Decreta (Innocentius I)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Decreta (Innocentius I)
anno incognito

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum


InnI.Decret 20 Innocentius I Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin MONITUM. In vetusta collectione illa Lucensi, de qua non semel egi, in epitome plurimorum conciliorum et decretalium quarumdam epistolarum occurrit excerptum de Epistola Innocentii Papae ex concilio Nicaeno, quam epistolam Innocentii I papae esse nemo prudens dubitaverit, cum omnem alium Innocentium pontificem superet codicis hujus aetas annorum saltem nongentorum. Quaenam vero sit epistola haec Innocentii, quo ex codice descripta, an singularem epitolam de Nicaenis canonibus Innocentius dederit, vel illos data occasione in variis epistolis suis adduxerit et inculcaverit, quos dein epitomis hujus auctor in unam canonum seriem continuaverit, plane ignoro. Quamquam vero nihil novi his exhibetur, juvat tamen qualecumque est hoc dare, cum vetustissima haec sit canonum Nicaenorum Latina editio. Quae enim Dionysium Exiguum auctorem praefert, utique posterior est Innocentio I. Quae vero in collectione Isidori Mercatoris profertur, an vetustior sit sive recentior, nondum est exploratum. Quae tandem est Rufini, ejusdem fere antiquitatis est cum Innocentio.

DE EPISTOLA INNOCENTII PAPAE I EX CONCILIO NICAENO. I. Qui se absciderit non ingrediatur in clero. II. Gentilis qui conversus fuerit et baptizatus, non tacito promoveatur in clero. III. Episcopus vel reliqui clerici cum extraneis mulieribus non habitent. IV. Episcopus ab omnibus episcopis ordinetur, vel a tribus cum metropolitani consensu. V. Episcopus alterius episcopi clericum non accipiat, vel excommunicatum. Duas vices in annum concilia fiant propter diversorum querimonia. VI. Alexandrinus et Romanus papae primatum habeant. VII. Plurimorum episcoporum consensu, maxime metropolitani consensu eligantur presbyteri (forte tamen scriptum est episcopi ). VIII. Hierosolymitanus episcopus primatum habeat, salvo privilegio metropolitani. IX. Cathari, id est Novatiani conversi clerici recipiantur in clero. Episcopus vero in presbyterii locum recipiatur. X. In una civitate duo episcopi non sint. XI. Si post ordinationem sacerdotii detectus fuerit, deponatur; simili modo est de lapsis. XII. Lapsi sine tormentis septem annos poenitentiam agant. XIII. Post militiam si conversus fuerit, et iterum militaverit, XIII annos poeniteat. XIV. Si in necessitate acceperit communionem, supervixerit, teneat poenitentiam. XV. Catechumeni si lapsi fuerint, tres annos poenitentiam agant. XVI. Episcopus, vel reliqui ordines de civitate in civitatem non abeant. XVII. Vagus clericus non recipiatur ab alio in communionem. XVIII. Alienum clericum nullus promoveat in honore. XIX. Clerici nec usura, nec renovo dent ( sic ). XX. Diaconi presbyteris non praeferantur, vel sedeant, nec illi presbyteris Eucharistiam tradant; absentibus vero illis dividant. XXI. Paulianeste baptizentur ( sic ). XXII. Diaconessas inter laicae habeantur ( sic ). XXIII. Uno die teneatur pascha ab episcopis. DISSSERTATIO In sequentem Epitomen epistolae Innocentii. Novas Innocentii I epistolas, quamvis nullas habeo promendas, non abs re tamen puto cum lectoribus meis communicari oportere ea quae breviarium nostrum canonum in ms. codice Lucensi annorum nongentorum exhibet. Exstant in eo canones e nonnullis Innocentii epistolis expressi, et in epitomen redacti. In ea vero quae ex epistola ad Exsuperium exprimitur epitome deest canon 3, de iis, qui post baptismum magistratum agentes, in causa sanguinis sententiam tulerunt. Cujus omissionis nullam aliam rationem excogitare possum, nisi quod Pontifex ea in re nihil judicat decernendum. Qui succedit canon 4, qui in nostra epitome est 3, male expressus est; neque enim communione privantur uxorati, si adulteraverint, sed innocens ab adultero segregatur. Caetera cum epistola congruunt. Non est negligendum additamentum illud de Lamentationibus Jeremiae, quod ab uno nostro manuscripto suppeditatur, nec in editis legitur.

Post hanc epitomen altera succedit epistola Innocentii ad episcopos Toletanos. Nonnulla plane in ea digna sunt animadversione. Primo enim in nostro breviario perinde ac in omnibus antiquis codicibus, teste Harduino, legitur Tolosanos, non Toletanos.

Sequitur epistolae Innocentii ad Victricium ( Victorium habet codex noster) synopsis, in qua omnia plana sunt, et cum editis congruunt, unam si excipias canonis 3 partem secundam, in qua edita quidem epistola audiendas statuit causas ecclesiasticorum in suis singulas provinciis, sine praejudicio tamen appellationis ad Romanam ecclesiam, vel nisi causae gravitas ad sedem apostolicam judicium referat. Haec edita. Codex vero ms. non ita, sed: Romani clerici ad alios episcopos non audeant dicere causas suas. Longe profecto haec duo inter se distant, ut ex altero et altero codice petita videantur. Verum ea quae in editis leguntur Innocentii I papae esse nemo jure ambiget, cum a Nicolao I in gemina epistola in concilio Romano VII, apud Labeum, tom. X, legenda, tamquam ex Innocentio laudentur. Cum vero nec ex epistola ad Victricium accepisse se illa scribat Nicolaus, nec breviator noster usque adeo semper in sensu canonum reddendo sit felix, alterutrum consequi necesse est; vel canon iste, prout in editis, ex alia quadam epistola Innocentii cum hac ejus ad Victricium male assutus est, uti aliis veterum Pontificum epistolis accidisse constat: vel anonymus noster Pontificis mentem minime est assecutus.

In epitome canonis 8, edicitur de monachis in clero non admittendis; id vero non mandat Innocentius, sed monet, ne ad altiorem gradum promoti modestiam, et virtutes reliquas quas in monasterio coluerant, abjiciant. Quare breviatoris nostri oscitantia castiganda est.

Epistolae Innocentii ad Decentium synopsis plane barbara est, sed ejus primum caput veterem quemdam liturgicum ritum exprimit, quem edita non tangunt, quamvis in sensu cum editis congruit. Vetat Pontifex canone 1, ne pax ante finem detur. Id vero anonymus noster ita expressit, Ordo missae ad pacem dare post quartam orationem. Quartae orationis nomine designari hic censeo illam quam ordo Romanus vetus apud Mabillonium Musaei Ital. tom. II orationem ad complendum appellat. In missa enim oratio prior ea erat quae ante Apostolum, id est ante epistolam legebatur. Succedebat altera super oblata. Dein oratio Dominica tertia loco erat; quarta tandem oratio ad complendum habebatur. En ergo breviator noster cum Innocentio conciliatus.

Canon hujus epistolae quintus cur in duos sectus sit, cum praesertim ambo illi in unum et idem redeant, non aliam assignarem rationem, nisi breviatoris nostri oscitantiam. Reliqua plana sunt.

Postrema omnium legitur epitome litterarum Innocentii ad Aurelium (utique Carthaginiensem) episcopum. Exstat in collectione Labbeana num. 12, Innocentii ad Aurelium epistola, ad quam ea referri possunt, quae in hac synopsi habentur.

I. EX EPISTOLA INNOCENTII AD EXSUPERIUM. I. Presbyter et diaconus incontinentes deponantur. II. Qui continentes sunt omni tempore viaticum accipiant, et communionem per misericordiam. III. Uxorati si adulteraverint excommunicentur. IV. Licet accusare homicidam. V. Qui dimiserit uxorem, et aliam duxerit, excommunicetur; similiter et mulier. VI. Libri qui recipiendi sunt: Moysi lib. V: Genesis, Exodus, Leviticus, Deuteronomium; Jesu Nave I; Judicum I; Regum IV; Ruth I; Prophetarum XVI; Salomonis V; Psalterium I; Job. I; Tobiae I; Esther I; Judith I; Machabaeorum II; Esdrae II; Chenib, id est Lamentationes Jeremiae. Paralipomenon II; Novi Testamenti; Evangelia IV; Pauli apostoli XIV; Joannis IV; Petri II; Jacobi I; Actus Apostolorum, Apocalypsis Joannis.

II. EX EPISTOLA INNOCENTII AD UNIVERSOS EPISCOPOS IN TOLOSA. Episcopus in aliena ecclesia episcopos non ordinet. Hispanos detrahet de militia saeculari celeri ad sacerdotium non ordinantes, nec curiales qui non debent esse clerici. Hispanos vituperant ii, qui in forensi exercitatione versati sunt, vel ex militia aliqua, sive ex curialibus, ut ad sacerdotium vel ad minora officia veniant.

III. INNOCENTII AD VICTORIUM EPISCOPUM. I. Sine metropolitani consensu episcopus non ordinetur. II. Qui cingulum militiae saecularis habuit ad clericatus officium non veniat. III. Inter clericos episcopus audiat. Romani clerici ad alios episcopos non audeant dicere causas suas. IV. Mulierem viduam clericus non ducat uxorem. V. Alienum clericum nullus suscipiat. VI. Novatiani vel Montenses per manus impositionem suscipiantur. Qui de nostris ad illos fuerunt, et revocantur, longe poeniteant. VII. Diaconi non misceantur cum uxore. VIII. Monachus in clero non veniat, nec uxorem accipiat. IX. Curiales clerici non ordinentur. X. Velata si erraverit non accipiat poenitentiam. XI. Consecratae Domino non velatae si nupserint poeniteant. IV. INNOCENTII AD EPISCOPUM ( sic ). I. Nullus bigamus clericus ordinetur. II. Qui ante baptismum uxorem habuit, et post baptismum aliam duxerit, bigamus est. V. INNOCENTII AD DECENTIUM. I. Ordo missae ad pacem dare post quartam orationem. II. Nomina recitentur post commendationem offerentium. III. Non consignent infantes presbyteri nisi episcopi. IV. Omne sabbato jejunetur. V. Teneant presbyteri missam in urbe praesente episcopo. VI. Sine jussu episcopi presbyter missae teneat, in urbe praesente episcopo. VII. Sine jussu episcopi vel alii manum ponant inergumeno. VIII. Omnes poenitentes V feria de pascha reconcilientur. IX. Presbytero liceat visitare infirmum, et ungere chrisma, poenitentem aegrotum non liceat ungere de chrisma. VI. INNOCENTII AD AURELIUM EPISCOPUM. Facile non imponatur manus Episcopo, ex laico non ordinetur.

OBSERVATIO PHILLIPPI LABBEI S. J. Sequentes canones a synodo quapiam Romana ad Gallos episcopos jampridem missos ex aliquot manuscriptis codicibus primum in lucem extulit R. P Sirmondus in appendice ad I tomum conciliorum Galliae, eosdemque Regius collector conjecit non suo loco in calcem XXXVII voluminis post indices cum tractatu de antiquis episcoporum promotionibus. Nos vero ejusdem clarissimi editoris conjecturam non improbabilem secuti, Innocentii primi epistolis subjecimus; cum ab eis nec decretorum, nec scriptionis forma abhorreat. Quo autem anno editi sint, plane non constat, etsi maximam ut nemo non videt, antiquitatem prae se ferant.