Jump to content

De rerum orginatione radicali

Unchecked
E Wikisource
De rerum originatione radicali
1697
 De primæ philosophiæ Emendatione et de Notione-substatiæ De ipsa natura 

De rerum originatione radicali
1697
(Autographum Leibnitii nondum editum ; e scriniis Bibliotlhecæ Regiæ Hanoveranæ.)


Præter Mundum seu Aggregatum rerum finitarum, datur Unum aliquod dominans, non tantum ut in me anima, vel potius ut in meo corpore ipsum ego, sed etiam ratione multo altiore. Unum enim dominans universi non tantum regit mundum sed et fabricat et facit et mundo est superius et, ut ita dicam, extramundanum, estque adeo ultima ratio rerum. Nam non tantum in nullo singulorum, sed nec in toto aggregato serieque rerum inveniri potest sufficiens ratio existendi. Fingamus Elementorum geometricorum librum fuisse æternum, semper alium ex alio descriptum, patet, etsi ratio reddi possit præsentis libri ex præterito unde est descriptus, non tamen ex quotcunque libris retro assumtis unquam veniri ad rationem plenam ; cum semper mirari liceat, cur ab omni tempore libri tales exciterint, cur libri scilicet et cur sic scripti ? Quod de libris, idem de mundi diversis statibus verum est, sequens enim quodammodo ex præcedente (etsi certis mutandi legibus) est descriptus, itaque utcunque regressus fueris in status anteriores, nunquam in statibus rationem plenam repereris, cur scilicet aliquis sit potius mundus, et cur talis. Licet ergo mundum æternum fingeres, cum tamen nihil ponas nisi statuum successionem, nee in quolibet eorum rationem sufficientem reperias, imo nec quotcunque assumtis vel minimum proficias ad reddendam rationem, patet alibi rationem quærendam esse. In æternis enim, etsi nulla causa esset, tamen ratio intelligi debet, quæ in persistentibus est ipsa necessitas seu essentia, in serie vero mutabilium, si hæc æterna a priore fingeretur, foret ipsa prævalentia inclinationum ut mox intelligetur, ubi rationes scilicet non necessitant (absoluta seu metaphysica necessitate ut contrarium implicet), sed inclinant. Ex quibus patet nec supposita mundi æternitate ultimam rationem rerum extramundanam seu Deum effugi posse.

Rationes igitur mundi latent in aliquo extramundano, differente a catena statuum, seu serie rerum, quarum aggregatum mundum constituit. Atque ita veniendum est a physica necessitate seu hypothetica, quæ res mundi posteriores a prioribus determinat, ad aliquid quod sit necessitas absoluta, seu metaphysica, cujus ratio reddi non possit. Mundus enim præsens physice seu hypothetice non vero absolute seu metaphysice est necessarius. Nempe posito quod semel talis sit, consequens est, talia potro nasci. Quoniam igitur ultima radix debet esse in aliquo, quod sit metaphysicæ necossitatis, et ratio existentis non est nisi ab existente, hinc oportet aliquod existere ens unum metaphysicæ necessitatis, seu de cujus essentia sit existentia, atque adeo aliquod existere diversum ab entium pluralitate, seu mundo, quem metaphysicæ necessitatis non esse concessimus ostendimusque.

Ut autem paulo distinctius explicemus quomodo ex veritatibus æternis sive essentialibus vel metaphysicis oriantur veritates temporales, contingentes sive physicæ, primum agnoscere debemus eoipso, quod aliquid potius existit quam nihil, aliquam in rebus possibilibus seu in ipsa possibilitate vel essentia, esse exigentiam existentiæ vel (ut sie dicam) prætensionem ad existendum et, ut verbo complectar, essentiam per se tendere ad existentiam. Unde porro sequitur, omnia possibilia, seu essentiam vel realitem possibilem exprimentia, pari jure ad essentiam tendere pro quantitate essentiæ seu realitatis, vel pro gradu perfectionis quem involvunt ; est enim perfectio nihil aliud quam essentiæ quantitas.

Hinc vero manifestissime intelligitur ex infinitis possibilium combinationibus seriebusque possibilibus existere eam, per quam plurimum essentiæ seu possibilitatis perducitur ad existendum. Semper scilicet est in rebus principium determinationis quod al maximo minimove petendum est, ut nempe maximus præstetur effectus minimo ut sic dicam sumtu. Et hoc loco tempus, locus, aut ut verbo dicam, receptivitas vel capacitas mundi haberi potest pro sumtu sive terreno in quo quam commodissime est ædificandum, formarum autem varietates respondent commoditati ædificii multitudinique et elegantiæ camerarum. Et sese res habet ut in ludis quibusdam cum loca omnia in tabula sunt replenda secundum certas leges, ubi nisi artificio quodam utare, postremo spatiis exelusus iniquis, plura cogeris loca relinquere vacua, quam poteras vel volebas. Certa autem ratio est per quam repletio maxima facillime obtinetur. Uti ergo si ponamus decretum esse ut fiat triangulum nulla licet alia accidenti determinandi ratione, consequens est, æquilaternm prodire ; et posito tendendum esse a puncto ad punctum, licet nihil ultra iter determinat, via eligetur maxime facilis seu brevissima, ita posito semel, ens prævalere non-enti, seu rationem esse cur aliquid potius exstiterit quam nihil, sive a possibilitate transeundum esse ad actum, hinc, etsi nihil ultra determinetur, consequens est, existere quantum plurimum potest pro temporis locique (seu ordinis possibilis existendi) capacitate, prorsus quemadmodum ita componuntur tessellæ ut in proposita area quam plurimæ capiantur. Ex his jam mirifice intelligitur, quomodo in ipsa originatione rerum Mathesis quaedam Divina seu Mechanismus metaphysicus exerceatur, et maximi determinatio habet locum. Uti ex omnibus angulis determinatus est rectus in geometria, et utiliquores in heterogeneis positi sese in capacissimam figuram nempe sphæricam componunt, sed potissimum uti in ipsa mechanica communi pluribus corporibus gravibus inter se luctantibus talis demum oritur motus, per quem fit maximus descensus in summa. Sicut enim omnia possibilia pari jure ad existendum tendunt pro ratione realitatis, ita omnia pondera pari jure ad descendendum tendunt pro ratione gravitatis, et ut hic prodit motus, quo continetur quam maximus gravium descendus, ita illic prodit mundus per quem maxima fit possibilium productio.

Atque ita jam habemus physicam necessitatem ex metaphysica, etsi enim mundus non sit metaphysice necessarius, ita ut contrarium implicet contradictionem seu absurditatem logicam, est tamen necessarius physice vel determinatus ita ut contrarium implicet imperfectionem seu absurditatem moralem. Et ut possibilitas est principium essentiæ ita perfectio seu essentiæ gradus (per quem plurima sunt compossibilia) principium existentiæ. Unde simul patet quomodo libertas sit in autore mundi, licet omnia faciat determinate : quia agit ex principio sapientiæ seu perfectionis. Scilicet indifferentia ab ignorantia oritur et quanto quisque magis est sapiens tanto magis ad perfectissimum est determinatus.

At (inquies) comparatio hæc mechanismi cujusdam determinantis metaphysici cum physico gravium corporum, etsi elegans videatur in eo tamen deficit quod gravia nitentia vere existunt, at possibilitates seu essentiæ ante vel præter existentiam sunt imaginaria seu fictitia, nulla ergo in ipsis quæri potest ratio existendi. — Respondeo, neque essentias istas, neque æternas de ipsis veritates quas vocant, esse fictitias, sed existere in quadam ut sic dicam regione idearum, nempe in ipso Deo, essentiæ omnis existentiæque cæterorum fonte. Quod ne gratis dixisse videamur, ipsa indicat existentia seriei rerum actualis. Cum enim in ea ratio non inveniatur ut supra ostendimus, sed in metaphysicis necessitatibus, seu æternis veritatibus sit quærenda, existentia autem non possint esse nisi ab existentibus, ut jam supra monuimus, oportet æternas veritates existentiam habere in quodam subjecto absolute et metaphysice necessario, id est in Deo, per quem hæc, quæ alioqui imaginaria forent, ut barbare sed significanter dicamus, realisentur.

Et vero reapse in mundo deprehendimus omnia fieri secundum leges æternanum veritatum non tantum geometricas sed et metaphysicas, id est non tantum secundum necessitates materiales, sed et secun dum necessitates formales ; idque verum est non tantum generaliter, in eâ quam nunc explicavimus ratione mundi existentis, potius quam non existentis, et sic potius quam aliter existentis (quæ utique expossibilium tendentia ad existendum petenda est), sed etiam ad speeialia descendendo videmus mirabili ratione in tota natura habere locum leges metaphysicas causæ, potentiæ, actionis, easque ipsis legibus pure geometricis materiæ prævalere, quemadmodum in reddendis legum motus rationibus magna admiratione mea deprehendi usque adeo, ut legem compositions geometricæ conatuum, olim a juvene (cum materialis magis essem) defensam, denique deserere sim coactus, ut alibi a me fusius explicatum.

Ita ergo habemus ultimam rationem realitatis tam essentiarum quam, existentiarum in uno, quod utique mundo ipso majus, superius anteriusque esse necesse est, cum per ipsum non tantum existentia, quæ mundus complectitur ; sed et possibilia habeant realitatem. Id autem non nisi in uno fonte quæri potest ob horum omnium connexionem inter se. Patet autem ab hoc fonte res existentes continue promanare ac produci productasque esse cum non appareat cur unus status mundi magis quam alius, hesternus magis quam hodiernus ap ipso fluat. — Patet etiam quomodo Deus non tantum physice sed et libere agat, sitque in ipso rerum non tantum efficiens sed et finis, nec tantum ab ipso magnitudinis vel potentiæ in machina universi jam constituta, sed et bonitatis vel sapientiæ in constituenda ratio habeatur. Et ne quis putet perfectionem moralem seu bonitatem cum metaphysica perfectione seu magnitudine hic confundi ; et hac concessa illam neget sciendum est sequi ex dictis non tantum quod mundus sit perfectissimus physice, vel si mavis metaphysice, seu quod ea rerum series prodierit, in qua quam plurimum realitatis actu præstatur, sed etiam quod sit perfectissimus moraliser quia revera moralis perfectio ipsis mentibus physica est. Unde mundus non tantum est machina maxime admirabilis, sed etiam quatenus constat ex mentibus est optima republica, per quam mentibus confertur quam plurimum felicitatis seu lactitiæ in quæ physica earum perfectio consistit.

At inquies, nos contraria in mundo experiri, optimis enim persæpe esse pessime, innocentes nou bestias tantum sed et homines affligi occidique etiam cum cruciatu, denique mundum, præsertim si generis humani gubernatio spectetur, videri potius. Chaos quoddam coufusum quam rem a suprema quadam sapientia ordinatam. Ita prima fronte videri fateor, sed re penitius inspecta contrarium esse statuendum a priori patet ex illis ipsis quæ sunt allata, quod scilicet omnium rerum atque adeo et mentium summa quæ fieri potest perfectio obtineatur.

Et vero incivile est, nisi tota lege inspecta judicare, ut ajunt jure consulti. Nos porrigendæ in immensum æternitatis exiguam partem novimus ; quantulum enim est memoria aliquot millenorum annorum, quam nobis historia tradit ! Et tamen ex tam parva experientia temere judicamus de immenso et æterno, quasi homines in carcere aut si mavis in subterraneis salinis Sarmatarum nati et educati non aliam in mundo putarent esse lucem, quam illam lampadum malignam ægre gressibus dirigendis sufficientem. Picturam pulcherrimam intueamur, hanc totam tegamus demta exigua particula, quid aliud in hac apparebit, etiamsi penitissime intueare, imo quanto magis intuebere de propinquo, quam confusa quædam congeries colorum sine delectu, sine arte, et tamen ubi remoto tegumento, totam tabulam eo quo convenit situ intuebere, intelliges, quod temere linteo illitum videbatur, summo artificio ab operis autore factum fuisse. Quod oculi in pictura, idem aures in musica deprehendunt. Egregii scilicet componendi artifices dissonantias sæpissime consonantiis miscent ut excitetur auditor et quasi pungatur, et veluti auxius de eventu, mox omnibus in ordinem restitutis, tanto magis lætetur, prorsus ut gaudeamus periculis exiguis vel malorum experimentis ipso vel podentiæ vel felicitatis nostræ sensu vel ostentamento ; vel ut in funambulorum spectaculo vel saltatione inter gladios (sauts périlleux) ipsis terriculamentis delectamur, et ipsimet pueros ridendo quasi jam prope projecturi semidimittimus, qua etiam ratione simia Christiernum, Daniæ regem, adhuc infantem, fasciis que involutum tulit ad fastigium tecti, omnibusque anxiis ridenti similis salvum rettulit in cunas. Eodem ex principio insipidum est semper dulcibus vesci ; acria, acida, imo amara sunt admiscenda, quibus gustus excitetur. Qui non gustavit amara, dulcia non meruit, imo nec æstimabit. Hæc ipsa est lætitiæ lex ut acquabili tenore voluptas non procedat, fastidim enim hæc parit et stupentes facit, non gaudentes.

Hac autem quod de parte diximus quæ turbata esse possit salva harmonia in toto, non ita accipienda est, ac si nulla partium ratio habeatur, aut quasi sufficeret, totum mundum suis numeris esse absolutum, etsi fieri possit ut genus humanum miserum sit, nullaque in universo justifiæ cura sit aut nostri ratio habeatur quemadmodum quidam, non satis recte de rerum summa judicantes, opinantur. Nam sclendum est, uti in optime constitua republica curatur, ut singulis quapote bonum sit, ita nec universum satis perfectum fore nisi quantum, licet salva harmonia universali, singulis consulatur. Cujus rei nulla constitui potuit mensura melior quam lex ipsa justifiæ dictans ut quisque de perfectione universi partem caperet et felicitate propria pro mensura virtutis propriæ et ejus qua affectus est erga commune bonum voluntatis, quo id ipsum absolvitur, quod caritatem amoremque Dei vocamus, in quo uno vis et potestas etiam christianæ religionis ex judicio sapientum etiam Theologorum consistit. Neque mirum videri debet, tantum mentibus deferri in universe, cum proxime referant imagine supremi autoris et ad cum non tam quam machinæ ad artificem (veluti cætera) sed etiam quam cives ad principem relationem habeant, et æque duratuæ sint ac ipsum universum, et totum quodammodo exprimant atque concentrent in se ipsis ut ita dici possit, mentes esse partes totales.

Quod autem afflictiones bonorum præsertim virorum attinet procerto tenendum est, cedere eas in majus eorum bonum, idque non tantum Theologice, sed etiam physice verum est. Uti granum in terram projectum patitur antequam fructus ferat. Et omnino dici potest afftictiones pro tempore malas, effectu bonas esse, cum sint viæ compendiariæ ad majorem perfectionem. Ut in physicis qui liquores lente fermentant, etiam tardius meliorantur, sed illi in quibus fortior perturbatio est, partibus majore vi extrorsum versis promtius emendantur.

Atque hoc est quod diceres retrocedi ut majore nisu saltum facias in anteriora (qu’on recule pour mieux sauter).

Ista ergo non grata tantum et consolatoria, sed et verissima esse est statuendum. Atque in universum sentio nihil esse felicitate verius, et felicius dulciusque veritate.

In cumulum etiam pulchritudinis perfectionisque universalis operum divinorum, progressus quidam perpetuus liberrimusque tolius universi est agnoscendus ita ut ad majorem semper cultum procedat. Quemadmodum nunc magna pars terræ nostræ culturam recepit et recipiet magis magisque. Et licet verum sit, interdum quædam rursus silvescere aut rursus destrui deprimique, hoc tamen ita accipiendum est, ut paulo ante afflictionem interpretati sumus, nempe hanc ipsam destructionem depressionemque prodesse ad consequendum aliquid majus, ita ut ipso quodammodo damno Iucremur.

Et quod objici posset : ita opportere ut mundus dudum factus fuerit Paradisus responsio præte est : etsi multæ jam substantiæ ad magnam perfectionem pervenerint, ob divisibilitatem tamen continui in infinitum, semper in abysso rerum superesse partes sopitas adhuc excitandas et ad majus meliusque et ut verbo dicam, ad meliorem cultum provehendas. Nec proinde unquam ad terminum progressus perveniri.