Jump to content

De unitate et uno (Migne)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De unitate et uno
ed. Migne
Saeculo VI

editio: Migne 1847
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 63


Boetiu.DeUnEtU 63 Boetius480-525 Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

De unitate et uno

Unitas est qua unaquaeque res dicitur esse una: sive enim sit simplex, sive composita, sive spiritualis, sive corporea, res unitate una est, nec potest esse una nisi unitate, sicut alba nisi albedine, nec quanta nisi quantitate. Non solum autem unitate una est, sed etiam tandiu est quidquid id quod est, quandiu in se unitas est. Cum autem desinit esse unum, desinit esse id quod est; unde est hoc: Quidquid est, ideo est quod unum est, quod sic ostenditur. Omne enim esse ex forma est in rebus creatis, sed nullum esse ex forma est, nisi cum forma materiae unita est. Esse enim non est nisi ex conjunctione formae cum materia. Unde philosophi dicunt illud describentes: Esse est existentia formae in materia. Cum autem forma materiae unitur, ex conjunctione utriusque necessario aliquid unum constituitur. In qua constitutione illud unum non permanet, nisi quandiu unitas formam cum materia tenet. Sed destructio rei non est aliud quam separatio formae a materia; sed separatio et unitio contraria sunt, igitur separatione si res destruitur, profecto in suo esse non nisi unitate conservatur. Unitio autem non fit nisi ab unitate qua est, ab unitione quod erat unum dissolvitur. Soluta autem unione, destruitur essentia ejus, quod ex earum unitione provenerat, et fit non unum. Quapropter sicut unitate res ad esse ducitur, sic et in illo esse custoditur. Unum esse et unum inseparabiliter comitantur se, et videntur simul natura, quia enim creator unus est, ideo rebus quas condidit hoc in munere dedit, ut unaquaeque esset etiam una. Ac per hoc ex quo res habet esse, una est: ideo motus substantiarum est ad unum, et propter unum, et nihil eorum quae sunt appetit esse, sed omnia sicut appetunt. Habere autem esse non possunt nisi unum, ideo omnia ad unum tendunt. Unitas enim est quae unit omnia, et tenet omnia diffusa in omnibus quae sunt. Quapropter quia materia non habet esse nisi per unionem sui cum forma, forma autem non tenet unitatem cum materia, nisi unitas sit, ideo materia eget unitate ad uniendum se, et de natura sua habet multiplicari, dividi et spargi. Unitas vero retinet, unit et colligit, ac per haec ne materia dividatur et spargatur, necesse est ut ab unitate retineatur. Quidquid autem per se non unitur, per se utique spargitur, quia omnis quae facit aliquam rem contrariam agenti, facit contrariam factae rei. Contrariorum enim contrarii sunt effectus: quia unitas facit unum, profecto materia facit divisionem, ac per hoc unitas per se retinet materiam. Sed quidquid per se retinet, non potest facere separationem. Forma ergo existens in materia est quae perficit et custodit essentiam cujuslibet rei. Unitas est descendens a prima unitate quae creavit eam. Prima enim et una unitas, quae est unitas sibiipsi, creavit aliam unitatem quae est infra eam. Sed quia omne creatum diversum est a quo creatum, profecto creata unitas a creante omnino diversa esse debuit, et quasi opposita. Sed quia creatrix unitas non habet principium neque finem, nec permutationem, nec diversitatem, ideo creatae unitati accidit multiplicitas, diversitas, et mutabilitas, ita ut in quadam materia sit habens principium, ut in generatis, et finem, in quodam vero ut in creatis principium et finem, quia in quibusdam subjacet permutationi et corruptioni. In quibusdam enim materia est subtilis, simplex, remota a contrarietate et separatione, perficitur autem ei unitas et unitur cum ea sicut haec et illa. Sicut non divisibile in actu, sicut in coelestibus corporibus, in quibusdam unitas a materia inseparabilis est, et ideo carent fine, quia perpetua sunt. In quibus vero materia fuerit spissa, debilis non adaequatur eis unitas, sed debilitatur in uniendo eorum essentiam, et ob hoc dissolvitur essentia eorum, quia non retinetur ab unitate sicut in generatis quae habent principium et finem. Quanto enim unaquaeque unitas propinquior fuerit primae et verae unitati, tanto materia formata per illam erit magis una et simplex; et e converso, quanto remotior fuerit a prima unitate, tanto erit multiplicior et compositior, et ob hoc unitas quae duxit ad esse materiam intelligentiae est magis una, et simplex, et non multiplex, nec divisibilis essentialiter; sed si divisibilis est, hoc siquidem accidentaliter est, et ideo haec unitas simplicior, et magis una est omnibus unitatibus quae ducunt ad esse caeteras substantias, eo quod immediate adhaeret primae unitati quae creavit eam. Sed quia unitas subsistens in materia intelligentiae est unitas simplicitatis, ideo necessario unitas subsistens in materia animae, quia infra eam est, crescit et multiplicatur, et accidit ei mutatio et diversitas, et sic paulatim descendendo a superiori per unum gradum materiae inferior unitas augetur et multiplicatur quousque pervenietur ad materiam quae sustinet quantitatem, scilicet, substantiam hujus, quae quia a prima unitate remotissima est, et propter spissitudinem crassitudine sua opposita substantiae superiori quae est subtilis et simplex, quoniam illa est subjectum principii et initii unitatis. Finis vero multum distat a principio, quoniam finis non est dictus nisi defectus virtutis principii et terminus, unde secundum descensum unitatis a superiore ad inferius fit degeneratio, sive simplicitatis et minorationis suae virtutis, ad similitudinem aquae quae in ortu suo subtilis et clara nascitur, sed paulatim deorsum fluens in paludibus et stagnis inspissatur et obscuratur: sic paulatim variatur unitas propter varietatem materiae quae sustinet eam; nam quia aliquid est materiae, spirituale et aliquid corporale, est aliquid ejus purum et lucidum et aliquid ejus spissum et obscurum, et hoc propter quantitatem, ejus partes in aliquibus sunt rariores, ut in aere; in aliquibus vero strictiores, ut in lapide. Ideo unaquaeque res materiae, secundum gradum suae elongationis, a prima unitatis origine recipit unitatem, quae dignior est ex sua aptitudine: inde est quod videmus partes ignis nimis unitas, simplices et aequales adeo, quod forma ejus videtur una, non habens in se diversitatem. Partes vero aeris et aquae invenimus magis diversificatas et separatas, adeo quod partes eorum et unitates discerni possunt. In duris autem corporibus et spissis unitatis jam major diversitas et obscuritas est. Quia igitur materia in supremis formata est intelligentiae forma, et forma rationalis animae, deinde postea forma animae sensibilis, deinde forma animae vegetabilis, deinde forma naturae, ad ultimum autem finis est forma corporis, hic non accidit ex diversitate virtutis agentis, sed ex aptitudine materiae suscipientis. Forma enim est quasi lumen, eo quod sicut per lumen res videtur, sic per formam cognitio et scientia rei habetur, non per materiam; sed hoc lumen in quibusdam est clarius, in quibusdam obscurius, prout materia cui infunditur forma est clarior et obscurior. Quo enim materia fuerit sublimior, fit subtilior et penetratur tota a lumine, et ideo substantia ipsa sapientior et perfectior, sicut intelligentia et rationalis anima. Et e converso quo materia fuerit inferior, fit spissior, et obscurior, et non ita penetratur a lumine, quo materia magis descendit, sicut jam supra dictum est, constringitur, et spissatur et corpulentatur, et partes ejus mediae prohibent ultimas perfecte penetrari a lumine. Non enim est possibile ut tantum luminis penetret secundam, quantum primam, nec ad tertiam tantum luminis perveniat quantum ad mediam, et sic paulatim donec pervenietur usque ad partem materiae infimam. Quae quia remotissima est a fonte luminis, lumen debilitatur in illa, nec tamen hoc, sicut dictum est, propter lumen in se, sed propter multam debilitatem et obscuritatem materiae in se. Quemadmodum lumen solis, cum admiscetur tenebroso aeri, non est illius virtutis cujus est admistum claro aeri; vel quemadmodum pannus albus tenuissimus cum induitur a corpore nigro occultatur candor ejus propter abundantiam nigredinis; vel quemadmodum si tres vel plures fenestrae vitreae una post aliam recte contra radium solis disponantur in ordine, constat siquidem quod secunda minus recipit luminis quam prima, et tertia minus quam secunda; et sic usque ad ultimam fit defectus luminis non propter lumen in se, sed propter elongationem fenestrae vitreae a lumine: ita ut lumen formae unitatis quod infusum est materiae descendendo fiat debile et obscurum, ita primum ejus multum discrepet a medio, et medium ab ultimo, et propter hanc diversitatem formae unitatis, non uno modo, sed pluribus, dicitur aliquid ab unitate unum. Unum enim aliud est essentiae simplicitate unum, ut Deus; aliud simplicium cognitione unum, ut angelus et anima, quorum unumquodque est unum conjunctione materiae et formae. Aliud est continuitate unum, ut arbor et petra. Aliud est compositione unum, ut ex multis tabulis una arca, vel ex multis parietibus una domus. Alia dicuntur unum aggregatione, ut populus, grex, congeries lapidum, vel acervus tritici. Alia dicuntur praepositione unum ut rector navis, et gubernator civitatis dicuntur unum, similitudine officii. Alia dicuntur unum accidente, ut diversa subjecta ejusdem qualitatis dicuntur unum in ea qualitate, sicut nix et cygnus unum sunt albedine. Alia dicuntur unum numero, ut diversa accidentia quae eidem subjecto insunt dicuntur unum numero, id est in numerando, ut hoc dulce, et hoc ceruleum, vel hoc longum, vel hoc latum. Alia dicuntur unum ratione, sed hoc duobus modis, quia ratione consortii, ut ens, intellectus et res, aliquid et vocabulum unum genus; vel ratione unius sacramenti, ut spiritus, aqua et sanguis dicuntur unum. Alia dicuntur natura unum, ut participatione speciei plures homines unus. Alia dicuntur unum natione vel lingua, ut multi homines dicuntur una gens vel una tribus. Alia dicuntur unum more, sed hoc duobus modis, vel quia secundum consensum virtutis et dilectionis, ut multitudinis credentium erat cor unum et anima. Vel secundum consensum ejusdem vitii plures homines dicuntur unum, ut qui adhaeret meretrici unum corpus efficitur. Sic omnia unitatem appetunt, ut etiam ea multa sunt quae unum dici volunt. Quaecunque enim sunt idem quod sunt ut vera unitate esse nituntur, ut eam simulando nituntur. Quidquid enim vel est unum, vel est plura. Pluralitas autem non est nisi ex aggregatione unitatum; quae unitates si sunt disgregatae, faciunt multitudinem; sin vero fuerint continuae in materia, faciunt magnitudinem. Quapropter inter unitates quantitatis discretae et unitates quantitatis continuae subsistentis in materia nihil interest, quia illae disgregatae sunt et illae continuae. Continuum genus non est nisi ex discreto, quia intellectus continuitatis non est in continuo, nisi continuatio disgregatorum. At propter hoc necesse est ut continua quantitas non adveniat in substantia nisi ex unitatibus. Quando enim partem quantitatis signaveris, necesse est ut sit unum vel plura. Sed omnis pluralitas (ut dictum est) ex unitatibus est. Unde aperte datur intelligi quod discretae et continuae quantitatis radix una est, eo quod composita sunt ex una re, et resolvuntur ad unum. Et etiam quia corporis partes quo magis fuerint sibi conjunctae et constrictae, ipsum corpus erit spissius et magis quantum, ut lapidis; et e converso quo magis fuerint partes corporis dissolutae et latae, ipsum erit subtilius et levius et minus quantum, ut aer. Verum est igitur quod continua quantitas non venit in substantiam, nisi ex conjunctione et constructione unitatum in illa. Unitas igitur est qua unaquaeque res una est, et est id quod est.