De viris illustribus urbis Romae a Romulo ad Augustum/Servius Tullius, Romanorum rex sextus

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Lucius Tarquinius Priscus, Romanorum rex quintus Tarquinius Superbus, Romanorum rex septimus et ultimus Fairytale right blue.png

Servius Tullius matre nobili, sed captiva, natus est. Cum in domo Tarquinii Prisci educaretur, ferunt prodigium visu eventuque mirabile accidisse. Flammae species pueri dormientis caput amplexa est. Hoc viso Tanaquil summam ei dignitatem portendi intellexit; conjugi suasit ut eum non secus ac liberos suos educaret. Is postquam adolevit, a Tarquinio gener assumptus est; et cum Tarquinius occisus esset, Tanaquil, celata ejus morte, populum ex superiori parte aedium allocuta, ait regem, gravi quidem, sed non letali vulnere accepto, petere, ut, interim dum convalescit, Servio Tullio dicto audientes essent. Servius Tullius quasi precario regnare coepit, sed recte imperium administravit.

Servius Tullius aliquod urbi decus addere voluit. Jam tum inclytum erat Dianae Ephesiae fanum. Id communiter a civitatibus Asiae factum fama ferebat. Itaque Latinorum populis suasit, ut et ipsi Romae fanum Dianae cum populo Romano aedificarent. Quo facto, bos mirae magnitudinis cuidam Latino nata dicitur, et responsum somnio datum eum populum summam imperii habiturum, cujus civis bovem illam immolasset. Latinus bovem ad fanum Dianae deduxit, et causam sacerdoti Romano exposuit. Sacerdos callidus dixit eum debere prius vivo flumine manus abluere. Dum Latinus ad Tiberim descendit, sacerdos bovem immolavit. Ita imperium civibus, sibique gloriam vindicavit.

Servius Tullius filiam alteram ferocem mitem alteram habebat. Duo quoque Tarquinii Prisci filii longe dispares moribus erant: Tullia ferox Tarquinio miti nupserat; Tullia vero mitis Tarquinio feroci; sed mites, seu forte, seu fraude, perierunt: feroces morum similitudo conjunxit. Statim Tarquinius superbus a Tullia incitatus, advocato senatu, regnum paternum repetere coepit: qua re audita, Servius dum ad curiam contendit, jussu Tarquinii gradibus dejectus, et domum refugiens interfectus est. Tullia carpento vecta in forum properavit, virum e curia evocavit, et prima regem salutavit: a quo jussa a turba decedere, cum domum rediret, viso patris corpore, mulionem evitantem super ipsum corpus carpentum agere praecepit. Unde vicus ille Sceleratus dictus est. Servius Tullius regnavit annos quatuor et quadraginta.

Fairytale left blue.png Lucius Tarquinius Priscus, Romanorum rex quintus Tarquinius Superbus, Romanorum rex septimus et ultimus Fairytale right blue.png