De viris illustribus urbis Romae a Romulo ad Augustum/Lucius Tarquinius Priscus, Romanorum rex quintus

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Lucius Tarquinius Priscus, Romanorum rex quintus
1775

Fairytale left blue.png Ancus Marcius, Romanorum rex quartus Servius Tullius, Romanorum rex sextus Fairytale right blue.png

Anco regnante, Lucius Tarquinius urbe Tarquinia profectus, cum conjuge et fortunis omnibus Romam commigravit. Additur haec fabula: scilicet ei advenienti aquila pileum sustulit, et super carpentum, ubi Tarquinius sedebat, cum magno clangore volitans, rursus capiti apte reposuit; inde sublimis abiit. Tanaquil conjux auguriorum perita regnum ei portendi intellexit: itaque virum complexa jussit eum alta sperare. Has spes cogitationesque secum portantes, urbem ingressi sunt, domicilioque ibi comparato, Tarquinius pecunia et industria dignitatem atque etiam Anci regis familiaritatem consecutus est, a quo tutor liberis relictus regnum intercepit, et ita administravit, quasi jure adeptus fuisset.

Tarquinius Prisicus bellum cum Sabinis gessit, in quo bello equitum centurias numero auxit; nomine mutare non potuit, deterritus, ut ferunt, Accii Navii auctoritate. Accius, ea tempestate augur inclutus, id fieri posse negabat, nisi aves addixissent; iratus rex, in experimentum artis, eum interrogavit fierine posset quod ipse mente conceperat: Accius, augurio acto, fieri posse respondit. Atqui hoc, inquit rex, agitabam an cotem illam secare novacula possem. Potes ergo, inquit augur, et secuisse dicitur. Tarquinius Sabinos vicit, et filium tredecim annorum, quod in proelio hostem percussisset, praetexta et bulla donavit, unde haec ingenuorum puerorum insignia esse coeperunt.

Supererant duo Anci filii, qui aegre ferentes se paterno regno fraudatos esse, regi paraverunt insidias. Ex pastoribus duos ferocissimos deligunt ad patrandum facinus. Ei, simulata rixa, in vestibulo regiae tumultuantur. Cum eorum clamor penitus in regiam pervenisset, vocati ad regem pergunt. Primo uterque simul vociferari coepit, et certatim alter alteri obstrepere. Cum vero jussi essent invicem dicere, unus ex composito rem orditur; dumque intentus in eum se rex totus averteret, alter elatam securim in ejus caput dejecit, et relicto telo, ambo foras se proripiunt.

Fairytale left blue.png Ancus Marcius, Romanorum rex quartus Servius Tullius, Romanorum rex sextus Fairytale right blue.png