Praefatio
[recensere]Audradi miserere tui, qui per crucis aram
Oblatus patri laxasti crimina mundi.
Qui cecinit trino ternos in nomine libros,
Quartum natali pueri verbique dicavit
5Et quintum titulo vitae de fonte notavit.
Clavibus atque throno Petri sextum decoravit,
Septimum et ornavit Martini pontificatu,
Octavum, nonum, decimum, undecimum Iuliani
Martyrio, verae fidei archanoque fideli.
10De grege Martini magni ecclesiae Turonensis
Praesulis ex voto Senonum chorepiscopus idem
Praecipiente deo post hos scripsit duodenum,
Quo docet inducias mortalibus esse decennis
Temporis indultas et plurima dicta monentis,
15Plenius ut libri textus haec ipsa retentat.
Hunc psalmus sequitur, prosam post ultimus extat.
Is septem vitulos domini mactavit in ara:
Tu veniam tribuens, indulgentissime Christe,
Eius in aeternum sis portio, quaesumus. amen.
1
[recensere]Te, genitor verbi, summo deitatis honore
Non aliter decuit natum genuisse, sed aequum,
Ex toto totum, de summo lumine summum,
Nec genitum genitore minus; nam, quod pater ipse,
5Filius omnipotens, summi sapientia patris,
Hoc est. sed patrem genitum non credimus esse;
Vna tamen cum patre manet substantia nati.
Indignum nimis est genitum genitore minorem
Et prius esse patrem genito miserumque fateri.
10Summus in aeternum genitor, sapientia verbum
Ipsius est patris nec hac sine creditur esse.
Nam genitus si summa patris sapientia summi
Est, qui parte deus pater hac sine dicitur esse?
Nec pater est maior, nec filius est minus illo.
15Denique cum genito remanens substantia verbi,
Indivisa sui sapientia permanet illi.
O dilecte pater, dilecti gloria nati,
Aequali genito semper laetaris in illo,
Et, quodvis genitor, genitus quoque gaudet id ipsum.
20Ille tibi virtus, laus est et gloria perpes.
Nec sine te placuit natum regnare, sed illum
Tecum semper habens unus laudaris in unum.
Nec patris in nati placuit te vertere nomen,
Sed pater aeterno voluisti nomine dici,
25Filius atque tuus proprio se nomine gaudet.
Nec pater est alius, quod natus creditur esse;
Sed persona patris numquam transfertur in illum.
Ergo patris persona deus non dividit illud,
Quod sibi cum genito substantia continet una,
30Et nati persona deus non transit in illud;
Sed pater est deus et genitus deus omnipotens est
Personaeque duae, quibus est substantia simplex,
Summus et aeternus deus unus et omnipotens est.
O deus et fili summi genitoris, adesto,
35Spiritus et sancti quae sit substantia, pande
Et mihi sis lumen mentis; sit spiritus auctor,
His et se modicis dignetur pangere verbis.
A patre procedens et nato, spiritus alme,
Sanctificas numerum summo deitatis amore:
40Impare nam numero gaudes, o trina potestas.
Indivise deus, cui dum substantia simplex,
Permanet aeque tribus personis gloria triplex.
Quod pater est natus, quod natus spiritus almus,
Nec minor aut maior personis iste duabus
45Est, sed ambabus procedit summus honore
Processuque suo personam continet unam,
Quae deus est summus, legitur quae spiritus almus.
Si pater et natus, sanctus quoque spiritus unus
Est deus omnipotens, canitur qui trinus et unus,
50Immortalis et aeternus, cui non prius aut post
In deitate manet, sed summus tertia sancti
Spiritus est persona deus nec transit in illud,
Vt patris aut nati nomen sibi vindicet unquam,
Spiritus et sancti nomen non dividit illud,
55Quod sibi perpetuo substantia continet una.
Vt patris in nati nomen non vertitur unquam,
Sic procedentis numquam mutatur in illis,
Gaudet sed proprio semper se nomine dici.
Gloria summa tibi, toto sublimis honore
60Qui patris et nati semper laetaris amore,
Spiritus o persona deus qui tertia polles.
Te sine non patrem placuit regnare, sed una
Tecum cum genito voluit sine fine manere.
2
[recensere]Cum pater in tanto nati regnaret amore,
Imperium sollemne sibi formare per illum
Aequalem genitum placuit regnumque creavit,
In quo perpetuo solium sublime teneret,
5Angelicosque choros fecit laudemque paravit
Ac sibi cum genito iussit cantare decorem.
Hisque novem laeti gaudent se subdere iussis
Factorique suo laudes sine fine referre:
Hos deus aeternus stabili perfudit honore;
10Sed decimus cecidit nolens laudare tonantem,
Seque creatori similem quia dixit, in imis
Damnatus miseram servat sine luce gehennam.
Denique cum genitor per natum conderet orbem,
Post propriis hominem manibus plasmavit, ut illi
15Deliciis utens paradisi pangeret odas,
Et mundi dominum sublimi fecit honore,
Vnius et ligni vetuit contingere malum,
Per quae se legem domino servare probaret;
Quam si sprevisset, pateretur protinus atram
20Mortem, servando numquam moreretur in aevum,
Longam sed claro vitam transcenderet actu
Et repararet eum, decimus quem perdidit ordo,
Angelicum laudisque chorum cantusque decorem
Vocibus aeternis patri natoque referret.
25Sed, qui de caelo nolens servire tonanti
Corruit et mentem nutrit sine fine superbam,
Invidit hominem paradisi vivere pomis
Et laudare deum stimulisque agitatur iniquis.
Splendidus angelico dudum qui fulsit honore,
30Callidus in hominem tota desaeviit arte,
Anguis et in specie decepit et expulit inde,
Et captivatum secum pertraxit in imas
Inferni poenas miserum longumque per aevum.
Hac servum propriis tenuit sub lege catenis,
35Vnicus ipse dei donec de sede paterna,
Cuius cum genitore manet substantia simplex,
Filius, in cuius genitor regnavit amore
Ante diem quemquam vel, quicquid continet orbis,
Cuius consilio genitor deus omnia fecit,
40Compassus hominem servum sine fine teneri
Venit et in terris pretium de virgine sumpsit.
Hinc homo iam dominus captivi solvere vincla
Et revocare sibi mortis de carcere coepit
Et fuso pretio tenebrarum regna petivit.
45Vtque suum vidit torqueri plasma redemptor
Flammis et fumo, subvertit luce tenebras,
Oppressumque dedit hominem superare superbum
Inferni dominum, qui spernens iussa tonantis,
Lapsus in infernum decepit et ignibus illum
50Tradidit, aeternus donec salvator ad illum
Descendens revocat patri praedamque reportat,
Infernum spoliat captivans omnia victor,
Victor et in caelum revehit genus omne piorum,
Atque locum reparat, decimus quem perdidit ordo.
55Hinc illi laudes electus concinit omnis
Angelicus hominumque chorus, quia victor in astris
Illum iam regnare facit, quem Tartarus ingens
Torquebat hominem longo iam tempore captum.
Quemque sibi daemon servum temptavit habere,
60Hunc sibi consortem dignatur reddere Christus
Heredemque facit proprii regnique paterni.
Felices homines, quibus haec pia dona redemptor
Indulget, quibus et nomen concedit habere
Multiplici numero natorum, qui patris unus
65Filius aequalis regnans per omnia Christus
In terris homines genitori dicere laudes
Edocuit genitoque sibi cantare decorem,
Per quem cuncta pater fecit: sic praedita vita
Coepta per aeternum reparantur gaudia verbum.
3
[recensere]Tempore quo nasci voluit de virgine sacra
Filius ipse dei dignatus sumere corpus,
Delicias vitae doctrinis praebuit orbi
Et se praesentem summi sapientia patris
5Agnosci voluit hominemque deumque fateri,
Exemplisque suum firmavit dogma redemptor.
Cumque placeret ei pro mundo ponere vitam,
Complevit pietatis opus, mortemque peremptam
Victor ab inferno remeans surrexit et umbras
10Luce sua perimens lucem lux reddidit orbi
Aeternumque decus stabili reparavit honore.
Praelectisque viris, quibus omnia dogmata vitae
Et summum sacri curam commisit ovilis,
Postquam surrexit, memorat mandata priora.
15Et reserans legis cunctos ex ordine libros,
Se patris aeterni genitum sine temporis hora
Aequalem docuit mundumque creasse per illum
Exponit patrem vel quicquid continet orbis.