De sancta virginitate (ed. Migne)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De sancta virginitate
(ed. Migne) XL
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 40

AugHip.DeSaVi 40 Augustinus Hipponensis354-430 Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

De sancta virginitate

Dicit primum de praestantia sacrae ac Deo dicatae virginitatis, cui fecunditatem conjugalem jam non posse ullam comparari demonstrat. Duobus subinde occurrit contrariis erroribus; alteri culpantium nuptias, alteri eas aequantium virginitati: illorum scilicet putantium nuptias ex oblique et facile damnatas ab Apostolo dicente ad Corinthios, Tribulationem tamen carnis habebunt hujusmodi; ego autem vobis parco; istorum vero, quia ad eosdem scribit, Existimo itaque hoc bonum esse propter praesentem necessitatem; contendentium perpetuam continentiam propter saeculi hujus vitam, non propter futuram commendari. Postea Christi virgines humilitatem, qua tam excellens conservatur earum munus, habere jubet, atque ad eam quam maxime sectandam multa et gravi oratione adhortatur.

CAPUT PRIMUM.

1. Virgines conjugatos sanctos patres non contemnant. Librum de Bono Conjugali nuper edidimus, in quo etiam Christi virgines admonuimus atque monemus, ne propter excellentiam muneris amplioris quod divinitus acceperunt, contemnant in sui comparatione patres et matres populi Dei; hominesque illos quos tanquam olivam commendat Apostolus, ne superbiat insertus oleaster (Rom. XI, 17, 18), qui venturo Christo etiam filiorum propagatione serviebant, ideo meriti inferioris esse arbitrentur, quia jure divino continentia connubio, et nuptiis pia virginitas anteponitur. In illis quippe parabantur et parturiebantur futura, quae nunc impleri mirabiliter et efficaciter cernimus, quorum etiam vita conjugalis prophetica fuit: unde non consuetudine humanorum votorum atque gaudiorum, sed valde profundo consilio Dei, in quibusdam eorum fecunditas honorari, in quibusdam etiam fecundari sterilitas meruit. Hoc vero tempore quibus dictum est, Si se non continent, nubant (I Cor. VII, 9); non adhibenda est exhortatio, sed consolatio. Quibus autem dictum est, Qui potest capere capiat (Matth. XIX, 12); exhortandi sunt ne terreantur, et terrendi ne extollantur. Non solum ergo praedicanda est virginitas, ut ametur; verum etiam monenda, ne infletur.

CAPUT II. 2. Virginis filius et virginum sponsus Christus. Ecclesia sicut Maria, et mater et virgo est.

Hoc isto sermone suscepimus: adjuvet Christus Virginis filius, et virginum sponsus, virginali utero corporaliter natus, virginali connubio spiritualiter conjugatus. Cum ipsa igitur universa Ecclesia virgo sit desponsata uni viro Christo, sicut dicit Apostolus (II Cor. XI, 2); quanto digna sunt honore membra ejus, quae hoc custodiunt etiam in ipsa carne, quod tota custodit in fide? quae imitatur matrem viri sui et domini sui. Nam Ecclesia quoque et mater et virgo est, Cujus enim integritati consulimus, si virgo non est? aut cujus prolem alloquimur, si mater non est? Maria corporaliter caput hujus corporis peperit: Ecclesia spiritualiter membra illius capitis parit. In utraque virginitas fecunditatem non impedit: in utraque fecunditas virginitatem non adimit. Proinde cum Ecclesia universa sit sancta et corpore et spiritu, nec tamen universa sit corpore virgo, sed spiritu; quanto sanctior est in his membris, ubi virgo est et corpore et spiritu?

CAPUT III. 3. Cognatio spiritualis cum Christo propinquitati ejus carnali praeponenda.

Scriptum est in Evangelio, quod mater et fratres Christi, hoc est consanguinei carnis ejus, cum illi nuntiati fuissent, et foris exspectarent, quia non possent eum adire prae turba, ille respondit: Quae est mater mea, aut qui sunt fratres mei? Et extendens manum super discipulos suos, ait: Hi sunt fratres mei; et quicumque fecerit voluntatem Patris mei, ipse mihi frater, et mater, et soror est (Matth. XII, 46-50). Quid aliud nos docens, nisi carnali cognationi genus nostrum spirituale praeponere; nec inde beatos esse homines, si justis et sanctis carnis propinquitate junguntur, sed si eorum doctrinae ac moribus obediendo atque imitando cohaerescunt? Beatior ergo Maria percipiendo fidem Christi, quam concipiendo carnem Christi. Nam et dicenti cuidam, Beatus venter qui te portavit; ipse respondit, Imo beati qui audiunt verbum Dei, et custodiunt (Luc. XI, 27, 28). Denique fratribus ejus, id est secundum carnem cognatis, qui non in eum crediderunt, quid profuit illa cognatio? Sic et materna propinquitas nihil Mariae profuisset, nisi felicius Christum corde quam carne gestasset.

CAPUT IV. 4. Virginitas Mariae voto dicata Deo antequam de concipiendo Christo audisset.

Ipsa quoque virginitas ejus ideo gratior et acceptior, quia non eam conceptus Christus viro violaturo quam conservaret ipse praeripuit, sed priusquam conciperetur jam Deo dicatam de qua nasceretur elegit. Hoc indicant verba quae sibi fetum annuntianti angelo Maria reddidit. Quomodo, inquit, fiet istud, quoniam virum non cognosco (Luc. I, 34)? Quod profecto non diceret, nisi Deo virginem se ante vovisset. Sed quia hoc Israelitarum mores adhuc recusabant, desponsata est viro justo, non violenter ablaturo, sed potius contra violentos custodituro quod illa jam voverat. Quanquam etiamsi hoc solum dixisset, Quomodo fiet istud? nec addidisset, quoniam virum non cognosco; non quaesisset utique, promissum sibi filium quomodo femina paritura esset, si concubitura nupsisset. Poterat et juberi virgo permanere, in qua Dei Filius formam servi congruenti miraculo acciperet: sed exemplo sanctis futura virginibus, ne putaretur sola virgo esse debuisse, quae prolem etiam sine concubitu concipere meruisset, virginitatem Deo dicavit, cum adhuc quid esset conceptura nesciret, ut in terreno mortalique corpore coelestis vitae imitatio voto fieret, non praecepto; amore eligendi, non necessitate serviendi. Ita Christus nascendo de virgine, quae antequam sciret quis de illa fuerat nasciturus, virgo statuerat permanere, virginitatem sanctam approbare maluit, quam imperare. Ac sic etiam in ipsa femina in qua formam servi accepit, virginitatem esse liberam voluit.

CAPUT V. 5. Virginum omnium decus est unius Virginis partus.

Virgines et ipsae spiritu matres Christi. Non est ergo cur Dei virgines contristentur, quod etiam ipsae virginitate servata matres carnis esse non possunt. Illum enim solum virginitas decenter parere posset, qui in sua nativitate parem habere non posset. Verumtamen ille unius sanctae Virginis partus omnium sanctarum virginum est decus. Et ipsae cum Maria matres Christi sunt, si Patris ejus faciunt voluntatem. Hinc enim et Maria laudabilius atque beatius Christi mater est, secundum supra memoratam ejus sententiam: Quicumque facit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse mihi frater, et soror, et mater est. Has sibi omnes propinquitates, in populo quem redemit, spiritualiter exhibet: fratres et sorores habet sanctos viros et sanctas feminas, quoniam sunt illi in coelesti haereditate cohaeredes. Mater ejus est tota Ecclesia, quia membra ejus, id est, fideles ejus per Dei gratiam ipsa utique parit. Item mater ejus est omnis anima pia, faciens voluntatem Patris ejus fecundissima charitate, in iis quos parturit, donec in eis ipse formetur (Galat. IV, 19). Maria ergo faciens voluntatem Dei, corporaliter Christi tantummodo mater est, spiritualiter autem et soror et mater.

CAPUT VI. 6. Sola Maria corpore ac spiritu simul virgo et mater. Ac per hoc illa una femina, non solum spiritu, verum etiam corpore, et mater est et virgo. Et mater quidem spiritu, non capitis nostri, quod est ipse Salvator, ex quo magis illa spiritualiter nata est; quia omnes qui in eum crediderint, in quibus et ipsa est, recte filii sponsi appellantur (Matth. IX, 15): sed plane mater membrorum ejus, quod nos sumus; quia cooperata est charitate, ut fideles in Ecclesia nascerentur, quae illius capitis membra sunt: corpore vero ipsius capitis mater. Oportebat enim caput nostrum propter insigne miraculum secundum carnem nasci de virgine, quo significaret membra sua de virgine Ecclesia secundum spiritum nascitura. Sola ergo Maria et spiritu et corpore mater et virgo; et mater Christi, et virgo Christi: Ecclesia vero in sanctis regnum Dei possessuris, spiritu quidem tota mater Christi est, tota virgo Christi; corpore autem non tota, sed in quibusdam virgo Christi, in quibusdam mater, sed non Christi. Et conjugatae quippe fideles feminae et virgines Deo dicatae, sanctis moribus et charitate de corde puro et conscientia bona et fide non ficta (I Tim. I, 5), quia voluntatem Patris faciunt, Christi spiritualiter matres sunt. Quae autem conjugali vita corporaliter pariunt, non Christum, sed Adam pariunt, et ideo currunt ut Sacramentis imbuti Christi membra fiant partus earum, quoniam quid pepererint norunt.
CAPUT VII. 7. Virginitati nulla fecunditas conjugalis comparanda. Hoc dixi, ne forte audeat fecunditas conjugalis cum virginali integritate contendere, atque ipsam Mariam proponere, ac virginibus Dei dicere: Illa in corpore duas res habuit honorandas, virginitatem et fecunditatem, quia et integra permansit et peperit: hanc felicitatem quoniam totam utraeque habere non potuimus, partitae sumus, ut vos sitis virgines, nos simus matres; vobis quod defit in prole, consoletur servata virginitas, nobis prolis lucro amissa compensetur integritas. Haec vox fidelium conjugatarum ad sacras virgines utcumque ferenda esset, si christianos corpore parerent; ut hoc solo esset Mariae fecunditas carnis excepta virginitate praestantior, quod illa ipsum caput horum membrorum, hae autem membra illius capitis procrearent: nunc vero etiamsi tales hac voce contendant, quae ob hoc tantum viris junguntur atque miscentur, ut filios habeant, nihilque aliud de filiis cogitant, nisi ut eos Christo lucrentur, atque id mox ut potuerint faciunt; non tamen christiani ex earum carne nascuntur, sed postea fiunt, Ecclesia pariente per hoc quod membrorum Christi spiritualiter mater est, cujus etiam spiritualiter virgo est. Cui sancto partui cooperantur et matres, quae non christianos corpore pepererunt, ut fiant quod se corpore parere non potuisse noverunt: per hoc tamen cooperantur, ubi et ipsae virgines matresque Christi sunt, in fide scilicet quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6).
CAPUT VIII. 8. Virginitas inde honorata, quia Deo dicata. Nulla ergo carnis fecunditas sanctae virginitati etiam carnis comparari potest. Neque enim et ipsa quia virginitas est, sed quia Deo dicata est honoratur, quae licet in carne servetur, spiritus tamen religione ac devotione servatur. Ac per hoc spiritualis est etiam virginitas corporis, quam vovet et servat continentia pietatis. Sicut enim nemo impudice utitur corpore, nisi spiritu prius concepta nequitia; ita nemo pudicitiam servat in corpore, nisi spiritu prius insita castitate. Porro autem si pudicitia conjugalis, quamvis custodiatur in carne, animo tamen, non carni tribuitur, quo praeside atque rectore, nulli praeter proprium conjugium caro ipsa miscetur; quanto magis quantoque honoratius in animi bonis illa continentia numeranda est, qua integritas carnis ipsi Creatori animae et carnis vovetur, consecratur, servatur?
CAPUT IX. 9. Virginitas amissa nulla carnis fecunditate compensatur.

Nec illarum ergo fecunditas carnis, quae hoc tempore nihil aliud in conjugio quam prolem requirunt, quam mancipent Christo, pro amissa virginitate compensari posse credenda est. Prioribus quippe temporibus venturo secundum carnem Christo ipsum genus carnis in ampla quadam et prophetica gente necessarium fuit: nunc autem cum ex omni hominum genere, atque omnibus gentibus ad populum Dei et civitatem regni coelorum membra Christi colligi possint, sacram virginitatem qui potest capere, capiat (Matth. XIX, 12); et ea tantum quae se non continet, nubat (I Cor. VII, 9). Quid enim si aliqua mulier dives multam pecuniam huic bono operi impendat, ut emat ex diversis gentibus servos quos faciat christianos; nonne uberius atque numerosius quam uteri quantalibet feracitate Christi membra gignenda curabit? Nec ideo tamen pecuniam suam comparare muneri sacrae virginitatis audebit. At si propter faciendos qui nati fuerint christianos, fecunditas carnis pro amissa virginitate merito compensabitur, fructuosius erit hoc negotium, si magno pecuniario pretio virginitas amittatur, quo pueri faciendi christiani multo plures emantur, quam unius utero quamlibet fertili nascerentur. CAPUT X. Nec virginitati conferendum conjugium quia virgines parit. Quod si stultissime dicitur, habeant fideles nuptae bonum suum, de quo in alio volumine quantum visum est disseruimus; et honorent amplius sicut rectissime consueverunt, in sacris virginibus melius earum, de quo isto sermone disserimus.

10. Nam ne illo quidem debent continentium meritis se conferre conjugia, quod ex eis virgines procreantur: hoc enim non conjugii bonum est, sed naturae; quae sic divinitus instituta est, ut ex quolibet humano utriusque sexus concubitu, sive ordinato et honesto, sive turpi et illicito, nulla femina nisi virgo nascatur, nulla tamen sacra virgo nascitur: ita fit ut virgo nascatur etiam de stupro, sacra autem virgo nec de conjugio.

CAPUT XI. 11. Virgines ideo laudatae, quia Deo dicatae.

Nec nos hoc in virginibus praedicamus, quod virgines sunt; sed quod Deo dicatae pia continentia virgines. Nam, quod non temere dixerim, felicior mihi videtur nupta mulier quam virgo nuptura: habet enim jam illa quod ista adhuc cupit, praesertim si nondum vel sponsa cujusquam sit. Illa uni studet placere, cui data est: haec multis, incerta cui danda est; hoc uno pudicitiam cogitationis defendit a turba, quod non adulterum, sed maritum quaerit in turba. Illa igitur virgo conjugatae merito praeponitur, quae nec multitudini se amandam proponit, cum amorem unius ex multitudine inquirit; nec se uni jam componit invento, cogitans quae sunt mundi, quomodo placeat viro (I Cor. VII, 34); sed speciosum forma prae filiis hominum (Psal. XLIV, 3) sic amavit, ut quia eum sicut Maria concipere carne non posset, ei corde concepto etiam carnem integram custodiret.

CAPUT XII. Virgines sacrae non corporali, sed spirituali fecunditate Ecclesiae nascuntur. Bonum conjugii quam inferius bono sanctae virginitatis. Hoc genus virginum nulla corporalis fecunditas protulit: non est haec proles carnis et sanguinis. Si harum quaeritur mater, Ecclesia est. Non parit virgines sacras nisi virgo sacra, illa quae desponsata est uni viro casta exhiberi Christo (II Cor. XI, 2). Ex illa non tota corpore, sed tota virgine spiritu, nascuntur sanctae virgines et corpore et spiritu.

12. Habeant conjugia bonum suum, non quia filios procreant, sed quia honeste, quia licite, quia pudice, quia socialiter, procreant, et procreatos pariter, salubriter, instanter educant, quia thori fidem invicem servant, quia sacramentum connubii non violant.

CAPUT XIII.

In eos qui putant continentiam non prodesse nisi ad praesentem vitam. Haec tamen omnia humani officii sunt munera: virginalis autem integritas, et per piam continentiam ab omni concubitu immunitas angelica portio est, et in carne corruptibili incorruptionis perpetuae meditatio. Cedat huic omnis fecunditas carnis, omnis pudicitia conjugalis: illa non est in potestate, illa non est in aeternitate: fecunditatem carnalem non habet liberum arbitrium, pudicitiam conjugalem non habet coelum. Profecto habebunt magnum aliquid praeter caeteros in illa communi immortalitate, qui habent aliquid jam non carnis in carne.

13. Unde mirabiliter desipiunt, qui putant hujus continentiae bonum non esse necessarium propter regnum coelorum, sed propter praesens saeculum; quod scilicet conjugia terrenis curis pluribus atque arctioribus distenduntur, qua molestia virgines et continentes carent: quasi ob hoc tantum melius sit non conjugari, ut hujus temporis relaxentur angustiae, non quod in futurum saeculum aliquid prosit. Hanc vanam sententiam ne cordis proprii vanitate protulisse videantur, adhibent ex Apostolo testimonium ubi ait: De virginibus autem praeceptum Domini non habeo, consilium autem do, tanquam misericordiam consecutus a Deo, ut fidelis essem. Existimo itaque hoc bonum esse propter praesentem necessitatem, quia bonum est homini sic esse (I Cor. VII, 25, 26). Ecce, inquiunt, ubi manifestat Apostolus hoc propter praesentem necessitatem bonum esse, non propter futuram aeternitatem. Quasi praesentis necessitatis rationem haberet Apostolus, nisi providens et consulens in futurum; cum omnis ejus dispensatio non nisi ad vitam aeternam vocet.

CAPUT XIV. 14. Virginitas non praecepto, sed consilio commendata ad promerendam singularem gloriam in vita futura.

Praesens ergo est vitanda necessitas, sed tamen quae aliquid bonorum impedit futurorum: qua necessitate vita cogitur conjugalis cogitare quae mundi sunt, quomodo placeat vir uxori, vel uxor viro. Non quod ea separent a regno Dei, sicut sunt peccata, quae ideo praecepto, non consilio cohibentur, quia Domino praecipienti non obedire damnabile est: sed illud quod in ipso Dei regno amplius haberi posset si amplius cogitaretur quomodo placendum esset Deo, minus erit utique cum hoc ipsum minus conjugii necessitate cogitatur. Ideo, De virginibus, inquit, praeceptum Domini non habeo. Praecepto enim quisquis non obtemperat, reus est et debitor poenae. Proinde quia uxorem ducere vel nubere peccatum non est, si autem peccatum esset, praecepto vetaretur; propterea praeceptum Domini de virginibus nullum est. Sed quoniam devitatis remissisve peccatis, adeunda est vita aeterna, in qua est quaedam egregia gloria, non omnibus in aeternum victuris, sed quibusdam ibi tribuenda, cui consequendae parum est liberatum esse a peccatis, nisi aliquid ipsi liberatori voveatur, quod non sit criminis non vovisse, sed vovisse ac reddidisse sit laudis: Consilium, inquit, do, tanquam misericordiam consecutus a Deo, ut fidelis essem. Neque enim invidere debeo fidele consilium, qui non meis meritis, sed Dei misericordia sum fidelis. Existimo itaque hoc bonum esse propter praesentem necessitatem. Hoc, inquit, unde praeceptum Domini non habeo, sed consilium do, hoc est de virginibus, existimo bonum esse propter praesentem necessitatem. Novi enim quid praesentis temporis, cui conjugia serviunt, necessitas cogat, ut ea quae Dei sunt minus cogitentur, quam sufficit adipiscendae illi gloriae, quae non erit omnium, quamvis in aeterna vita ac salute manentium. Stella enim ab stella differt in claritate; sic et resurrectio mortuorum (I Cor. XV, 41, 42). Bonum est ergo homini sic esse.

CAPUT XV. 15. Consilium datur non nubendi, non praeceptum.

Deinde adjungit idem apostolus et dicit: Alligatus es uxori, ne quaesieris solutionem; solutus es ab uxore, ne quaesieris uxorem. Horum duorum quod prius posuit, ad praeceptum pertinet, contra quod non licet facere. Non enim licet dimittere uxorem, nisi ex causa fornicationis, sicut in Evangelio ipse Dominus dicit (Matth. XIX, 9). Illud autem quod addidit, Solutus es ab uxore, ne quaesieris uxorem, consilii sententia est, non praecepti: licet itaque facere, sed melius est non facere. Denique continuo subjecit: Et si acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit virgo, non peccat. Illud autem prius cum dixisset, Alligatus es uxori; ne quaesieris solutionem; numquid addidit, Et si solveris, non peccasti? Jam enim supra dixerat, His autem qui sunt in conjugio praecipio, non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere; quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari: fieri enim potest ut non sua culpa, sed mariti discedat. Deinde ait, Et vir uxorem ne dimittat (I Cor. VII, 27, 28, 10, 11); quod nihilominus ex praecepto Domini posuit, nec ibi addidit, Et si dimiserit, non peccat. Praeceptum est enim hoc, cui non obedire peccatum est; non consilium, quo si uti nolueris, minus boni adipisceris, non mali aliquid perpetrabis. Propterea cum dixisset, Solutus es ab uxore, ne quaesieris uxorem; quia non praecipiebat ne malum fieret, sed consulebat ut melius fieret; continuo subjunxit, Et si acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit virgo, non peccat.

CAPUT XVI. 16. Tribulatio carnis in conjugio, quae sit.

Addidit tamen, Tribulationem autem carnis habebunt hujusmodi, ego autem vobis parco: hoc modo exhortans ad virginitatem continentiamque perpetuam, ut aliquantulum a nuptiis etiam deterreret, modeste sane, non tanquam a re mala et illicita, sed tanquam ab onerosa ac molesta. Aliud est enim admittere carnis turpitudinem, aliud habere carnis tribulationem: illud est criminis facere, hoc laboris est pati, quem plerumque homines etiam pro officiis honestissimis non recusant. Sed pro habendo conjugio jam hoc tempore, quo non per carnis propaginem venturo Christo ipsius prolis propagatione servitur, istam tribulationem carnis, quam nupturis praedicit Apostolus, suscipere tolerandam perstultum esset, nisi metueretur incontinentibus, ne tentante satana in peccata damnabilia laberentur. Quod autem se dicit eis parcere, quos ait tribulationem carnis habituros, nihil mihi interim sanius occurrit, quam eum noluisse aperire et explicare verbis eamdem ipsam carnis tribulationem, quam praenuntiavit eis qui eligunt nuptias, in suspicionibus zeli conjugalis, in procreandis filiis atque nutriendis, in timoribus et moeroribus orbitatis. Quotus enim quisque, cum se connubii vinculis alligaverit, non istis trahatur atque agitetur affectibus? Quos neque nos exaggerare debemus, ne ipsis non parcamus, quibus parcendum existimavit Apostolus.

CAPUT XVII. 17. In eos qui ab Apostolo damnatas ibi nuptias putant.

Scripturae aliquod mendacium tribuere quam perniciosum. Tantum per hoc quod breviter posui, cautum fieri lectorem oportuit adversus eos qui in hoc quod scriptum est, Tribulationem autem carnis habebunt hujusmodi, ego autem vobis parco, nuptiis calumniantur, quod eas ex obliquo sententia ista damnaverit; velut ipsam damnationem noluerit dicere, cum ait, Ego autem vobis parco: ut videlicet cum istis parcit, animae suae non pepercerit, si mentiendo dixit, Et si acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit virgo, non peccat. Quod qui de sancta Scriptura credunt vel credi volunt, tanquam viam sibi muniunt ad mentiendi licentiam, vel ad defensionem suae perversae opinionis, ubicumque aliud sentiunt quam sana doctrina postulat. Si quid enim manifestum de divinis Libris prolatum fuerit, quo eorum confutentur errores, hoc ad manum habent velut scutum, quo se adversus veritatem quasi tuentes nudent a diabolo vulnerandos, ut dicant hoc auctorem libri non verum dixisse, alias ut infirmis parceret, alias ut contemptores terreret; sicut occurrerit causa, qua eorum perversa sententia defendatur: atque ita dum ea quae opinantur, defendere quam corrigere malunt, Scripturae sanctae auctoritatem frangere conantur, qua una omnes cervices superbae duraeque franguntur.

CAPUT XVIII. 18. Virginitas sic praeferatur, ut non nuptiae damnentur.

Unde sectatores et sectatrices perpetuae continentiae et sacrae virginitatis admoneo, ut bonum suum ita praeferant nuptiis, ne malum judicent nuptias: neque fallaciter, sed plane veraciter ab Apostolo dictum noverint, Qui dat nuptum, bene facit; et qui non dat nuptum, melius facit. Et si acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit virgo, non peccat. Et paulo post: Beatior autem erit, si sic permanserit, secundum meam sententiam. Et ne humana sententia putaretur, adjungit: Puto autem, et ego Spiritum Dei habeo. Haec dominica, haec apostolica, haec vera, haec sana doctrina est, sic eligere dona majora, ne minora damnentur. Melior est in Scriptura Dei veritas Dei, quam in cujusquam mente aut carne virginitas hominis. Quod eastum est sic ametur, ut quod verum est non negetur. Nam quid mali non possunt etiam de sua carne cogitare, qui credunt apostolicam linguam in eo ipso loco ubi virginitatem corporis commendabat, a corruptione mendacii virginem non fuisse? Primitus ergo ac maxime, qui bonum virginitatis eligunt, Scripturas sanctas firmissime teneant nihil esse mentitas; ac per hoc etiam illud verum esse quod dictum est, Et si acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit virgo, non peccat. Nec putent minui tam magnum integritatis bonum, si nuptiae non erunt malum. Imo vero hinc sibi potius majoris gloriae palmam praeparatam esse confidat, quae non damnari, si nuberet, timuit; sed honoratius coronari, quia non nuberet, concupivit. Qui ergo sine conjugio permanere voluerint, non tanquam foveam peccati nuptias fugiant: sed tanquam collem minoris boni transcendant, ut in majoris continentiae monte requiescant. Ea quippe lege collis iste inhabitatur, ut non cum voluerit quis emigret. Mulier enim alligata est, quamdiu vir ejus vivit (I Cor. VII, 38-40). Verumtamen ad continentiam vidualem ab ipso tanquam gradu conscenditur: propter virginalem vero vel declinandus est non consentiendo petitoribus, vel transiliendus praeveniendo petitores.

CAPUT XIX. 19. Errores duo contrarii de virginitate et conjugio.

Ne quis autem putaret duorum operum boni atque melioris aequalia fore praemia, propterea contra eos disserendum fuit, qui quod ait Apostolus, Existimo autem hoc bonum esse propter praesentem necessitatem, ita interpretati sunt, ut non propter regnum coelorum, sed propter saeculum praesens virginitatem utilem dicerent; tanquam in illa vita aeterna nihil caeteris amplius habituri essent, qui hoc melius elegissent. In qua disputatione cum ad illud veniremus quod idem apostolus ait, Tribulationem autem carnis habebunt hujusmodi, ego autem vobis parco; in alios litigatores incurrimus, qui non aequales perpetuae continentiae nuptias facerent, sed eas omnino damnarent. Nam cum error uterque sit, vel aequare sanctae virginitati nuptias, vel damnare: nimis invicem fugiendo, duo isti errores adversa fronte confligunt, quia veritatis medium tenere noluerunt; quo et certa ratione, et sanctarum Scripturarum auctoritate, nec peccatum esse nuptias invenimus, nec eas bono vel virginalis continentiae, vel etiam vidualis aequamus.

CAPUT XX.

Apostoli dictum, Ego autem vobis parco, perperam trahi ad nuptiarum damnationem. Alii quippe appetendo virginitatem, nuptias tanquam adulterium detestandas esse putaverunt: alii vero defendendo connubium, excellentiam perpetuae continentiae nihil mereri amplius quam conjugalem pudicitiam voluerunt; quasi vel Susannae bonum, Mariae sit humiliatio; vel Mariae majus bonum, Susannae debeat esse damnatio.

20. Absit ergo ut ita dixerit Apostolus nuptis sive nupturis, Ego autem vobis parco; tanquam noluerit dicere quae poena conjugatis in futuro saeculo debeatur. Absit ut a Daniele de temporali judicio liberatam Paulus mittat in gehennam. Absit ut maritalis thorus ei poena sit ante tribunal Christi, cui fidem servando elegit sub falsa accusatione adulterii vel periclitari, vel mori. Quid egit vox illa, Melius est mihi incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu Dei (Dan. XIII, 23), si Deus eam fuerat, non quia pudicitiam nuptialem servabat liberaturus, sed quia nupserat damnaturus? Et nunc quoties castitas conjugalis adversus calumniatores criminatoresque nuptiarum Scripturae sanctae veritate munitur; toties a Spiritu sancto contra falsos testes Susanna defenditur, toties a falso crimine liberatur, et multo majore negotio. Tunc enim uni conjugatae, nunc omnibus; tunc de occulto et falso adulterio, nunc de vero et manifesto connubio crimen intenditur. Tunc una mulier ex eo quod iniqui seniores dicebant, nunc omnes mariti et uxores ex eo quod Apostolus dicere noluit, accusantur. Damnationem quippe vestram, inquiunt, tacuit, cum ait, Ego autem vobis parco. Quis hoc? Nempe ille qui superius dixerat: Et si acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit virgo, non peccat. Cur igitur in eo quod modeste tacuit, conjugiorum suspicamini crimen; et in eo quod aperte dixit, conjugiorum non agnoscitis defensionem? An eos damnat tacitus, quos locutus absolvit? Nonne jam mitius accusatur Susanna, non de conjugio, sed de ipso adulterio, quam doctrina apostolica de mendacio? Quid in tanto periculo faceremus, nisi tam certum apertumque esset pudicas nuptias non debere damnari, quam certum apertumque est sanctam Scripturam non posse mentiri? :CAPUT XXI. 21. Virginitatis laudem et meritum esse majus, cum nuptiae non tanquam malae devitantur. Hic dicet aliquis: quid hoc pertinet ad sacram virginitatem, vel perpetuam continentiam, cujus praedicatio isto sermone suscepta est? Cui respondeo primo, quod superius commemoravi, ex hoc gloriam majoris illius boni esse majorem, quod ejus adipiscendae causa bonum conjugale transcenditur, non peccatum conjugii devitatur. Alioquin perpetuae continentiae non praecipue laudari, sed tantum non vituperari sufficeret; si propterea teneretur, quoniam nubere crimen esset. Deinde quia non humana sententia, sed divinae Scripturae auctoritate ad tam excellens donum homines exhortandi sunt, non mediocriter neque praetereunter agendum est, ne cuiquam ipsa divina Scriptura in aliquo mentita videatur. Dehortantur enim potius quam exhortantur virgines sacras, qui eas sic permanere nuptiarum damnatione compellunt. Unde enim confidant verum esse quod scriptum est, Et qui non dat nuptum, melius facit; si falsum putant esse quod juxta superius nihilominus scriptum est, Et qui dat virginem suam, bene facit? Si autem loquenti Scripturae de nuptiarum bono indubitanter crediderint, eadem coelestis eloquii veracissima auctoritate firmatae ad melius suum ferventi ac fidenti alacritate transcurrent. Unde jam satis pro suscepto negotio diximus, et quantum potuimus demonstravimus, nec illud quod ait Apostolus, Existimo autem hoc bonum esse propter praesentem necessitatem, sic esse accipiendum, tanquam in hoc saeculo meliores sint sacrae virgines fidelibus conjugatis, in regno autem coelorum atque in futuro saeculo pares sint: nec illud ubi ait de nubentibus, Tribulationem autem carnis habebunt hujusmodi, ego autem vobis parco (I Cor. VII, 38, 26, 28), ita intelligendum, tanquam nuptiarum peccatum et damnationem maluerit tacere quam dicere. Harum quippe duarum sententiarum singulas, duo errores sibimet contrarii non eas intelligendo tenuerunt. Illam enim de praesenti necessitate illi pro se interpretantur, qui nubentes non nubentibus aequare contendunt: hanc vero ubi dictum est, Ego autem vobis parco, illi qui nubentes damnare praesumunt. Nos autem secundum Scripturarum sanctarum fidem sanamque doctrinam, nec peccatum esse dicimus nuptias, et earum tamen bonum non solum infra virginalem, verum etiam infra vidualem continentiam constituimus; praesentemque necessitatem conjugatorum, non quidem ad vitam aeternam, verumtamen ad excellentem gloriam et honorem qui perpetuae continentiae reservatur, impedire eorum meritum dicimus; neque hoc tempore nisi eis qui se non continent nuptias expedire, tribulationemque carnis ex affectu carnali venientem, sine quo nuptiae incontinentium esse non possunt, nec tacere voluisse Apostolum vera praemonentem, nec plenius explicare hominum infirmitati parcentem.

CAPUT XXII. 22. Virginitas non propter hanc vitam, sed propter futuram diligenda ostenditur ex Apostolo.

Nunc jam Scripturarum divinarum evidentissimis testimoniis, quae pro nostrae memoriae modulo recordari valuerimus, clarius appareat non propter praesentem hujus saeculi vitam, sed propter futuram quae in regno coelorum promittitur, perpetuam continentiam diligendam. Quis autem hoc non advertat in eo quod paulo post idem apostolus ait: Qui sine uxore est, cogitat ea quae sunt Domini, quomodo placeat Domino; qui autem matrimonio junctus est, cogitat ea quae sunt mundi, quomodo placeat uxori. Et divisa est mulier innupta et virgo: quae innupta est, sollicita est quae sunt Domini, ut sit sancta et corpore et spiritu; quae autem nupta est, sollicita est quae sunt mundi, quomodo placeat viro (I Cor. VII, 32-34)? Non utique ait, Cogitat ea quae securitatis sunt in hoc saeculo, ut sine gravioribus molestiis tempus transigat; neque ad hoc divisam dicit innuptam et virginem ab ea quae nupta est, id est distinctam atque discretam, ut innupta in hac vita secura sit propter temporales molestias evitandas, quibus nupta non caret: sed, Cogitat, inquit, quae sunt Domini, quomodo placeat Domino, et sollicita est quae sunt Domini, ut sit sancta et corpore et spiritu. Nisi forte usque adeo quisque insipienter contentiosus est, ut conetur asserere, non propter regnum coelorum, sed propter praesens saeculum Domino placere nos velle, aut propter vitam istam, non propter aeternam esse sanctas et corpore et spiritu. Hoc credere, quid est aliud, nisi miserabiliorem esse omnibus hominibus? Sic enim Apostolus ait: Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus (I Cor. XV, 19). An vero qui frangit panem suum esurienti, si tantum propter hanc vitam facit, stultus est; et ille erit prudens, qui castigat corpus suum usque ad continentiam, qua nec conjugio misceatur, si ei nihil proderit in regno coelorum? CAPUT XXIII. 23. Idipsum probatur ex verbis Domini. Postremo ipsum Dominum audiamus evidentissimam hanc sententiam proferentem. Nam cum de conjugibus non separandis nisi causa fornicationis divine ac terribiliter loqueretur, dixerunt ei discipuli: Si talis est causa cum uxore, non expedit nubere. Quibus ille: Non omnes, inquit, capiunt verbum hoc. Sunt enim spadones qui ita nati sunt; sunt autem alii qui ab hominibus facti sunt; et sunt spadones qui se ipsos castraverunt propter regnum coelorum: qui potest capere, capiat (Matth. XIX, 10-12). Quid veracius, quid lucidius dici potuit? Christus dicit, Veritas dicit, Virtus et Sapientia Dei dicit, eos qui pio proposito ab uxore ducenda se continuerint, castrare se ipsos propter regnum coelorum; et contra humana vanitas impia temeritate contendit, eos qui hoc faciunt, praesentem tantummodo necessitatem molestiarum conjugalium devitare, in regno autem coelorum amplius quidquam caeteris non habere? CAPUT XXIV. 24. Item ex verbis Isaiae. Ecclesia regnum coelorum cur appellata. De quibus autem spadonibus loquitur Deus per Isaiam prophetam, quibus se dicit daturum in domo sua et in muro suo locum nominatum, meliorem multo quam filiorum atque filiarum, nisi de his qui se ipsos castrant propter regnum coelorum? Nam illis quibus ipsum virile membrum debilitatur, ut generare non possint, sicut sunt eunuchi divitum et regum, sufficit utique cum christiani fiunt, et Dei praecepta custodiunt, eo tamen proposito sunt, ut conjuges si potuissent haberent, caeteris in domo Dei conjugatis fidelibus adaequari, qui prolem licite pudiceque susceptam in Dei timore nutriunt, docentes filios suos ut ponant in Deo spem suam; non autem accipere meliorem locum quam est filiorum atque filiarum. Neque enim uxores animi virtute, sed carnis necessitate non ducunt. Contendat sane qui voluerit de his Prophetam spadonibus hoc praenuntiasse, qui corpore abscisi sunt: iste quoque error causae quam suscepimus suffragatur. Neque enim spadones istos eis qui in domo ejus nullum habent locum praetulit Deus, sed eis utique qui in filiis generandis conjugalis vitae meritum servant. Nam cum dicit, Dabo eis locum multo meliorem; ostendit et conjugatis dari, sed multo inferiorem. Ut ergo concedamus in domo Dei praedictos futuros eunuchos secundum carnem, qui in populo Israel non fuerunt; quia et ipsos videmus cum Judaei non fiant, tamen fieri christianos; nec de illis dixisse Prophetam, qui proposito continentiae conjugia non quaerentes, se ipsos castrant propter regnum coelorum: itane tanta dementia quisquam est contrarius veritati, ut in carne factos eunuchos meliorem quam conjugatos locum in domo Dei habere credat, et pio proposito continentes, corpus usque ad contemptas nuptias castigantes, se ipsos non in corpore, sed in ipsa concupiscentiae radice castrantes, coelestem et angelicam vitam in terrena mortalitate meditantes, conjugatorum meritis pares esse contendat; et Christo laudanti eos qui se ipsos castraverunt, non propter hoc saeculum, sed propter regnum coelorum, christianus contradicat, affirmans hoc vitae praesenti esse utile, non futurae? Quid aliud istis restat, nisi ut ipsum regnum coelorum ad hanc temporalem vitam, in qua nunc sumus, asserant pertinere? Cur enim non et in hanc insaniam progrediatur caeca praesumptio? Et quid hac assertione furiosius? Nam etsi regnum coelorum aliquando Ecclesia etiam quae hoc tempore est, appellatur; ad hoc utique sic appellatur, quia futurae vitae sempiternaeque colligitur. Quamvis ergo promissionem habeat vitae praesentis et futurae (I Tim. IV, 8); in omnibus tamen bonis operibus suis non respicit quae videntur, sed quae non videntur. Quae enim videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna (II Cor. IV, 18). CAPUT XXV. 25. Isaiam loqui de aeterno praemio spadonibus promisso. Nec sane Spiritus sanctus tacuit quod contra istos impudentissime ac dementissime pervicaces apertum atque inconcussum valeret, eorumque belluinum impetum ab ovili suo inexpugnabili munitione repelleret. Cum enim dixisset de spadonibus, Dabo eis in domo mea et in muro meo locum nominatum, meliorem multo quam filiorum atque filiarum; ne quis nimium carnalis existimaret aliquid in his verbis temporale sperandum, continuo subjecit, Nomen aeternum dabo eis, nec unquam deerit (Isai. LVI, 4, 5): tanquam diceret, Quid tergiversaris impia caecitas? quid tergiversaris? Quid serenitati veritatis nebulas tuae perversitatis offundis? quid in tanta Scripturarum luce tenebras unde insidieris inquiris? Quid temporalem tantummodo utilitatem promittis continentibus sanctis? Nomen aeternum dabo eis. Quid ab omni concubitu immunes, et eo quoque ipso quo hinc sese abstinent, ea quae sunt Domini cogitantes, quomodo placeant Domino, ad terrenam commoditatem referre conaris? Nomen aeternum dabo eis. Quid regnum coelorum, propter quod se ipsos castraverunt sancti spadones, in hac tantum vita intelligendum esse contendis? Nomen aeternum dabo eis. Et si forte hic ipsum aeternum pro diuturno conaris accipere, addo, accumulo, inculco, Nec unquam deerit. Quid quaeris amplius? quid dicis amplius? Aeternum hoc nomen, quidquid illud est, spadonibus Dei, quod utique gloriam quamdam propriam excellentemque significat, non erit commune cum multis, quamvis in eodem regno et in eadem domo constitutis. Nam ideo fortassis et nomen dictum est, quod eos quibus datur, distinguit a caeteris. CAPUT XXVI. 26. Objectio de denario omnibus reddendo, contra diversitatem praemiorum. Quid sibi ergo vult, inquiunt, ille denarius, qui opere vineae terminato aequaliter omnibus redditur; sive iis qui ex prima hora, sive iis qui una hora operati sunt (Matth. XX, 9)? Quid utique, nisi aliquid significat, quod omnes communiter habebunt, sicuti est ipsa vita aeterna, ipsum regnum coelorum, ubi erunt omnes quos Deus praedestinavit, vocavit, justificavit, glorificavit? Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem: hic est ille denarius, merces omnium. Stella tamen ab stella differt in gloria; sic et resurrectio mortuorum: haec sunt merita diversa sanctorum. Si enim coelum significaretur illo denario, nonne in coelo esse omnibus est commune sideribus? Et tamen alia est gloria solis, alia gloria lunae, alia stellarum (I Cor. XV, 53, 41, 42). Si denarius ille pro sanitate corporis poneretur, nonne cum recte valemus, omnibus membris communis est sanitas, et ipsa si usque ad mortem permaneat, pariter et aequaliter omnibus inest? Et tamen posuit Deus membra, singulum quodque eorum in corpore prout voluit (Id. XII, 18), ut nec totum sit oculus, nec totum auditus, nec totum odoratus; et quidquid est aliud, habet suam proprietatem, quamvis aequaliter habeat cum omnibus sanitatem. Ita quia ipsa vita aeterna pariter erit omnibus sanctis, aequalis denarius omnibus attributus est; quia vero in ipsa vita aeterna distincte fulgebunt lumina meritorum, multae mansiones sunt apud Patrem (Joan. XIV, 2): ac per hoc in denario quidem non impari, non vivit alius alio prolixius; in multis autem mansionibus honoratur alius alio clarius. CAPUT XXVII. 27. Virginum gloria futura major et propria quaedam in coelis gaudia. Sequi Agnum quocumque ierit proprium est virginum. Pergite itaque, sancti Dei, pueri ac puellae, mares ac feminae, caelibes et innuptae; pergite perseveranter in finem. Laudate Dominum dulcius, quem cogitatis uberius; sperate felicius, cui servitis instantius; amate ardentius, cui placetis attentius. Lumbis accinctis et lucernis ardentibus exspectate Dominum, quando veniat a nuptiis (Luc. XII, 35, 36). Vos afferetis ad nuptias Agni canticum novum, quod cantabitis in citharis vestris. Non utique tale quale cantat universa terra, cui dicitur, Cantate Domino canticum novum; cantate Domino, universa terra (Psal. XCV, 1); sed tale quale nemo poterit dicere nisi vos. Sic enim vos vidit in Apocalypsi quidam prae caeteris dilectus ab Agno qui discumbere super pectus ejus solitus erat, et bibebat et eructuabat mirabilia super coelestia Verbum Dei. Ipse vos vidit duodecies duodena millia sanctorum citharoedorum illibatae virginitatis in corpore, inviolatae veritatis in corde: et quia sequimini Agnum quocumque ierit, scripsit ille de vobis (Apoc. XIV, 2-4). Quo ire putamus hunc Agnum, quo nemo eum sequi vel audeat vel valeat nisi vos? Quo putamus eum ire? in quos saltus et prata? Ubi credo sunt gramina gaudia; non gaudia saeculi hujus vana, et insaniae mendaces, nec gaudia qualia in ipso regno Dei caeteris non virginibus erunt, sed a caeterorum omnium gaudiorum sorte distincta. Gaudium virginum Christi, de Christo, in Christo, cum Christo, post Christum, per Christum, propter Christum. Gaudia propria virginum Christi, non sunt eadem non virginum, quamvis Christi. Nam sunt aliis alia, sed nullis talia. Ite in haec, sequimini Agnum, quia et agni caro utique virgo. Hoc enim in se retinuit auctus, quod matri non abstulit conceptus et natus. Merito eum sequimini virginitate cordis et carnis, quocumque ierit. Quid est enim sequi, nisi imitari? Quia Christus pro nobis passus est, relinquens nobis exemplum, sicut ait apostolus Petrus, ut sequamur vestigia ejus (I Petr. II, 21). Hunc in eo quisque sequitur, in quo imitatur: non in quantum ille Filius Dei est unus, per quem facta sunt omnia; sed in quantum filius hominis, quae oportebat, in se praebuit imitanda: et multa in illo ad imitandum omnibus proponuntur; virginitas autem carnis non omnibus; non enim habent quid faciant ut virgines sint, in quibus jam factum est ut virgines non sint. CAPUT XXVIII. 28. Quousque sequi Agnum omnes possunt. Sequantur itaque Agnum caeteri fideles qui virginitatem corporis amiserunt, non quocumque ille ierit, sed quousque ipsi potuerint. Possunt autem ubique, praeter cum in decore virginitatis incedit. Beati pauperes spiritu; imitamini eum, qui propter vos pauper factus est, cum dives esset (II Cor. VIII, 9). Beati mites; imitamini eum qui dixit, Discite a me quoniam mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 29). Beati lugentes; imitamini eum qui flevit super Jerusalem (Luc. XIX, 41). Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam; imitamini eum qui dixit, Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me (Joan. IV, 34). Beati misericordes; imitamini eum qui vulnerato a latronibus et in via jacenti semivivo desperatoque subvenit (Luc. X, 30-35). Beati mundicordes; imitamini eum qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (I Petr. II, 22). Beati pacifici; imitamini eum qui pro suis persecutoribus dixit, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam (Matth. V, 3-10); imitamini eum qui pro vobis passus est, relinquens vobis exemplum, ut sequamini vestigia ejus (I Petr. II, 21). Haec qui imitantur, in his Agnum sequuntur. Sed certe etiam conjugati possunt ire per ista vestigia, etsi non perfecte in eadem forma ponentes pedem, verumtamen in eisdem semitis gradientes. CAPUT XXIX. 29. Quo eum sequuntur solae virgines. Invidentia in coelis propter praemiorum differentiam nulla. Sed ecce ille Agnus graditur itinere virginali; quomodo post eum ibunt qui hoc amiserunt quod nullo modo recipiunt? Vos ergo, vos ite post eum, virgines ejus; vos et illuc ite post eum, quia propter hoc unum quocumque ierit sequimini eum: ad quodlibet enim aliud sanctitatis donum quo eum sequantur, hortari possumus conjugatos, praeter hoc quod irreparabiliter amiserunt. Vos itaque sequimini eum tenendo perseveranter quod vovistis ardenter. Facite cum potestis, ne virginitatis bonum a vobis pereat, cui facere nihil potestis ut redeat. Videbit vos caetera multitudo fidelium, quae Agnum ad hoc sequi non potest: videbit, nec invidebit; et collaetando vobis, quod in se non habet, habebit in vobis. Nam et illud canticum novum proprium vestrum dicere non poterit; audire autem poterit, et delectari vestro tam excellenti bono. Sed vos qui et dicetis et audietis, quia et hoc quod dicetis a vobis audietis, felicius exsultabitis, jucundiusque regnabitis. De majore tamen vestro gaudio nullus moeror erit quibus hoc deerit. Agnus ille quippe, quem vos quocumque ierit sequimini, nec eos deseret qui eum quo vos non valent sequi. Omnipotentem Agnum loquimur. Et vobis praeibit, et ab eis non abibit, cum erit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 28). Et qui minus habebunt, a vobis non abhorrebunt. Ubi enim nulla est invidentia, concors est differentia. Praesumite itaque, fidite, roboramini, permanete, qui vovetis et redditis Domino Deo vestro vota (Psal. LXXV, 12) perpetuae continentiae, non propter praesens saeculum, sed propter regnum coelorum. CAPUT XXX. 30. Hortatur ad virginitatem ut ad opus supererogationis, non praecepti. Vos etiam qui hoc nondum vovistis, qui potestis capere, capite (Matth. XIX, 12); perseveranter currite, ut comprehendatis (I Cor. IX, 24). Tollite hostias quisque suas, et introite in atria Domini (Psal. XCV, 8), non ex necessitate, potestatem habentes vestrae voluntatis. Neque enim sicut, Non moechaberis, Non occides (Exod. XX, 13, 14), ita dici potest, Non nubes. Illa exiguntur, ista offeruntur. Si fiant ista, laudantur: nisi fiant illa, damnantur. In illis Dominus debitum imperat vobis: in his autem si quid amplius supererogaveritis, in redeundo reddet vobis (Luc. X, 35). Cogitate, quidquid illud est, in muro ejus locum nominatum meliorem multo quam filiorum atque filiarum. Cogitate illic nomen aeternum (Isai. LVI, 5). Quis explicat quale nomen erit? Quidquid tamen erit, aeternum erit. Hoc credendo et sperando et amando, potuistis conjugia non devitare prohibita, sed transvolare concessa. CAPUT XXXI. 31. Humilitas maxime virginibus commendanda. Humilitatis mensura cuique data. Superbia mater invidentiae. Unde hujus muneris magnitudo, ad quod capessendum pro nostris viribus hortati sumus, quanto est excellentius atque divinius tanto magis admonet sollicitudinem nostram, non solum de gloriosissima castitate, verum etiam de tutissima humilitate aliquid loqui. Cum ergo perpetuae continentiae professores se conjugatis comparantes, secundum Scripturas compererint eos infra esse, et opere et mercede, et voto et praemio; statim veniat in mentem quod scriptum est: Quanto magnus es, tanto humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam (Eccli. III, 20). Mensura humilitatis cuique ex mensura ipsius magnitudinis data est: cui est periculosa superbia, quae amplius amplioribus insidiatur. Hanc sequitur invidentia, tanquam filia pedissequa: eam quippe superbia continuo parit, nec unquam est sine tali prole atque comite. Quibus duobus malis, hoc est superbia et invidentia, diabolus est. Itaque contra superbiam matrem invidentiae maxime militat universa disciplina christiana. Haec enim docet humilitatem, qua et acquirat et custodiat charitatem: de qua cum dictum esset, Charitas non aemulatur; velut si causam quaereremus, unde fiat ut non aemuletur, continuo subdidit, Non inflatur (I Cor. XIII, 4): tanquam diceret, Ideo non habet invidentiam, quia nec superbiam. Doctor itaque humilitatis Christus primo semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo; humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II, 7, 8). Ipsa vero doctrina ejus, quam attente insinuet humilitatem atque huic praecipiendae vehementer insistat, quis explicare facile possit, atque in hanc rem demonstrandam testimonia cuncta congerere? Hoc facere conetur vel faciat, quisquis seorsum de humilitate voluerit scribere: hujus autem operis aliud propositum est, quod de tam magna re susceptum est, ut ei maxime sit cavenda superbia. CAPUT XXXII. 32. De humilitate praecepta Domini et exempla. Proinde pauca testimonia, quae Dominus in mentem dare dignatur, ex doctrina Christi de humilitate commemoro, quae ad id quod intendi fortasse sufficiant. Sermo ejus, quem primum prolixiorem ad discipulos habuit, inde coepit, Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3): quos sine ulla controversia humiles intelligimus. Fidem Centurionis illius ideo praecipue laudavit, nec se invenisse in Israel dixit tantam fidem, quia ille tam humiliter credidit, ut diceret, Non sum dignus ut sub tectum meum intres (Id. VIII, 5-10). Unde nec Matthaeus ob aliud eum dixit accessisse ad Jesum, cum apertissime Lucas insinuet quod non ad eum ipse venerit, sed amicos suos miserit (Luc. VII, 6, 7), nisi quia fidelissima humilitate magis ipse accessit, quam illi quos misit. Unde et illud propheticum est, Excelsus est Dominus, et humilia respicit; excelsa autem a longe cognoscit (Psal. CXXXVII, 6): utique tanquam non accedentia. Hinc et illi mulieri Chananaeae dicit, O mulier, magna est fides tua! fiat tibi sicut vis: quam superius canem appellaverat, nec ei panem filiorum projiciendum esse responderat. Quod illa humiliter accipiens dixerat, Ita, Domine; nam et canes edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum. Ac sic quod assiduo clamore non impetrabat, humili confessione promeruit (Matth. XV, 22-28). Hinc et illi duo proponuntur orantes in templo, unus pharisaeus, et alter publicanus, propter eos qui sibi justi videntur, et spernunt caeteros, et enumerationi meritorum praefertur confessio peccatorum. Et utique Deo gratias agebat pharisaeus ex his in quibus sibi multum placebat: Gratias, inquit, tibi ago, quia non sum sicut caeteri homines, injusti, raptores, adulteri, sicut et publicanus iste. Jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quaecumque possideo. Publicanus autem de longinquo stabat, nec oculos ad coelum audebat levare, sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori. Sequitur autem divina sententia: Amen dico vobis, descendit justificatus de templo publicanus magis quam ille pharisaeus. Deinde causa ostenditur, cur hoc justum sit: Quoniam is qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur (Luc. XVIII, 10-14). Fieri ergo potest ut quisque et mala vera devitet, et vera bona in se consideret, et de his Patri luminum gratias agat, a quo descendit omne datum optimum, et omne donum perfectum (Jacobi I, 17); et tamen elationis vitio reprobetur, si aliis peccatoribus maximeque peccata in oratione confitentibus, vel sola cogitatione quae coram Deo est, superbus insultet, quibus non exprobatio cum inflatione, sed miseratio sine desperatione debetur. Quid illud quod quaerentibus inter se discipulis quisnam eorum major esset, puerum parvulum constituit ante oculos eorum, dicens: Nisi fueritis sicut puer iste, non intrabitis in regnum coelorum (Matth. XVIII, 1-3)? nonne humilitatem maxime commendavit, et in ea meritum magnitudinis posuit? Vel cum filiis Zebedaei latera ejus in sedium sublimitate concupiscentibus, ita respondit, ut passionis ejus calicem bibendum potius cogitarent (Id. XX, 21, 22), in quo se humiliavit usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II, 8), quam superbo appetitu praeferri caeteris postularent; quid ostendit, nisi eis se futurum altitudinis largitorem, qui eum doctorem humilitatis antea sequerentur? Jam vero quod exiturus ad passionem lavit pedes discipulis, monuitque apertissime ut hoc facerent condiscipulis atque conservis, quod eis fecisset Magister et Dominus (Joan. XIII, 1-17); quantum commendavit humilitatem? Cui commendandae etiam tempus illud elegit, quo eum proxime moriturum cum magno desiderio contuebantur; hoc utique praecipue memoria retenturi, quod Magister imitandus ultimum demonstrasset. At ille hoc fecit illo tempore, quod utique potuit et aliis ante diebus, quibus cum eis fuerat conversatus: quando si fieret, hoc ipsum quidem traderetur, sed utique non sic acciperetur. CAPUT XXXIII. 33. Humilitas Christianis, sed maxime virginibus custodienda. Cum ergo Christianis omnibus custodienda sit humilitas, quandoquidem a Christo Christiani appellantur, cujus Evangelium nemo diligenter intuetur, qui non eum doctorem humilitatis inveniat; tum maxime virtutis hujus sectatores et conservatores eos esse convenit, qui magno aliquo bono caeteris eminent, ut magnopere curent illud quod primitus posui: Quanto magnus es, tanto humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam (Eccli. III, 20). Proinde quia perpetua continentia, maximeque virginitas, magnum bonum est in sanctis Dei, vigilantissime cavendum est ne superbia corrumpatur. 34. Curiosas et verbosas malas innuptas Paulus apostolus notat, et hoc vitium venire dicit ex otio. Simul autem, inquit, et otiosae discunt circumire domos; non solum autem otiosae, verum etiam curiosae et verbosae, loquentes quae non oportet. De his superius dixerat, Juniores autem viduas evita. Cum enim in deliciis egerint, in Christo nubere volunt; habentes damnationem, quoniam primam fidem irritam fecerunt: id est, in eo quod primo voverant, non steterunt. CAPUT XXXIV. Innuptas viventes contra propositum non spectat praesens adhortatio ad humilitatem. Nec tamen ait, nubunt; sed, nubere volunt. Multas enim earum revocat a nubendo, non amor praeclari propositi, sed aperti dedecoris timor, veniens et ipse de superbia, qua formidatur magis hominibus displicere, quam Deo. Hae igitur quae nubere volunt, et ideo non nubunt quia impune non possunt, quae melius nuberent quam urerentur, id est, quam occulta flamma concupiscentiae in ipsa conscientia vastarentur, quas poenitet professionis, et piget confessionis; nisi correctum cor dirigant, et Dei timore rursus libidinem vincant, in mortuis deputandae sunt, sive in deliciis agant; unde dicit Apostolus, Quae autem in deliciis agit, vivens mortua est (I Tim. V, 13, 11, 12, 6); sive in laboribus atque jejuniis, nulla cordis correctione superfluis, et magis ostentationi quam emendationi servientibus. Non ego talibus magnam curam humilitatis ingero, in quibus superbia ipsa confunditur, et conscientiae vulnere cruentatur. Nec ebriosis, aut avaris, aut alio quolibet damnabilis morbi genere jacentibus, cum habeant corporalis continentiae professionem, moribusque perversis a suo nomine dissonent, hanc magnam sollicitudinem piae humilitatis impono: nisi forte in his malis etiam ostentare se audebunt, quibus non sufficit quod eorum supplicia differuntur. Nec de his ago in quibus est quidam placendi appetitus, aut elegantiore vestitu quam tantae professionis necessitas postulat, aut capitis ligamento notabili, sive praetumidis umbonibus capillorum, sive tegminibus ita teneris, ut retiola subter posita appareant: his nondum de humilitate, sed de ipsa castitate vel integritate pudicitiae danda praecepta sunt. Da mihi profitentem perpetuam continentiam, atque his et hujusmodi omnibus carentem vitiis et maculis morum; huic superbiam timeo, huic tam magno bono ex elationis tumore formido. Quo magis inest unde sibi placeat, eo magis vereor ne sibi placendo illi displiceat, qui superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jacobi IV, 6).

CAPUT XXXV. 35. Humilitatem Christus a se disci jubet. Certe praecipuum magisterium et virginalis integritatis exemplum in ipso Christo contuendum est. Quid ergo amplius continentibus de humilitate praecipiam, quam quod ille qui omnibus dicit, Discite a me quoniam mitis sum et humilis corde? cum magnitudinem suam supra commemorasset; et idipsum volens ostendere, quantus propter nos quantillus effectus est: Confiteor, inquit, tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quoniam abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Ita, Pater, quoniam sic placitum est coram te. Omnia mihi tradita sunt a Patre meo, et nemo cognoscit Filium, nisi Pater; et nemo cognoscit Patrem, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam. Tollite jugum meum super vos, et discite a me quoniam mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 25-29). Ille, ille cui omnia tradidit Pater, et quem nemo agnoscit nisi Pater, et qui Patrem solus agnoscit, et cui voluerit revelare, non dicit, Discite a me mundum fabricare, aut mortuos suscitare; sed, quia mitis sum et humilis corde. O doctrinam salutarem! o Magistrum Dominumque mortalium, quibus mors poculo superbiae propinata atque transfusa est! Noluit docere quod ipse non esset, noluit jubere quod ipse non faceret. Video te, bone Jesu, oculis fidei, quos aperuisti mihi tanquam in concione generis humani clamantem ac dicentem, Venite ad me, et discite a me. Quid, obsecro te, per quem facta sunt omnia, Fili Dei, et idem qui factus es inter omnia, Fili hominis; quid ut discamus a te, venimus ad te? Quoniam mitis sum, inquit, et humilis corde. Huccine redacti sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi in te (Coloss. II, 3), ut hoc pro magno discamus a te, quoniam mitis es et humilis corde? Itane magnum est esse parvum, ut nisi a te qui tam magnus es fieret, disci omnino non posset? Ita plane. Non enim aliter invenitur requies animae, nisi inquieto tumore digesto, quo magna sibi erat, quando tibi sana non erat. CAPUT XXXVI. 36. Humilitatis doctrina facile audita a peccatoribus. Virginibus multo magis audienda. Audiant te, et veniant ad te, et mites atque humiles esse discant a te, qui misericordiam et veritatem tuam requirunt, tibi vivendo, tibi, non sibi. Audiat hoc laborans et oneratus, qui sarcina premitur, ut oculos ad coelum levare non audeat, percutiens pectus ille peccator et propinquans de longinquo (Luc. XVIII, 13). Audiat Centurio, non dignus cujus tectum subires (Matth. VIII, 8). Audiat Zachaeus major publicanorum, quadrupla restituens lucra damnabilium peccatorum (Luc. XIX, 2, 8). Audiat mulier in civitate peccatrix, tanto lacrymosior pedibus tuis, quanto fuerat alienior a vestigiis tuis (Luc. VII, 37, 38). Audiant meretrices et publicani, qui Scribas et Pharisaeos praecedunt in regnum coelorum (Matth. XXI, 31). Audiat omne genus aegrorum, cum quibus tibi pro crimine sunt objecta convivia, videlicet quasi a sanis qui medicum non quaerebant, cum tu non venires vocare justos, sed peccatores in poenitentiam (Id. IX, 11-13). Hi omnes cum convertuntur ad te, facile mitescunt et humiliantur coram te, memores iniquissimae vitae suae, et indulgentissimae misericordiae tuae; quia ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia (Rom. V, 20). 37. Sed respice agmina virginum, puerorum puellarumque sanctarum: in Ecclesia tua eruditum est hoc genus; illic tibi a maternis uberibus pullulavit, in nomen tuum ad loquendum linguam solvit, nomen tuum velut lac infantiae suae suxit infusum. Non potest quisquam ex hoc numero dicere, Qui prius fui blasphemus et persecutor et injuriosus, sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate (I Tim. I, 13): imo etiam quod non jussisti, sed tantummodo volentibus arripiendum proposuisti, dicens, Qui potest capere, capiat, arripuerunt, voverunt; et propter regnum coelorum se ipsos, non quia minatus es, sed quia hortatus es, castraverunt (Matth. XIX, 12). CAPUT XXXVII. Humilitatis exemplum in ipso Domino propositum virginibus. His inclama, hi te audiant, quoniam mitis es et humilis corde. Hi quanto magni sunt, tanto humilient se in omnibus, ut coram te inveniant gratiam. Justi sunt: sed numquid sicut tu justificans impium? Casti sunt: sed eos in peccatis matres eorum in uteris aluerunt (Psal. L, 7). Sancti sunt: sed tu etiam sanctus sanctorum. Virgines sunt: sed nati etiam ex virginibus non sunt. Et spiritu et carne integri sunt: sed Verbum caro factum non sunt. Et tamen discant, non ab eis quibus peccata dimittis, sed a te ipso Agno Dei, qui tollis peccata mundi (Joan. I, 14, 29), quoniam mitis es et humilis corde.

38. Non ego te, anima pie pudica, quae appetitum carnalem nec usque ad concessum conjugium relaxasti, quae decessurum corpus nec successori propagando indulsisti, quae fluitantia membra terrena in coeli consuetudinem suspendisti: non ego te, ut discas humilitatem, ad publicanos et peccatores mitto, qui tamen in regnum coelorum praecedunt superbos; non te ad hos mitto; indigni sunt enim qui ab immunditiae voragine liberati sunt, ut ad eos imitandos mittatur illibata virginitas: ad Regem coeli te mitto, ad eum per quem creati sunt homines, et qui creatus est inter homines propter homines; ad speciosum forma prae filiis hominum (Psal. XLIV, 3), et contemptum a filiis hominum pro filiis hominum, ad eum qui dominans Angelis immortalibus, non dedignatus est servire mortalibus. Eum certe humilem non iniquitas, sed charitas fecit; charitas quae non aemulatur, non inflatur, non quaerit quae sua sunt (I Cor. XIII, 4, 5): quia et Christus non sibi placuit; sed, sicut scriptum de illo est, Opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me (Rom. XV, 3). Vade, veni ad illum, et disce quoniam mitis est et humilis corde. Non ibis ad eum qui oculos ad coelum levare non audebat onere iniquitatis; sed ad eum qui de coelo descendit pondere charitatis (Joan. VI, 38). Non ibis ad eam quae Domini sui pedes lacrymis rigavit, quaerens indulgentiam gravium peccatorum; sed ibis ad eum qui cum daret indulgentiam omnium peccatorum, lavit pedes suorum servorum (Id. XIII, 5). Novi dignitatem virginitatis tuae: non tibi propono imitandum publicanum humiliter accusantem delicta sua; sed timeo tibi pharisaeum superbe jactantem merita sua (Luc. XVIII, 10-14). Non dico, Esto qualis illa de qua dictum est, Dimittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum; sed metuo ne cum tibi modicum dimitti putas, modicum diligas (Id. VII, 38, 47). CAPUT XXXVIII. 39. Timor ipsis virginibus necessarius, non timor saecularis aut servilis, sed timor Dei castus. Metuo, inquam, tibi vehementer, ne cum te Agnum quocumque ierit secuturam esse gloriaris, eum prae tumore superbiae sequi per angusta non possis. Bonum est tibi, o anima virginalis, ut sic quomodo virgo es, sic omnino servans in corde quod renata es, servans in carne quod nata es, concipias tamen a timore Domini et parturias spiritum salutis (Isai. XXVI, 18). Timor quidem non est in charitate, sed perfecta, sicut scriptum est, charitas foras mittit timorem (I Joan. IV, 18): sed timorem hominum, non Dei; timorem temporalium malorum, non divini in fine judicii. Noli altum sapere, sed time (Rom. XI, 20). Ama Dei bonitatem, time severitatem: utrumque te superbam esse non sinit. Amando enim times, ne amatum et amantem graviter offendas. Nam quae gravior offensio, quam ut superbia illi displiceas, qui propter te superbis displicuit? Et ubi magis esse debet timor ille castus permanens in saeculum saeculi (Psal. XVIII, 10), quam in te, quae non cogitas quae sunt mundi, quomodo placeas conjugi; sed quae sunt Domini, quomodo placeas Domino (I Cor. VII, 32)? Ille alius timor non est in charitate: iste autem castus non recedit a charitate. Si non amas, time ne pereas: si amas, time ne displiceas. Illum timorem charitas foras mittit: cum isto intro currit. Dicit apostolus etiam Paulus: Non enim accepimus spiritum servitutis iterum in timorem; sed accepimus Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, Pater (Rom. VIII, 15). Illum eum timorem credo dicere, qui datus erat in Vetere Testamento, ne amitterentur temporalia bona, quae Deus promiserat nondum sub gratia filiis, sed sub Lege adhuc servis. Est etiam timor ignis aeterni, propter quem devitandum Deo servire, nondum est utique perfectae charitatis. Aliud est enim desiderium praemii, aliud formido supplicii. Aliae voces sunt, Quo abibo ab spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam (Psal. CXXXVIII, 7)? et aliae voces sunt, Unam petii a Domino, hanc requiram; ut inhabitem in domo Domini per omnes dies vitae meae, ut contempler delectationem Domini, et protegar templum ejus: et, Ne avertas faciem tuam a me (Psal. XXVI, 4, 9); et, Desiderat et deficit anima mea in atria Domini (Psal. LXXXIII, 3). Illas voces habuerit, qui oculos non audebat levare in coelum; et quae rigabat lacrymis pedes ad impetrandam veniam gravium peccatorum: has autem tu habeto, quae sollicita es ea quae sunt Domini, ut sis sancta et corpore et spiritu. Illis vocibus comitatur timor qui tormentum habet, quem perfecta charitas foras mittit: his autem vocibus comitatur timor Domini castus permanens in saeculum saeculi. Et utrique generi dicendum est, Noli altum sapere, sed time; ut homo nec de peccatorum suorum defensione, nec de justitiae praesumptione se extollat. Nam et ipse Paulus, qui dicit, Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timorem: tamen timore comite charitatis ait, Cum timore et tremore multo fui ad vos (I Cor. II, 3); et ea sententia quam commemoravi, ne adversus fractos oleae ramos insertus superbiret oleaster, ipse usus est, dicens, Noli altum sapere, sed time: ipse omnia membra Christi generaliter admonens, ait, Cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini; Deus est enim qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona voluntate (Philipp. II, 12, 13); ne ad Vetus Testamentum videatur pertinere quod scriptum est, Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore (Psal. II, 11). CAPUT XXXIX. 40. Spiritus sancti locus cor humiliatum. Justis ex cadendi periculo ratio sese humiliandi. Et quae magis membra corporis sancti, quod est Ecclesia, curare debent, ut super ea requiescat Spiritus sanctus, quam virginalem profitentia sanctitatem? Quomodo autem requiescit ubi non invenit locum suum? quid aliud quam cor humiliatum quod impleat, non unde resiliat; quod erigat, non quod deprimat? cum apertissime dictum sit, Super quem requiescet Spiritus meus? Super humilem et quietum et trementem verba mea (Isai. LXVI, 2). Jam juste vivis, jam pie vivis, pudice, sancte, virginali castitate vivis: adhuc tamen hic vivis, et non humiliaris audiendo, Numquid non tentatio est vita humana super terram (Job VII, 1)? Non te a praefidenti elatione reverberat, Vae mundo ab scandalis (Matth. XVIII, 7)? Non contremiscis, ne deputeris in multis quorum refrigescit charitas, quoniam abundat iniquitas (Id. XXIV, 12)? Non percutis pectus cum audis, Quapropter, qui se putat stare, videat ne cadat (I Cor. X, 12)? Inter haec divina monita et humana pericula, itane adhuc virginibus sanctis humilitatem persuadere laboramus? CAPUT XL. 41. Justis miscentur casuri, ut ex horum casu timor augeatur. Justus non putet modicum sibi dimissum, ut modicum diligat. Dimissum deputet quidquid mali a se non est commissum. An vero propter aliud credendum est, permittere Deum ut misceantur numero professionis vestrae multi et multae casuri et casurae, nisi ut his cadentibus timor vester augeatur, quo superbia comprimatur; quam sic odit Deus, ut contra hanc unam se tantum humiliaret Altissimus? Nisi forte revera ideo minus timebis, magisque inflaberis, ut modicum diligas eum qui te tantum dilexit, ut traderet semetipsum pro te (Galat. II, 20), quia modicum tibi dimisit, viventi videlicet a pueritia religiose, pudice, pia castitate, illibata virginitate. Quasi vero non tu multo ardentius diligere debeas eum, qui flagitiosis ad se conversis quaecumque dimisit, in ea te cadere non permisit? Aut vero ille pharisaeus, qui propterea modicum diligebat, quia modicum sibi dimitti existimabat (Luc. VII, 36-47), ob aliud hoc errore caecabatur, nisi quia ignorans Dei justitiam, et suam quaerens constituere, justitiae Dei subjectus non erat (Rom. X, 3)? Vos autem genus electum, et in electis electius, virginei chori sequentes Agnum, etiam vos gratia salvi facti estis per fidem: et hoc non ex vobis, sed Dei donum est; non ex operibus, ne forte quis extollatur. Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus (Ephes. II, 8-10). Ergone hunc quanto ejus donis ornatiores estis, tanto minus amabitis? Averterit tam horrendam ipse dementiam! Proinde quoniam verum Veritas dixit, quod ille cui modicum dimittitur, modicum diligit; vos ut ardentissime diligatis, cui diligendo a conjugiorum nexibus liberi vacatis, deputate vobis tanquam omnino dimissum, quidquid mali a vobis non est illo regente commissum. Oculi enim vestri semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes vestros (Psal. XXIV, 15): et, Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilavit qui custodit eam (Psal. CXXVI, 1). Et de ipsa continentia loquens Apostolus ait: Volo autem omnes homines esse sicut me ipsum: sed unusquisque proprium donum habet a Deo; alius sic, alius autem sic (I Cor. VII, 7). Quis ergo donat ista? quis distribuit propria unicuique sicut vult (Id. XII, 11)? Nempe Deus, apud quem non est iniquitas (Rom. IX, 14). Ac per hoc qua aequitate ille faciat alios sic, alios autem sic, homini nosse aut impossibile, aut omnino difficile est: quin tamen aequitate faciat, dubitare fas non est. Quid itaque habes quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? aut qua perversitate minus diligis, a quo amplius accepisti? CAPUT XLI. 42. Prima humilitatis cogitatio, virginitatem haberi ex Dei dono. Praecepta non fieri nisi eo dante qui praecipit. Obedientia et poenitentia pariter dona Dei. Quapropter haec prima sit induendae humilitatis cogitatio, ne a se sibi putet esse Dei virgo quod talis est, ac non potius hoc donum optimum desuper descendere a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec momenti obumbratio (Jacobi I, 17). Ita enim non putabit modicum sibi esse dimissum, ut modicum diligat, et ignorans Dei justitiam, ac suam volens constituere, justitiae Dei non subjiciatur. In quo vitio erat Simon ille, quem superavit mulier cui dimissa sunt peccata multa, quoniam dilexit multum. Sed cautius et verius cogitabit, omnia peccata sic habenda tanquam dimittantur, a quibus Deus custodit ne committantur. Testes sunt voces piarum deprecationum in Scripturis sanctis, quibus ostenditur, ea ipsa quae praecipiuntur a Deo, non fieri nisi dante atque adjuvante qui praecipit. Mendaciter enim petuntur, si ea non adjuvante ejus gratia facere possemus. Quid tam generaliter maximeque praecipitur, quam obedientia qua custodiuntur mandata Dei? Et tamen hanc invenimus optari: Tu, inquit, praecepisti mandata tua custodiri nimis. Deinde sequitur: Utinam dirigantur viae meae, ad custodiendas justificationes tuas: tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua (Psal. CXVIII, 4-6). Quod Deum praecepisse supra posuit, hoc ut a se impleretur optavit. Hoc fit utique ne peccetur: quod si peccatum fuerit, praecipitur ut poeniteat; ne defensione et excusatione peccati pereat superbiendo qui fecit, dum non vult poenitendo perire quod fecit. Etiam hoc a Deo petitur, ut intelligatur non fieri, nisi eo praestante a quo petitur. Pone, inquit, Domine, custodiam ori meo, et ostium continentiae circum labia mea: ne declines cor meum in verba maligna, ad excusandum excusationes in peccatis, cum hominibus operantibus iniquitatem (Psal. CXL, 3, 4). Si ergo et obedientia qua ejus mandata servamus, et poenitentia qua peccata nostra non excusamus, sed accusamus, optatur et petitur; manifestum est quia cum fit, illo dante habetur, illo adjuvante completur. Apertius etiam dicitur propter obedientiam, A Domino gressus hominis diriguntur, et viam ejus volet (Psal. XXXVI, 23): et de poenitentia dicit Apostolus, Ne forte det illis Deus poenitentiam (II Tim. II, 25). 43. De ipsa etiam continentia nonne apertissime dictum est: Et cum scirem quia nemo potest esse continens nisi Deus det, et hoc ipsum erat sapientiae, scire cujus esset hoc donum (Sap. VIII, 21)? CAPUT XLII. Continentia item et sapientia nonnisi a Deo praestantur. Sed forte continentia donum Dei est, sapientiam vero sibi ipse homo praestat, qua illud donum non suum, sed Dei esse cognoscat. Imo, Dominus sapientes facit caecos (Psal. CXLV, 8); et, Testimonium Domini fidele, sapientiam praestat parvulis (Psal. XVIII, 8); et, Si quis indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat; et dabitur ei (Jacobi I, 5). Sapientes autem esse virgines decet, ne lampades earum exstinguantur (Matth. XXV, 4). Quomodo sapientes, nisi non alta sapientes, sed humilibus consentientes (Rom. XII, 16)? Dixit enim homini ipsa Sapientia, Ecce pietas est sapientia (Job XXVIII, 28). Si ergo nihil habes quod non accepisti, noli altum sapere, sed time (Rom. XI, 20). Et noli modicum diligere, quasi a quo tibi modicum dimissum est: sed potius multum dilige, a quo tibi multum tributum est. Si enim diligit, cui donatum est ne redderet; quanto magis debet diligere, cui donatum est ut haberet? Nam et quisquis ab initio pudicus permanet, ab illo regitur; et quisquis ex impudico pudicus fit, ab illo corrigitur; et quisquis usque in finem impudicus est, ab illo deseritur. Hoc autem ille occulto judicio facere potest, iniquo non potest: et fortasse ideo latet, ut plus timeatur, et minus superbiatur.

CAPUT XLIII. 44. De ipso Dei dono ne se extollant virgines. Deinde jam sciens homo, gratia Dei se esse quod est, non incidat in alium superbiae laqueum, ut de ipsa Dei gratia se extollendo spernat caeteros. Quo vitio alius ille pharisaeus, et de bonis quae habebat Deo gratias agebat, et tamen se super publicanum peccata confitentem extollebat (Luc. XVIII, 10-14). Quid igitur faciat virgo, quid cogitet, ne se extollat super eos vel eas quae hoc tam magno dono carent? Neque enim simulare debet humilitatem, sed exhibere: nam simulatio humilitatis major superbia est. Idcirco Scriptura volens ostendere veracem humilitatem esse oportere, cum dixisset, Quanto magnus es, tanto humilia te in omnibus; mox quoque subdidit, et coram Deo invenies gratiam (Eccli. III, 20): utique ubi se fallaciter humiliare non posset. CAPUT XLIV. 45. Quid cogitandum virgini, ut veraciter se non audeat muliere vel conjugatae praeferre. Proinde quid dicemus? Estne aliquid quod virgo Dei veraciter cogitet, unde se fideli mulieri, non tantum viduae, verum etiam conjugatae praeferre non audeat? Non ego reprobam dico: nam quis nesciat obedientem mulierem inobedienti virgini praeponendam? Sed cum ambae sunt obedientes praeceptis Dei, itane trepidabit sanctam virginitatem etiam castis nuptiis et continentiam praeferre connubio, fructum centenum praeire triceno? Imo vero non dubitet hanc rem illi rei praeponere. Haec tamen vel haec virgo obediens et Deum timens, illi vel illi mulieri obedienti et Deum timenti se anteferre non audeat: alioquin non erit humilis, et Deus superbis resistit (Jacobi IV, 6). Quid ergo cogitabit? Occulta scilicet dona Dei, quae nonnisi interrogatio tentationis, etiam in semetipso, unicuique declarat. Ut enim caetera taceam; unde scit virgo, quamvis sollicita quae sunt Domini, quomodo placeat Domino (I Cor. VII, 32), ne forte propter aliquam sibi incognitam mentis infirmitatem, nondum sit matura martyrio, illa vero mulier cui se praeferre gestiebat, jam possit bibere calicem dominicae humilitatis, quem prius bibendum discipulis amatoribus sublimitatis opposuit (Matth. XX, 22)? Unde, inquam, scit, ne forte ipsa nondum sit Thecla, jam sit illa Crispina ? CAPUT XLV. Fructus centenus, sexagenus et tricenus varie intellectus. Certe nisi adsit tentatio, nulla doni hujus fit demonstratio.

46. Hoc autem tam magnum est, ut eum fructum centenum quidam intelligant. Perhibet enim praeclarissimum testimonium ecclesiastica auctoritas, in qua fidelibus notum est, quo loco martyres, et quo defunctae sanctimoniales ad altaris sacramenta recitentur. Sed quid significet fecunditatis illa diversitas, viderint qui haec melius quam nos intelligunt; sive virginalis vita in centeno fructu sit, in sexageno vidualis, in triceno autem conjugalis: sive centena fertilitas martyrio potius imputetur, sexagena continentiae, tricena connubio; sive virginitas accedente martyrio centenum fructum impleat, sola vero in sexageno sit, conjugati autem tricenum ferentes ad sexagenum perveniant si martyres fuerint: sive quod probabilius mihi videtur, quoniam divinae gratiae multa sunt munera, et est aliud alio majus ac melius, unde dicit Apostolus, Aemulamini autem dona meliora (I Cor. XII, 31); intelligendum est plura esse, quam ut in tres differentias distribui possint. Primum, ne continentiam vidualem aut in nullo fructu constituamus, aut ad conjugalis pudicitiae meritum deponamus, aut virginali gloriae coaequemus; aut coronam martyrii vel in habitu animi, etiamsi desit tentationis examen, vel in ipsa passionis experientia constitutam, cuilibet illarum trium castitati sine ullo incremento fertilitatis accedere existimemus. Deinde, ubi ponimus quod multi ac multae ita custodiunt continentiam virginalem, ut tamen non faciant quae Dominus ait, Si vis esse perfectus, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo; et veni, sequere me (Matth. XIX, 21); nec audeant eorum cohabitationi sociari, in quibus nemo dicit aliquid proprium, sed sunt eis omnia communia (Act. II, 44, et IV, 32): nihilne putamus fructificationis accedere virginibus Dei, cum hoc faciunt? aut sine ullo fructu esse virgines Dei, etiamsi hoc non faciunt? CAPUT XLVI. Vita communis sanctimonialium excellentior. Multa ergo sunt dona, et aliis alia clariora ac superiora, singulis singula. Et aliquando alter fructuosus est donis paucioribus, sed potioribus; alter inferioribus, sed pluribus. Et quemadmodum inter se vel coaequentur vel distinguantur in accipiendis aeternis honoribus, quis hominum audeat judicare? dum tamen constet et multa esse ista diversa, et non ad praesens tempus, sed in aeternum prodesse meliora. Sed Dominum tres arbitror voluisse fructificationis commemorare differentias (Matth. XIII, 8), caeteras intelligentibus reliquisse. Nam et alius evangelista solum commemoravit centuplum (Luc. VIII, 8): numquid ideo putandus est alia duo vel improbasse vel ignorasse, ac non potius intelligenda reliquisse?

47. Sed ut dicere coeperam, sive centenus fructus sit Deo devota virginitas, sive alio aliquo modo, vel quem commemoravimus, vel quem non commemoravimus, sit illa fertilitatis intelligenda distantia; nemo tamen, quantum puto, ausus fuerit virginitatem praeferre martyrio, ac nemo dubitaverit hoc donum occultum esse, si examinatrix desit tentatio. CAPUT XLVII. Ut non infletur virgo, cogitet se forte non posse pro Christo pati, quod possit conjugata. Habet itaque virgo quod cogitet quod ei prosit ad servandam humilitatem, ne violet illam quae supereminet donis omnibus charitatem, sine qua utique quaecumque alia vel pauca vel plura vel magna vel parva habuerit, nihil est. Habet, inquam, quod cogitet ut non infletur, non aemuletur; ita se scilicet bonum virginale conjugali bono multo amplius et melius profiteri, ut tamen nesciat utrum illa vel illa conjugata jam pati pro Christo possit, adhuc vero ipsa non possit, et in hoc ei parcatur, quia infirmitas ejus tentatione non interrogatur. Fidelis enim Deus, ait Apostolus, qui non vos permittet tentari super id quod potestis; sed faciet cum tentatione etiam exitum, ut possitis sustinere (I Cor. X, 13). Fortassis ergo illi vel illae conjugalis vitae retinentes in suo genere laudabilem modum, jam possint contra inimicum ad iniquitatem cogentem etiam laniatu viscerum et effusione sanguinis dimicare; illi autem vel illae a pueritia continentes, seque castrantes propter regnum coelorum, nondum tamen valeant talia vel pro justitia vel pro ipsa pudicitia sustinere. Aliud est enim pro veritate ac proposito sancto non consentire suadenti atque blandienti, aliud non cedere etiam torquenti atque ferienti. Latent ista in facultatibus et viribus animorum, tentatione panduntur, experientia propalantur. Ut ergo quisque non infletur, ex eo quod se pervidet posse, humiliter cogitet quod ignorat aliquid praestantius se fortasse non posse; aliquos autem qui illud quo sibi gloriose notus est, nec habent nec profitentur, hoc quod ipse non potest posse. Ita servabitur non fallaci, sed veraci humilitate, Honore mutuo praevenientes (Rom. XII, 10); et, Alter alterum existimantes superiorem sibi (Philipp. II, 3).

CAPUT XLVIII. 48. Alia humilitatis occasio, quod nullus hic sit sine peccato. Quid jam dicam de ipsa cautela et vigilantia non peccandi? Quis gloriabitur castum se habere cor? aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato (Prov. XX, 9)? Integra est quidem ab utero matris sancta virginitas: sed nemo, inquit, mundus in conspectu tuo, nec infans cujus est unius diei vita super terram (Job. XXV, 4). Servatur et in fide inviolata quaedam castitas virginalis, qua Ecclesia uni viro virgo casta coaptatur: sed ille unus vir, non tantum fideles mente et corpore virgines, sed omnes omnino Christianos ab spiritualibus usque ad carnales, ab Apostolis usque ad ultimos poenitentes, tanquam a summis coelorum usque ad terminos eorum (Matth. XXIV, 31), docuit orare, et in ipsa oratione dicere admonuit, Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Id. VI, 12): ubi per hoc quod petimus, quid etiam nos esse meminerimus ostendit. Neque enim pro eis debitis, quae totius praeteritae vitae in Baptismo per ejus pacem nobis dimissa esse confidimus, nos praecepit orare, dicentes, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris: alioquin hanc orationem catechumeni potius usque ad Baptismum orare deberent. Cum vero eam baptizati orant, praepositi et plebes, pastores et greges; satis ostenditur in hac vita, quae tota tentatio est (Job. VII, 1), neminem se tanquam ab omnibus peccatis immunem debere gloriari. CAPUT XLIX. 49. Virgines irreprehensibiles purgatione peccatorum et humili confessione. Mortifera securitas peccandi spe veniae confitentibus promissae. Proinde etiam virgines Dei irreprehensibiles quidem sequuntur Agnum quocumque ierit, et peccatorum purgatione perfecta, et virginitate servata, quae non rediret amissa: sed quia eadem ipsa Apocalypsis, ubi tales tali revelati sunt, etiam hinc eos laudat, quod in ore eorum non sit inventum mendacium (Apoc. XIV, 4, 5); meminerint etiam in hoc esse veraces, ne se audeant dicere non habere peccatum. Idem quippe Joannes qui illud vidit, hoc dixit: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est. Quod si confessi fuerimus delicta nostra, fidelis est et justus, ut dimittat nobis peccata nostra, et purget nos ab omni iniquitate. Quod si dixerimus quoniam non peccavimus, mendacem faciemus eum, et verbum ejus non erit in nobis. Hoc certe non illis aut illis, sed Christianis omnibus dicitur, ubi et virgines se debent agnoscere. Sic enim erunt sine mendacio, quales in Apocalypsi apparuerunt. Ac per hoc quamdiu nondum est in coelesti sublimitate perfectio, invituperabiles facit in humilitate confessio. 50. Sed rursus, ne per occasionem hujus sententiae quisquam cum mortifera securitate peccaret, seque trahendum permitteret, tanquam mox delendis facili confessione peccatis, continuo subjecit, Filioli mei, haec scripsi vobis, ut non peccetis: et si quis peccaverit, advocatum habemus ad Patrem Jesum Christum justum; et ipse propitiator est peccatorum nostrorum (I Joan. I, 8-11, 2). Nemo itaque a peccato tanquam rediturus abscedat, nec se hujusmodi quasi societatis pacto cum iniquitate constringat, ut eam confiteri quam cavere delectet. CAPUT L. Peccata parva quae subrepunt vigilantibus, superbia crescunt, humilitate perimuntur. Si quis forte hic sine peccato, quanto magnus est, tanto magis humiliat se. Sed quoniam etiam satagentibus vigilantibusque ne peccent, subrepunt quodam modo ex humana fragilitate peccata, quamvis parva, quamvis pauca, non tamen nulla; eadem ipsa fiunt magna et gravia, si eis superbia incrementum et pondus adjecerit: a sacerdote autem quem habemus in coelis, si pia humilitate perimantur, tota facilitate purgantur.

51. Sed non contendo cum eis qui asserunt hominem posse in hac vita sine ullo peccato vivere: non contendo, non contradico. Fortassis enim ex nostra miseria magnos metimur, et comparantes nosmetipsos nobismetipsis (II Cor. X, 12), non intelligimus. Unum scio, quod isti magni, quales non sumus, quales nondum experti sumus, quanto magni sunt, tanto humiliant se in omnibus, ut coram Deo inveniant gratiam. Quamlibet enim magni sint, non est servus major domino suo, vel discipulus magistro suo (Joan. XIII, 16). Et utique ille est Dominus qui dicit, Omnia mihi tradita sunt a Patre meo: et ille est Magister qui dicit, Venite ad me, omnes qui laboratis, et discite a me. Et tamen quid discimus? Quoniam mitis sum, inquit, et humilis corde (Matth. XI, 27-29). CAPUT LI. 52. Virginitatis custos Deus qui eam dedit, apud humiles quiescit. Hic dicet aliquis: Non est hoc jam de virginitate, sed de humilitate scribere. Quasi vero quaecumque virginitas, ac non illa quae secundum Deum est, a nobis praedicanda suscepta est. Quod bonum quanto magnum video, tanto ei, ne pereat, furem superbiam pertimesco. Non ergo custodit bonum virginale, nisi Deus ipse qui dedit: et Deus charitas est (I Joan. IV, 8). Custos ergo virginitatis charitas: locus autem hujus custodis humilitas. Ibi quippe habitat, qui dixit super humilem et quietum et trementem verba sua requiescere Spiritum suum (Isai. LXVI, 2). Quid itaque alienum feci, si bonum quod laudavi, volens tutius custodiri, curavi etiam locum praeparare custodi? Fidenter enim dico, nec mihi ne irascantur timeo, quos ut mecum sibi timeant sollicitus moneo: facilius sequuntur Agnum, etsi non quocumque ierit, certe quousque potuerint, conjugati humiles, quam superbientes virgines. Quomodo enim sequitur, ad quem non vult accedere? Aut quomodo accedit, ad quem non venit ut discat, Quoniam mitis sum et humilis corde? Illos proinde sequentes, Agnus quocumque ierit ducit, in quibus prius ipse ubi caput inclinet invenerit. Nam et quidam superbus et dolosus hoc ei dixerat, Domine, sequar te quocumque ieris: cui respondit, Vulpes foveas habent, et volatilia coeli nidos; Filius autem hominis non habet ubi caput suum inclinet (Matth. VIII, 19 et 20). Arguebat nomine vulpium astutam dolositatem, et nomine volucrum ventosam elationem, in quo ubi requiesceret piam non inveniebat humilitatem. Ac per hoc nusquam omnino secutus est Dominum, qui se promiserat, non usque ad quemdam profectum, sed omnino quocumque ierit secuturum. CAPUT LII. 53. Humilitas virginibus qua ratione exercenda. Quapropter hoc agite, virgines Dei, hoc agite: sequimini Agnum quocumque ierit. Sed prius ad eum quem sequamini, venite, et discite quoniam mitis est et humilis corde Humiliter ad humilem venite, si amatis; et ne discedatis ab illo, ne cadatis. Qui enim timet ab illo discedere, rogat et dicit: Non mihi veniat pes superbiae (Psal. XXXV, 12). Pergite viam sublimitatis, pede humilitatis. Ipse exaltat humiliter sequentes, quem descendere non piguit ad jacentes. Dona ejus illi servanda committite, fortitudinem vestram ad illum custodite (Psal. LVIII, 10). Quidquid mali ipso custodiente non committitis, tanquam remissum ab illo deputate: ne modicum vobis existimantes dimissum, modicum diligatis, et tundentes pectora publicanos ruinosa jactantia contemnatis. De viribus vestris expertis cavete, ne quia ferre aliquid potuistis inflemini: de inexpertis autem orate, ne supra quam potestis ferre tentemini. Existimate aliquos in occulto superiores, quibus estis in manifesto meliores. Cum aliorum bona, forte ignota vobis, benigne creduntur a vobis, vestra vobis nota non comparatione minuuntur, sed dilectione firmantur: et quae forte adhuc desunt, tanto dantur facilius, quanto desiderantur humilius. Perseverantes in numero vestro praebeant vobis exemplum; cadentes autem augeant timorem vestrum. Illud amate, ut imitemini; hoc lugete, ne inflemini. Justitiam vestram nolite statuere, Deo vos justificanti subdite. Veniam peccatis donate alienis, orate pro vestris: futura vigilando vitate, praeterita confitendo delete. CAPUT LIII. 54. Virgines quanto sanctiores, tanto sint humiliores. Ecce jam tales estis, ut professae atque servatae virginitati caeteris etiam moribus congruatis. Ecce jam non solum homicidiis, sacrificiis diabolicis et abominationibus, furtis, rapinis, fraudibus, perjuriis, ebriositatibus, omnique luxuria et avaritia, simulationibus, aemulationibus, impietatibus, crudelitatibus abstinetis: verum etiam illa quae leviora vel sunt vel putantur, non inveniuntur nec oriuntur in vobis; non improbus vultus, non vagi oculi, non infrenis lingua, non petulans risus, non scurrilis jocus, non indecens habitus, non tumidus aut fluxus incessus: jam non redditis malum pro malo, nec maledictum pro maledicto (I Petr. III, 9); jam postremo illam mensuram dilectionis impletis, ut ponatis animas pro fratribus vestris (I Joan. III, 16). Ecce jam tales estis, quia et tales esse debetis. Haec addita virginitati, angelicam vitam hominibus, et coeli mores exhibent terris. Sed quanto magni estis, quicumque ita magni estis, tanto humiliate vos in omnibus, ut coram Deo inveniatis gratiam, ne superbis resistat, ne se exaltantes humiliet, ne inflatos per angusta non trajiciat: quanquam superflua sit sollicitudo, ne ubi fervet charitas, desit humilitas. CAPUT LIV. 55. Sponsum toto corde ament. Si ergo nuptias contempsistis filiorum hominum, ex quibus gigneretis filios hominum, toto corde amate speciosum forma prae filiis hominum: vacat vobis, liberum est cor a conjugalibus vinculis. Inspicite pulchritudinem amatoris vestri: cogitate aequalem Patri, subditum et matri; etiam in coelis dominantem, et in terris servientem; creantem omnia, creatum inter omnia. Illud ipsum quod in eo derident superbi, inspicite quam pulchrum sit: internis luminibus inspicite vulnera pendentis, cicatrices resurgentis, sanguinem morientis, pretium credentis, commercium redimentis. CAPUT LV. Quanta felicitate ac securitate amatur sponsus. Haec quanti valeant cogitate, haec in statera charitatis appendite; et quidquid amoris in nuptias vestras impendendum habebatis, illi rependite.

56. Bene quod interiorem vestram pulchritudinem quaerit, ubi vobis dedit potestatem filias Dei fieri (Joan. I, 12): non quaerit a vobis pulchram carnem, sed pulchros mores, quibus frenetis et carnem. Non est cui de vobis quisquam mentiatur, et faciat saevire zelantem. Videte cum quanta securitate ametis, cui displicere falsis suspicionibus non timetis. Vir et uxor amant se, quoniam vident se; et quod non vident, timent in se: nec certi gaudent ex eo quod in manifesto est, dum in occulto suspicantur plerumque quod non est. Vos in isto quem oculis non videtis, et fide conspicitis, nec habetis verum quod reprehendatis, nec eum metuitis ne de falso forsitan offendatis. Si ergo magnum amorem conjugibus deberetis, eum propter quem conjuges habere noluistis, quantum amare debetis? Toto vobis figatur in corde, qui pro vobis est fixus in cruce: totum teneat in animo vestro, quidquid noluistis occupari connubio. Parum vobis amare non licet, propter quem non amastis et quod liceret. Sic amantibus mitem et humilem corde nullam vobis superbiam pertimesco. CAPUT LVI. 57. Conclusio operis. Pro modulo itaque nostro et de sanctitate qua Sanctimoniales proprie dicimini, et de humilitate qua conservatur quidquid magnum dicimini, satis locuti sumus. Dignius autem illi tres pueri, quibus refrigerium in igne praebebat, quem corde ferventissimo diligebant, vos de hoc opusculo nostro, verborum quidem numero longe brevius, sed pondere auctoritatis multo grandius, in hymno quo ab eis Deus honoratur, admoneant. Nam sanctitati humilitatem in Dei laudatoribus conjungentes, apertissime docuerunt ut tanto quisque caveat ne superbia decipiatur, quanto sanctius aliquid profitetur. Proinde vos quoque laudate eum qui vobis praestat ut in ardore medio saeculi hujus, quamvis conjugio non copulemini, non tamen uramini; et orantes etiam pro nobis, Benedicite, sancti et humiles corde, Dominum; hymnum dicite, et superexaltate eum in saecula (Dan. III, 87).