1.
[recensere]Si in quarta progenie reperti fuerint coniuncti, non separamus.
2.
[recensere]In tercia vero si reperti fuerint, separentur.
3.
[recensere]Et eos, qui unus in quarta alius in tercia sibi pertinent et coniuncti inveniuntur, separamus.
4.
[recensere]Si duo in tercio loco sibi pertinent, sive vir sive femina, aut unus in tercio et alter in quarto, uno mortuo, non licet alterum accipere uxorem eius; et si inventi fuerint, separentur. Una lex est de viris et feminis.
5.
[recensere]Mulier si sine commeatu viri sui velum in caput miserit, si viro placuerit, recipiat eam iterum ad coniugium.
6.
[recensere]Et si quis Francam filiastram suam contra voluntatem ipsius et matris et parentum dederit viro ingenuo aut servo vel ecclesiastico, et illa noluerit habere ipsum et reliquerit eum, potestatem habent parentes ipsius dare ei alium maritum. Et si ipsa alium habet, quem postea accepit, non separentur.
7.
[recensere]Si Francus homo acceperit mulierem et sperat quod ingenua sit, et postea invenit quod non est ingenua, dimittat eam, si vult, et accipiat aliam. Similiter et femina ingenua.
8.
[recensere]Si femina ingenua accepit servum et sciebat tunc quod servus erat, habeat interim quo vivit. Una lex est de viris et feminis.
9.
[recensere]Homo Francus accepit beneficium de seniore suo, et duxit secum suum vassallum, et postea fuit ibi mortuus ipse senior et dimisit ibi ipsum vassallum; et post hoc accepit alius homo ipsum beneficium, et pro hoc ut melius potuisset habere illum vassallum, dedit ei mulierem de ipso beneficio, et habuit ipsam aliquo tempore; et, dimissa ipsa, reversus est ad parentes senioris sui mortui, et accepit ibi uxorem, et modo habet eam. Definitum est, quod illam quam postea accepit, ipsam habeat.
10.
[recensere]Si quis, uxore accepta, invenit eam apud fratrem suum contaminatam, ipsam dimittens accepit aliam, ipsamque contaminatam invenit, uxor illius legittima est, propterea quia nec ipse virgo fuit illo tempore. Quod si tertiam postea acceperit, revertat ad medianam; et ipsa posterior potestatem habeat alio viro se coniungere.
11.
[recensere]Si quis homo habet mulierem legittimam, et frater eius adulteravit cum ea, ille frater vel illa femina qui adulterium perpetraverunt, interim quo vivunt, numquam habeant coniugium. Ille cuius uxor fuit, si vult, potestatem habet accipere aliam.
12.
[recensere]Si quis baptizatus est a presbytero non baptizato, et sancta trinitas in ipso baptismo invocata fuerit, baptizatus est, sicut Sergius papa dixit. Impositione tamen manuum episcopi indiget.
13.
[recensere]Si pater sponsam filii sui oppresserit, et postea filius ipsam acceperit, pater eius postea non habeat uxorem, et ipsa femina non habeat virum, quia non dixit quod pater eius cum ipsa mansisset; filius vero eius qui nesciens fecit accipiat mulierem legittimam.
14.
[recensere]In qualicumque modo mulier velum sanctum acceperit sponte, in eo permaneat nec dimittat. Consenserunt Georgius episcopus Romanus, Iohannes sacellarius.
15.
[recensere]Si quis filiastram aut filiastrum ante episcopum ad confirmationem tenuerit, separetur ab uxore sua et alteram non accipiat. Similiter et femina alterum non accipiat.
16.
[recensere]Si quis vir dimiserit uxorem suam et dederit comiatum pro religionis causa infra monasterium Deo servire aut foras monasterium dederit licentiam velare, sicut diximus propter Deum, vir illius accipiat mulierem legittimam. Similiter et mulier faciat. Georgius consensit.
17.
[recensere]Si quis cum matre et filia in adulterio mansit, nesciente matre quod cum filia sua mansisset, similiter et filia nescivit quod cum matre sua mansisset, postea ille vir, si acceperit, mulierem dimittat, usque in diem mortis suæ non habeat uxorem, et illa mulier quam reliquerit accipiat virum; et illa mater et filia cum quibus in adulterio mansit, ambabus nescientibus quod cum matre et filia mansisset, habeant viros. Nam si in notitiam illarum venerit hoc scelus, dimittant maritos et agant pœnitentiam, et illorum mariti posteriores accipiant mulieres.
18.
[recensere]Similiter et de duabus sororibus, qui cum una in adulterio mansit et alteram in publico accepit, non habeat mulierem usque in diem mortis. Et illæ duæ sorores, si nescierunt, habeant maritos; et si in notitiam eis venit, superiorem formam servent.
19.
[recensere]Si quis leprosus mulierem habeat sanam, si vult ei donare comiatum ut accipiat virum, ipsa femina, si vult. accipiat. Similiter et vir.
20.
[recensere]Si quis vir accepit mulierem et habuit ipsam aliquo tempore, et ipsa femina dicit quod non mansisset cum ea, et ille vir dicit quod sic fecit, in veritate viri consistat, quia caput est mulieris. De muliere, quæ dicit quod vir suus ei commercium maritale non reddidit, Georgius consensit.
21.
[recensere]Si qui propter faidam fugiunt in alias patrias et dimittunt uxores suas, nec illi viri nec illæ feminæ accipiant coniugium.