De viris illustribus urbis Romae a Romulo ad Augustum/Ancus Marcius, Romanorum rex quartus

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Tullus Hostilius, Romanorum rex tertius Lucius Tarquinius Priscus, Romanorum rex quintus Fairytale right blue.png

Tullo mortuo, Ancum Marcium regem populus creavit. Numae Pompilii nepos Ancus Marcius erat, aequitate et religione avo similis. Tunc Latini cum quibus Tullo regnante, ictum foedus erat, sustulerunt animos, et incursionem in agrum Romanum fecerunt. Ancus, priusquam eis bellum indiceret, legatum misit qui res repeteret, eumque morem posteri retinuerunt. Id autem hoc modo fiebat. Legatus, ubi ad fines eorum venit, a quibus res repetuntur, capite velato, ait: "Audi, Jupiter; audite, fines hujus populi. Ego sum publicus nuncius populi Romani: verbis meis fides sit." Deinde peragit postulata. Si non deduntur res quas exposcit, hastam in fines hostium emittit, bellumque ita indicit. Legatus qui ea de re mittitur fecialis, ritusque belli indicendi jus fecilae appellatur.

Legato Romano res repetenti superbe responsum est a Latinis; quare bellum hoc modo eis indictum est. Ancus exercitu conscripto profectus, Latinos fudit, et oppidis deletis cives Romam traduxit. Cum autem in tanta hominum multitudine facinora clandestina fierent, Ancus carcerem in media urbe ad terrorem increscentis audaciae aedificavit: muro lapideo urbem circumdedit, et Janiculum montem, ponte sublicio in Tiberim facto, urbi conjunxit. Pluribus aliis rebus intra paucos annos confectis, immatura morte praereptus, non potuit praestare qualem promiserat regem.

Fairytale left blue.png Tullus Hostilius, Romanorum rex tertius Lucius Tarquinius Priscus, Romanorum rex quintus Fairytale right blue.png