Jump to content

De sacchari opificio

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De sacchari opificio carmen
1780

editio: 1781
fons: liber


LECTORI BENEVOLO.

[recensere]

Paucis mihi monendus es, amice lector. Cum ea inductus ratione, quam in litteris ad Excellentiſs. Maecenatem meum nuncupandi gratia datis ſignificavi, meos iſtos de ruſticis Braſiliae rebus verſiculos typis mandaverim, Prudentii Amaralii Braſilienſis de Sacchari opificio carmen, jam ante Piſauri editum, ad calcem huiuſce operis apponendum curavi; quod a me ea mente factum fuit, ut quocumque in id argumentum ad hanc uſque diem ſcripta atque adeo in lucem ed̓ita fuissent in unum collecta volumen ad manum haberes. Erit igitur humanitatis tuae meum, qualecumque eſt, gratificandi tibi studium probare, acceptumque habere. Vale.

DE SACCHARI OPIFICIO CARMEN.

[recensere]

Braſiliæ ſegetes, hyblæoque æmula melli
Sacchara, arundineis[1] ſtillantia ſacchara nodis
Hinc canere aggredior. Notos juvat ire per agros,
Et patrios certa moderari lege col̓onos
Seu canneta ſerant, alio ſeu tempore cannas

Subjiciant prælis, expreſſaque ſacchara purgent
Addenſentque igni: ſeu jam denſata repurgent.
Et niveo tandem cogant ſplendeſcere cultu.

Principio quæ terra ferat, quæ culta recuſet
Cannarum ſegetes, ante explorare memento,
Quam tua inexperto committas semina campo,
Nec magnus didiciſſe labor: nam gleba colore
Proditur ipſa ſuo. Cannis exit illa ferendis
Optima, tentanti quæ terga nigrantia paſſim
Præbuerit; tuto rubræ tu deinde ſecundas
Defer humo: ſterilem immixta damnabis arena.
Sed nigra, & ſabulo tibi ſicubi gleba tenaci
Subrubet, haud uſquam melius ſuccrevit arundo,
Et longa[2] explicuit nodos felicius haſta.
At cave, ſi propere, vel ſi prolixior æquo,
Luxuriante ſolo, ſeges exiit, ilicet omnem
Rem tibi confectam voto grateris inani.
Heu! male terra ferax vires tunc exerit, & ſe
Foetura in prima diffundit largius humor.

Tu ſine manſueſcat: ſine, vis deferveat illa,
Atque alio prius injecto fac ſemine, campus
Sylveſtre ingenium, & morem deponat agreſtem.
Ille impune tibi prius aut laſciviat herbis,
Aut milium ferat aut ſiliqua crepitante faſelum.
Hæc ad arundineas fuerint præludia meſſes
Ut brutæ frangat ſe prima ferocia terræ.
Et cicuri veniant canneta remiſſius arvo.

Indiciis poſtquam, dedimus quae plurima, ductus
Canniferæ ſegeti terram delegeris, omnes,
Agricola. in truncos validas molire ſecures:
Dejice inumbrantos ſylvas, arvoque futuro
Fac ſpatium, & cæſas rurſus concide minutim,
Lignorumque pyras paſſim exſtrue. Mox ubi ſoles
Lignea congeries paſſa eſt atque aruit igni,
Subde faces. Tractum non ſegnis Mulciber omnem
Purgabit. Siquid ſupereſt, cui flamma pepercit,
Collige: prægrandes torres, ſemuſtaque in unum
Robora compinges cumulum. rurſuſque jubebis
Ferre ignes. Si forte aliquis, modo cortice ſummo
Ambuſtus, vicit geminata incendia truncus,
Hunc ſine perflandum ventis. pluviiſque domandum

Aſſiduis, donec tandem, vertentibus annis,
Tabidus in cineres ultro ſubſidat inertes.

Igne ubi purgatum ſat libera præbuit æquor
Terga, lacertoſos campo ſubmitte parato
Foſſores, multo quos Africa[3] ſole peruſtos
Torruit, immites atque obduravit in uſus.
Heu genus infelix hominum, natumque labori!
Hi pro ruricolis tibi ſint (ſors dura!) juvencis,
Invertant terram, ſulcos longo ordine ducant,
Et quodcumque aliud præſtent grave munus aratri.
Scilicet hac priſcis. contempto vomeris uſu,
Exercere agros placuit ratione colonis:
Seu quia plantarum paſſim latuere ſub arvis,
Radices, ſpiſſæque fibræ, quas dente retuſo
Vomeris haudquaquam perfringere poſſet arator;
Seu quia degeneres caelo noſtrate juvenci
Proveniunt, pecus indocilem impatienſque laboris,
Nec valida cervice ſatis, nec pectore firmo;

Sive aliud cauſæ fuit: at certe uſus arat̓ri
His nunquam obtinuit terris ſoloſque ligones
Arvorum cultu plerumque adhibere ſolemus.
Præcipua hæc nobis ſunt arma; hæc Afer alumnus,
Impiger aſſurgens, manibuſque & corpore toto
Connixus tractat, cum terra inaranda, graveſque
Glebæ offringendæ, runcandave meſſis in herba.

His igitur ſulcata armis, qua juverit agrum
Conſerere, oblongis ſcrobibus tibi terra dehiſcat.
Quiſque pedes geminos ducatur ſulcus ad imum,
Ore bipalmari. Juvenes[4] ibi defode cannas,
Vnam alij recto ſic iungens limite, ut haſtis
Contiguæ extremis jaceant. Mox talea poſtquam
Ominis erit ſulcis infoſſa, replere lacunas
Tempus, & egeſtam in vacuos revocabis hiatus
Rurſus humum: modo ne largis madefacta graveſcat
Imbribus, atque adeo ſit pondere noxia plantis,
Aptaque præ nimio corrumpere cuncta madore
Largiter, æſtivo ſi panges tompore cannas,

Terram adhibe ſulcis: namque hoc velut aggere ſolis
Tela retunduntur, ne ſe penetrabilis ardor
Inſinuet ſcrobibus, nimio & ſata torreat æſtu.
Non tamen ad plenum ſulcos æquabis, & omnem
Reſtitues maleſanus humum: nimis obruta tarde,
Atque incumbentes vix rumpent germina glebas.
Ergo telluris parcus, ne forte prematur
Pondere, fac leviter tumulata recumbat arundo[5].

Tum poſtquam vacuis reddes ſua viſcera ſulcis,
Pauliſper ſumenda quies. Breve tempus[6], & ipſa
Herbeſcens jam canna ſinus, nodoſque reſolvit,
Radiceſque agit, & tenerum in ſublime cacumen
Surrigit: erectis ager undique inhorruit haſtis.

Cadmæos credas iterum viruiſſe novales,
Cum pilata ſeges denſis haſtilibus ipſum
Terruit agricolam, mirantem credita ſulcis
Semina bellorum, & fœcundos milite campos.
Tale dabunt ſpecimen, denſas imitata phalanges,
Poſt annum ſubnata ſolo canneta feraci,
Ordinibus diſtincta ſuis: ſeu ductus in orbem
Tortilis extromos fulcus tibi circinet antes,
Seu latera in quadrum præcaſtigaveris æqua;
Seu cunco ſimilis placuit magis area, lunam
Seu quæ forma decet. medio cum ſplenduit ore,
Et circumflexum radios ſinuavit in arcum;
Siνe in quincuncem iuvit deſcribere plantas,
Et triquetrus ſtetit omnis ager: res pulchra videndo,
Quæque oculos ſpecie mire delectet amoena.

Ergo clamoſas turbas pertæſus & urbem,
Cum tibi ſollicitus timor anxia corda momordit,
Rus pete, & ex alto deſpectans culmine montis
Ad circumiectas torque tua lumina valles,
Et campos metare oculis. Juvat arva videre
Conſita arundinibus, vento criſpante procaci
Vndantem ſegetem, ſinuoſa volumina toto
Aequore ut agglomerent; vel cum flat mollior aura,

Et leni aſpirans ludit per inane ſuſurro,
Campus ut obſtreperis nutans horreſcat avenis.
Quin ſitibunda tibi ſi viſcera forte coquantur,
Quis vetat exfectam vicino e ceſpite cannam
Vellere, decuſſaque prius (namque aſpera) fronde,
Vel cultri auxilio, impreſſo vel dente medullam
Nudare, ambroſioque ſitim reſtinguere ſucco?
Sunt, quos membratim totam reſecare juvabit,
Qua teres articulis diſtinguit nodus arenam:
Fruſtula tum, prælo veluti ſubiecta, fatigant
Dentibus: admorſoſque, & crebris ſuctibus hauſtos
Exſiccant calamos. Verum his & fallere tempus
Et triſtes animi dabitur lenire dolores,
Poſtquam enata ſeges toto jam creverit anno.

Nunc intermiſſus revocat labor, herbaque late,
Dum teneræ erumpunt, præfocat noxia cannas.
Nunc male fœcundos tempus ſarrire novales:
Nec runcanda ſeges ſemel eſt ter & amplius illud
Vrgeadum ſtudium, donec grandeſcat arundo,
Atque adnaſcenti queat obluctarier hoſti
Viribus ipſa ſuis, curæ nil indiga noſtræ.

Non tamen idcirco reſides ceſſato coloni,

Nec jam vos omni perfunctos credite cura:
Sunt aliæ peſtes, ſunt multa cavenda pericla,
Cæleſtes iræ primo[7], cum ſævior æſtus
Ferbuit, aut juſto deſcendit largius imber.
Utraque dira lues; multo funeſtior illa,
Quam tuſit immodicus calor: huic ars nulla mederi,
Nulla poteſt ſolers induſtria: nam neque fontes,
Aut corrivatas duxiſſe canalibus undas
In promptu fuerit, quas vix ſuffeceris horto
Areolæque brevi, modici quam roris egentem
Urna trientali plene ſatiaverit hauſtu.
Verum Braſilicos ubi Zona retorrida campos
Findit, & in ſegetes violentior incidit ardor,
Non mihi ſepteno ſi rumpens gurgite Nilus
Arentes undarit agros. enecta reſurget
Meſſis, & elanguens caput intermortua tollet.
Difficilis medicina malo eſt, res illa ſaluti
Vna fuit, Superum atque offenſi Numinis iram

Exoraſſe pris lacrymis. Vix certior imber
Arva riget, madido quam cum tibi perpluit ore
Gutta frequens, crebraque gemens prece nubila rumpis.
Nam Deus irriguos potis eſt de marmore fontes
Ducere, pro libito nimboſas cogere nubes,
Invitiſque aſtris pluvias demittere cælo.

Bucula quin etiam, & ſi quando armenta refractis
Sopibus irrumpunt, quantum tibi ſtragis in hora
Ediderint! quantum laſſus ſudanſque viator,
Dum ſedet, & rapta dulces ab arundine ſuccos
Ore bibit, geminatque hauſtus, iteratque rapinam
Improbus! Interea, denſo prius agmine ſylva
Qua ſteterat, ſpatio male diſſociatur inani,
Solaque conſurgens medias poſt canna lacunas
Nec ſatis a vento, nec ſe tutatur ab æſtu,
Nuda latus, fido nec jam defenſa ſororum
Corpore, ab inſano fi vapulet acrius Euro.
Quid quod & interdum totis incendia campis
Suſcitat imprudens aliquis, patulo ore reſorbens
Et revorens fumos, duri ſolatia callis.

Fictilis, sique diu lento tubus igne recoctus,

Vel nuce, præduro vel cortice forte cavatus,
Turget in alveolum ſummo tenus ore repandum,
Sed qui paulatim fundum anguſtatur ad imum
Pertuſum tenui rima latus, inque foramen
Fiſtula commiſſa eſt exemptilis; ignibus illac
Spiramenta patent, fumoque ſub ora micanti
Longum iter, ut ſpatio, atque mora tepefactus in illa
Mitius innocua tibi guttura nube vaporet.
Illa viatori chara, & pretioſa ſupellex
It comes, & lateri, fidus velut enſis, adhæret.
Namque ubi vicina procumibit anhelus in umbra,
Et reparat vires, tum fiſtula promitur: ignis
Excutitur: crebro ſcintillas fulgurat ictu
Dura ſilex; infarta tubo folia arida flamma
Corripit, & longos jaculatur ſiſtula fumos.
Dentibus ignivonam tenet ille ſupinus avenam:
Maternoque velut dependens ubere natus
Sugit hians nebulas, bibuloque reciprocat ore;
Inque vices modo labra premens modo preſſa relaxans,
Sorbet, & exſuctam reddit de pectore nubem,
Fumanteſque globos patulis e faucibus efflat.

Inde ubi jam nullos ſpirat cava fiſtula fumos,
Oraque deludi ſuctu præſentit inani,
In terram cineres, tepidoſque una excutit ignes,
Atque abit. Interea neglecta favilla reſumit
Sæpe novas vires, redivivaque flamma propinquas
Succendens ſtipulas, totis contagia campis
Fundit, & integri tibi ſpes intercidit anni.
Si ſapis, ergo procul præſtat metarier arvum;
Pango via canneta procul, qua ſemita nulla
Flectat, qua nullus prædas agat inde viator,
Aut temere properens ſubitos exſuſcitet ignes.

Forſitan exquiras condendæ tempus avenæ,
Quæ mora, menſe quoto falci maturuit? Illud
Vſus, & ipſa ſatis docet experientia rerum;
Nam neque Braſiliæ (tantum patet) unus ubique
Veris erit, brumave tenor: quin diſpare cælo
Aeſtuat hic, alibi brumali frigore torpet.
Fruſtra exit ille labor tempus præſcribere certum
Agricolis, variante ſolo: tamen ardua ſiquis
Forte Bahienſis proſcindis culmina montis[8],

Suſpice Phryxææ pecudis cum vellera Phœbus
Preſſerit, incipiet cannas tibi tempus humandi.
Urge opus, Oebalios Phœbus quoad ipſe gemellos
Inviſat fratres[9]. Humili ſin valle laboras.
Idem ſigna dabit, geminis cum lancibus horas
Ponderat; abſiſtes, Capro cum proximus ibit[10].
Annua creſcendi fuerit mora juſta, ſuumque
Robur habet, ſpatium hoc ubi arundo peregerit. At tu
Parce tamen, falceſque inhibe, nec tempora meſſis
Præcipita, quamquam inſtantes vereare calendas,
Atque ad condictam numeranda pecunia lucem
Urgeat: & quam vis in jus rapiare, vadanti
Vel prudens innecte moram & vadimonia differ,

Vel bene nummatos pro te ſubmittere prædes,
Quique fide jubeant, cures; vel ſedulus æra,
Vt potes, extrica, conraſoſque undique nummos
Fac promas, quos deinde ſuo cum fœnore reddas,
Ne feſtinanti ſegetem corrumpere ferro
Cogaris, juguleſque novi male providus anni
Spem temere. Senio dulceſcit canna, priorem
Poſtquam emerſa alio plene̓ maturuit anno[11].

Vidi equidem in cannas nullo diſcrimine ferrum
Diſtringi, atque uno veluti cecidiſſe ſub ictu
Integrum nemus, integros popularier agros,
Seu ſeges impubi vix dum juveneſceret ævo,
Seu natu maior, multaque incurva ſenecta,
Sævitum ex æquo eſt, nullique pepercit avara
Dextera. Lethiferam qualis temeraria falcem
Mors vibrat, & cæco metit obvia quæque rotatu
Involvens una juveneſque, ſeneſque ruina.
Imprudens! quid enim reliqui tibi meſſe futura
Feceris? hinc alii quin tu jam proſpicis anno?

Cumque propinqua tuis inviſens prædia, dulcem
Hic prælo extundi, ſubiectoque igne liquorem
Fervere, inque ſuas concreſcere ſacchara metas
Vileris; heu totos tunc te ſtraviſſe novales
Pœniteat! malles aliquid ſervaſſe repoſtum,
Unde tibi exſudent rorantia præla quotannis,
Et madido illacrymans canna anguſtata trapeto
Strideat. Ex alijs alias tu ſuffice meſſes,
Si ſapis: alternis hæc ſtet, cadat illa viciſſim,
Spemque tuam refove, calamoque ſuperſtite lacta
Semper, & incerti ſubeat te cura futuri.

Jam quæ præſenti capitis damnaveris anno
Jugera, fac denis ſaltem tibi mensibus octo
Addiderint[12]: falces tum fas acuiſſe recurvas.
Armatas immitte manus, immitte cohortes
Meſſorum, quibus ad ſolitam ſua claſſica pugnam
Cum cecinere, ruunt alacres & cominus hoſtem
Haſtatum feriunt, falcatiſque enſibus inſtant[13].

Hi ſternunt, alij ſubeunt, & pone legentes
Stratorum ſpoliis inhiant, ſparſimque jacentum
Corpora in exſtructos confuſa ſtragis acervos
Accumulant; miſcere manus, torquere lacertos,
Collato pugnare gradu, cæſimque ferire
Adproperant; ſuus hic veluti de vulnere ſanguis
Subſequitur, dulcique madet falx perlita rore.
Non impune tamen, nec inulta recumbit arundo,
Fronde ſed in longum mucronem abeunte metentes
Excipit: ah! multos illa undique ſurgit in enſes,
Nec tangi facilis tractandoque aſpera, ſæpe
Inſtantes atro vibice redulcerat hoſtes,
Illataque ſuas compenſat clade ruinas.
Nec minus idcirco impavidus per iugera late
Meſtor eat, ferroque viam eluctatus apertam
Sternat arundinea frondoſa cacumina ſylvæ,
Donec ad extremam victor pervaſerit oram.
Nec labor ille minor cæſas, campoque jacentes
Sublegere, inque ſuos cannas compingere faſces.

Vincla procul ne quære tamen; nam molle cacumen
Atque adgo in laqueos trahitur coma lenta retortos.
Hos adhibent funes; cannas & faſce ſub uno
Bis fex conſtringunt plauſtriſque gementibus addunt:
Sin interiecto procul abſint flumine præla,
Lintribus aut cymba cumulant rectanda capaci;
Atque hic iam lectis labor ultimus inſtat avenis.

Excipit hoſpitio derectas undique cannas
Alta domus tectis, ſpatioque ampliſſima toto:
Hic locus eſt praelis: hic ſurgit aquaria moles[14].

Eſt rota prægrandis primo, exceptura ruentis
Pondus aquæ, radiis compacta trabalibus, axique
Affixa, ærato qui cardine utrinque recumbit.
Porgitur e medio, & procurrit ſtipite longo
Axis; ad extremum breviore minuſcula gyro
Altera fixa rota eſt, totum dentata per orbem.
Hæc motum primæ, totus qus volvitur axis,
Verſus humum ex alto ſequitur vertigine tarda,
Et quoties redeunt ſurſum certo ordine dentes,
Mordicus impingit vicini dentibus orbis;
Extat enim, atque ſinu ſupereminet orbita vaſto
Tertia, quam, vacuo librata quod acre curſus

Circuit inſtar avis, merito dixere volantem.
Iſta, rotæ quoties morſu eſt correpta minoris,
Pulſa agitur circum, ſecumque revolvit & axem:
Suppoſitos demum ipſa moret revoluta trapetes.
Robora terna (gravi quæ lamina veſtiat aere,
Quæque rotundanti dextra faber ante dolarit,
Et medio extantes cingant, apto ordine dentes)
Intra arcam, ex quatuor quæ poſtibus arte locatis,
Atque ſupra innexis ſit firme condita tignis,
Limite ſtent recto, tignis inſerta ſuperne,
Et verubus ſubnixa ſuis: ea torcula ſunto.
Supremæ illa rotæ ſubſunt tria robora, motum
Atque inde accipiunt; etenim rota concita, gyros
Dum peragit, medium valido rotat axe cylindrum,
Admorſoſque alios is tandem pellit in orbem.
Verum ita contiguis in mole tricorpore tergis
Ligna revolvuntur, tenui ut diſcrimine diſtent,
Nec digitos impune ſinant: nam ſæpe terendas
Dum cannas aliquism dextra pigritante, trapeto
Subiicit imprudens, nec tanta pericula cavit,
Heu digitum ſubito correptum vidit hiatu.
Extemplo digitum manus integra, tota ſequuntur
Brachia, & omnino diffractis oſſibus omne

Corpus eat, ſcatebram niſi quis diſcludat aquarum,
Deciduoſque ſuo reprefferit objice fontes.
At ſeram fortaſſe tulit res illa ſalutem:
Elicibus quamquam clauſis nihil afflluat undæ,
Mota tamen curſum. cœptumque rotatilis orbem
Machina ſponte ſua, nullo impellente. peregit,
Dum motus prior ille, & vis impreſſa relanguet.
Nil ſatius, ſtricto quam ſiquis acinace captum
Abſciderit cubitum, ne cætera membra trahantur.
Inſidioſa quies male tunc obrepſit ocellis;
Pervigilant, quibus obtigerit ſors illa; canentes
Excutiunt pariter ſomnos, falluntque laborem.
Fabellas patrio longas ſermone retexunt,
Munera partiti; cannas huic ſubdere prælo
Sorte datum; expreſſas rurſum ingerit ille, liquoris
Et ſiquid reliqui eſt, ſuccumque exactius omnem
Elicit; exuvias, exſuccaque fruſtula demum,
Angentem poſtquam tulerint bis preſſa trapetem,
Colligit, exportatque alter, cumuloque reponens
Aggerat immiſſis gratiſſima pabula flammis,
Unde petant, ſteriles quo foecundentur agelli,

Agricolæ cinerem. Uſque adeo nil prorſus ineptum
Utilitate vacat, nullo nec profuit uſu,
Dummodo cura ſagax, minimeque induftria deſit.

Dum pleno totum curſu Sol circuit axem,
Vicenas & quinque vehes exſugit onuſtas
Machina non ſegnis: lento pede tardius ibunt
Acta gradu tibi præla boum[15], mora ſed tulit illa
Grande operæ pretium: melius ſiccatur arundo
Inter cunctantes compreſſa diutius orbes,
Quam curſim & celeri vix delibata rotatu.
Adde, quod interdum juſto plus defluit humor,
Quantum nulla ſatis capiant, nec ahena coquendo
Sufficiant, ſuperetque manus, ſuperetque miniſtros;

Quem tempeſtivus niſi perpurgaverit ignis,
Degenerem certe capit inſincerus acorem:
Vappa fit, & nulla ſatis emendabitur arte.
Partito res eſt ita diſpenſanda labore,
Ut quantum humoris vice quaris præla liquarint,
Tantum flama tibi purgare, & ahenea poſſint.

Quars age in oblongum, patulo quod margine prælis
Subiicitur, dulcis primo fluat humor ahenum[16].
Nullæ illum flamma, nulla hoc incendia labro
Exagitant: aptus procurrit at inde canalis
Ligneus, ignivomam properet quo ſuecus in ædem.
Scilicet haud longe, ſenis ſuffoſſa caminis.
Aeſtuat, impoſitiſque ignes occludit ahenis
Ampla domus. Clauſis quovis ſub fornice flammis
Bina feneſtellæ geminæ ſpiracula laxant.
A latere exciſus paries ſena oſtia pandit,
Qua vi & præduris ferme nemora[17] integra contis

Inducunt famuli. Vegrandia robora primo
Obtrudunt, atque illa rogis fundamina ponunt.
Tum cumulant exciſa ſuis ramalia truncis,
Arenteſque addunt ſtipulas, quo grandior ignis
Ardeat, & crudum permiſcens flamma liquorem
Criſpet in ampullam, & bullantibus aſperet undis.
Prima hæc ſecernit craſſam ebullitio fæcem,
In labra ſumma vocans; quin & quæ plurima fundo
Seſſitat, undanti per ſe deſpumat aheno.
Nec minus interea fœdam capulator amurcam,
Et paſſim innantes cribro legit undique ſordes;
Ferventemque diu verſanſque, agitanſque lebetem
Egerit, infecti quæ ſubſedere liquoris,
Additur & ſitulis acris lixivia plenis:
Illa recrementa & ſiqua ejectamina reſtant,
Excernit: mediam prior hic labor integrat horam.
Purior at poſtquam ſpuma albuit, inque minores
Detumuit bullas, in ahenum ſtrenuus infer
Vicinum dulces latices, coeuntia nondum
Sacchara: purgandæ tunc exquiſitius omnes
Relliquiæ; & lente ad purum vitium omne coquendum eſt.
Cribrum immerge iterum, ſpumas lege rurſus inanes,

Quas modica ſitiens ſi quiſquam diluat unda,
Arentes grato fauces humore rigarit.
Dum fluitat labro dulcis liquor, exere cola,
Et cribrata alio diſtendens lintea vaſe,
Qua rareſcentes pandit textura meatus,
Illum tranſmittes: quæ pars ſubtilior, ibit;
Stabit, & in colo ſidet, quæ craſſior, imo.

Sic percolatum curant denſare liquorem,
Incenduntque novos ignes: nova ahena parantur,
Mole minora alijs, magnaſque īmitantia pelves.
Munus cuique ſuum; nam pelvis prima receptos
Perpurgat latices tum decoquit altera; blande
Tertia condenſat; denſatos acrius urget,
Ac lento ſimiles tandem efficit ultima viſco.
Arte opus hic: operum haud ſegnes vigilate magiſtri,
Et viros nervoſque omnes intendite: nuſquam
Culpa magis nocuit, ſtetit aut incuria tanti.
Sæpe tot exhauſtus curas: duroſque labores
Ludit inexperta tyrinculus arte magiſter.
Artifices res illa manus, longoque repoſcit
Edoctas uſu. Conniſi corpore toto
Prælongo ſuffixa gerunt cochlearia conto,

Et verſant utraque manu; recidira præalte,
Vicenoſque pedes ſuperas erecta ſub auras
Sacchara propellunt, reyolutaque rurſus eodem
Præcipitant, merſantque cadis, & ſæpe volutant,
Concutiunt, miſcent, confundunt, omnia verſant.
Haud ſatis hæc: frigens ferventia ſacchara ahenum
Excipit, ut nimium ſenſim tepefacta calorem
Deponant, flammiſque procul ſeiuncta, novoque
Incipiant verſata diu concreſcere motu.
Spiſſandæ mirum valet hæc agitatio maſſæ:
Cogitur, & motu quaſſante tenacius hæret,
In glutenque coit, cruſtiſque ex parte rigeſcit.

Ut ſatis obductum cruſtis, & pene liquorem
Concreviſſe videnti denſatis partibus, illum
Fictilibus condunt formis[18], quæ cuſpide terrae
Inſiſtunt, ſuperaſque baſi vertuntur ad auras,
Et totidem inverſas referunt longo ordine metas.
Vaſa dein ſublime locant, longiſque reponunt
Aſſeribus, qua aditum fundo apta foramina pandunt.
Hic poſitis, crera replent ſumma ora madenti,

Argillaque ſinunt: ea res ſubfuſca repurgat
Sacchara, & in niveum revocat diluta colorem,
Hæc olim, vulgata fidem ſi fama meretur,
Alite felici inventa eſt ars; namque repertam
Gallina præeunte ferunt, cretæque linendae
Commonſtrante uſum, pedibus dum forte lutoſis
Percurrit, madidoque excalpit ſacchara roſtro.
Qua cretoſa pedum poſuit veſtigia, late
Candicat, & reliquis pars diſcolor illa pruinas
Rettulit; idque aliquis forſan ſpeculatus in uſum
Vertit, & albenti nituerunt ſaccliara cultu.

Ne minus eniteat candor, nec pondera metis
Decreſcant nimium, & fallant ſua vota colonos,
Haud creta utendum temere, cum ſacchara formis
Vix coiere ſuis, integra ſed altera ſaltem
Expectanda dies, qua frigore tota rigeſcant.
Mox, qua pertuſo vaſis pars ima deorſum
Porgitur e fulcro, rimaque fatiſcit, eundum
Cœca bipalmari metæ ſub viſcera clavo,
Ut male concreti[19] latitat quodcumque liquoris,

Hac fluat, & varios alibi ſervetur in uſus.
Hoc. ubi perficies, uda tum perline creta,
Quam tibi flumineus large madefecerit humor,
Sacchara, & oblongos (niſi ſtraveris ante) canales
Sterne ſolo, qui mella[20] ſinu fluxura receptent.
Effoſſiſque alte jubeant ſtagnare lacunis.
Namque ubi ſacchareos, lympha rectante, receſſus
Lenta ſubit, ſenſimque omnes argilla meatus
Affrictu laxat, ſudor fluit undique rivis
Melleus. & flavos emittunt ſacchara nimbos.
At cave, ne totam, quanta eſt, undare lacunam,
Replerique ſinas: placidam ſervare quietem

Sæpe latex neſcit, fundoque aſſurgit ab imo
Spumeus, atque datos audet tranſcendere fines.
Huic tamen eſt medicina malo, furiiſque domandis
Proderit expreſſo guttatim aſpergere citro,
Cum furit, humorem, donec ſenſim excoquat iram.
Et poſito clauſus diſcat requioſcere motu.

Cum tandem abrupto ceſſabunt ſacchara fluxu,
Nullaque ſuppoſitos intinget gutta canales,
Tempus & argillæ cruſtas, quæcumqus ſuperſunt,
Vellere & exacte ſummas abſtergere metas.
Non ſatis hæc: apto male candida ſacchara ferro
Ad palmam effodies, effoſſamque undique vaſis
In labra diduces, ſtructo velut aggere, maſſam.
Sic faciles aditus humentia ſacchara præbent
Aeri, & imbibitas exhalant promptius undas.
Tum, poſtquam veniens ter pandet Lucifer orbem,
Cuncta ſuis compono locis, compreſfaque rurſus
Ungo luto; & quoties tibi claudet Veſper Olympum,
Pergo fovere manu tenuique rigare fluento.
Aſt ubi ſacchaream fieri ſic vaſe minorem
Aſpicies metam, ut palmo ſubſiderit, undas.

Addere parce novas, reſidem procul abjice cretam,
Et ſine, dilutas emittant ſacchara fæces,
Adque ſuum redeant, lympha minuente, rigorem.

Interca recoqui, ſi forte juvabit, ahenis
Mella prius collecta jube; concuſſaque motu
Aſſiduo, cum pigra fluent, ſub vaſa recondes
Fictilia, inque novas cernes concreſcere metas[21].
Hæc ſimili argilla, rituque linuntur eodem
Sacchara, quæ tantum primis albedine, quantum
Pondere concedunt, effœtaque mella reſudant,
Degeneres latices, nec ſacchara plura daturos.
Tum quoque fas (alius ſi fors tibi diſplicet uſus)
Condere mella cadis, & condita ſolvere lymphis,
Ut large diluta, ſuo cum tempore aceſcent,
Clibanus excipiat, lentique incluſa metallo
Attenuent ignes, donec ſub culmine vaſis
Paulatim collecta, fluent per devia roſtri,
Et tandem auſterum reddant ſtillata ſaporem.
Quantum hæc mancipiis arrident pocula! Nummos
Undique conradit plebs Afra; cibaria, veſtes,

Quæ labor, ingenium, fortuna vel attulit, ære
Diſtrahit exiguo, cyathis quo guttura largis
Proluat, heu! nimio quamquam ſæpe ebria potu
Immanem ſubeat duro fub judice pœnam.

Sacchara ſeu recoqui lubeat, ſeu pocula ſervis
Grata pares, ſeu forte juret res utraque, curam
His adjunge aliam, ſudantes viſere metas,
Obſervans quo lenta fluant purgamina curſu.
Labilis ex toto poſtquam ceſſaverit humor,
Quo purgata ſuis excludas ſacchara formis
Tempus adeſt, ni forte pluat. Phœbuſve nigrantem
Conditus in nubem venturos nuntiet imbres.
Nam formis excuſſa ſolent inradere cultro,
Fruſtatim cædunt, purique ad luminis auras
Exſiccanda locant, donec penetrabilis aer,
Et quidquid ſupereſt humoris, diſſipet æſtus.

Ergo, mane novo, nudas tibi ſiſtere metas
Alta ſupor tabulata jube: quot ſurgere contra
Aſpicies, totidem diverſo e marmore cæſas
Pyramides tibi ſtare putes. Haud omnibus idem
Eſt candor; niveis hæc albicat æmula cycnis,
Illa minus candet; quin & pars maxima plures

Exhibet, aſpectu varios pretioque, colores.
Tota refert candore nives baſis ampla; nigreſcit
Summus apex; medio variatam corpore maſſam,
Mixtaque ſubfuſcis male candida facchara cernes.
Non equidem, non iſta ſimul̓ miſcenda, locique
Inſolanda tibi nullo diſcrimine; partes
At ſaltem in geminas ea divide: ſacchara fines
Alba ſuos proprias habeant non candida ſedes.
Hinc, velut areolis deſcribere villicus hortum
Doctus amat, tonſaque vias diſtinguere buxo,
Sic tabulata prius, rata per diſcrimina, quadris
Deſcripſiſſe juxat, diverſaque ſacchara certis
Ponere quaeque locis. Huc indita fruſta minutim
Cædito, nec pigeat raſtello evolvere, & omnem
Quæ prodeſſe ſolet, ſiccandis addere curam.
Nec mora longa: die, quo fruſtula rite vaporent,
Haud opus eſt ſolido, quoties Titania lampas
Illuſtrat puro ſubiectas lumine terras.

Omnia cum penitus, diſperſo humore, rigeſcunt
Sacchara, poſtremum vernarum turba laborem
Expediunt: pars fruſta legit; pars vaſe reportat,
Ponderat & libra: longis pars altera ciſtis

Condit, & alterne geminato verberat ictu,
Piſtilliſque promit, donec cara robora tandem
Repleat, & validis affigat opercula clavis.
Ultimus hic labor: hoc plures ſervantur in annos
Sacchara, nec tantum patriis commercia terris
Deliciaſque parant, verum & trans æquora ſummo
Vectantur pretio, magniſque impoſta carinis
Trans Abilam & Calpen, gelidaſque feruntur ad Arctos.
Quare hæc, Braſiliæ quam donant nomine, tellus
Non magis a populis laudatur ubique remotis,
Ligna quod eximia enutrit, pretioſa quod altis
Balſama profundit ſylvis, quod fœta metallis,
Gemmarumque ferax, adamantes gignit & aurum,
Quam quod ſacchareis oneret convivia donis,
Ambroſiiſque epulis utrumque beaverit orbem.

Notae

[recensere]
  1. Saccharum confici ex arundinum ſucco nemo, ut arbitror, ignorat. Hæ arundines alijs vulgo notis, externa ſpecie, ſimillimæ ſunt, niſi quod crebrioribus diſtinguuntur articulis, foliiſque longioribus & pene ſtantibus, maxime cacumen verſus, veſtiuntur. Alba illis medulla, & ſucco dulciſſimo gravida; tenuis cortex, at ſatis durus; radix ſuavis, & minus lignea, quæ, reſectis cannis. germina trudit in novæ meſſis ſpem. Hujuſmodi arundines ex Aſia in Siciliam, ex Sicilia in Inſulam Madeira, atque inde in Braſiliam, ubi optime proveniunt, & praecipue coluntur, delatas ferunt.
  2. Arundo ſaccharifera ubi pingue nacta eſt ſolum, calamo ſe erigit ſeptem pedes longo, & craſſis articulis minuſque crebris diſtincto. Sicubi (quod inferius innuit Poeta) ob ſoli luxuriem longior evadit, quo plus habet longitudinis, et eſt minus dulcis. conficiendoque ſaccharo minus idonea.
  3. In Africæ regionibus, Angola præſertim, & Guinea, multa quotannis, mancipia, emunt Luſitani, quae deinde in Braſilia vendunt magno pretio. Hic eorum opera exercentur agri, cæteraque omnia fiunt, quæ maxime laborioſa haberi ſolent. Vere̓ genus hominum, ut eos vocat Poeta, labori natum, cui, nulla mercede, ad extremam uſque ſenectutem addicuntur.
  4. Taleæ eſſe debent cannæ adhuc juvenes, vel tenera adultarum cacumina; his tamen illæ ab expertioribus agricolis præferuntur.
  5. Hac ratione, quam fuse tradit Poeta, arundinum ſatio fieri debet, aut certe ſolet. Ager ita conſitus dummodo ſolum ſit pingue, iterum conſeri nimis ſero indiget, cum, arundinibus reſciſſis, earum radices germinare ſoleant nec ad viginti & plures annos emoriantūr: ſiquam vero emori contingat, nova talea, quæ illius defectum ſuppleat, eodem loco inhumatur.
  6. Decimo, vel ad ſummum decimo quinto die, poſtquam taleae inhumantur, germina toto agro apparent. Quiſque talearum articulus novas producit cannas ſingulis enim nodis pullulat turio, a quo radix, terræ incumbens, truditur frutexque emergit.
  7. Interitum cannis inferunt nimius æſtus, & aquarum eluvies. Immodica eluvie, eaque ſtagnante putreſcunt, vel, quod plerumque evenire ſolet, aceſcere incipiunt. Nimio æſtu ad imam uſque radicem exareſcunt, ita ut ftirpitus evelli poſtulent, magno poſſeſſoris damno.
  8. Nomine montis Bahienſis non certum aliquem montem, ſed editiora Bahienſis Provinciæ loca deſignat Poera. Hanc autem cæteris Braſiliæ regionibus, ubi ſaccharum conficitur, eo cenſuit præferendam, quod illa & ſacchari copia, & opificinarum præſtantia reliquis antecellit.
  9. In collibus, utpote nimiæ humiditati minus obnoxiis, poſt primas autumni pluvias atque etiam ingruente hyeme, arundines plantari ſolent. Hyems autem Bahienſibus incipit ineunte Iunio autumnales vero pluviæ ſub ipſum æquinoctii tempus, menſe Martio.
  10. In pratis, utpote liumidioribus, cannæ medio vere, aut aeſtatis initio ſeri debent. Qua de cauſa earum ſatio, ut innuit Poeta, his in locis ita debet inſtitui, ut ſub finem Septembris incipiat, nec ultra medium Decembrem prorogetur.
  11. Arundo ſaccharifera, licet unius anni ſpatio ad juſtam longutudinem excreſcat, numquam tamen niſi poſt annum perfecte matureſcit. Si vero intra biennium non reſcindatur, nullo exinde habetur pretio; nam, ſenſim deficiente humore, marceſcit, fitque ſaccharo conficiendo prorſus ineꝑta.
  12. Illæ tantum arundines, ſi fieri poteſt., quotannis merendæ, quæ decimum octavum menſem expleverint; hoc enim tempore, niſi aliud ſoli vitio contingat, omnes ad perfectam maturitatem deveniunt.
  13. Meſſores unicuique arundini duplex vulnus infligunt, alterum circa fundum, alterum in ipſo geniculo. Primo cannam a radicibus ſeparant; altero illius cacumen abſcindunt, quod in eo aqueus quidam humor contineatur.
  14. Huius machinæ, quæ paulo inferius ab Auctore deſcribitur, totam hic ſtructuram explicare juvat, ut quæ ille vel tantum indicavit, vel ex alijs coniicienda reliquit facilius innoteſcant. Mola igitur, ſeu prælum aquarium hac ratīone conſtruitur. In ampliſſima domo, quæ cannis recipiendis, præloque erigendo late ſufficiat, quatuor ex ligno columnas, eaſque ſolidiſſimas, quadrato ordine collocant, humoque altē infigunt. Columnis quatuor deinde tigna ſic imponuntur, ut illas apte connectant, & quadratum altera parte longius efficiant. Brevioribus tignis duo alia reſpondent ſolo proxima, quibus ingens truncus, quem pontem appellant, utraqus extremitate incumbit: longiora vero tribus alijs tignis. æqualiter diftantibus in medioque perforatis inter ſe nectuntur. His totidem ſubjiciunt magnæ molis cylindros, ex ſolidiſſimo ligno confectos, in medio dentatos, ferreiſque laminis obductos, qui aerea cuſpide ponti, etiam ærato, inſiſtunt, ſuperioribuſque tignis quodam veluti collo inſeruatur. Cylindri, utpote cannis premendis deſtinati, ſic ſtatuuntur, ut ille, qui medium obtinet locum, alios impactis invicem dentibus circumagere poſſit, eoſque cæteris etiam partibus fere contingat. Collum, ſive pars axis ſuperior, quæ in cylindris lateralibus vix ſupra tignum apparet, in alio longe alnus aſſurgit, magnæque etiam rotæ, quæ cylindris imminet, axis loco inſervit. Hujuſmodi rotæ, quæ partem inferiorem dentatam habet, alia ſubjicitur longe minor, priori contigua. dentibus in eam obverſis, idoneoque tigno arcte̓ connexa. quod duobus innixum fulcris in longum excurrit, alteroque capite, quo extra domum protenditur, eximiæ magnitudinis rotæ axem ſuppeditat. Ingens hæc rota aquæ impetu, quam ex alto delapſam quibuſdam cavitatibus excipit, non circumagitur modo, ſed ea ratione, quæ a Poeta exponitur, cæteris etiam rotis, ipſique prælo motum impertit.
  15. Alterum præli genus hic indicatur, cui boves, aut equi adhiberi ſolent. Hoc prælum ab altero. quod aquarium vocant, in eo differt, quod nullis conſtat rotis, ſed earum loco duos habet radios, quorum ope in gyrum agitur. Utrumque radium ſuppeditat unum idemque lignum, quod longiorem axem, paulo ſupra cylindrum, æqualiter ſecat & utraque extremitate innectitur duobus tignis, quæ poſitu ad horizontem inclinato, a ſummitate eiuſdem axis deſcendunt, ad imumque
    pavimentum fere pertingunt. Unicuique tigno ſingulos aſſeres, eoſque transverase poſitos, inferiori parte annectunt; hisque boves aut equi junguntur, qui prælum vertant.
  16. Cannarum ſuccus, quandiu exprimittir. inv as quoddam fluit prælo ſubiectum, quod pontem quem vocant, longitudine æquat, ſuperiorique parte, qua eſt omnino apertum, eximiam habet latitudinem. Inde ligneo canali aliam in domum deducitur, ubi igne purgatur, & in ſaccharum tandem concreſcit.
  17. Certee his ignibus tantum ſuppeditatur materiæ, ut a viginti ad triginta lignorum vehes, prout cruditas liquoris expoſcit, quotidie inſumantur.
  18. Hæc vaſa, in opificinis Bahienſibus, quinque pedes alta eſſe ſolent: oſque habent ſatis amplum, cuius diameter duos ſaltem palmos adæquat.
  19. Concreſcente ſaccharo liquidæ perſeverant quamplurimae ipſius particulæ, quæ totam ſac̓chari maſſam humiditate ſua, & pinguedine offuſcant. In his diluendis detergendiſque, ut multis videtur, tota vertitur ſacchari purgatio.
  20. Flavus dulciſque humor, qui e ſaccharo, dum purgatur, identidem fluit, mellis nomine in Braſilia vocari ſolet. Hoc ipſum nomen, ut aliquid uſui patrio concederet, hic atque alibi uſurpat Auctor, vel (quod Poetæ ſolent) quadam rei ſimilitudine ductus, vel Plinii ſecutus exemplum, qui ſaccharum Indicum, huic noſtro non prorſus abſimile, mel in arundinibus collectum appellat. Eadem mellis appellatione, qua utitur Poeta, uſus antea fuerat Gullielmus Pison Hollandus, qui de ſaccharo latine ſcribens, Vaſa, inquit, melle, quod ſub fuſco antea colore ſaccharum tingebat, repurgantur. Vid. Plin. Hiſt. lib. 12. c. 8. & Piſon. de ſimplicium facultatibus lib.
    4. c. 1.
  21. Secundarium hoc ſaccharum, nullo adhibito lixivio nulliſque ablatis ſordibus, ſed, ut ſuperius innuitur, ſola collecti liquoris decoctione, concuſſioneque conficitur.