In tertio genuclum separantur, et post penitentiam actam, si ita voluerint, licentiam habent aliis se coniungere. In quarta autem coniunctione si inventi fuerint, eos non separamus, sed pœnitentiam eis iudicamus. Attamen si factum non fuerit, nullam facultatem coniungendi in quarta generatione damus.
2.
[recensere]Si aliquis cum filiastra sua manet, nec matrem nec filiam ipsius potest habere, nec ille nec illa aliis se poterunt coniungere ullo unquam tempore. Attamen uxor eius, si ita voluerit, si se continere non potest, si postea quam cognovit quod cum filia sua vir eius fuit in adulterio, carnale commercium cum eo non habet, nisi voluntate se abstinet, potest alio nubere.
3.
[recensere]Si quis presbiter neptam suam uxorem habuerit, ipsam dimittat et gradum perdat. Si alius eam acceperit, et ipsam a se reiciat; si se continere non potest, aliam accipiat: quia reprehensibile est, ut relictam sacerdotis alius homo habeat.
4.
[recensere]Ut, quolibet modo femina velum acceperit, in hoc permaneat, nisi se invitam aut reclamantem velaverit aliquis; tamen prædicandum est, ut cum velo suo permaneat, si voluerit. Quod si presbyter eam invitam reclamantemque velaverit, gradum suum pro hac causa perdat. Quod si contigerit, ut mulier sine convenientia viri sui se velare præsumat, in potestate viri eius erit, aut in hoc permaneat aut non.
5.
[recensere]Si qua mulier mortem viri sui cum aliis hominibus consiliavit, et ipse vir ipsius hominem se defendendo occiderit et hoc probare potest, ille vir potest ipsam uxorem dimittere et, si voluerit, aliam accipiat.
6.
[recensere]Si quis ingenuus homo ancillam uxorem acceperit pro ingenua, si ipsa femina postea fuerit inservita, si redimi non potest, si ita voluerit, liceat ei aliam accipere. Similiter et mulier ingenua, si servum accipiat pro ingenuo, et postea pro qualicumque causa inservitus fuerit — nisi pro inopia fame cogente se vendiderit, et ipsa hoc consenserit, et de precio viri sui a fame liberata fuerit — si voluerit, potest eum dimittere et, si se continere non potest, alium ducere. Similiter et de muliere, si se vendiderit, et vir eius ita consenserit, taliter potest stare. Si se separaverint, pœnitentia tamen amborum necessaria est: nam qui de pretio paris sui de tali necessitate liberatus fuerit, in tali coniugio debent permanere et non separari.
7.
[recensere]Si servus suam ancillam concubinam habuerit, si ita placet, potest, illa dimissa, comparem suam, ancillam domini sui, accipere; sed melius est suam ancillam tenere.
8.
[recensere]Si quis servus, libertate a domino suo accepta, postea cum ancilla eius adulterium perpetraverit, si dominus eius vult, velit nolit, ipsam ad uxorem habebit. Quod si ipsam dimiserit et aliam duxerit, cogatur omnino, ut posteriorem dimittat, et ipsam cum qua prius adulterium fecit recipiat, aut illa vivente nullam aliam habeat.
9.
[recensere]Si quis necessitate inevitabili cogente in alium ducatum seu provinciam fugerit aut seniorem suum, cui fidem mentiri non poterit, secutus fuerit, et uxor eius, cum valet et potest, amore parentum aut rebus suis eum sequi noluerit, ipsa omni tempore, quamdiu vir eius quem secuta non fuit vivet, semper innupta permaneat. Nam ille vir eius, qui necessitate cogente in alium locum fugit, si se abstinere non potest, aliam uxorem cum pœnitentia potest accipere.
10.
[recensere]Si filius cum noverca sua, uxore patris sui, dormierit, nec ille nec illa possunt ad coniugium pervenire. Sed ille vir, si vult, potest aliam uxorem habere; sed melius est abstinere.
11.
[recensere]Si quis cum filiastra sua dormierit, simili sententia stare potest; et cum sorore uxoris suæ simili modo stare potest.
12.
[recensere]Qui dormierit cum duabus sororibus, et una ex illis antea uxor fuerit, nullam ex illis habeat; nec illa adultera soror, nec ille vir qui cum illa adulteravit alios umquam accipiant.
13.
[recensere]Qui scit uxorem suam ancillam esse et accepit eam voluntarie, semper postea permaneat cum ea.
14.
[recensere]Ut ab episcopis ambulantibus per patrias ordinatio presbiterorum non fiat. Si autem boni sunt illi presbiteri, iterum consecrentur.
15.
[recensere]Presbiter degradatus, certa necessitate cogente, pro periculo mortis, si alius non adest, potest infirmum baptizare.
16.
[recensere]Ut arma clerici non portent.
17.
[recensere]Si qua mulier se reclamaverit, quod vir suus numquam cum ea mansisset, exeant inde ad crucem; et si verum fuerit, separentur, et illa faciat quod vult.
18.
[recensere]Qui cum consobrina uxoris suæ manet, sua careat et nullam aliam habeat. Illa mulier quam habuit faciat quod vult. Hoc æcclesia non recipit.
19.
[recensere]Si servus aut ancilla per venditionis causam separati fuerint, prædicandi sunt ut sic maneant, si eos reiungere non possumus.
20.
[recensere]Ut ille cartellarius qui cum ancilla manserit, cum eam, iuxta legem libertate a domino suo accepta, dimiserit aliam accipiens, posteriorem dimittat.
21.
[recensere]Qui uxorem suam dimiserit velare, aliam non accipiat.