De viris illustribus urbis Romae a Romulo ad Augustum/Paulus Aemilius et Terentius Varro

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Quintus Fabius Maximus Marcus Claudius Marcellus Fairytale right blue.png

Annibal in Apuliam pervenerat. Adversus eum Roma profecti sunt duo consules Paulus Aemilius et Terentius Varro. Paulo solers Fabii cunctatio magis placebat. Varro autem ferox et temerarius acriora sequebatur consilia. Ambo apud vicum, qui Cannae appellabatur, castra posuerunt. lbi insitam Varroni temeritatem fortuna aliquo levium proeliorum successu aluerat: itaque invito collega aciem instruxit et signum pugnae dedit. Victus caesusque est Romanus exercitus. Nusquam graviori vulnere afflicta est respublica. Paulus Aemilius telis obrutus cecidit: quem cum media in pugna oppletum cruore conspexit quidam tribunus militum: "Cape, inquit, hunc equum, et fuge, Aemili. Quin tu potius, respondit Paulus, abi, nuncia patribus ut urbem muniant, ac priusquam hostis victor adveniat, praesidiis firment: tu me patere in hac militum meorum strage expirare." Alter consul cum paucis equitibus fugit.

Annibali victori cum ceteri gratularentur, suaderentque ut quietem ipse sumeret, et fessis militibus daret, unus ex ejus praefectis Maharbal, minime cessandum ratus, Annibalem hortabatur ut statim Romam pergeret, die quinto victor in Capitolio epulaturus. Cumque Annibali illud consilium non probaretur, Maharbal adjecit: "Vincere scis, Annibal, sed victoria uti nescis." Mora hujus diei satis creditur saluti fuisse urbi et imperio. Postero die, ubi primum illuxit, ad spolia legenda Poeni insistunt. Jacebant tot Romanorum millia ut missi fuerint Carthaginem tres modii annulorum, qui ex digitis equitum et senatorum detracti fuerant. Dein Annibal in Campaniam divertit, cujus deliciis et ipse et exercitus ardor elanguit.

Numquam tantum pavoris Romae fuit, quantum ubi acceptae cladis nuncius advenit. Neque tamen ulla pacis mentio facta est; imo Varroni calamitatis auctori obviam itum est, et gratiae ab omnibus ordinibus actae, quod de republica non desperasset: qui si Carthaginiensium dux fuisset, temeritatis poenas omni supplicio dedisset. Dum Annibal Capuae segniter et otiose ageret, Romani interim respirare coeperunt. Arma non erant; detracta sunt templis et porticibus vetera hostium spolia. Egebat aerarium: opes suas senatus libens in medium protulit, patrumque exemplum imitati sunt equites. Deerant milites: nomina dederunt quidam adhuc praetextati, id est, juniores annis septemdecim, qui satis virium ad ferenda arma habere videbantur: empti sunt publice et armati servi. Id magis placuit quam captivos, licet minore pretio, redimere.

Cum Annibal redimendi sui copiam captivis Romanis fecisset, decem ex ipsis Romam ea de re missi sunt; nec pignus aliud fidei ab eis postulavit Annibal, quam ut jurarent, se, si non impetrassent, in castra redituros. Eos senatus non censuit redimendos cum id parva pecunia fieri potuisset, ut militibus Romanis insitum esset aut vincere aut mori. Unus ex eis legatis e castris egressus, velut aliquid oblitus paulo post reversus fuerat in castra, deinde comites ante noctem assecutus fuerat. Is ergo, re non impetrata, domum abiit. Reditu enim in castra se liberatum esse jurejurando interpretabatur. Quod ubi innotuit, jussit senatus illum comprehendi, et vinctum duci ad Annibalem. Ea res Annibalis audaciam maxime fregit, quod senatus populusque Romanus rebus afflictis tam excelso esset animo.

Fairytale left blue.png Quintus Fabius Maximus Marcus Claudius Marcellus Fairytale right blue.png