Jump to content

De viris illustribus (Cornelius Nepos)/Liber de excellentibus ducibus exterarum gentium/Thrasybulus

Checked
E Wikisource


[8.1] (1) Thrasybulus, Lyci filius, Atheniensis. si per se virtus sine fortuna ponderanda est, dubito an hunc primum omnium ponam. illud sine dubio: neminem huic praefero fide, constantia, magnitudine animi, in patriam amore. (2) nam quod multi voluerunt paucique potuerunt, ab uno tyranno patriam liberare, huic contigit, ut a triginta oppressam tyrannis e servitute in libertatem vindicaret. (3) sed nescio quo modo, cum eum nemo anteiret his virtutibus, multi nobilitate praecucurrerunt. primum Peloponnesio bello multa hic sine Alcibiade gessit, ille nullam rem sine hoc: quae ille universa naturali quodam bono fecit lucri. (4) sed illa tamen omnia communia imperatoribus cum militibus et fortuna, quod in proelii concursu abit res a consilio ad vires +vimque+ pugnantium. itaque iure suo nonnulla ab imperatore miles, plurima vero fortuna vindicat seque hic plus valuisse quam ducis prudentiam vere potest praedicare. (5) qua re illud magnificentissimum factum proprium est Thrasybuli. nam cum triginta tyranni praepositi a Lacedaemoniis servitute oppressas tenerent Athenas, plurimos civis quibus in bello parserat fortuna, partim patria expulissent partim interfecissent, plurimorum bona publicata inter se divisissent, non solum princeps, sed etiam solus initio bellum iis indixit.

[8.2] (1) hic enim cum Phylen confugisset, quod est castellum in Attica munitissimum, non plus habuit secum triginta de suis. hoc initium fuit salutis Actaeorum, hoc robur libertatis clarissimae civitatis. (2) neque vero hic non contemptus est primo a tyrannis atque eius solitudo. quae quidem res et illis contemnentibus pernicii et huic despecto saluti fuit; haec enim illos segnes ad persequendum, hos autem tempore ad comparandum dato fecit robustiores. (3) quo magis praeceptum illud omnium in animis esse debet, nihil in bello oportere contemni, neque sine causa dici matrem timidi flere non solere. (4) neque tamen pro opinione Thrasybuli auctae sunt opes: nam iam tum illis temporibus fortius boni pro libertate loquebantur quam pugnabant. (5) hinc in Piraeum transiit Munychiamque munivit. hanc bis tyranni oppugnare sunt adorti, ab eaque turpiter repulsi protinus in urbem armis impedimentisque amissis refugerunt. (6) usus est Thrasybulus non minus prudentia quam fortitudine. nam cedentes violari vetuit - cives enim civibus parcere aequum censebat -, neque quisquam est vulneratus nisi qui prior impugnare voluit. neminem iacentem veste spoliavit, nil attigit nisi arma, quorum indigebat, quaeque ad victum pertinebant. (7) in secundo proelio cecidit Critias, dux tyrannorum, cum quidem exadversus Thrasybulum fortissime pugnaret.

[8.3] (1) hoc deiecto Pausanias venit Atticis auxilio, rex Lacedaemoniorum. is inter Thrasybulum et eos, qui urbem tenebant, fecit pacem his condicionibus: ne qui praeter triginta tyrannos et decem, qui postea praetores creati superioris more crudelitatis erant usi, afficerentur exilio neve bona publicarentur; rei publicae procuratio pupulo redderetur. (2) praeclarum hoc quoque Thrasybuli, quod reconciliata pace, cum plurimum in civitate posset, legem tulit, ne quis ante actarum rerum accusaretur neve multaretur, eamque illi oblivionis appellarunt. (3) neque vero hanc tantum ferendam curavit, sed etiam ut valeret effecit. nam cum quidam ex iis, qui simul cum eo in exilio fuerant, caedem facere eorum vellent, cum quibus in gratiam reditum erat publice, prohibuit et id, quod pollicitus erat, praestitit.

[8.4] (1) huic pro tantis meritis honoris causa corona a populo data est, facta duabus virgulis oleaginis. quam quod amor civium et non vis expresserat, nullam habuit invidiam magnaque fuit gloria. (2) bene ergo Pittacus ille, qui septem sapientium numero est habitus, cum Mytilenaei multa milia iugerum agri ei muneri darent, «nolite, oro vos», inquit, «id mihi dare, quod multi invideant, plures etiam concupiscant. qua re ex istis nolo amplius quam centum iugera, quae et meam animi aequitatem et vestram voluntatem indicent». nam parva munera diutina, locupletia non propia esse consuerunt. (3) illa igitur corona contentus Thrasybulus neque amplius requisivit neque quemquam honore se antecessisse existimavit. (4) hic sequenti tempore, cum praetor classem ad Ciliciam appulisset neque satis diligenter in castris eius agerentur vigiliae, a barbaris ex oppido noctu eruptione facta in tabernaculo interfectus est.