De viris illustribus urbis Romae a Romulo ad Augustum/Caius Marcius Coriolanus

E Wikisource
 Quinctius Cincinnatus Lucius Virginius Centurio 

Caius Marcius gentis patriciae, a captis Coriolis urbe Volscorum Coriolanus dictus est. Patre orbatus adhuc puer sub matris tutela adolevit. Sortitus erat a natura nobiles ad laudem impetus; sed quia doctrina non accessit, irae impotens, obstinataeque pervicaciae fuit. Cum prima stipendia facere coepisset adolescens, e multis proeliis quibus interfuit nunquam rediit, nisi donatus corona aliove militari praemio. In omni vitae ratione nihil aliud sibi proponebat quam ut matri placeret: cumque illa audiret filium laudari, aut corona donari videret, tum demum felicem se putabat. Ea oblectanda et colenda satiari non poterat. Illa cupiente, uxorem duxit: illius in aedibus cum uxore habitavit.

Coriolanum, post victoriam ejus opera maxime partam, Posthumius consul apud milites laudavit: eum militaribus donis onerare voluit; agri centum jugera, decem captivos, totidem ornatos equos, centum boves et argenti pondus quantum sustinere potuisset, offerebat. Coriolanus vero nihil ex his omnibus accepit, praeter unius hospitis captivi salutem et equum. Consul factus, gravi annona advectum e Sicilia frumentum magno pretio, dandum populo curavit, ut plebs agros, non seditiones coleret. Qua de causa damnatus ad Volscos concessit, eosque adversus Romanos concitavit. Imperator a Volscis factus, ad quartum ab urbe lapidem castra posuit, et agrum Romanum est populatus.

Missi sunt Roma ad Coriolanum oratores de pace, sed atrox responsum retulerunt; iterum deinde missi, ne in castra quidem recepti sunt. Sacerdotes quoque suis infulis velati ad eum iverunt supplices, nec magis animum ejus flexerunt: stupebat senatus, trepidabat populus, viri pariter ac mulieres exitium imminens lamentabantur. Tum Veturia Coriolani mater, et Volumnia uxor duos parvos filios secum trahens, castra hostium petierunt. Ubi matrem aspexit Coriolanus: "O patria inquit, vicisti iram meam admotis matris meae precibus, cui tuam in me injuriam condono." Complexus inde suos castra movit, et exercitum ex agro Romano abduxit. Coriolanus postea a Volscis, ut proditor, occisus dicitur.

 Quinctius Cincinnatus Lucius Virginius Centurio