De viris illustribus urbis Romae a Romulo ad Augustum/Caius Julius Caesar

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Secundum Civile Bellum Marcus Cato Uticensis Fairytale right blue.png

Caius Julius Caesar nobilissima genitus familia, annum agens sextum et decimum, patrem amisit: paulo post Corneliam duxit uxorem, cujus cum pater esset Syllae inimicus, voluit Sylla Caesarem compellere, ut eam dimitteret; neque id potuit efficere. Ob eam causam Caesar bonis spoliatus, cum etiam ad mortem quaereretur, mutata veste, noctu elapsus est ex urbe, et quanquam tunc quartanae morbo laboraret, prope per singulas noctes latebras commutare cogebatur; sic quoque comprehensus a Syllae liberto, vix data pecunia evasit. Postremo per proximos suos veniam impetravit, diu repugnante Sylla, qui cum deprecantibus ornatissimis viris denegasset, atque illi pertinaciter contenderent, expugnatus tandem dixit eum, quem salvum tantopere cuperent, aliquando optimatum partibus, quas simul defendissent, exitio futurum, multosque in eo puero inesse Marios.

Caesar, mortuo Sylla et composita seditione civili, Rhodum secedere statuit, ut per otium Apollonio, tunc clarissimo dicendi magistro, operam daret; sed in itinere a piratis captus est, mansitque apud eos quadraginta dies. Ita porro per illud omne spatium se gessit, ut piratis terrori pariter ac venerationi esset; atque ne eis suspicionem ullam daret, qui oculis tantummodo eum custodiebant, nunquam aut nocte, aut die excalceatus est. Interim comites servosque dimiserat ad expediendas pecunias quibus redimeretur. Viginti talenta piratae postulaverant; ille vero quinquaginta daturum se spopondit. Quibus numeratis, expositus est in litore. Caesar liberatus confestim Miletum, quae urbs proxime aberat, properavit; ibique contracta classe stantes adhuc in eodem loco praedones noctu adortus, aliquot naves, mersis aliis, cepit, piratasque ad deditionem redactos eo affecit supplicio quod illis saepe per jocum minatus fuerat dum ab eis detineretur; crucibus illos suffigi jussit.

Julius Caesar quaestor factus in Hispaniam profectus est; cumque Alpes transiret, et ad conspectum pauperis cujusdam vici comites ejus per jocum inter se disputarent an illic etiam esset ambitioni locus, serio dixit Caesar malle se ibi primum esse quam Romae secundum. Ita animus dominationis avidus a prima aetate regnum concupiscebat, semperque in ore habebat hos Euripidis, Graeci poetae, versus: Nam si violandum est jus, regnandi gratia violandum est: aliis rebus pietatem colas. Cum vero Gades, quod est Hispaniae oppidum, venisset, visa Alexandri Magni imagine, ingemuit, et lacrimas fudit: causam quaerentibus amicis: "Nonne, inquit, idonea dolendi causa est, quod nihildum memorabile gesserim, eam aetatem adeptus qua Alexander jam terrarum orbem subegerat?"

Julius Caesar in captanda plebis gratia, et ambiendis honoribus patrimonium effudit: aere alieno oppressus ipse dicebat sibi opus esse millies sestertium, ut haberet nihil. His artibus consulatum adeptus est; collegaque ei datus Marcus Bibulus, cui Caesaris consilia haud placebant. Inito magistratu, Caesar legem agrariam tulit, hoc est de dividendo egenis civibus agro publico: cui legi cum senatus repugnaret, Caesar rem ad populum detulit. Bibulus collega in forum venit ut legi ferendae obsisteret, sed tanta commota est seditio, ut in caput consulis cophinus stercore plenus effunderetur, fascesque frangerentur. Tandem Bibulus a satellitibus Caesaris foro expulsus, domi se continere per reliquum anni tempus coactus est, curiaque abstinere. Interea unus Caesar omnia ad arbitrium in republica administravit: unde quidam homines faceti, quae eo anno gesta sunt, non ut mos erat, consulibus Caesare et Bibulo acta esse dicebant, sed Julio et Caesare, unum consulem nomine et cognomine pro duobus appellantes.

Julius Caesar functus consulatu, Galliam provinciam sorte obtinuit. Gessit autem novem annis, quibus in imperio fuit, haec fere. Galliam in provinciae Romanae formam redegit; Germanos, qui trans Rhenum incolunt, primus Romanorum ponte fabricato aggressus, maximis affecit cladibus. Britannos antea ignotos vicit, eisque pecunias et obsides imperavit; quo in bello multa Caesaris facta egregia narrantur. Inclinante in fugam exercitu, rapuit e manu militis fugientis scutum, et in primam aciem volitans, pugnam restituit. In alio proelio aquiliferum terga vertentem faucibus comprehendit, in contrariam partem retraxit, dexteramque ad hostem protendens: "Quorsum tu, inquit, abis? Illic sunt cum quibus dimicamus." Quo facto militibus animos addidit.

Caesar cum adhuc in Gallia detineretur, ne imperfecto bello discederet, postulavit ut sibi liceret, quamvis absenti, secundum consulatum petere; quod ei a senatu est negatum. Ea re commotus in Italiam rediit, armis injuriam acceptam vindicaturus, plurimisque urbibus occupatis Brundusium contendit, quo Pompeius consulesque confugerant. Tunc summae audaciae facinus Caesar edidit: a Brundusio Dyrrachium inter oppositas classes gravissima hieme transmisit, cessantibusque copiis quas subsequi jusserat, cum ad eas arcessendas frustra misisset, morae impatiens, castris noctu egreditur, clam solus naviculam conscendit obvoluto capite, ne agnosceretur. Mare adverso vento vehementer flante intumescebat; in altum tamen protinus dirigi navigium jubet; cumque gubernator paene obrutus fluctibus adversae tempestati cederet, "Quid times? ait: Caesarem vehis."

Deinde Caesar Thessaliam petiit, ubi Pompeium Pharsalico proelio fudit, fugientem persecutus est, eumque in itinere cognovit occisum fuisse. Tum bellum Ptolomaeo Pompeii interfectori intulit, a quo sibi quoque insidias parari videbat; quo victo, Caesar in Pontum transiit, Pharnacemque Mithridatis filium rebellantem aggressus, intra quintum ab adventu diem, quattuor vero quibus in conspectum venerat horis, uno proelio profligavit. Quam victoriae celeritatem inter triumphandum notavit inscripto inter pompae ornamenta trium verborum titulo, "Veni, vidi, vici". Sua deinceps Caesarem ubique comitata est fortuna. Scipionem et Jubam Numidiae regem, reliquias Pompeianarum partium in Africa refoventes, devicit. Pompeii liberos in Hispania superavit. Clementer usus est victoria, et omnibus qui contra se arma tulerant pepercit. Regressus in urbem quinquies triumphavit.

Bellis civilibus confectis, Caesar dictator in perpetuum creatus agere insolentius coepit: senatum ad se venientem sedens excepit, et quemdam ut assurgeret monentem irato vultu respexit: cum Antonius, Caesaris in omnibus expeditionibus comes, et tunc in consulatu collega, ei in sella aurea sedenti pro rostris diadema, insigne regium, imponeret, non visus est eo facto offensus. Quare conjuratum est in eum a sexaginta et amplius viris, Cassio et Bruto ducibus conspirationis. Cum igitur Caesar idibus martiis in senatum venisset, assidentem specie officii circumsteterunt, illicoque unus e conjuratis, quasi aliquid rogaturus, propius accessit, renuentique togam ab utroque humero apprehendit. Deinde clamantem: "Ista quidem vis est", Cassius vulnerat paulo infra jugulum. Caesar Cassii brachium arreptum graphio trajecit, conatusque prosilire aliud vulnus accepit. Cum Marcum Brutum, quem loco filii habebat, in se irruentem vidisset, dixit: "Tu quoque fili mi!" Dein ubi animadvertit undique se strictis pugionibus peti, toga caput obvolvit, atque ita tribus et viginti plagis confossus est.

Erat Caesar excelsa statura, nigris vegetisque oculis, capite calvo: quam calvitii deformitatem aegre ferebat, quod saepe obtrectantium jocis esset obnoxia. Itaque ex omnibus honoribus sibi a senatu populoque decretis non aliud recepit aut usurpavit libentius, quam jus laureae perpetuo gestandae. Eum vini parcissimum fuisse ne inimici quidem negarunt: unde Cato dicere solebat unum ex omnibus Caesarem ad evertendam rempublicam sobrium accessisse. Armorum et equitandi peritissimus erat; laboris ultra fidem patiens: in agmine nonnunquam equo, saepius pedibus anteibat, capite detecto, sive sol, sive imber esset. Longissimas vias incredibili celeritate confecit, ita ut persaepe nuntios de se praevenerit, neque eum morabantur flumina, quae vel nando vel innixus inflatis utribus trajiciebat.

Fairytale left blue.png Secundum Civile Bellum Marcus Cato Uticensis Fairytale right blue.png