De universi iuris uno principio et fine uno/Appendice - Pareri per la stampa

E Wikisource
< De universi iuris uno principio et fine uno

Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber unus

APPENDICE

PARERI PER LA STAMPA

I

DEL REVISORE ECCLESIASTICO

Reverendus dominus Iulius Nicolaus Tornus, utriusque iuris doctor et sacrae theologiae curiaeque archiepiscopalis exarainator, revideat et referat.

Neapoli, 6 februarii 1720.

Onuphrius episcopus Castellanetae, vicarius generalis
Dominus Petrus Marcus Giptius, canonicus deputatus.

Librum, cui titulus: De universi iuris uno principio et fine uno, a Iohanne Baptista Vico neapolitano latinis conscriptum literis, Eminentiae Vestrae iussu cum perlegerem, novoque veluti sapientiae lumine me illustrari perciperem, quanta fuerim animi voluptate perfusus, satis eloqui non valeo. Meam vero eloquentiae inopiam si umquam dolui, nunc certe quam maxime, cum tantum opus satis pro merito commendare non possim. Sed enim ecquis librum, omnigena eruditione refertum totoque sapientiae splendore radiantem, omni superiorem laude, quantalibet sit praeditus eloquentia satis umquam commendarit? Auctor, sibi constans suique semper similis in caeteris a se editis libris, alios in hoc et, se superior, seipsum superavit. Profecto tanta est elegantia et puntate latinae linguae conscriptus, ut in eo eloquentiae et romani sermonis studiosi quantam maxime optent elegantiam et priscam aurei seculi latinitatem addiscant. Metaphysicae dogmata et principia penitiora et altiora tanta claritate explicuit, tanta soliditate firmavit doctissimus auctor, ut cuiquam ad Sapientiae sacra facilis iam pateat aditus. Ineffabilem divinitatem iis descripsit terminis, ut, quantum fas est, eam explicuisse videatur. Christiani catholicique hominis, ut par est, munere functus, totani quam firmissimis ex philosophia desumptis rationibus demonstravit doctrinam, ad tidei christianae amussim exegit. Omnem sapientiam, omne ius, omnesque sanctas leges, ut fide sanctum est, ab uno Deo, taniquam unico totius veri principio, originem trahere, et ad unum Deum, tamquam unicum finem, ducere disertissime demonstrat. Historiam temporis obscuri, fabulis poetarum obvolutam, ex antiquitatis latebris,solidissimis coniecturis, si tamen «coniecturae» et non potius «demonstrationes» adpellandae sint, erutam tante claritate explanat, ut hactenus ea in re vel eruditissimos viros veritatem haut satis piene adesecutos fuisse clarissime liqueat. Iuris et legum veram originem non ut historicus tantum et iurisconsultus enarrat, sed, ut profundissimus philosophus, ex suis principiis diserte deductam rationumque momentis firmatam, ob oculos ferme proponit. Paucis rem absolvam: eo in libro oratoris elegantiam; philosophi sinceram sapientiam; iurisconsulti iurisprudentiam legumque vim, efficaciam et oeconomiam; eruditi solida philologiae principia; theologi metaphysicas, easdemque clarissimas, rationes, quibus religionis dogmata explicent et ab ethnicorum aliorumque fidei hostium dicis vindicent; christiani, denique, omnes literati animi pietatem, morum innocentiam et summam erga Deum Optimum Maximum quam debent reverentiam facillimo negotio deprehendent.

Tantum ergo opus, catholicae fidei et morum regulis tam consonum, tanta sapientia tantaque eruditione concinnatimi, omnibusque absolutum numeris, dignissimum censeo ut quam citissime typis mandetur: dummodo Eminentiae Vestrae adcedat auctoritas.

 Datum Neapoli, pridie Kalendas Martias anno MDCCXX.

Iulius Nicolaus Tornus.

Attenta supradicta relatione domini revisoris quod potest imprimi, imprimatur.

 Neapoli, 17 augusti 1720.

Onuphrius episcopus Castellanetae, vicarius generalis
Dominus Petrus Marcus Giptius, canonicus deputatus.

II

DEL CENSORE CIVILE

Reverendus utriusque iuris doctor doininus Nicolaus Galitia relationem faciat in scriptis.

Mazzaccara regens. Ulloa regens. Alvarez regens. Giovene regens. Falletti regens.

Provisum per Suam Eminentiam Neapoli, 19 iulii 1720. Athanasius.

Iussu Eminentiae tuae, stimma animi voluptate legi librum Iohannis Baptistae Vici De universi iuris uno principio et fine uno, nihilque in eo ostendi quod regiis iuribus adversetur. Immo de legum ac reru mpublicarum originibus tanta ingenii subtilitate et verborum elegantia disserit praeclarissimus auctor, ut res quamplurimas scitu dignissimas, quae densissimis in tenebris involutae iacebant et de quibus piane desperata erat cognitio, in lucem produxerit. Quapropter ad publicam utilitatem multum conducere arbitror tvpis vulgari, si ita videbitur Eminentiae Tuae.
 Neapoli, XIV Kalendas Augusti anni MDCCXX.

Nicolaus Galitia.

Visa supradicta relatione, imprimatur.

Mazzaccara regens. Ulloa regens. Alvarez regens. Giovene regens. Falletti regens.

Provisum per Suam Eminentiam 19 augusti 1720.
Athanasius.