De subsequenti opere (ed. Migne)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De subsequenti opere
(ed. Migne) XXII
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 34


AugHip.DeSuOp 34 Augustinus Hipponensis354-430 Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

LIBRI II RETRACTATIONUM CAPUT LIV.

Septem libros de septem libris divinarum Scripturarum, id est Moysi quinque, et uno Jesu Nave, et altero Judicum feci, notatis locutionibus singulorum quae minus usitatae sunt linguae nostrae: quas parum advertendo sensum quaerunt, qui legunt, divinorum eloquiorum, cum sit locutionis genus, et nonnunquam exsculpunt aliquid quod a veritate quidem non abhorreat; non tamen id sensisse auctor a quo hoc scriptum est invenitur, sed genere locutionis hoc dixisse credibilius apparet. Multa autem in Scripturis sanctis obscura, cognito locutionis genere dilucescunt. Propter quod cognoscenda sunt eadem genera locutionum ubi sententiae patent; ut etiam ubi latent cognitio ipsa succurrat, easque intentioni legentis aperiat. Hujus operis titulus est, Locutiones de Genesi; atque ita de singulis libris. Quod autem in libro primo posui scriptum esse: Et fecit Noe omnia verba quaecumque praecepit illi Dominus, sic fecit (Locut. in Gen. VI, 22), eamque locutionem dixi esse similem ei, quod in conditione creaturae posteaquam dicitur, Et sic est factum, additur, et fecit Deus (Gen. I); non omni modo simile hoc eidem mihi videtur. Denique ibi etiam sensus latet; hic sola locutio est. Hoc opus sic incipit: Locutiones Scripturarum.