De viris illustribus urbis Romae a Romulo ad Augustum/Claudius Nero et Marcus Livius Salinator

E Wikisource
 Marcus Claudius Marcellus Publius Cornelius Scipio Africanus 

Asdrubal frater Annibalis ex Hispania profectus cum ingentibus copiis in Italiam trajicere parabat. Actum erat de imperio Romano, si jungere se Annibali potuisset. Itaque Roma profecti sunt duo consules Claudius Nero et Livius Salinator; hic in Galliam Cisalpinam, ut Asdrubali ab Alpibus descendenti occurreret, ille vero in Apuliam, ut Annibali se opponeret. Fuerant Livio cum Nerone veteres inimicitiae tamen ubi ei collega datus est, injuriae quam gravissimam acceperat oblitus est; et amicitiam cum eo junxit, ne propter privatam discordiam respublica male administraretur. Ea gratiae reconciliatione laetus senatus digredientes in provincias consules prosecutus est. Ei porro id in mente habebant, ut uterque in sua provincia hostem contineret, neque conjungi aut conferre in unum vires pateretur.

Inter haec Asdrubal Italiam ingressus, quatuor equites cum litteris ad Annibalem misit: qui capti ad Neronem sunt perducti. Consul, cognito Asdrubalis consilio, audendum aliquid improvisum ratus, cum delectis copiis profectus est nocte, et inscio Annibale, paene totam Italiam emensus sex dierum spatio ad castra Livii pervenit, amboque collatis signis Asdrubalem apud Senam vicerunt. Caesa sunt eo proelio quinquaginta sex hostium millia. Ipse Asdrubal, ne tantae cladi superesset, concitato equo se in cohortem Romanam immisit, ibique pugnans cecidit. Nero ea nocte, quae pugnam secuta est, pari celeritate qua venerat, in castra sua rediit, antequam Annibal eum discessisse sentiret. Caput Asdrubalis, quod servatum cum cura attulerat, projici ante hostium stationes jussit. Annibal, viso fratris occisi capite, dixisse fertur: "Agnosco fortunam Carthaginis."

 Marcus Claudius Marcellus Publius Cornelius Scipio Africanus