uerbi gratia sapientiae saecularis quod conuenit accidere. Placente sunt quae feriunt de farre quas alii liba dicunt eo quod libeant et placeant. Dulcia sunt genera pistorii operis a sapore dicta melle enim aspersa sumuntur. Crusta superficies panis ipsa et fragmenta quia diuiduntur ut fracta. #284a# De placentas in Hieremia mentio fit ubi increpatur populo quod placentas siue cauonas reginae caeli coxerint quod hereticos siue scismaticos significat, qui quicquid sapientia saeculari in heresi excoquentes preparant, non deo, sed malignis spiritibus illud offerunt, et in Psalmo scriptum est: Mittit cristallum suum sicut frusta panis. Cristalli substantia obstinatis peccatoribus merito comparatur qui algore perfidie constricti per singulos dies congelescunt. Hos quoque dominus ueluti frusta panis emittit, quando conuersos sua facit predicare magnalia, unde opulus esuriens caelesti pane uescatur. Frusta enim partes dicimus corporis alicuius significant quippe doctrine diuersa dona. Quae ex peccatoribus in sanctis suis dominus saepius monstrare dignatus est. Fermentum a feruore nuncupatum quod plus una hora non potest contineri, crescendo enim excedit. Farina et furfures a farre dictae cuius sunt purgamenta. Amolum flos farinae tenuissimum pre leuitata de mola egestum, unde et appellatum quasi a mola. Fermentum fides intellegitur in euangelio, ubi scriptum est: Mulier accepto fermento misit in farina sata tria. Item fermentum corruptionem mentis significat per peccatum ut in Exodo: Omnis inquit qui comederit fermentatum peribit anima eius. Farina multitudo fidelium in euangelio: Mulier accepto misit in farinam sata tria quod est trinitatis misterium. Farina opus bonum uel malum, sicut est illud in propheta: Non est manipulus in eis faciens farinam quod et si fecerit alieni comedent ea. Carnes dicta quod caro sunt siue a creando, unde et a Grecis creas uocantur. Caro sacramentum corporis domini in euangelio: Qui manducat carnem mei, et bibit sanguinem meum. Carnes historia lagis ut quidam uolunt in Exodo ad uesperum uescemini carnibus, et mane saturabimini panibus, hoc est pre illuminationem fidei et resur#284b#rectionem domini nostri Iesu Christi spiritali cibo uescemini. Caro enim hominem exteriorem significat, unde scriptum est in apostolo: Caro enim concupiscit aduersus spiritum, et spiritus aduersus carnem. Et sanguis operationem carnalem, unde propheta dicit in Psalmo: Libera me de san#M592#guinibus, deus deus, salue mee. Item caro et sanguis ingluuiem uentres. Atque luxoriam significant, ut in apostolo: Caro inquit et sanguis regnum dei non possidebit.

Crudum dicitur quod sit cruentum. Est enim cum sanguine coctum, sed et multi temporis aliquid coctum uocatur. Assum quod ardeat quasi arsum. Elixum eo quod in aqua sola decoquitur. Lixa enim aqua dicitur, ab eo quod sit soluta, unde et solutio libidinis luxus et membra loco mota luxa dicuntur. Praeceptum namque ita in lege est de agni carnibus in pascha uescendis non comedetis ex ea crudum quid nec coctum aqua sed assum tantum igne, quid crudae agni carnes, nisi in consideratam ac sine reuerentia cogitationis reiectam illius humanitatem significant. Omne enim quod subtiliter cogitamus quasi mente coquimus, sed agni caro nec cruda edenda est, nec aqua cocta, quia redemptor noster nec purus homo estimandus est, neque per humanam sapientiam qualiter incarnari deus potuit cogitandus, omnis enim qui redemptorem nostrum purum hominem credit. Quid iste aliud quam agni carnes crudas comedit, quas uidelicet coquere per diuinitatis eius intellegentiam noluit. Omnis uero qui incarnationis eius mysteria iuxta humanam sapientiam discutere conatur carnes agni aqua uult coquere, id est dispensationis eius misterium per dissolutam uult scientiam penetrare. Frixum a sona dictum quando ardet in oleo. Frixura significat timorem poene, unde psalmista ait: Ossa mei sicut in frixorio confrixa sunt, sicut opinione prospera bene meritorum, ossa id est animi fortitudo pinguescit, quando eorum conscientia felici recordatione laetatur, sicut dicit Salomon: Fama bona inpinguat ossa ita reconditione #285a# contraria peccatorum uirtus tamquam frixa contrahitur dum ob locutiones hominum et conscientiae siue iudicia grauiter expauescit, siue hic frigitur peccator quo futuros ignes incendiaque formidat, nam qui se pauescit arsurum ipsius incendii terrore iam frigetur. Salsum quasi sale a sparsum demptis e medio syllabis tribus. Sal enim condimentum sapientiae significat, ut in euangelio: Ipsa ueritas ait: Vos estis sal terrae. Et item habete inquit sal in uobis. Rursum sal infatuatam Iudaeorum, scientiam significat, ut in Leuitico: Pluam inquit super terram illam puluerem et sal. Salsugo quoque cordis conpunctionem designat, sicut in Iob de onagris, hoc est monachis dicitur: Tabernacula eius in terra salsuginis. Item salsugo infidelitas Iudaeorum uel ariditas mentis. In Psalterio: Terra fructifera in salsuginem. Ius coquinae magistri a iure nuncupauerit quia ea est lex condimenti eius. Hanc Greci zemam uocant. Coquere ergo diligentem meditationem significat, uerbum domini subtiliter in corde meditari quasi mente decoquere est, quod in Leuitico ita probatur: Comedere e diuina uerba spiritaliter sumere, et panem #M593# illum qui de caelo ascendit. A uide delectare, unde in Ioel: Et comedet uescentes et saturabimini, et laudabitis dominum deum uestrum. Famis egestas fidei, et assumptio uerbi diuini. In euangelio: Facta est famis ualida in regione illa, et ipse coepit egee. Et in Esaia: Propter ea captiuus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam et nobiles eius interierunt fame. Et in Amos: Ecce dies ueniunt dicit dominus, et emittam famem in terra. Non famem panis, neque sitim aquae, sed audiendi uerbum dei. Et in Psaltero: Vt eripiat a morte animas eorum et alat eos in fame. De hac fame uerbi dei pro uiro iusto in Psaltero dicitur: Iuuenior fui et non uidi iustum derelictum, nec semen eius gens pane. #285b# Et in Salomone: Non occidet dominus fame animam iusti. Sitis hoc quod et superius ariditas cordis, ubi non est uerbum dei. In Esaia multitudo eorum siti exaruit. Et in Hieremia: Prohibe pedem uium a nuditate, et guttum tuum a siti. Et in bonam partem: Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam.

Lac a Greco sermone diriuatum est pro candore. Greci enim album gleucon dicunt. Lac uero et sanguis est quod nutrit, et quod nutritur, nam lacte nutrimus, uiuimus sanguine. Vbera unde lac procedit quattuor euangeliorum doctrinam significant, unde in Cantico canticorum scriptum est: Meliora sunt ubera tua uino. Lac quoque prisca lex per Moysen prolata intellegitur, unde predicatoribus noui testamenti in Genesi dicitur: Pulchriores sunt oculi eius uino et dentes lacte candidiores. Item lac simplice doctrinam significat in apostolo ubi dicit: Tamquam paruuli sunt in Christo. Lac uobis dedi potu non escam, ne dum enim poteratis, hic lac sensus accipitur, id est intellectus paruulus. Hinc et in Esaia scriptum est de eclesia gentium mamilla regum lactaberis, hoc est predictione sanctorum doctorum nutrieris. Item lac sinceritatem mentis significat. In epistola Petri ubi dicit ratione sine dolo lac concupiscite ut in eo crescatis in salutem. Nam et alibi scriptum est: Quis pascit gregem et de lacte gregis non comedit. Quactum quasi coactum, id est coagolatum, accepta enim secum alia specie coagulat, coagulatum et in bono et in malo ponitur. In bono sicut in sexagesimo septimo Psalmo dictum est: Mons coagolatur mons pinguis. Coagolatum caritatem concretam significat. Mons enim uber est Christus, uel aeclesia. In malam uero partem ubi scriptum est: Coagulatum est sicut lac cor eorum, quod significat uitiis concretum.

Caseus sensus spiritalis ut quidam uolunt, sicut in libro Regum pro Dauid scribitur: Dixit ei pater suus accipe ephipolente id est trium modiorum mensuram et decem formellas casei. #286a# Fer tribuno quod tenet, decem preceptorum legis figuram cum fide sanctae trinitatis. Butyrum euangelicus sermo a lacte legis seductus sicut in Genesi de Abraham #M594# narratur, quod cum caeteris dapibus, hoc est uitulo et lacte, hoc ipsud butyrum in prandio domino obtulit. Item butyrum fructus aeclesie quae ex Iudeis credidit, unde in Esaia de Domino scriptum est: Butyrum et mel manducabit. Pascitur enim saluator noster butyro, hoc est fide credentium Iudaeorum, et melle, hoc est dulcedine dilectionis fidelium ex gentibus. Mel Grece appellationis est quod ab apibus nomen habere probatur. Nam apis Grece mellese dicitur. Antea autem mella de rore erant inueniebantur que in arundinum foliis, unde et Vergilius hactenus aerii mellis caelestia dona siquidem hucusque. In India et Arabia colligatum repperiatur ramis inherens in similitudinem eius salis. Mel quoque mystice significat dulcedinem preceptorum dei. Vnde propheta dicit in Psalmo: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua domine super mel et fauum ori meo. Item mel dulcedinem ipsius per figuram exprimit saluatoris, de quo in cantico Deuteronomii dictum est: Suxe sunt mel de petra. Et Psalmista: De petra inquit melle saturauit eos. In contrariam partem mel ponitur ubi dulcedo peccati et uita uoluptuosa designatur propter quod etiam in sacrificio dei per legem prohibitum est offerri. Fauum uocari quia comeditur magis quam bibitur. Fagere enim Greci comedere appellunt. Fauus enim mellis iuxta allegoriam caro est saluatoris diuinitatis dulcedine plena. Vt in euangelio: Et posuerunt inquit coram eo partem piscis assi et fauum mellis. Item fauus scriptura est diuina melle spiritalis repleta sapientiae, ut in Canticis canticorum: Comedi inquit fauum meum cum melle meo. In contrariam uero partem fauus est positus ubi hereticorum illecebrosam decepetionem significat, unde in Prouerbiis legitur: Fauus distillans labia meretricis. Aiunt autem medici #286b# et qui de humanorum corporum scripsere naturis praecipueque Gallenus in libris quorum titulus est @g Perjie @r in quo narritur puerorum et iuuenum ac perfecte aetatis mulierumque corpora in sito calore feruere, et noxios esse, his aetatibus cibos, qui calorem augeant, sanitatique concedere. Frigida quaeque in usum sumere, sicut contrario senibus qui pituita laborent, et frigore calidos cibos et uina uetera prodesse.

 

[2] De potu

 

Potio a Greca diriuatione uocata. Hanc enim illi potos dicunt. Aqua enim generaliter uocata, quod superficies eius aequalis sit. Hinc et equora quam inde recentem dicimus, quia non est utilis uetusti ut uinum, sed statim sublata et de flumine fonte uel puteo. Fetescit enim uetusta. Aqua enim naturalis est potus, et generaliter omnibus communis, unde et salubrior caeteris. Potus uero aliquando significat gratiam spiritus sancti, ut in Psalmo: Torrente inquit uoluntatis tuae potabis eos. Item in aliam partem: Non est inquit regnum dei esca et potus.

#M595#Vinum inde dictum quod eius potus uenas sanguine cito repleat. Hoc alii quod nos cura soluat lieum appellant. Veteres uinum uenenum uocabant, sed postquam inuentum est uirus letiferi sucus hoc uinum uocatum illud uenenum. Vnde et Hieronimus in libro quem de uirginite conseruanda scripsit adulescentulas inquit ita uinum debere fugere ut uenenum, ne pro aetatis calore feruenti bibant et pereant. Inde est quod apud ueteres Romanos feminae non utebantur uino, nisi sacrorum causa certis diebus. Merum dicimus cum uinum purum significamus. Nam merum dicimus quicquid purum atque sincerum est, sicut et aquam meram #287a# nulli utique rei mixtam. Hinc et merenda quod antiquitus id temporis pueris et operariis quibusque panis merus dabatur, aut quod meridie, hoc est eo tempore id soli ac separatim cibum sumebant. Non utique in prandio aut in caena ad unam mensam inde credimus etiam illud tempus quod post medium diem est meridiem appellari quod purum est. Vinum enim plures significationes habet quia aliquando significat sanguinem Christi, ut in euangelio: Qui manducat inquit meam carnem et bibit meum sanguinem habet uitam aeternam. Aliquando gratiam spiritus sanctus ut in euangelio uinum ait nouum in utres nouos mitti debet. Aliquando sermonem diuinum siue conpunctionem cordis, ut in Psalmo: Potasti inquit nos uino conpunctionis. Aliquando iudicium diuinum, ut in Apocalypsi: Ipse calcauit torcular uini irae furoris dei. Aliquando sacram scripturam rectamque doctrinam, unde per Esaiam ad Iudaeos dicitur: Caupones tui miscunt aquam uino. Aliquando opera luxoriae, ut in apostolo: Nolite inquit inebriari uino, in quo est luxuria. Et alibi: Luxuriosa res est uinum et tumultuosa ebrietas. Merum autem sinceritatem iudicii, aut ueritatis, uel etiam calorem fidei significat, ut in Psalmo: Vini inquit meri plenus est mixto. Vnde beatus Ambrosius, in ymno sanctae epiphaniae: Mirabiliter declamauit splendidissima luce uerborum, quod autem dixit meri sinceritatem designat, quod semper purum, semper est limpidum. Nam refectos homines ad gloriam uirtutis non ad uitium, ebrietates adducit, quod autem dixit mixto nouum uetusque significat testamentum, quae utraque permixta animarum efficiunt saluberrimam potionem, uinum conditum feruentem amorem significat, id est uariis uirtutum #287b# pigmentis ornatum unde in Cantico canticorum legitur: Et dabo tibi poculum ex uino condito et mustum malorum granatorum meorum. Mustum est uinum elacii statim sublatum dictum autem creditur mustum quod in se limum et terram habent mixtam. Nam mus terra unde et humus cuius tanta uis feruoris est ut uasa quamuis grandia ex eo plena absque spiramine repleta ilico disrumpat. Mustum autem significat gratiam spiritus sancti nouiter datam unde legitur in Actibus apostolorum: Iudaeos esse de apostolis dixisse musto pleni sunt isti, #M596# quod licet illi prauo sensu interpretati sint ueraciter tamen ipsi diuina gratia sunt repleti ex qua multos salubri ebrietate potauerunt.

Acetum uel quia acutum uel quia aquatum uinum, id est aquam mixtum cito in hunc saporem redigitur, unde et acidum quasi aquidum. Mystice autem acetum puritatem corruptam mentis significat, unde in Psalmo scriptum est: Et in siti mea potauerit me aceto. Matheus enim refert cum dominus dixisset sitio oblatum illi fel cum aceto permixtum, ut reuera per facta Iudaeorum amaritudo potionis ipsius et austeritas indicaretur. Ille enim dixit sitio quia fidem in ipsis desideratam non poterat inuenire. Isti obtulerunt amarissimos mores suos qui nulla conpunctione conuersi sunt. Item aceti asperitas mentis corruptio intellegitur. Vnde in libro Numerorum Nazareis qui se sanctificabant domino uinum simul et acetum sumere prohibitum est.

Sicera est omnis potio quae extra uinum inebriare potest, cuius licet nomen Ebreum sit, tamen Latinum sonat, pro eo quod ex sucri frumenti uel pomorum conficiatur, aut palmarum fructus in liquorem exprimantur coctisque frugibus aqua pinguior quasi sucus colatur et ipsa potio sicera nuncupatur. Sicera autem ebrietatem significat, aqua omnis #298a# scriptura sacra nos prohibet, unde in lege dominus dixit ad Aaron: Vinum et omne quod inebriari potest non bibes tu et filii tui, quando intratis in tabernaculum testimonii id est ad diuinum ministerium, et ad doctrinam spiritalitum. Tabernaculum enim testimonii caelestium rerum est contractio, unde non solum nos apostolus prohibet inebriari, sed etiam Esaias propheta simili modo ebrietatem detestatur dicens: Vae qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam et potandum usque ad uesperam, et cetera. Item sicera peccati dulcedinem et uoluptatis illecebram significat, unde de precursorem domini angelis testatur dicens: Vinum et siceram non bibet, quia ieiuniis et abstinentiae deditus erat. Ebrietas aliquando sobrietas mentis intellegitur, ut in Actibus apostolorum: Hi ebrii sunt. Aliter ebrietas et crapula plenitudinem significat uitiorum, ut in euangelio: Attendite ne grauentur corda uestra in crapula et ebrietate, et in Salomone uelut sispina nascatur in manu ebriosi. Fex dicta quod sepe uasis emergendo adfigat. Fex enim ultimum iudicium significat, unde de fece in Psalmo scriptum est: Verum tamen fex eius non est ex inanita. Feces enim hic non sordes sed ima illa atque ultima uini debemus accipere. Nam quomodo feces habere potuit quod merum atque purum ante declarauit, sed ut ad istam fecem cognosceris minime fuisse per uentum redit ad poculum plenum dicens: Bibent ex eo omnes peccatores terrae hic significat quod sepe diximus Iudaeos in fine saeculi cum aliis peccatoribus de isto calice bibituros, quando credere meruerint se que aeclesiae catholice adunata fide coniunxerint.

 

[3] De uasis escariis

 

Vasa dicta a uescendo quod in ea escae apponatur cuius diminutiuum uascula quasi uescula. Fictilia dicta quod fiant et fingantur ex terra. Fingere enim est facere formare et plasmare, #288b# unde et figuli dicuntur, et uas fictile dicitur. Non fictum illud quod mendacium est, sed quod formatur, ut sit et habeat aliquam formam. Vnde et apostolus dicit: Numquid dicit figmentum ei qui se finxit quare sic me fecisti. Fictilia uasa in Samo insula prius inuenta traduntur facta ex Creta et indurata igne. Vnde et Samia uasa postea inuentum est rubricam addere et ex rubra Creta fingere, antiquiorum fuisse usum fictilium uasorum constat, quam fundendi aeris aut argenti. Apud ueteres enim nec aurea nec argentei sed fictilia uasa habebantur sicut ad uina doltis ex cogitatis ad aquas anforis hydrus ad balneas ac reliquis quae in usibus hominum aut rota fiunt aut manu aptantur. Fictilium ergo uasorum figura ad humanae conditionis sortem pertinet. Vnde scriptum est: Formauit deus hominem de limo terrae quae tamen igne spiritus sancti ad purum et cocta uasa pretiosa et ad seruitium dei habilia fiunt. Vasa enim pretiosa aurei et argentea sancti sunt sapientiae splendore et eloquentiae nitore fulgentes, sicut e contrario lignea uel fictilia uasa illi sunt qui adhuc aliquid minus de perfectione habent. Vnde dixit apostolus: In magno inquit domo non sunt sola uasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia et quaedam quidem sunt in honorem alia uero incontumeliam. Magna inquit domus est ecclesia ex multis consistens hominibus. Necesse est ergo non omnes ibi esse aequos. Nam et in magna domo non possunt omnia uasa similia repperiri licet, sit domus ualde magna, sed inter aurea et argentea uasa prospiciuntur et lignea et fictilia et alia quidem multa digna sunt honore, alia uero sunt contemptibilia et id certum usum discreta. Deinde quia naturalis erat uasorum diuisio, ut ne quid tale apud nos existimaret adicit, si enim qui se mundauerit ab his erit uas in honore sanctificatum et optimum domino ad omne opus bonum praeparatum. #289a# Sed quod illic materia naturalis facit hoc hic arbitrium. Qui enim se a deterioribus segregauerit est uas utile in honorem dei alia uero incontumeliam. Hoc autem in nostro est positum arbitrio et potestate, utrum id quod melius an quod deterius est eligamus.

Celata uasa argentea aurea sunt signis eminentioribus intus extra ue expressa a caelo uocata, quod est genus ferramenti quod uulgo cilionem uocant. Crisen dicta uasi deaurata Grecum est. Anagliua quod superius sunt sculpta Greci enim ana sursum gleue, sculpturam dicunt, id est sursum sculpta. Vasa enim celata siue anagleua significant sanctos uariarum uirtutum, insignis distinctos atque decoratos. Illa autem uasa quae deaurata dicuntur significant eos quos donum perfecte caritatis adornant, de #M598# quibus scriptum est in Psalmo: Astitit regina a dextris tuis inuestitu deaurato circum amicta uarietate. Aurum ad caritatis debemus aptare fulgorem qua uirtute circumdata sancta resplendet aeclesia, et ne solam ibi intellegeres esse caritatem. In uestitu dixit deaurato non aureo. Deauratum enim dicimus quando super ducta species auri in aliqua materia glutiantur. Ideo autem supra uirtutes alias gratia caritatis apparuit, quia omnia eius fulgor excellit addit circum amicta uarietate. Perscrutemur cur aeclesia dei de uestis uarietate laudetur, cui totum simplex conuenit atque unum. Sed hic uarietate, aut linguas multiplices significat, quia omnis gens secundum suam patriam in aeclesia psallit auctori aut uirtutum pulcherrimam diuersitatem. Ornatur enim auro apostolorum, argento prophetarum, gemmis uirginum, cocco martyrum, purpura poenitentium. Ista est ergo uarietas unitatis quae oculis domini ex omnibus gentibus pia conuersatione placitura texitur.

Discus antea iscus ab specie scuti, unde et scutella postea discus uocatus quod det escas, id est apponatur a quo discumbentes dicti, #289b# siue @g apofraijkin @r id est quod iaceant. Pan ipsis quadri angulum et quadri laterum uas, id est Parthi absidis, uel uena quod dispansis patentibus sit oris lanceis. De disce et parapside in euangelio legitur, hoc est in decollatione sancti Iohannis disci commemoratio fit, et in passione saluatoris de parapside legitur, in quibus ammonemur ut libidinem et crudelitatem fugiamus, et fraudem uel perditionem facere omnino caueamur omnes qui luxuriam heredis et auaritiam Iudae detestamur. Mensa enim a mense dicta est, quia eodem die conuiuia ritu gentium exercebantur. De mensa ergo propheta ait: Parasti in conspecti mee mensam. Aeclesiae uero mensa est beata conuiuatio opulatio felix, saturitas fide esca caelestis. Verum istam mensam aduersus eos paratam esse manifestum est, qui in aliqua peruersitate demersi aeclesiam dei suo grauit errore corruptant de quibus apostolus dicit: Qui manducat indigne iudicium sibi manducat et bibit non diiudicans corpus datum scilicet ad remissionem peccatorum. Et uitam perpetuam possidendam memento autem quod mensa et in bono et in malo ponitur, sicut dicit apostolus: Non potestis communicare mensae domini et mensae daemoniorum. Item mensa altare est Christi, a quo fideles percipiunt corporis et sanguinis eius mysterium. Rursum mensa domini est utriusque legis intellectualis epulatio in qua conuiuarum more pascuntur, qui dilicias domini auditate mentis esuriunt, et sancti spiritus saluberrima ebrietate impleri se desiderant. Haec Iudaeis fuit in scandalum sicut Psalmista testatur dicens: Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum et in retributionem et in scandalum, quando ipsi Iudaei Christi spiritale detestati sunt conuiuium. Praecepit ergo dominus Moysi in Exodo ut faceret mensam de lignis #M599# sethim et pararet in ministerium eius #290a# diuersa uasa hoc est acitabula, fialas, turibula et ciathos in quibus offerenda erant libamina et cetera. Mensa enim domini de lignis sethim facta scriptura sacra est de sanctis uiris prolata.

Varia uasa quae ad offerenda sunt libamina facta uariae sunt distinctiones eloquii diuini, pro dispari capacitate audientium. Non enim una eidemque omnibus potest conuenire doctrina, aliter namque sapientes, aliter insipientes, aliter diuites, aliter pauperes, aliter sani, aliter infirmi, aliter senes, aliter iuuenes, aliter uiri, aliter femine, aliter celibes, aliter coniugati, aliter prelati, aliter subditi docenda sunt. Quae tamen uasa omnia ad mensam tabernaculi omnia ad offerenda libamina pertinent, quia quaecumque prudens doctor diuersa pro diuersitate audientium loquitur uniuersa in regula sacrae scripturae repperiuntur, atque ad offerenda domino uota bonorum operum corda excitant auditorum. Hinc et in libro Numerorum scriptum est: Quod principes offerrent ad dedicationem altaris diuersa uasa hoc est acitabula, fialas et mortariola, quae utique mysticam significationem habent. Denique acitabula quae angustum os desuper habent angustiam littere legalis et obscuritatem locutionis propheticae per mysterium exprimunt. Fialae uero quae ex uitro primitus factae dicuntur. Nam Greci hyalin uitrum nominant, et sunt in summo ore latiores luciditatem ac perspicuitatem euangelici sensus in quo mysteria omnia legis et prophetarum explanata sunt, et planam locutionem doctrinae apostolicae, in qua ea, quae prius in enigmate latebant in lucem prolata et exposita sunt insinuant. Et quid in mortariolo aureo, nisi cor electorum plenum diuina sapientia et aromata in se continens uirtutum significatur.

 

[4] De vasis potatoriis

 

Poculum a potando nominatum, est enim omne uas in quo bibendi est consuetudo. Poculum enim mystice significat calicem sanguinis domini quod sic inebriat ut mentem sanet a delictis prohibens non ad peccata perducens. Haec uinolentia sobrios reddit, haec plenitudo malis euacuat et qui illo poculo non fuerit repletus aeterna redditur egestate ieiunus. Inuenitur etiam et in malo positum ut Esaias ait: Et accepi de manu tua calicem ruinae, poculum irae et indignationis meae, addidit quam preclarum est, utique cum talia conferat, ut ad caelorum regna perducat. De quo poculo in euangelio dicitur: Qui biberit ex aqua quam ego do non sitiet umquam, sed fiet in eo fons aquae salientis in uitam aeternam. Patere fialae sunt dictae, uel quod in ipsis portare solemus, uel quod patentes sunt in aeclesia dispansisque labris. Fialae doctores sunt in eclesia ampla scientia referti, de quo in Exodo: Item fialae sors in peccatoribus. Irae diuinae de quo in Apocalypsin: Septem inquit fialae nouissimae, irae dei plenae. Cratera calix est duas habens ansas et est Grecum nomen, declinatur autem apud #M600# eos crater. Nam Latine haec cratera dicitur, unde et Persius si tibi crateras argenti. Virgilius crateras magnos stauunt, et uina coronant, fiebant autem primum a conexionibus uirgultorum unde et dictae craterae a poto cratin, id est, quod se inuicem teneant. Ciathia quoque, scifi. Cimbia et ipsa poculorum sunt genera, ex quibus cimbia pocula dicta sunt ex similitudine cumbe nauis. Emistis species poculi quae ductim id est uno spiritum bibitur. Baccea primum a bacco, quod est uinum nominata, postea in usibus aquariis transiit. Calices et calathi et scalae poculorum genera antea ex ligno facta inde et uocata Greci enim omne lignum cala dicebant. #291a# Calix significat sacram scripturam, id est duo testamenta, ut quidam uolunt sicut in euangelio secundum Lucam, duos calices unum ante cenam et alium post cenam in pascha dominus apostolus tradidisse legitur. Item calix figuraliter exprimit supplicia peccatorum. In Psalmo: Ignis solphur et spiritus procellarum pars calicis eorum. Rursum calix tribulatio est, uitae presentis et uindicta in omnes gentes. In Hieremia: Accipe calicem istum et dabis ex eo bibere ad omnes gentes. Ampulla quasi ampla bulla. Simile est enim rotunditate bullis quae ex spumis aquarum fiunt atque ita inflatur uento. Diximus autem superius de mystica uasorum significatione nec necesse est denuo id repetere quod iam plenitur constat explanatum esse.

 

[5] De uasis uinariis siue aquariis

 

Enoforum uas ferens uinum, eno enim uinum est, de quo est illud uertitur enofori, fundus sententia nobis. Flascae ex Greco uocabulo dictae haec pro uehendis ac recondendis fialis primum fictae sunt. Vnde et nuncupatae postea in usum uini transierant manente Greco uocabulo unde sumpserunt initium. Laguena et situla Greca nomina sunt, inflexa ex parte ut fierent Latina illi enim laginos, nos laguna, illi silice, nos situlam dicimus. Lagoenae corda hominum sapientiae, uinum retinentes significat, ut in propheta: Omnis languncula implebitur uino. Ydria genus uasis aquatilis per diriuationem uocata. Ydros enim Greci aquam dicunt. Ydria carnem hominum significat, ut in libro Iudicum: Et dedit in manus eorum #291b# ydrias uacuas. Et in Salomone: Conteratur inquit ydria super lacum, hoc est carnalis cupiditas, de quo in euangelio legitur: Reliquit ergo ydriam suam et abiit in ciuitatem. Sex ergo ydriae in euangelio significant sex aetates mundi, in quibus aqua sapientiae legalis, per Christum conuersa est in uinum gratiae spiritalis. Situla quod sitientibus apta sit ad bibendum, quod uas Greci cadum uocant. Situla mistice carnem Christi significat, unde in libro Numerorum scriptum est: #M601# Fluit aqua de situla eius. Catinum uas fictile quod melius neutro dicitur quam masculino sicut et salinum dicitur, uas aptum salibus. Catinum eandem significationem habet quam diximus de parapside in quo manfestatus est proditor saluatoris.

Scifus in quo manus lauamus seriola est, orcarum ordo directus, uel uas fictile uini apud Syriam primum excogitatum sicut cilicises a Cilia nuncupatae, unde primum adductae sunt. Scifus ergo significat scientiam legis, unde in sacco Beniamin inuentus. Est scifus Ioseph quia in corpore Pauli doctrina caelestis praefulgebat eloquii. Orca est anforae species cuius minore uocabulo urcius diminutiuo urciolus est. Dolium, cupos et cupas a capiendo id est accipiendo aquam uel uinum uocatas, unde et caupones. Vter ab utero uocatus est. De utre uero Psalmista ait: Factus sum sicut uter in pruina iustificationes tuas non sum oblitus. Vter enim in pruina natiuo calore uacuatum beneficio conuersionis adtrahitur, et cum sic fuerit felici sorte maceratum prouenit quod sequitur ut iustificationes #292# domini possint nullatenus obliuisci. Vter enim corpus mortale significat pruina beneficium conuersionis ostendit, per quam euenit ut caro nostra lascuiens poenitentiae contrahatur. Tantum enim crescit calor fidei quanto de flamma subtractum fuerit corporalibus, de utribus quoque in euangelio mentio fit, ubi dominus de predicatione fidei locutusus ait: Nemo mittit uinum nouum in utres ueteres, alio quin rumpuntur utres et uinum effunditur et utres peribunt, sed uinum nouum in utres nouos mittunt. Et ambo conseruabuntur in utribus ueteribus carnales homines disignans, et in utribus nouis spiritales qui apti sunt ad capiendum uinum gratie caelestis.

Mulgarium uas in quo mulguntur pecora, idem est et mulcrum ab eo quod ibi mulgetur lac. Mulgarium quoque uas est pastorale in quo lac infusum est, et significat ueterem legem, in quo continebatur lac facilis doctrinae inperitis conueniens. Labrum enim uocatum eo quod in eo lauationem fieri solitum est infantium. Cuius diminutiuum labellum idem et albeum quod in eo albationem fieri solitum est. Labrum enim in Exodo positum legitur, ante aditum templi domini ubi sacerdotes lauabant manus et pedes quando ingressuri sunt tabernaculum testimonii, et quando accessuri ad altare quod significat conpunctionis lacrimarum emundationem. Duobus namque modis lacrimarum et conpunctionum status distinguitur, quia primo necesse est, quisque ad dominum conuersus pro his quae commisit peccatis ueniam fusis lacrimis precetur quod #292b# quod cum comitantibus dignis paenitentiae fructibus, longo tempore prefecerit restat ut securior de accepta peccatorum uenia effectus iam desideriis in hiantibus optet uenire tempus quo mereatur inter beatissimos angelorum choros faciem uidere creatoris.

Pelues uocata quod pedes sibi lauentur. Pelues enim uib dominus inmissa aqua lauit pedes discipulorum #M602# suorum significat orationem sanctam per quam gratia diuina post lauationem baptismatis mundat opera nostra a sordibus terrenis. Vnde ipse dominus in euangelio ait: Qui lotus est, non habet opus, nisi pedes lauet, sed est mundus totus. Quomodo est utrumque et mundus totus tamen et pedes ei lauandi sunt, nisi quia mundus totus est. In lauacro sancti baptismatis, sed iterum puluere terrenae habitationis sordidatur. Vnde et necesse habet iterum lauari per gratiam diuinae pietatis licet prius eadem gratia esset totus mundatus. Apostolo Iohanne attestante si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et ueritas in nobis non est. Cottidie igitur pedes lauat nobis, qui interpellat pro nobis, et cotidie nos opus habere, ut pedes lauemus, in ipsa oratione dominica confitemur cum dicimus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.

 

[6] De vasis oleariis

Lenticula uasculum olearium, ex aere aut argento factum ob liniendo dictum his enim reges et sacerdotes liniebantur. Significat scripturam sacram, in qua continetur promissio spiritus sancti per cuius gratiam ungemur et sanctificamur deo regesque ac sacerdotes spiritales efficimus.

 

[7] De uasis coquinariis et pistoriis

#293a# Omnia uasa coquendi causa parata coculi dicuntur, Plautus Aeneis coculis mihi excocta est omnis misericordia. Olla dicta pro eo quod ebulliat in ea aqua igne abiecto ut altius uapor emittatur. Vnde et bulla dicitur quae in aqua uenti intus spiritu sustentatur. Patella quasi patella olla est enim oris patentioribus. Mystice ergo in olla generis prosapia ut quidam uolunt intellegitur. Vnde scriptum est in Psalmo: Moab olla spei meae, propter Ruth. Item olla damnatio sempiterna ut in Ioel: Vultus redigentur in ollam. Rursum olla est plebs Iudaica cupiditate carnali accensa de quo Hieremias: Ollam inquit succensam ego uideo. Item in nomine ollae presens mundus uel genus humanum siue quaelibet anima peccatrix igne tribulationis adposita notatur de quo dominus dixit ad Ezechielem: Pone ollam super pruinas uacuam donec incalescat aes eius. Calcabus et cucuma a sono feruoris cognominantur. Haec in Grecis et Latinis communia nomina habent, sed utrum Latini a Grecis an Greci a Latinis haec uocabula mutuassent incertum est. Lebetes aeneae sunt Greco sermone uocatae. Sunt enim ollae minores in usum coquendi paratae. De lebete ergo in Ezechiele ita scriptum est: Haec dicit dominus deus, pone lebetem infunde super eum aquam et mitte in eo diuisiones ossuum et carnium, et cetera. Ubi sub lebetis similitudine urbem Hierusalem discribit et sub ossuum et carnium excoctione tormenta fortium #M603# et fragilium exprimit in ea, et per excoctionem rubiginis ipsius ciuitatis distructionem propter iniquitates eius significat. Iuxta tropologiam uero urbs #293b# ista et lebes mundum istum significant qui in maligno positus est. Hic in die iudici diuino igno succenditur, et ciuitas sanguinum ponitur super carbones ignis, ut impleatur quod scriptum est in Esaia: Habes carbones ignis sedebis super eos, et impleatur quod scriptum est: Nihil occultum quod non reueletur. Dicitque se dominus non misereri, nec mundi praeterire peccata neque parcere impiis nec placari ut uiae pereant impiorum secundum illud quod in primi Psalmi ponitur fine: Et iter impiorum peribit. Sartago ab strepitu soni uocata quando ardet in ea oleum. Item sartago tribulatio uitae praesentis in Psalmo: Et ossa mea id est fortes aeclesiae sicut in frixorio confrixa sunt. Rursum sartago zelus rectitudinis aduersus peccata et conpunctio fraternae infirmitatis in Ezechiel: Et tu fili hominis pone sartaginem inter te et inter ciuitatem. De hac sartagine loquitur apostolus: Quis scandalizatur et ego non uror.

Mola dicitur a sui rotunditate uocata ut mala pomorum sic et Greci. Per molam exprimitur circuitus uitae presentis et labor terrenus in euangelio: Qui scandalizauerit unum de pusillis istis expedit et ut suspendatur mola asinaria in collo eius et demergatur in profundum maris. Hinc in Esaia aduersus Babyloniam dicitur: Tolle molam et mole farinam et alibi otiosi erunt molentes in minuto numero. Mole duae duo testamenta legis ut quidam uolunt significantur. Vnde legitur in euangelio: Tunc duo erunt in molendino una assumetur, et altera relinquetur. Mole duae spes #294a# et formido, ut in Deuteronomio: Non accipias loco pignoris inferiorem et superiorem molam. Cribrum quod ibi currat frumentum quasi currifruum. Cribrus iuxta allegoriam separatio est fidelium a societate infidelium, de quo in Amos mentis fit, et in euangelio dominus ad Petrum ait: Ecce Satanas expetiuit uos uteribraret sicut triticum, et caetera.

 

[8] De uasis repositoriis

 

Gazophilatium arca est ubi colliguntur in templo ea quae ad indigentiam pauperum mittuntur. Conpositum est autem de lingua Persica et Greca. Gaza enim lingua Persarum thesaurum, filacion Grece custodia interpretatur. Mystice autem gazophilacium cordas sanctorum, sapientiae diuitiis plena, quod in Ezechiel propheta et in euangelio satis demonstrantur. Arca dicta quod arceat uisum atque prohibeat. Hinc et archiuum hinc et arcanum, id est secretum unde caeteri arcentur. Arce autem mistica significatio in Exodo plenissime demonstratur, ubi de constructione arcae testamenti domini narratur, quia aut incarnatio#M604#nem dominicam significat, autem sanctam aecclesiam in qua testamenta diuina recondita sunt. Item arca Noe quod sanctae aeclesiae tipum teneat manifestis indiciis comprobatur. Loculus ad aliquid ponendum in terra factus locus seu ad uestes uel pecuniam custodiendam. Vnde et per diminutionem dicitur. Legitur enim de loculo in Genesi ubi de sepulchro Ioseph narratur, et in euangelio de loculis Iudae proditoris mentio fit. Scrinia sunt uasa in quibus seruantur libra uel thesauri, unde apud Romanos illi qui libros aeclesiasticos thesauros #294b# seruant scriniarii nuncupantur. Saccus a sago dictus, quod eo consuto efficiatur, quasi saggus. Poenitentium enim iste est habitus et uilium rerum condimentum. Marsuppium sacculus nummorum quem Greci marsuppa appellant. Quaedam Greca nomina in Latinum paulo inflectuntur propter Romanum eloquium. Sitarciae nautarum sunt ab eo quod sutae sunt. Inuolucrum dictum quod aliquid in se teneat inuolutum. Fiscus sacculus est publicus, unde et fiscellae et fiscinae dicuntur hunc habent exactores et in eo mittunt debitum publicum quod redditur regibus. Fiscus autem primae positionis est diriuatiuum fiscina diminutiuum fiscilla. Sacculus mystice thesaurizatio est, bonorum operum unde dominus ait in euangelio: Facite uobis sacculos qui non ueterescunt. Et in aliam partem illud intellegitur quod in Salomone legitur: Marsuppium siue sacculum commune possideamus, id est auaritiam. Pera iuxta allegoriam uictus est, sollicitudo, unde dominus praecepit dicens: Nolite portare sacculum, neque peram in uia.

 

[9] De canistro

 

Canistrum fissis cannis contexitur, unde et nuncupatum alii Grecum asserunt. Canistrum autem significat linguam doctoris, in qua offeruntur legis precepto panes azimorum hoc est uerbum euangelii in sacrificium domini, sicut legitur in unctione Aaron et filiorum eius factum est. Cofinus est uas ex uirgultis contextum aptum mundare stercora et transportare, de quo dicit Psalmista pro Israhel manus eius in cofino seruierunt. Dictus autem confinus quasi couus #295a# uel quasi cauus, et hoc quamuis ad historiam dici uideatur quando in Aegypta Iudaeorum populus diuersis necessitatibus seruiebat modo ut lateres faceret modo, ut terram cofinis exhiberet tamen istud Christianorum partibus diligentium applicamus, a quo dorso auertit deus onera peccatorum quando se felici humilitate prosternunt, sicut ipse dicit: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et ego uos reficiam. Cofinos autem dicimus per quos sordium purgamenta proicimus, ut loci puritas elucescat. Manus ergo suas in eis tenent qui peccatorum inmunditus occupantur, sed de hac seruitute liberamur a domino quando scelerum nostrorum sordibus expiamur. Item duodecim cofini in #M605# euangelio apostoli intelleguntur in quibus collecte sunt reliquiae fragmentorum ex quinque panibus et duobus piscibus. Sporta uel quod in sparto fieri solet uel quod exportet aliquid. In euangelio quoque legitur quod tulerint apostoli de fragmentis septem panum, septem sportas plenas. Quod significat apostolicos doctores ea quae plebes non ualent consunere de mysticis doctrinis spiritus sancti hoc ipsi in se colligant.

 

[10] De uasis luminariorum

 

Focum antiqui appellauerunt ignem. Fos enim Grece Latine ignis est. Vnde et iuxta philosophos calore quodam cuncta procreantur, et reuera sine calore nihil nascitur adeo ut de septentrion dicat stereli non quicquam frigore gignit. Varro autem focos ait dictos quod foueant ignes, iam ignis ipsa flamma est, quicquid autem ignem fouet #295b# focus uocatur seu ara sit siue aliud quid in quo ignis fouetur. Lucerna a licino dicta est, unde et breuis est lu, ut Persius dispositae pinguem nebulam uomuere lucerna. Si enim a luce diceretur non staret uersus. Lacinus autem quasi lucinius. Est enim cicendila lucernae. Lucerna aeclesiae fides est uel opera iustitiae, unde in Salomone scriptum est: Propterea non exinguetur lucerna eius per totam noctem. Item lucerna significat propheticum sermonem uel prediatores diuinae legis. Vnde propheta ait in Psalmo: Lucerna pedibus meis uerbum tuum domine. Et in euangelio de Iohanne Baptista scriptum est: Ille erat lucerna ardens et lucens. Candelabrum a candelis dictum quasi candela forum quod candelam fert. Candelabrum autem mistice corpus domini uel sanctam aeclesiam aut diuinam scripturam significat, unde in Zacharia legitur: Vidi a dextris altaris, candelabra duo argentea. Nam septem lucernae candelabro superpositae ut in Exodo legitur septiformis eclesiae sacramentum et septem dona spiritus sancti significant. Cereus per diriuationem a cera nomen habet ex qua formatur de quo quidam hoc tibi nocturnos praestabo cereus ignes subducta luce altera lux tibi sum. Cereus autem qui ad illuminandas tenebras noctis accenditur. Significat doctrinam fidelas praedicatoris quae illuminat animas uerbo dei credentes et oboedientes. Item de cera in Psalmo scriptum est: Sicut fluit cera a facie ignis sic pereant peccatores a facie dei, et iusti epulentur. Quoniam in iudicio dei a facie #296a# ipsius sic dispereunt peccatores quemadmodum cera proximo igne consumitur. Lacunaria pendentia lumina sunt quasi lucanerio id est in aere lucentia. Funalia dicuntur quae in tetra ceram sunt dicta a funibus, quos ante papiri usum cera circumdatos habuere maiores unde et funera dicuntur. Lampas flamma est in uertice lucens dicta quod lambentis motum ostendere uideatur. De #M606# lampadibus autem in euangelio legitur quod quinque uirgines prudentes lampadas suas cum oleo habuerint, quia electi in cordibus suis oleum misericordiae et caritatis tenent. Quod fatuae uirgines non habent unde intrantibus prudentibus ad nuptias, fatuae repellentur, quia eorum opera quae clara hominibus foris apparuerant in aduentu iudicis intus obscurantur et a deo retributionem non inueniunt. Quia pro eis receperunt ab hominibus laudes quas amauerunt. Item lampadae significant corda sanctorum splendida et scientia luminis semper fulgida ut in Canticis canticorum lampades eius. Lampades signis atque flammarum. Item alibi legitur lampas contempta apud cogitationes diuitum quod significat doctores de spectos esse in cordibus superborum. Fax dicta quod focos faciat cuius diminutiuum facula. Lanterna inde uocata quod lucem interius habeat clausum. Fit enim ex uitro recluso intus lumine ut uenti flatus adire non possit et ad prebendum lumen facile ubique circumferatur. Pira est quae in modum are ex lignis construi solet #296b# ut ardeat. Puro enim ignis dicitur, sed pira est ipsa lignorum congeries cum nondum ardet. Rogus est cum ardere coeperit, bustum uero iam exustum uocatur. Faram est turris maxima quam Greci ac Latini in commune ei ipsius rei usu farum appellauerunt eo quod flammarum indicio longe a nauigantibus. Videatur sicut supra prediximus qualem Ptholomeus iuxta Alexandriam construxisse octingentis talentis traditur usus eius est nocturno nauium cursui ignes ostendere ad pronuntianda uada portusque introitur, ne decepti tenebris nauigantes in scopulos incidant. Nam Alexandria fallacibus uadis insidiosos accessus habet. Hinc igitur in portibus machinas ad perlucendi ministerium fabricatas faros dicunt. Nam fos lux foros uisio dicitur, unde et lucifer Grece fosforus appellatur.

 

[11] De lectis et sellis

 

Lecta a lectis herbis uocata. Stratus ab sternendo dictus quasi storiatus in his solis antiqui ad dormiendum accubabant nondum laneis stramentis repertis. Storia quod sit strata. Cama est breuis et circa terram Greci enim cami breue dicunt. De lectis et stratu propheta in Psalterio ait: Lauabo per singulas noctes lectum meum lacrimis meis stratum meum rigabo. Si hoc ad litteram uellis accipere merito quidem lectum quem noctibus polluerat lacrimis abluebat, sed occurrit inpossibilitas ut tanta fuisset copia lacrimarum quae non solum faciem, sed et lectum lauisse diceretur. #297a# Qua propter melius lectum delectationem corporis intellegamus in qua uelut in cubile nostro marcescenti uoluptate remittimur quam potem homo lacrimis quamuis paucis lauare si eum contingat caelesti inspiratione deflere. Cubile est cubandi locus. Grabattum Grecum est. Baionola est lectus qui in itinere baiolabatur a baiolando id est depor#M607#tando. De cubili autem, item in Psalterio scriptum est: In cubilibus uestris conpungimini. Ferarum domicilium propriae cubile dicitur a cubando, ferocium ergo cogitationes apte dixit cubilia quamuis hoc interdum et in bono abusiue legatur assumptum ut est de sanctis laetabuntur incubilibus suis. Nam quod dicit incubilibus uestris conpungimini, significat poenitentiam agite. Nam conpunctione quadam animarum fit optata conuersio, ac si diceret de se rite prauas cogitationes uestras antequam scelera perpetretis. Grabattum enim significat sufferentiam caritatis fraternae. Vnde scriptum est in euangelio quod dominis dixerit paralytico a se sanato: Surge, tolle grabattum tuum et ambula, id est relinque peccata pristina necessitatibus fratrum succurre, et in uniuersis quae agis, uide ne in hoc saeculo mentem figas sed ad uidendam faciem tui festines redemptoris surge bona operando. Porta grabattum diligendo proximum et ambula expectando beatam spem et aduentum gloriae magni dei. Nam lectus iuxta allegoriam aut requiem sanctorum significat in Christo aut contemplatiuam uitam aut infirmitatem corpoream aut uitam opulentiam aut deceptionem hereticorum #297b# aut tribulationem uitae futurae. Lectus enim aeclesiae, requies est in Christo, ut est illud in Cantico canticorum: Ecce lectum Salomonis. Sexaginta fortes ambiunt. Item lectus requies spiritalis, hoc est uita contemplatiua in Salomono in lectulo meo per noctem quaesiui quem desiderat anima mea. Et in euangelio: Tunc duo erunt in lecto, unus assumetur et unus relinquetur. Rursum lectus corpus hominis uel infirmitas carnis. In Psalmo: Dominus opem fecit illi super lectum doloris eius, et alibi lauabo per singulas noctes lectum meum. Lectum uita opulenta, sicut in Amos pro diuitibus: Huius saeculi dicitur qui in dormitis in lectis eburneis. Item lectus in aeclesia hereticorum deceptio de quo in Salomone scriptum est: In textu lectum meum funibus hoc est uinculis peccatorum. Lectus tribulatio uitae futurae hinc dicit in Apocalypsin: Ecce mitto illam in lecto et qui mechantur cum ea in magna tribulatione erunt. Puluinar lectus diuitum est inde et pulu illos. Puluillus enim significat deceptionem adolatorum. Vnde scriptum est in propheta: Vae nobis qui consuitis puluillos sub omni cubitu et ceruicalia ad decipiendas animas. Sponda autem exterior pars lecti pluteus interior. Geniales lecti propriae sunt qui sternuntur puellis nubentibus, dicit autem a generandis liberis. Cunabula sunt lectuli in quibus infantuli iacere consuerunt dicta quod partui adhibeantur quasi cinabula. Nam cine est Grece eniti haec saepe abusiue pro infantum nutrimento ponuntur. Feretrum dicitur eo quod in eo mortui deferantur. #298a# Quod etiam mistice significat adolatorum fauores uel malas consuetudines hominum, in #M608# quibus peccatis mortui iacere desiderant. Vnde dominus cum uoluit suscitare moruum iussit stare feretrum quia uetuit adolationibus decipi, uel in peccatis diutius morari. Scamna sunt quae lectis altioribus apponuntur, dicta ab scandendo hinc et scabelli qui lectis paruis uel sellis ab ascensu apponuntur. Scabellum autem et suppedanium dicitur nam quod dicunt Greci popodion dicunt Latini scabellum et alii dixerunt suppedanum quod sub pedibus sit. Scabellum humiliatorum subiectionem significat ut est illud in Psalmo donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Sedis dicta quam apud ueteres Romanos non erat usus acumbendi unde et consere dicebantur propterea, ut ait Varro de uita populi Romani uiri discumbere ceperunt mulieres sedere quia turpis uisus in muliere accubitus. Sedis autem mistice significat habitum regnantis siue iudicantes. Vnde Deus in Psalmo: Sedes tua deus in saeculum saeculi. Et iterum: Sedes inquit super thronum qui iudicas aequitatem. Et in euangelio: Dominus ad apostolos ait, sedebitis super sedes iudicantes duodecim tribus Israhel. Cathedre enim sedes doctorum sunt et significant mistice docendi potestatem aut doctrinam legis Moysi siue etiam hereticorum doctrinam. Nam cathedra doctrina uel docendi potestas est. In Psalmo: In cathedra seniorum laudent eum. Cathedra doctrina legis Moysi #298b# in euangelio: Super cathedram Moysi sederunt scribae et Pharisei. Cathedra hereticorum doctrina. In Psalmo: Et in cathedra pestilentiae non sedit. Sedere enim docere est. Solium in quo reges sedent propter tutelam corporas sui secundum quosdam a soliditate dictum quasi solidum secundum alios per antesticon quasi sodium a sedendo. Vnde et sella quasi seda dicta est et subsellia quasi subsedilia. Solium enim in scripturis sacris regnantis habitum et diuinae maiestatis excellentiam significat. Vnde dominus in Esaia et in Michea legitur: Sedisse super solium excelsum et eleuatum filius enim dei dominus noster Iesus Christus hac sententia in regnantis habitu demonstratur qui regnat in aeternum et sedet super sedem sanctam suam. Tripodes scamelli sunt habentes tres pedes, sed et candelabra tripoda sunt quia similiter tres habent pedes.

 

[12] De uehiculis

 

Carrum a cardine rotarum dictum, unde et currus dicti quod rotas habere uidentur. Rota autem dicta quod ruat, et rotundum a rota uocatum. Reda genus uehiculi quattuor rotarum, has antiqui retas dicebant propter quod haberent rotas. Carpentum pompaticum uehiculum genus quasi carrum pompaticum. Plaustrum uehiculum duarum rotarum quibus onera deferuntur, et dictum plaustrum quia uoluitur quasi diceret pilastrum. Rota autem mystice aut orbem significat, aut uitam humanam, aut uolubilitatem animae, aut instabilitatem humanae mentis. #M609# Nam in Psalmo scriptum est: #299a# Vox tonitrui tui in rota. In rota ergo id est in mundo uox tonitrui eius egressa est quando predicatores Christi circulum totius orbis uerbis tonantibus impleuerunt. In Ezechiele autem multipliciter de rotis disputatum est, ubi legitur quod apparuisset iuxta animalia rota una super terram. Et post modum de quattuor rotis narrat, quarum aspectus erat et opera quasi rota in medio rotae. Si quis rotam cursumque consideret in breui tempore uidebit mundum esse competum sermone apostolico rota quoque in rota uel duorum tinctura testamentorum est quod indicat scala Iacob et forceps Isaiae et gladius bis acutus. Vel euangelia: Sibi coherentia quorum cursus constatura tendit ad caelum. De plaustris in Genesi scriptum est: Quod miscerit Pharao per Ioseph plastra ad subuehendum senem Iacob et paruulus eius, in quo designatur solatia oportuna prebuisse doctores, infirmis auditoribus quo facilius possint iter presentis uitae transigere. Item in Amos propheta legitur: Dominus dixisse, ecce ego stridebo super uos sicut stridet plaustrum onustum foeno et peribit fuga a ueloce, et cetera. Vbi demonstratur dominum conquere se grauatum est sceleribus Iudaeorum pro quibus eis uelocem induxit uindictam. Item rota circuitus uita praesentis in Salomone et confringatur rota super cisternam et rursum pone eos ut rotam.

 

[13] De reliquis quae in usu habentur

 

#299 Baculus a bacho repertore uitis fertore inuentus quo homines moti uino inniterent, sicut autem a bacho, baculus ita a baculo bacillum per diminutionem. Baculus autem sustentationem inbecillitatis humanae significat. Vnde propheta ad dominum ait: Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt. Virga enim pertinet ad iusticiam et fortitudinem domini saluatoris, sicut in alio Psalmo dicit: Virga aequitatis uirga regni tui. Baculus ad adiutorium humanum respicit, quo et pes ipse caute defigitur et totum corpus nisu desuper incumbentium sustinetur. Hoc usi sunt patriarchae dicit enim Iacob in baculo meo transiui Iordanem istum. Item in Exodo ait dominus filiis Israhel: Renes uestros accingetis tenentes baculos in manibus et comedetis festinantes. Vectes dicti quod manibus uectentur, unde ostia saxaque euelluntur. Vectes enim significant aliquando sanctos doctores, quibus iuxta constitutionem diuinam uehebatur arca aeclesiae siue mensa domini, ut in Exodo scriptum est: Item uectes aliquando significant claustra fortia inferni, siue peccatores quos dominus legitur confregisse iuxta illud portas ereas contriuit et uectes ferreos confregit. Porta sunt aeneae hominum consuetudines uitiosae quae nos ita in peccatorum atriis recludunt, ut exeundi nequeant prebere licentiam. Vectes autem ferreos spiritus inmundos, non improbe uidemur accipere, qui illas ianuas peccatorum. Ne #M610# circumdato #300a# exire liceat obserare noscantur. Scalae sunt sanctorum profectus ut in Genesi legitur: Vidit Iacob scalam in somnis stantem super terram et cacumen illius tangens caelum. Scopae curae sunt superstitiosae per uanam gloriam. Vt est illud euangelicum: Et ueniens inuenit domum uacantem scopis mundatam et ornatam. Et in aliam partem ut in Esaia: Et scopabo eum scopa terens, id est satisfactione poenitentiae. Forfices secundum ethimologiam si a filo dicuntur, F ponitur ut forfices quae sunt sartorum, si a pilo P ut forpices quae sunt tonsorum, si ab accipiendo C, ut forcipes, eo quod formum capiant quae sunt fabrorum, formum enim dixerunt antiqui calidum unde et formosus. Nouacula, nouacula est in quadam subtilitate tensum latius ferrum radendis pilis acutissimum praeparatum quod licet barbae segetem metat inpressum corporis tamen substantiam relinquit illaesam. In nouacula quoque fraus et dolus Antichristi exprimitur. Vnde in Psalmo scriptum est: Iniustitiam cogitauit lingua tua sicut nouacula acuta fecisti dolum. Conuenienter ergo saeuissimi hominis dolum acutae, nouaculae comparauit, quia sicut illa hominem non ledit, ita nec iste animam iusti sub quauis affectione percellit. Potest enim radere omnia quae sunt forinsecus attributa quasi pilos sed animae interna, tunc magis efficit pulchriora quando ei nititur auferre mundana. Clauis dicta quod claudat et aperiat catenatum #300b# quod capiendo teneat. Clauis enim mistice ad apertionem spiritalis significat. Vnde dominus in euangelio ad legis peritos ait: Accepisti clauem scientiae et ipsi non introistis et eos qui intrabant prohibuistis. Et item claues iustitiae misericordiae pietatisque uirtutes designant, in euangelio, ubi dominus Petro ait: Tibi dabo claues regni caelorum. Item claui acuta sanctorum praedicatio corda hominum transfigentes, ut in Salomone: Verba sapientium stimuli, quasi claui in altum defixi. Claues enim ut diximus apertio est sanctarum scripturarum uel potestas ligandi atque soluendi, seu ius introducendi ad uitam siue excludendi ad mortem, sicut per Esaiam de saluatore dicitur: Dabo clauem domus Dauid: Et in Apocalypsi habeo claues mortis et inferorum. Orologium quod ibi legamus horas, id est colligamus. Est enim in solariis positum ubi a clauo per lineas currit umbra, ut quamcumque diei horam ostendat.

 

[14] De instrumentis rusticis

 

Aratrum ab arando terram uocatum quasi araterium. Vomer dictus quod ui humus eruat seu ab euomendo terram, de quo Lucretius: uncus aratri ferreus occulto decrescit uomer in aruis sumpsitque detrimenta fulgorem. Ligones quod terram leuent quasi leuones. Aratrum enim mystice significat opus predicationis euangelicae in quo cul#M611#tus agri dominici exercetur: Ita ut uomere uerbi diuini extirpentur uitia simul et eradicentur noxia desideria, sicque preparetur terra cordium #301a# humanorum ad accipienda semina uirtutum. Sed studiosus quisque aratrum spiritale tenens ad anteriora adtendere debet ut faciat sulcum rectum, et non auertatur a tramite ueritatis, unde dominus ait in euangelio: Nemo mittens manum suam in aratrum, et respiciens retro aptus est regum caelorum. Vomeres enim et ligones exercitia predicationum sunt, unde propheta de doctoribus ait: Conflabunt gladios suos in uomeres, et lanceas suos in falces. Similiter et sarculus idem significat quod supra, ut in Isaia: Omnes inquit montes qui in sarculo sariuntur. Arare enim et diximus uel fodere predicationis est opus exercere. Vnde agricultor dicit in euangelio domine: Dimitte illam et hoc anno usque dum fodiant circa illam imitam stercora. Et in Deuteronomio scriptum est: Non arbis in boue simul et asino. Huic loco sentencia illa de libro Iob: Congruit boues arabant et asine pascebant. Nomen ergo stercoris plures significationes habet. Nam stercus sunt sacrificia Iudeorum, unde in Ezechiel scriptum est: Facta sunt morticina eorum, sicut stercus in medio platearum. Item stercus recordatio peccatorum delinquentibus, ad cordis radicem adposita. Hinc dicit in euangelio: Vsque dum fodiam circa illam et mittam cophinum stercoris. Stercus peccati luxoria de quo legitur in Ioel: Conputruerunt iumenta in stercorae suo. Stercus hominis odor teterrimus peccatorum, quidem omne peccatum foetida res est. Hinc dicitur ad Ezechiel: Stercus quod egreditur de homine operies in oculis eorum. Cultelli a cultura dicti, quod ex ipsis putationem ueteres in arboribus itebantur, et uitae priusquam falces essent reperte. Falcis est qua arbores putantur et uites. Dicta autem falcis quod his primum milites herbam felicem solebant abscidere. Vnde est illud: Pax me certe ducis placitos curuauit #301b# in usus. Agricolae autem nunc sum militis ante fui. Falcastrum a similitudine falcis uocatum est autem ferramentum curruum, cum anubrio longo ad densitatem ueprium succidendam. Hii et runcones dicti, quibus uepres secantur aruncando dicti. Falces enim predicationes sunt sanctorum superflua auferentes, et quae necessaria sunt relinquentes. Item falces succisio est, carnis per mortem, uel ipsa diuinitas circum plectens omnia atque diiudicans. Vnde scriptum est in Ioel: Mittite falces et uindemitate uineam terrae, quia maturae sunt uuae. Et aruit messis terrae. Et in Apocalypsi: Et habebat in manu sua falcem acutam, uentilabrum enim significat examen iustitiae. Vnde in euangelio de domino legitur: Cuius uentilabrum in manu sua, et permundabit aream suam et congregabit triticum in horreum. Paleas autem conburet igni inextinguibili. Area aeclesia in euangelio et permundabit aream suam. Item area presens mundus, de quo legitur in propheta: Filia Babylonis area triturae meae. #M612# Acerui collectio fidelium ad aream aeclesiae siue sanctorum predicatio perfecta sicut in Iob de hereticis dicitur: Inter aceruos eorum meridiati sunt. Triticum sancti uel electi dei in euangelio: Et congregauit triticum suum in horreum. Frumentum corpus Christi, siue euangelicus sermo. In Psalmo cibauit eos ex adipe frumenti. Granum frumenti Christus in euangelio: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit ipsum solum manet. Frumentum predicationis sermo. In Salomone: Qui abscondunt frumenta maledicentur in populis. Horreum regnum caelorum, in euangelio: Congregauit triticum in horreum suum. Prelum trabes quo uua calcata premitur a premendo uocatum quasi presorium lacus. Prelum quo premitur oleum, ut quod liquatur profluat quo ab uuis uel oliuis torquendo oleum uinumque exigitur.

 

[15] De instrumentis hortorum

 

Rota quod quasi ruat, est enim machina de qua e flumine #302a# aqua extrahitur. Lucretius: In fluuio uersare rotas atque austra uidemus. Austra autem eadem rota ab hauriendo aquam dicta. Girgillus quod in giro uertatur. Est enim lignum in transuersa pertica mobile ex quo furas cum situlo utre in puteum dimittitur hauriendae aquae causa. Rota enim cursum humanae uitae significat. Vnde est illud in Eclesiaste: Antequam rumpatur funiculis argenti et recurrat uitta aurea et conteratur super fontem et confringatur rota super lacum et reuertatur puluis in terram suam. Quomodo enim hydria quae conteritur cessat haurire et rota per quam de lacu et puteis leuantur aquae, si conftracte fuerint aquae usus intercipitur. Ita et cum funiculus argenti fuerit interruptus, et animae riuus recurrerit ad fontem interibit homo.

 

[16] De instrumentis equorum

 

Falera ornamenta equorum sunt, et est sermo Grecus. Frena dicta quod equos fremere cogant, uel quod haec equi frendant, id est imprimant dentibus et obmordeant. Vnde et nefrendes dicti adhuc latentes porculi quod nondum frendant, id est conminuant dentibus. Hinc et faba fresa, quae moluta est. Lupata sunt freni asperrimi. Dicti autem lupata a lupinis dentibus, qui inaequales sunt, unde etiam eorum morsus uehementer obescamus. #M613#Abenas ab habendo dictas, quod his equos habeamus, hoc est, teneamus. Vnde et equi habiles dicti. Haec retinacula a retinendo lora. In his ergo quatuor speciebus disciplina designatur insolentium et brutorum hominum. Vnde in Psalmista ait: Nolite fieri sicut equus et mulus, inquit, quibus non est intellectus in freno et chamo maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te. Hic iam generaliter genus #302b# humanum commonet ne uagis subdatus erroribus, sed perscrutemur quare iste comparationes sint. Nolite equus sine discretione sessoris seruit arbitrio et quorumque fuerit ascensus excurrit. Mulus autem patienter accipit sarcinas, quibus fuerit oneratus et pro hoc utrique intellectum non habent. Quia nec ille eligit cui oboediat, #M614# nec iste quibus oneribus ingrauetur intellegit. Prohibet ergo huiuscemodi homines diabolicis fraudibus insidori et uitiorum oneribus pergrauari. Ne male oboediendo superbiae magis partibus addicantur. Verum istis talibus quid dicit esse faciendum. Scilicet quod animalibus in prudentibus his enim conparationibus stultos, homines ueritati subicit inuitos. Nam quod ait in freno ad equum pertinet, frenum enim a fero retinendum dictum est. Ferum quippe antiqui caballum, dixerit, in camo ad mulum respicit. Ergo haec duo animalia supra dicta cohibent ista retinacula, ut ad arbitrium iubentis incedant. Ne suis uoluntatibus offerantur, maxima uero amminicula sunt animalium, quibus esca mandatur, ut corporis uita procuretur. Ipsi ergo maxillas per figuram allegoricam dicit inoboedientibus debere constringi, id est copias uictuales partius dari ut ieiuniorum necessitate conclusi, creatoris subdantur imperio allegoria est enim sicut sepe iam dictum est. Quando aliud dicitur et aliud significtur, et quando diximus in hac parte dominum Christum loqui constringe dicit patri quia sancti trinitatis unum uelle una potestas una cooperatio est.

 

EXPLICIT LIBER XXII