De viris illustribus urbis Romae a Romulo ad Augustum/Publius Cornelius Scipio Africanus

E Wikisource
 Claudius Nero et Marcus Livius Salinator Lucius Scipio Asiaticus 

Publius Cornelius Scipio nondum annos pueritiae egressus patrem singulari virtute servavit: nam cum is in pugna apud Ticinum contra Annibalem commissa graviter vulneratus esset, et in hostium manus jamjam venturus esset, filius, interjecto corpore, Poenis irruentibus se opposuit, et patrem periculo liberavit. Quae pietas Scipioni postea Aedilitatem petenti favorem populi conciliavit; cum obsisterent tribuni plebis negantes rationem ejus esse habendam, quod nondum ad petendum legitima aetas esset: "Si me, inquit Scipio, omnes quirites aedilem facere volunt, satis annorum habeo." Tanto inde favore ad suffragia itum est, ut tribuni incepto destiterint.

Post cladem Cannensem, Romani exercitus reliquiae Canusium perfugerant: cumque ibi tribuni militum quatuor essent, tamen omnium consensu ad Publium Scipionem admodum adolescentem summa imperii delata est. Tunc Scipioni nunciatum est nobiles quosdam juvenes de Italia deserenda conspirare. Statim in hospitium Metelli, qui conspirationis erat princeps, se contulit Scipio; cumque concilium ibi juvenum de quibus allatum erat, invenisset, stricto super capita consultantium gladio. "Jurate, inquit, vos neque rempublicam populi Romani deserturos, neque alium civem Romanum deserere passuros; qui non juraverit, in se hunc gladium strictum esse sciat." Haud secus pavidi, quam si victorem Annibalem cernerent, jurant omnes, custodiendosque semetipsos Scipioni tradunt.

Cum Romani duas clades in Hispania accepissent, duoque ibi summi imperatores cecidissent, placuit exercitum augeri, eoque proconsulem mitti; nec tamen quem mitterent satis constabat. Ea de re indicta sunt comitia. Primo populus exspectabat, ut qui se tanto dignos imperio crederent, nomina profiterentur; sed nemo audebat illud imperium suscipere. Moesta itaque civitas erat, et prope consilii inops. Subito Cornelius Scipio quatuor et viginti ferme annos natus, professus est se petere, et in superiore, unde conspici posset, loco constitit: in quem omnium ora conversa sunt. Deinde ad unum omnes Scipionem in Hispania, proconsulem esse jusserunt. At postquam animorum impetus resedit, populum Romanum coepit facti poenitere. Aetati Scipionis maxime diffidebant. Quod ubi animadvertit Scipio, advocata concione, ita magno elatoque animo disseruit de bello quod gerendum erat, ut homines cura liberaverit, speque certa impleverit.

Profectus igitur in Hispaniam Scipio Carthaginem novam, qua die venit, expugnavit. Eo congestae erant omnes paene Africae et Hispaniae opes, quibus potitus est. Inter captivos ad eum adducta est eximiae formae adulta virgo. Postquam comperit eam illustri loco inter Celtiberos natam, principique ejus gentis adolescenti desponsam fuisse, arcessitis parentibus et sponso eam reddidit. Parentes virginis qui ad eam redimendam satis magnum auri pondus attulerant Scipionem orabant ut id ab se donum reciperet. Scipio aurum poni ante pedes jussit vocatoque ad se virginis sponso: "Super dotem, inquit quam accepturus a socero es, haec tibi a me dotalia dona accedent"; aurumque tollere ac sibi habere jussit. llle domum reversus, ad referendam Scipioni gratiam, Celtiberos Romanis conciliavit.

Deinde Scipio Asdrubalem victum ex Hispania expulit. Castris hostium potitus, omnem praedam militibus concessit: captivos Hispanos sine pretio domum dimisit. Afros vero vendi jussit. Erat inter eos puer adultus regii generis forma insigni, quem percunctatus est Scipio quis et cujus esset, et cur id aetatis in castris fuisset? Respondit puer: "Numida sum; Massivam populares vocant: orbus a patre relictus apud avum maternum Numidiae regem educatus sum: cum avunculo Masinissa, qui nuper subsidio Carthaginiensibus venit, in Hispaniam trajeci; prohibitus propter aetatem a Masinissa nunquam ante proelium inii. Eo die quo pugnatum est cum Romanis, inscio avunculo, clam armis equoque sumpto in aciem exivi: prolapso equo, captus sum a Romanis." Scipio eum interrogavit velletne ad avunculum reverti? Id vero cupere se dixit puer, effusis gaudio lacrymis. Tum Scipio eum annulo aureo et equo ornato donavit, datisque, qui tuto deducerent, equitibus dimisit.

Cum Publius Cornelius Scipio se erga Hispanos clementer gessisset, circumfusa multitudo eum regem ingenti consensu appellavit; at Scipio, silentio per praeconem facto, dixit: Nomen imperatoris, quo me mei milites appellarunt, mihi maximum est: regium nomen alibi magnum, Romae intolerabile est. Si id amplissimum judicatis quod regale est, vobis licet existimare regalem in me esse animum; sed oro vos ut a regis appellatione abstineatis. Sensere etiam barbari magnitudinem animi, qua Scipio id aspernabatur quod ceteri mortales admirantur et concupiscunt.

Scipio, recepta Hispania, cum jam bellum in ipsam Africam transferre meditaretur, conciliandos prius regum et gentium animos existimavit. Syphacem Maurorum regem primum tentare statuit. Eum regem totius Africae opulentissimum magno usui sibi fore sperabat. Itaque legatum cum donis ad eum misit. Syphax amicitiam Romanorum se accipere annuit, sed fidem nec dare nec accipere nisi cum ipso coram duce Romano voluit. Scipio igitur in Africam trajecit. Forte incidit ut eo ipso tempore Asdrubal ad eumdem portum appelleret, Syphacis amicitiam pariter petiturus. Uterque a rege in hospitium invitatus. Cenatum simul apud regem est, et eodem lecto Scipio atque Asdrubal accubuerunt. Tanta autem inerat comitas Scipioni, ut non Syphacem modo sed etiam hostem infensissimum Asdrubalem sibi conciliaverit. Scipio, foedere icto cum Syphace, in Hispaniam ad exercitum rediit.

Masinissa quoque amicitiam cum Scipione jungere jamdudum cupiebat. Quare ad eum tres Numidarum principes misit, ad tempus locumque colloquio statuendum. Duos pro obsidibus retineri a Scipione voluit, remisso tertio, qui Masinissam in locum constitutum adduceret. Scipio et Masinissa cum paucis in colloquium venerunt. Ceperat jam ante Masinissam ex fama rerum gestarum admiratio viri, sed major praesentis veneratio cepit: erat enim in vultu multa majestas; accedebat promissa caesaries, habitusque corporis non cultus munditiis, sed virilis vere ac militaris, et florens juventa. Prope attonitus ipso congressu Numida gratias de filio fratris remisso agit: affirmat se ex eo tempore eam quaesivisse occasionem, quam tandem oblatam non omiserit; cupere se illi et populo Romano operam navare. Laetus eum Scipio audivit, atque in societatem recepit.

Scipio deinde Romam rediit, et ante annos consul factus est. Ei Sicilia provincia decreta est, permissumque est ut in Africam inde trajiceret. Qui cum vellet ex fortissimis peditibus Romanis trecentorum equitum numerum complere, nec posset illos statim armis et equis instruere, id prudenti consilio perfecit. Trecentos juvenes ex omni Sicilia nobilissimos et ditissimos legit, velut eos ad oppugnandam Carthaginem secum ducturus, eosque jussit quam celerrime arma et equos expedire. Edicto imperatoris paruerunt juvenes, sed longinquum et grave bellum reformidabant. Tunc Scipio remisit illis istam expeditionem, si arma et equos militibus Romanis vellent tradere. Laeti conditionem acceperunt juvenes Siculi. Ita Scipio sine publica impensa suos instruxit ornavitque equites.

Tunc Scipio ex Sicilia in Africam vento secundo profectus est. Tantus erat militum ardor, ut non ad bellum duci viderentur, sed ad certa victoriae praemia. Celeriter naves e conspectu Siciliae ablatae sunt, conspectaque brevi Africae littora. Expositis copiis, Scipio in proximis tumulis castra metatus est. lbi speculatores hostium in castris deprehensos et ad se perductos nec supplicio affecit, nec de consiliis ac viribus Poenorum percontatus est; sed circa omnes Romani exercitus manipulos curavit deducendos: dein interrogavit an ea satis considerassent quae jussi erant speculari; tum, prandio dato, eos incolumes dimisit. Qua sui fiducia prius animos hostium, quam arma contudit.

Scipioni in Africam advenienti Masinissa se conjunxit cum parva equitum turma. Syphax vero a Romanis ad Poenos defecerat. Asdrubal Poenorum dux Syphaxque se Scipioni opposuerunt: at Scipio utriusque castra una nocte perrupit et incendit. Syphax ipse captus est, et vivus ad Scipionem pertractus. Quem cum in castra Romana adduci nunciatum esset, omnis, velut ad spectaculum triumphi, multitudo effusa est: praecedebat is vinctus; sequebatur nobilium Numidarum turba. Movebat omnes fortuna viri, cujus amicitiam olim Scipio petierat. Regem aliosque captivos Romam misit Scipio: Masinissam, qui egregie rem Romanam adjuverat, aurea corona donavit.

Haec clades Carthaginiensibus tantum terroris intulit, ut Annibalem ex Italia ad tuendam patriam revocaverint: qui frendens gemensque ac vix lacrymis temperans, mandatis paruit. Respexit saepe Italiae littora, semet accusans quod non exercitum victorem statim a pugna Cannensi Romam duxisset. Jam Zamam venerat Annibal (quae urbs quinque dierum iter a Carthagine abest), inde nuncium ad Scipionem misit, ut colloquendi secum potestatem faceret. Colloquium haud abnuit Scipio. Dies locusque constituitur. Itaque congressi sunt duo clarissimi suae aetatis duces. Steterunt aliquandiu mutua admiratione defixi. Cum vero de conditionibus pacis inter illos non convenisset, ad suos se receperunt renunciantes armis rem esse dirimendam. Proelium commissum est, victusque Annibal cum quatuor tantum equitibus fugit.

Carthaginienses metu perculsi, ad petendam pacem oratores mittunt triginta seniorum principes: qui ubi in castra Romana venerunt, more adulantium procubuere. Conveniens oratio tam humili adulationi fuit. Veniam civitati petebant non culpam purgantes, sed initium culpae in Annibalem transferentes. Victis leges imposuit Scipio. Legati, cum nullas conditiones recusarent, Romam profecti sunt, ut quae a Scipione pacta essent, ea patrum ac populi auctoritate confirmarentur. Ita pace terra marique parta, Scipio, exercitu in naves imposito, Romam reversus est. Ad quem advenientem concursus ingens factus est. Effusa non ex urbibus modo, sed etiam ex agris turba vias obsidebat. Scipio inter gratulantium plausus triumpho omnium clarissimo urbem est invectus, primusque nomine victae se gentis est nobilitatus, Africanusque appellatus.

Annibal a Scipione victus, suisque invisus, ad Antiochum Syriae regem confugit, eumque hostem Romanis fecit. Missi sunt Roma legati ad Antiochum, in quibus erat Scipio Africanus, qui cum Annibale collocutus, ab eo quaesivit quem fuisse maximum imperatorem crederet? Respondit Annibal Alexandrum Macedonum regem maximum sibi videri, quod parva manu innumerabiles exercitus fudisset. Interroganti deinde quem secundum poneret; Pyrrhum, inquit, quod primus castra metari docuit, nemoque illo elegantius loca cepit, et praesidia disposuit. Sciscitanti demum quem tertium duceret, semetipsum dixit. Tum ridens Scipio: Quidnam, inquit, igitur tu diceres, si me vicisses? "Me vero, respondit Annibal, et ante Alexandrum et ante Pyrrhum et ante alios omnes posuissem." Ita improviso assentationis genere, Scipionem e grege imperatorum velut inaestimabilem secernebat.

Decreto adversus Antiochum bello, cum Syria provincia obvenisset Lucio Scipioni, quia parum in eo putabatur esse animi, parum roboris, senatus belli hujus gerendi curam mandari volebat collegae ejus Caio Laelio. Surrexit tunc Scipio Africanus frater major Lucii Scipionis, et illam familiae ignominiam deprecatus est: dixit in fratre suo summam esse virtutem, summum consilium, seque ei legatum fore promisit; quod cum ab eo esset dictum, nihil est de Lucii Scipionis provincia commutatum: itaque frater natu major minori legatus in Asia profectus est, et tandiu eum consilio operaque adjuvit, donec ei triumphum et cognomen Asiatici peperisset.

Eodem bello filius Scipionis Africani captus fuit, et ad Antiochum deductus. Benigne et comiter adolescentem rex habuit, quamvis ab ejus patre tunc finibus imperii pelleretur. Cum deinde pacem Antiochus a Romanis peteret, legatus ejus Publium Scipionem adiit; eique filium sine pretio redditurum regem dixit, si per eum pacem impetrasset. Cui Scipio respondit: "Abi, nuncia regi me pro tanto munere gratias agere; sed nunc aliam gratiam non possum referre, quam ut ei suadeam bello absistere, nullamque pacis conditionem recusare." Pax non convenit; Antiochus tamen Scipioni filium remisit, tantique viri majestatem venerari, quam dolorem ulcisci maluit.

Victo Antiocho, cum praedae Asiaticae ratio a duobus Scipionibus reposceretur, Africanus prolatum a fratre discerpsit librum, quo acceptae et expensae summae continebantur, indignatus scilicet ea de re dubitari quae sub ipso legato administrata fuisset, et ad eum modum verba fecit: "Non est quod quaeratis, patres conscripti, an parvam pecuniam in aerarium retulerim, qui antea illud Punice auro repleverim, neque mea innocentia potest in dubium vocari. Cum Africam totam potestati vestrae subjecerim, nihil ex ea praeter cognomen retuli. Non igitur me punicae, non fratrem meum Asiaticae gazae avarum reddiderunt; sed uterque nostrum magis invidia quam pecunia, est onustus." Tum constantem defensionem Scipionis universus senatus comprobavit.

Deinde Scipioni Africano duo tribuni plebis diem dixerunt quasi praeda ex Antiocho capta, aerarium fraudasset: ubi causae dicendae dies venit, Scipio magna hominum frequentia in forum est deductus. Jussus causam dicere, sine ulla criminis mentione, magnificam orationem de rebus a se gestis habuit. "Hac die, inquit, Carthaginem vici: eamus in Capitolium, et Diis supplicemus." E foro statim in Capitolium ascendit. Simul se universa concio ab accusatoribus avertit, et secuta Scipionem est, nec quisquam praeter praeconem, qui reum citabat, cum tribunis mansit. Celebratior is dies favore hominum fuit, quam quo triumphans de Syphace rege et Carthaginiensibus urbem est ingressus. Inde, ne amplius tribunitiis injuriis vexaretur, in Literninam villam concessit, ubi reliquam egit aetatem sine urbis desiderio.

Cum Scipio Africanus Liternii degeret, complures praedonum duces ad eum videndum forte confluxerunt. Scipio eos ad vim faciendam venire ratus, praesidium servorum in tecto collocavit, aliaque parabat quae ad eos repellendos opus erant. Quod ubi praedones animadverterunt, abjectis armis, januae appropinquant, nunciantque se non vitae ejus hostes, sed virtutis admiratores venisse conspectum tanti viri expetentes; proinde ne gravaretur se spectandum praebere. Id postquam audivit Scipio, fores reserari eosque introduci jussit. Illi postes januae tanquam religiosissimam aram venerati, cupide Scipionis dexteram apprehenderunt, ac diu deosculati sunt: deinde positis ante vestibulum donis, laeti quod Scipionem videre contigisset, domum reverterunt. Paulo post mortuus est Scipio, moriensque ab uxore petiit ne corpus suum Romam referretur.

 Claudius Nero et Marcus Livius Salinator Lucius Scipio Asiaticus