Delitiae Sapientiae de Amore Conjugiali/Praeliminaria de Gaudiis Caeli, et de Nuptis ibi

E Wikisource
< Delitiae Sapientiae de Amore Conjugiali

Jump to navigation Jump to search
Praeliminaria de Gaudiis Caeli, et de Nuptis ibi
1768
Cl2head.jpg

DELITIÆ SAPIENTIÆ
DE
AMORE CONJUGIALI.

CL2seperator.jpg

PRÆLIMINARIA

DE

Gaudiis Cæli, & de Nuptiis ibi.

" 1.

PRævideo, quod multi qui legunt ſequentia hæc, & Memorabilia poſt Capita, credituri ſint, quod ſint imaginationis inventa: ſed aſſevero in veritate, quod non ſint inventa, ſed vere facta & viſa; nec viſa in quodam ſtatu mentis ſopitæ, ſed in ſtatu plenæ vigiliæ: placuit enim Domino Se Ipſum mihi manifeſtare, & me mittere ad docendum illa, quæ erunt Novæ Eccleſiæ, quæ per Novam Heirosolymam in Apocalypſi intelligitur; propter quem finem interiora mentis & ſpiritus mei aperuit; ex quo mihi datum eſt in Mundo Spirituali cum Angelus eſſe, & ſimul in Mundo Naturali cum Hominibus; & hoc nunc per viginti quinque annos".

2. Quondam mihi viſus eſt Angelus ſub Cælo Orientali volans, cui tuba erat in manu & ad os, qui clanxit verſu Septentrionem, verſus Occidentem, & verſus Meridiem: indutus erat chlamyde, quæ ex volatu fluebat retrorſum, & cinctus erat faſcia ex pyropis & ſapphiris ſicut flammante & lucente; pronus volabat, & demiſit ſe lente in terram, quæ mihi continens erat: ut tetigit terram, erectus ſuper pede vadit huc illic, & tunc me viſo direxit greſſum ad me; eram in ſpiritu, & in hoc ſtabam ſuper colle in Plaga meridionali; ac cum prope erat, alloquutus illum quæſivi, quid rei nunc, audivi clangorem tubæ, & vidi deſcenſum tuum per ærum; Angelus reſpondit, miſſus ſum ad convocandum celebratiſſimos eruditione, perſpicaciſſimos ingenio, ac eminentiſſimos nomine ſapientiæ, qui e Regnis Chriſtiani Orbis ſuper Continente hac terra ſunt,ut in hunc collem, ubi tu commoraris, conveniant, & ex-pectore expromant mentes, quid in Mundo cogitaverant, intellexerant, & ſapuerant de Gaudio Cælesti, & de Felicitate Æterna. Cauſa legationis meæ, quod aliqui novi advenæ e Mundo, in Cæleſtem noſtram Societatem, quæ in Oriente eſt, admiſſi retulerint, quod ne quidem unus in Univerſo Chriſtiano Orbe ſciat, quid Gaudium Cæleſte, & Felicitas æterna, ita quid Cælum: hoc fratres & conſocii mei valde mirati ſunt, & mihi dixerunt, deſcende, conclama & convoca ſapientiſſimos in Mundo ſpirituum, in quem primum colliguntur omnes Mortales poſt exceſſum e Mundo naturali, ob finem, ut ex plurium ore certi reddamur, num veritas ſit, quod talis caligo ſeu tenebroſa ignorantia ſit Chriſtianis de futura vita: & dixit, exſpecta paulum, & videbis cohortes Sapientum huc alluentes, Dominus præparabit pro illis Ædem conventus. Exſpectavi, & ecce poſt ſemihoram vidi duas Turmas a Septentrione, duas ab Occidente, & duas a Meridie, & ſicut venerunt, ab Angelo tubæ introducti ſunt in Ædem præparatam, & ibi occubant loca illis deſignata fecundum plagas. Erant ſex Turmæ ſeu Cohortes, ſeptima erat ab Oriente, quæ præ luce reliquis non viſa eſt. Poſt congregationem aperuit Angelus cauſam convocationis, & rogavit, ut Cohortes in ordine expromerent ſuam ſapientiam, de Gaudio Cælesti, & de Felicitate Æterna: & tunc unaquævis Cohors ſe glomeravit in orbem, faciebus ad facies converſis, ut illuſtratum poſt conſultationem expromerent.

3. Poſt Conſultationem Prima Cohors, quæ e Septentrione erat, dixit, quod Gaudium Cæleſte, & Felicitas æterna, ſint unum cum ipſa vita Cæli; quare unuſquiſque, qui intrat Cælum, quoad vitam intrat in feſtivitates ejus, non aliter quam qui intrat in nuptias, intrat in harum feſtivitates; eſtne Cælum coram viſu noſtro ſupra nos, ita in loco, ac ibi & non alibi ſunt fauſtitates ſupra fauſtitates, ac voluptates ſupra voluptates; in has infertur homo quoad omnem perceptionem mentis, & quoad omnem ſenſationem corporis, ex-plenitudine gaudiorum loci iſtius, cum in Cælum: quare felicitas cæleſtis, quæ etiam eſt æterna, non aliud eſt quam intromiſſio in Cælum: quare felicitas cæleſtis, quæ etiam eſt æterna, non aliud eſt quam intromiſſio in Cælum, ac intromiſſio ex Divina Gratia. His dictis, Altera Cohors ex Septentrione ex ſua ſapientia expromſit hoc augurium; Gaudium Cæleſte & Felicitas æterna non aliud ſunt, quam lætiſſima Conſortia cum Angelis, & ſuaviſſimæ Confabulationes cum illis, ex quibis facies continue expanſæ tenetur in lætitiis, & ora totius conſortii in riſibus amænitatis ex blandiloquiis & facetiis; quid gaudia cæleſtia quam talium varationes in æternum. Tertia Cohors, quæ erat Prima ex ſapientibus e Plaga occidentali, ex ſuarum affectionum cogitationibus edidit hoc: quid Gaudium Cæleſte & Felicitas æterma aliud, quam Epulationes cum Abrahamo, Iſaco, & Jacobo, ſuper quorum Menſis erunt Edulia delicata & opipara, ac Vina generoſa & nobilia, & poſt epulas Ludi ac Choreæ virginum & juvenum ſaltantium ad modos ſymphoniarum & tibiarum, interjectis cantibus odarum ſuaviſſumus: & demum ad veſperam erunt Spectacula ex perſonatis; & poſt hæc iterum Epulæ, & ſic quovis die in æternum. His edictis, Quarta Cohors, quæ erat Secunda e plaga occidentali, enuntiavit ſuam ſententiam, dicens, nos fovimus plures ideas de Gaudio Cæleſti, & de Felicate æterna, & exploravimus varia Gaudia & contulimus illa inter ſe, & concluſimus quod Gaudia Cæleſtia ſint Gaudia Paradiſiaca, quid aliud Cælum quam Paradiſus, cujus extenſio eſt ab Oriente in Occidentem, & a Meridie in Septentrionem, & in illo arbores fructuum & flores delitiarum, in quarum medio eſt magnifica Arbor vitæ, circum quam ſedebunt beati, veſcentes fructibus ſaporis delicati, ac ornati fertis florum odoris ſuaviſſimi; & quod hæc aſpirante perpetuo vere indies cum infinita varietate enaſcantur & renaſcantur; & quod ex horum ortu & flore perpetuo, & ſimul ex temperie jugiter verna, animi continue renovati non poſſint aliter quam Gaudia indies nova attrahere & reſpirare, & inde in florentem ætatem, & per hanc in primitivum ſtatum, in quem Adamus & ejus uxor creati ſunt reduci, & ſic Paradiſum illorum, e terra tranſlatum in Cælum, remitti. Quinta Cohors, quæ erat Prima ex ingenioſis e Plaga meridionali, effata eſt hoc; Gaudia cæleſtia & Felicatas æterna non aliud ſunt, quam ſupereminentia Dominia, & opulentiſſimæ Gazæ, & inde ſuper-regia magnificentia ac ſuper-illuſtris ſplendor: quod Gaudia Cæli, & horum fruito continua, quæ eſt æterna felicitas, illa ſint, perſpeximus ex illis in Mundo priori, qui potiti ſunt illis; & inſuper ex eo, quod felicites in Cælo regnaturi ſint cum Domino, ac futuri reges & principes, quia ſunt filii Ipſius, Qui eſt Rex regum & Dominus dominorum, & quod ſeſſuri ſint ſuper thronis, & quod Angelli illis miniſtraturi ſint: magnificentiam Cæli perſpeximus ex hoc, quod Nova Hieroſolyma, per quam deſcribitur gloria Cæli, habitura ſit Portas, quarum unaquævis erit una Margarita, & Plateas ex puro auro, & Murum fundatum ſuper lapidibus pretioſis; conſequenter quod cuivis in Cælum recepto ſit ſua Aula ex auro & pretioſitatibus ſplendens, ac Dominium ordine ab uno in alterum ſucceſſurum: & quia novimus, quod talibus innata ſint gaudia, ac inſita felicitas, & quod ſint ſponſiones Dei irrefragabiles, non potuimus aliunde ſtatum feliciſſimum vitæ cæleſtis deducere. Poſt hanc, Sexta Cohors, quæ erat Secunda e Plaga meridionali, extulit vocem & dixit, Gaudium Cæli & ejus Æterna felicitas, non aliud eſt, quam perpetua Glorificato Dei, Feſtum perennans in æternum, ac beatiſſimus Cultus cum cantibus & jubilis; & fis conſtans elevatio cordis ad Deum, cum plena fiducia acceptationis precum & laudum propter Divinam munificentiam beatitudinis illorum. Aliqui ex hac Cohorte adjecerunt, quod Glorificatio illa futura ſit cum magnificus luminaribus, cumque ſuffitibus fragrantiſſimus, & cum proceſſionibus pompæ, Pontifice & Clavigeris, magnis & parvis, & poſt hos Viris cum palmis, & Mulieribus cum aureis ſimulachris in manibus.

4. Septima Cohors præ luce non reliquis viſa, erat ex Oriente Cæli; erant Angeli ex eadem Societate, e qua fuit Angelus tubæ: illi cum in ſuo Cælo audiverunt, quod ne quidem unus in Chriſtiano Orbe ſciat, quid Gaudium Cæli, & Felicitas æterna, inter ſe dixerunt, nequaquam hoc veritas eſt, non poteſt tanta caligo, & talis ſtupor mentium Chriſtianis eſſe, deſcendamus etiam nos, & audiamus num veritas ſit, & ſi veritas eſt, ſane eſt prodigium. Tunc Angeli illi dixerunt ad Angelum tubæ, noſti quod unusquisque homo, qui deſideraverat Cælum, & aliquid certi cogitaverat de gaudiis ibi, poſt mortem introducatur in imaginationis ſuæ gaudia; & quod poſtquam experti ſunt, qualia illa gaudia ſunt, quod ſint ſecundum vanas ideas mentis, & ſecundum deliria phantaſiæ illorum, educantur ab illis & inſtruantur; hoc fit pleriſque in Mundo Spirituum, qui in priore vita meditati ſunt de Cælo, & concluſerunt aliquid de gaudiis ibi uſque ad horum deſiderium. His auditis, Angelus tubæ dixit ad ſex Cohortes ex Sapientibus Orbis Chriſtiani convocatas, ſequimini me, & introducam vos in Gaudia veſtra, ita in Cælum.

5. His dictis, Angelus præivit, & primum comitata eſt illum Cohors ex illis, qui ſibi perſuaſerant, quod Gaudia Cæleſtia eſſent ſolum lætiſſima conſortia, & ſuaviſſimæ confabulationes: hos Angelus introduxit ad Cætus in Plaga Septentrionali, quibus Gaudia Cæli in Mundo priori non alia fuerant. Erat ibi ſpatioſa Domus in quam tales congregati ſunt; in Domo erant plus quam quinquaginta Cameræ, diſtinctæ ſecundum varia genera Confabulationum; in his Cameris loquebantur de talibus quæ viderant & audiverant in foro & in plateis: in illis loquebantur varia amabilia de ſexu pulchro, interſperſis facetiis, adauctis uſque ad expanſionem facierum omnium in conſortio in riſus hilaritatis: in aliis Cameris loquebantur Novellas de Aulis, de Miniſteriis, de Statu politico, de variis quæ e Secretis conſiliis emanaverunt, una cum ratiociniis & conjecturis de eventibus; in aliis de Negotiatione; in aliis de Rebus literatis; in aliis de talibus quæ ſunt Prudentiæ civilis, & Vitæ moralis; in aliis de Eccleſiaſticis & de Sectis, & ſic porro: datum mihi eſt inſpicere in illam Domum, & vidi diſcurrentes a Cameris in Cameras, inquirentes conſortia ſuæ affectionis & inde gaudii; & in conſortiis vidi tria genera, quoſdam ſicut anhelos ad loquendum, quoſdam cupidos ad ſciſcitandum, & quoſdam avidos ad audiendum. Erant quatuor portæ Domus, una ad quamlibet plagam, & obſervavi quod plures ſolverent conſortia, & properarent ad exeundum; ſequutus ſum quoſdam ad portam Orientalem, & vidi aliquos juxta illam ſedentes facie triſti, & acceſſi & quæſivi, cur ita triſtes ſederent; & reſponderunt, portæ hujus Domus tenentur clauſæ pro exituris, & nunc tertius dies eſt, a quo intravimus, & exegimus vitam deſiderii noſtri in conſortiis & colloquiis, & a continuis ſermocinationibus defatigati ſumus in tantum, ut vix ſuſtineamus audire ſonorum murmur ex illis; quare in tædio contulimus nos ad hanc portam, & pulſavimus, ſed reſponſum nobis eſt, quod portæ hujus Domus non aperiantur exituris, ſed intraturis, manete & fruimini gaudiis Cæli; ex quibus reſponſis concluſimus, quod hic in æternum permanſuri ſimus; inde triſtitia invaſit mentes noſtras, & nunc incipit pectus contrahi, & oboriri anxietas. Tunc alloquutus eſt illos Angelus, & dixit, hic ſtatus eſt lethus gaudiorum veſtorum, quæ credidiſtis unice cæleſtia eſſe, cum tamen non ſunt niſi quam acceſſoria Cæleſtium: & quæſiverunt Angelum, quid ergo eſt Gaudium Cæleſte; & Angelus reſpondit hæc pauca; eſt jucundum faciendi aliquid quod eſt ſibi & aliis uſui; & jucundum uſus trahit ſuam eſſentiam ex Amore & exiſtentiam ex Sapientia; jucundum uſus oriundum ex Amore per Sapientiam eſt anima & vita omnium gaudiorum Cæleſtium. ſunt in Cælis lætiſſima Conſortia, quæ Angelorum mentes exhilarant, animos oblectant, pectora jucundant, & corpora recreant; ſed hæc illis ſunt, poſtquam uſus in functionibus ſuis & in operibus ſuis fecerant; ex his eſt anima & vita in omnibus lætitiis & oblectamentis illorum; at ſi illam animam ſeu vitam aufers, acceſſoria gaudia ſucceſſive non fiunt gaudia, ſed primum fiunt adiaphora, deinde ſicut nauci, & demum triſtia & anxia. His dictis aperiebatur porta, & aſſidentes exſiluerunt, & aufugerunt domum, quiſque ad ſuam functionem, & ad ſuum opus, & refocillati ſunt.

6. Poſt hæc Angelus alloquutus eſt illos, qui induxerant ſibi ideam de Gaudiis Cæli, & de Felicitate æterna, quod forent Epulationes cum Abramo, Iſaco & Jacobo; & poſt epulas Ludi & Spectacula, ac iterum Epulæ, & ſic in æternum: & dixit illis, ſequimini me, & introducam vos in gaudiorum veſtrorum felicitates; & introduxit illos per nemus in planitiem ſtratam aſſeribus, ſuper qua poſitæ erant Menſæ, quindecim ab uno latere, & quindecim ab altero; & quæſiverunt, cur tot menſæ, & reſpondit Angelus, quod prima menſa ſit Abrami, ſecunda Iſaci, tertia Jacobi, & juxta has in ſerie menſæ duodecim Apoſtolorum; ab altero latere totidem menſæ Uxorum illorum, & tres primæ menſæ ſunt Saræ uxoris Abrami, Rebeccæ uxoris Iſaci, ac Leæ & Rachelis uxorum Jacobi; ac duodecim reliquæ ſunt uxorum duodecim Apoſtolorum. Poſt aliquam moram, apparebant omnes Menſæ plenæ ferculis, & ſpatiola inter hæc ornata parvis pyramidibus cum condituris. Epulaturi ſtabant circum illas in exſpectatione videndi Præſules menſarum; qui pauculum exſpectati viſi ſunt in ordine proceſſionis ab Abramo ad ultimum Apoſtolorum intrantes; & mox quiſque ad ſuam menſam accedens ſe repoſuit ſuper toro ad caput ejus; & inde dixerunt ad circumſtantes, diſcumbite etiam vos nobiscum; & diſcubuerunt viri cum Patribus illis, & fæminæ cum Uxoribus illorum, & comederunt & biberunt in lætitia, & cum veneratione. Poſt prandium exiverunt illi Patres; & tunc inſtituti ſunt ludi, choreæ virginum & juvenum, & poſt has ſpectacula: quibus finitis invitabantur iterum ad Epulas, ſed cum ſtatuto, quod primo die comederent cum Abramo, altero cum Iſaco, tertio cum Jacobo, quarto cum Petro, quinto cum Jacobo, ſexto cum Johanne, ſeptimo cum Paulo, & cum reliquis in ordine uſque ad quindecimum diem, a quo iterum in ſimili ordine commeſſationes renovarent variando ſedes, & ſic in æternum. Poſt hæc Angelus convocavit viros cohortis, & dixit illis, hi omnes, quos vidiſtis ad menſas, in ſimili cogitatione imaginaria de Gaudiis Cæli, & inde Felicitate æterna cum vobis fuerant; & propter finem, ut ipſi videant vanitates idearum ſuarum, & ab illis abducantur, inſtitutæ ſunt, & a Domino permiſſæ tales epulares Scenæ. Primores illi, quos vidiſtis ad capita menſarum, erant perſonati ſenes, plerique ex ruſtica gente, qui barbati, & ex quadam opulentia præ cæteris faſtuoſi, quibus inducta eſt phantaſia, quod vetuſti illi Patres eſſent. Sed ſequimini me in vias exitus e palæſtra hac, & ſequuti ſunt, & videbant quinquaginta hic & quinquaginta ibi, qui farciverant ventres cibariis uſque ad nauſeas, & concupiverunt redire ad familiaria domuum ſuarum, quidam ad ſua munia, quidam ad ſua negotia, & quidam ad ſuas operas: at multi a cuſtodibus nemoris retenti & interrogati de diebus epulationis illorum, & num adhuc ad menſas cum Petro & cum Paulo comederint, & ſi prius exirent, hoc, quia, indecens eſt, futurum illis pudori: ſed plerique reſpondebant, explevimus gaudia noſtra, cibi facti ſunt nobis inſipidi, ac guſtus torridus, faſtidit illos ſtomachus, non ſuſtinemus libare illos, protraximus aliquot dies & noctes in luxurie illa, impenſe rogamus ut emittamur; ac dimiſſi, anhelo ſpiritu & feſtino curſu aufugerunt domum. Poſt hæc Angelus vocavit viros cohortis, & in via docuit illos hæc de Cælo: in Cælo æque ſicut in Mundo ſunt Cibi & Potus, ſunt Commeſſationes & Convivia; & apud Primores ibi ſunt Menſæ ſuper quibus ſunt opimæ dapes, cupediæ & lautitiæ, quibus exhilarantur & recreantur animi; & ſunt quoque Ludi & Spectacula; & ſunt Muſicalia & Cantica; & omnia illa in ſumma perfectione; talia ſunt illis etiam in gaudia, ſed non in felicitatem, hæc erit in gaudiis, & inde ex gaudiis; felicitas in gaudiis facit ut gaudia ſint gaudia, opimat illa, & ſuſtentat ne vileſcant & faſtidiantur; & hæc felicitas eſt cuivis ex uſu in ſua functione. Eſt aliqua vena in affectione voluntatis cujusvis Angeli latens, quæ attrahit mentem ad aliquid faciendum, mens per hoc tranquillat ſe, & ſatisfacit ſibi; hæc ſatisfactio & illa tranquillitas faciunt ſtatum mentis receptibilem amoris uſus a Domino; ex receptione hujus eſt Felicitas cæleſtis, quæ eſt vita illorum gaudiorum, quæ prius memorata ſunt. Cibus cæleſtis in ſua eſſentia nec aliud eſt quam amor, ſapientia & uſus ſimul, hoc eſt, uſus per ſapientiam ex amore; quamobrem unicuivis in Cælo datur cibus pro corpore ſecundum uſum, quem præſtat, magnificus illis qui in eminente uſu ſunt, modicus ſed exquiſiti ſaporis illis qui in medii gradus uſu ſunt, & vilis illis qui in vili uſu ſunt, at nullus ſocordibus.

7. Poſt hæc ad ſe vocavit Cohortem Sapientum ita dictorum, qui Gaudia cæleſtia, & ex his Felicitatem æternam, in ſupereminentibus Dominiis, ac opulentiſſimis Gazis, inque ſuper-regia magnificentia, & ſuper-illuſtri ſplendore, poſuerant, ex cauſa, quia in Verbo dicitur, quod futuri ſint reges & principes, & quod regnaturi ſint cum Chriſto in æternum, & quod miniſtrandi ſint ab Angelis, præter plura: Angelus ad hos dixit, ſequimini, & introducam vos in veſtra gaudia; & introduxit in Porticum conſtructum ex columnis & pyramidibus: antrorſum eram humile Palatium, per quod patuit ingreſſus in Porticum; per hoc introduxit illos; & ecce viſi ſunt viginti hic & viginti ibi, & exſpectabant: & ſubito tunc aderat quidam perſonatus Angelus, & dixit illis, per hunc Porticum eſt via ad Cælum, manete aliquantiſper, & præparate vos, quia majorennes ex vobis futuri ſunt Reges, ac minorennes futuri Principes. His dictis, juxta quamlibet Columnam apparuit Thronus, & ſuper throno chlamys ex ſerico, & ſuper chlamyde ſceptrum & corona; & juxta quamlibet Pyramidem apparuit Solium tres cubitos a terra elevatum, & ſuper ſolio catena ex unculis auri, & equeſtris ordinis faſciæ, colligatæ ad fines adamantinis orbiculis. Et tunc clamatum eſt, ite nunc, amicite vos, ſedete & exſpectate: & actutum Majorennes accurrebant ad thronos, & Minorennes ad ſolia, & amiciverunt ſe, & repoſuerunt ſe: at tunc apparuit ſicut nimbus ex inferis aſcendens, ex quo attracto ſedentes ſuper thronis & ſoliis cæperunt tumeſcere facie, & elevari pectore, & impleri fiducia, quod nunc reges & principes ſint; nimbus ille erat aura phantaſiæ, qua inſpirati ſunt: & ſubito advolarunt juvenes ſicut ex Cælo, & conſtiterunt duo poſt quemlibet thronum, & unus poſt quodlibet ſolium, miniſtraturi; & tunc per vices a quodam præcone acclamatum eſt, vos reges & principes, exſpectate adhuc parum, apparantur nunc in Cælo aulæ veſtræ, jamjam venturi ſunt aulici cum ſatellitiis, & vos introducturi; exſpectabant & exſpectabant, uſque ut ſpiritus illorum anhelarent, & defatigarentur deſiderio. Poſt trihorium aperiebatur Cælum ſupra caput illorum, & deſpexerunt Angeli, & miſerti illorum, dixerunt, quare ſedetis ita fatui, & agitis hiſtriones, luſerunt ludibria vobiscum, & ab hominibus mutaverunt vos in idola, ex cauſa quia induxiſtis in corda veſtra, quod regnaturi ſitis cum Chriſto ſicut reges & principes, & quod vobis tunc Angeli miniſtraturi ſint: num obliti eſtis verborum Domini, quod in Cælo qui vult magnus eſſe, fiat ſervus: diſcite ergo, quid per reges & principes, & quid per regnare cum Chriſto, intelligitur, quod ſit ſapere & facere uſus; Regnum enim Chriſti, quod eſt Cælum, eſt Regnum uſuum; nam Dominus amat omnes, ac inde vult omnibus bonum, ac bonum eſt uſus, & quia Dominus bona ſeu uſus facit mediate per angelos, & in Mundo per homines, ideo illis, qui fideliter uſus faciunt, dat amorem uſus, & ejus mercedem, quæ eſt beatitudo interna, & hæc eſt felicitas æterna. Sunt in Cælis, ſicut in terris, ſupereminentia Dominia, & opulentiſſimæ Gazæ; ſunt enim regimina & regiminum formæ, & ideo ſunt majores & minores poteſtates & dignitates; & illis qui in ſupremis ſunt, ſunt Palatia & Curiæ, quæ magnificentia & ſplendore excedunt palatia & curias Imperatorum & Regum in terris, & ex numero aulicorum, miniſtrorum, & ſatellitum, & ex horum magnificis inveſtimentis, circumfluit illos honor-et gloria: ſed Supremi illi ſunt electi ex illis, quorum cor eſt in ſalute publica, & ſolum ſenſus corporis in amplitudine magnificentiæ propter obedientiam: & quia ſalutis publicæ eſt, ut quiſque ſit aliquis uſus in ſocietate, ut in communi corpore, & quia omnis uſus eſt a Domino, & fit per angelos & per homines ſicut ab illis, patet quod hoc ſit regnare cum Domino. His auditis e Cælo, perſonati illi reges & principes deſcenderunt e thronis & ſoliis, & abjecerunt ſceptra, coronas, & chlamydes; & receſſit ab illis nimbus, in quo fuit aura phantaſiæ, & obvelavit illos nubes candida, in qua erat aura ſapientiæ, ex qua rediit ſanitas mentibus illorum.

8. Poſt hæc Angelus rediit ad Domum conventus ſapientum ex Chriſtiano Orbe, & ad ſe vocavit illos, qui ſibi induxerant fidem, quod gaudia Cæli & Felicitas æterna eſſent delitiæ Paradiſiacæ: his dixit, ſequimini me, & introducam vos in Paradiſum, Cælum veſtrum, ut exordiamini beatitudines felicitatis æternæ veſtræ; & introduxit illos per excelſam Portam, ex ramis & propaginibus nobilium arborum compaginatis exſtructam: poſt introitum circumduxit illos per ambages a plaga in plagam; erat actualiter Paradiſus in primo ingreſſu ad Cælum, in quem immittuntur illi qui in Mundo crediderant quod univerſum Cælum ſit unus Paradiſus, quia vocatur Paradiſus; ac qui impreſſerant ſibi ideam, quod poſt mortem ſit plenaria requies a laboribus, & quod requies hæc non aliud eſſet, quam animas delitiarum trahere, ſuper roſis ambulare, ex muſtis delicatiſſimis uvarum lætificari, ac feſtiva repotia celebrare; & quod hæc vita non detur niſi in Cæleſti Paradiſo. Ducti ab Angelo videbant ingentem multitudinem tam ſenum quam juvenum, & puerorum, & quoque mulierum & puellarum; triades & triades, ac decades & decades, ſedentes ſuper Roſetis flectentes ſerta, quibus ornarent capita ſenum, brachia juvenum, ac faſciatim pectora puerorum; alias legentes ex Arboribus fructus, & in calathis portantes ad ſodalitia; alias exprimentes muſtum ex uvis, ceraſis & acinis in cyathos, & genialiter bibentes; alias attrahentes naribus fragrantias ex floribus, fructibus ac odoriferis foliis exhalatas & circumſparſas; alias canentes dulces odas quibus mulciebant præſentium auditus; alias ſedentes ad fontes, & aquas ſalientis venæ derivantes in varias formas; alias ambulantes, confabulantes, & ſpargentes facetias; alias currentes, ludentes, ſaltantes hic in numeros, & ibi in orbes; alias ingredientes domunculas hortulanas, ut ſuper ſpondis cubarent; præter plures alias lætitias paradiſiacas. Poſtquam hæc viſa ſunt, duxit Angelus comites ſuos per circuitus huc illuc, ac ultimo ad ſedentes in pulcherrimo Roſeto circumcincto arboribus olivæ, aurantii, & citri, qui nutantes tenebant manus ſub genis, lugentes, & lachrymantes; hos alloquuti ſunt comites Angeli, & dixerunt, cur ita ſedetis; & reſponderunt, eſt nunc ſeptimus dies a quo in hunc Paradiſum venimus; cum intravimus, viſa eſt mens noſtra ſicut elevata in Cælum, ac immiſſa in intimas ejus gaudiorum fauſtitates; ſed poſt triduum cæperunt fauſtitates illæ hebeſcere, & in mentibus noſtris aboleri, ac fieri inſenſibiles, & ſic nullæ; & cum ita exſpirata ſunt imaginaria noſtra gaudia, timebamus jacturam omnis jucunditatis vitæ noſtræ, & facti ſimus ambigui de felicitate æterna, num ſit aliqua; & poſtea vagati ſumus per vias & areas, quæſituri portam per quam intravimus; ſed vagati ſumus per gyros & gyros, ac interrogavimus obvios; ex quibus aliqui dixerunt, quod porta non inveniatur, quia Paradiſiacus hic hortus eſt ſpatioſus Labyrinthus, qui talis eſt, ut qui vult exire, penitius intret; quare non poteſtis aliter quam hic manere in æternum; vos eſtis in medio ejus, ubi omnes delitiæ ſunt in ſuo centro: & porro dixerunt ad comites Angeli, hic nunc per unum diem & dimidium ſedimus, & quia abſque ſpe inveniendi exitum ſumus, repoſuimus nos ſuper Roſeto hoc, & ſpectamus circum nos in copia olivas, uvas, aurantia & citros; ſed quo plus illa ſpectamus, eo plus delaſſatur viſus videndo, odoratus odorando, & guſtus guſtando; hæc cauſa eſt mæſtitiæ, luctus, & lachrymationis, in quibus vos videtis nos. His auditis, Angelus cohortis dixit illis, eſt hic Labyrinthus Paradiſiacus vere introitus in Cælum, novi exitum, & educam vos; his dictis, ſedentes ſurrexerunt, & amplexi Angelum, & una cum cohorte ejus comitati sunt illum; & Angelus in via docuit illos, quid Gaudium cæleſte & inde Felicitas æterna, quod non ſint Delitiæ paradiſiacæ externæ, niſi ſimul cum illis ſint Delitiæ paradiſiacæ internæ; delitiæ paradiſiacæ externæ ſunt modo delitiæ ſenſuum corporis, at delitiæ paradiſiacæ internæ ſunt delitiæ affectionum animæ, hæ niſi in illis ſint, non eſt vita cæleſtis, quia non eſt anima in illis; & omne delitium abſque ſua correſpondente anima, ex continuo elangveſcit & torpeſcit, & plus delaſſat animum quam labor. Sunt ubivis in Cælis Horti paradiſiaci, & ex his etiam ſunt gaudia Angelis, & quantum in illis eſt deltium animæ, tantum ſunt illa gaudia illis gaudia. His auditis, quæſiverunt omnes, quid eſt delitium animæ, & unde hoc, reſpondit Angelus, delitium animæ eſt delitium ex amore & ſapientia a Domino, & quia amor eſt efficiens, & eſt efficiens per ſapientiam, ideo eſt utriuſque ſedes in effectu, & effectus eſt uſus: hoc delitium a Domino influit in animam, & deſcendit per ſuperiora & inferiora mentis in omnes ſenſus corporis, & implet ſe in illis, inde gaudium ſit gaudium, & ſit æternum ab Æterno a Quo. Vidiſtis Paradiſiaca, & aſſevero vobis, quod non aliquid ibi ſit, ne quidem foliolum, quod non eſt ex conjugio amoris & ſapientiæ in uſu, quare ſi homo in hoc eſt, eſt in Paradiſo Cæleſti, ina in Cælo.

9. Poſt hæc Angelus ductor rediit in Ædem, ad illos, qui firmiter ſibi perſuaſerant, quod Gaudium cæleſte & Felicitas æterna ſit perpetua Glorificatio Dei, ac in æternum perennans Feſtum; ex cauſa, quia in Mundo crediderant, quod tunc viſuri ſint Deum, & quia vita Cæli ex cultu Dei vocatur perpetuum Sabbathum. His angelus dixit, ſequimini me, & introducam vos in gaudium veſtrum, & introduxit illos in parvam urbem, in cujus medio erat Templum, & omnes domus vocabantur ædes ſacræ. In illa urbe viderunt affluentiam ex omni angulo terræ circumjacentis, & inter illos numerum Sacerdotum, qui venientes ſuſcipiebant, ſalutabant, & prehenſos manibus ducebant ad portas Templi, & inde in aliquas ædes circum Templum, & initiabant illos in perennem cultum Dei; dicentes, quod hæc urbs ſit atrium ad Cælum, & quod hujus urbis Templum ſit introitus ad magnificum & ampliſſimum Templum quod in Cælo eſt, ubi Deus precibus & laudibus ab Angelis glorificatur in æternum: ſtatuta hic & ibi ſunt, quod primum intraturi ſint Templum, & commoraturi ibi tres dies & tres noctes, & quod poſt hoc initiamentum ingreſſuri ſint in hujus urbis domos, quæ ſunt totidem a nobis ſanctificatæ ædes, & ab æde in ædem, & in communione cum congregatis ibi, oraturi, clamaturi, & recitaturi concionata: omnino cavete vobis, ne aliud in vobis cogitetis, & cum conſociis loquamini, quam ſancta, pia & religioſa. Poſt hæc introduxit Angelus comitatum ſuum in Templum, quod erat plenum & conſtipatum multis, qui in magna dignitate in Mundo fuerant, & quoque multis ex plebe, & præſidia ad portas collocata erant, ne cuiquam ante commorationem trium dierum liceret exire; & dixit Angelus, eſt hodie ſecundus dies, a quo hi ingreſſi ſunt; luſtrate illos, & glorificationem Dei illorum videbitis; & lauſtrabant, & viderunt pleroſque dormientes, & qui evigilati ſunt, oſcitantes & oſcitantes, & quoſdam ex continua elevatione cogitationum ad Deum, & ex nullo relapſu illarum in corpus, ſicut facies recluſas a corpore, ita enim ſibi apparebant, & inde etiam aliis; quoſdam deliros oculis ex perpetua ſubtractione illorum; verbo, omnes compreſſos pectore, & laſſos ſpiritu ex tædio, & averſos a pulpito, & clamantes, ſtupeſcunt aures noſtræ, finite conciones, non auditur amplius vox, & incipit faſtidiri ſonus: & tunc ſurrexerunt, & in globo concurrerunt ad portas, effregerunt illas, & urgebant in præſidia, & abigebant illa. His viſis, Sacerdotes ſequuti ſunt illos, & adjunxerunt ſe lateribus illorum, docentes & docentes, orantes, ſuſpirantes, dicentes, celebrate Feſtum, glorificate Deum, ſanctificate vos, in atrio hoc Cæli inaugurabimus vos in æternam Glorificationem Dei in magnifico & ampliſſimo Templo, quod in Cælo eſt, & ſic ad fruitionem æternæ felicitatis. Sed hæc ab illis non intellecta, & vix audita ſunt, propter hebetudinem ex duorum dierum ſuſpenſione mentis, & retentione a domeſticis & forenſibus. Sed cum ſe a Sacerdotibus avellere conati ſunt, ſacerdotes apprehendebant brachia illorum, & quoque veſtes, urgentes ad ædes, ubi concionata recitarentur; ſed fruſtra & clamabant, relinquite nos, ſentimus in corpore ſicut deliquium. His dictis, ecce viſi ſunt quatuor Viri in candidis veſtibus, & in tiaris; unus ex illis fuerat in Mundo Archi Epiſcopus, & tres reliqui fuerant Epiſcopi, nunc facti Angeli: hi convocabant Sacerdotes, & alloquuti illos dixerunt, vidimus vos e Cælo cum ovibus his, quomodo vos paſcitis illos, paſcitis illos uſque ad inſanias; neſcitis quid per Glorificationem Dei intelligitur, intelligitur fructus amoris ferre, hoc eſt, fideliter, ſincere, & ſedule ſuæ functionis opus facere, hoc enim eſt amoris Dei, & amoris proximi, & hoc eſt vinculum Societatis, & bonum ejus; per hoc glorificatur Deus, & tunc per cultum ſtatis temporibus; annon legiſtis hæc Domini verba, In hoc Glorificatur Pater meus, ut fructum multum feratis, & reddamini diſcipuli mei, Joh. XV:8. Vos Sacerdotes poteſtis in cultus glorificatione eſſe, quia hoc eſt veſtrum munus, & inde eſt vobis honor, gloria & remuneratio, ſed uſque vos non poteſtis plus quam illi in ea glorificatione eſſe, niſi honor, gloria, & remuneratio una cum veſtro munere ſint. His dictis Epiſcopi mandabant cuſtodibus portæ, ut intromitterent omnes, & emitterent omnes, "eſt enim multitudo, qui non aliud gaudium Cæleſte, quam perpetuum cultum Dei, potuerunt cogitare, quia non ſciverunt aliquid de ſtatu Cæli."

10. Poſt hæc Angelus cum ſuis comitibus rediit ad locum conventus, a quo cohortes Sapientum nondum receſſerunt, & ibi ad ſe vocavit illos, qui crediderunt, quod gaudium cæleſte & felicitas æterna, ſit modo intromiſſio in Cælum, ac intromiſſio ex Divina gratia; & quod tunc gaudium ſit illis, ſimiliter ut in Mundo eſt illis, qui in aulas Regum diebus feſtivitatis, aut in nuptias invitati, ingrediuntur: his dixit Angelus, manete hic aliquantiſper, & ſonabo tuba, & huc venient incluti fama ſapientiæ in ſpiritualibus Eccleſiæ: poſt aliquot horas aderant novem viri, quiſque inſignitus lauru, adorea famæ ſuæ; hos Angelus introduxit in Ædem conventus, in qua omnes prius convocati aderant; in horum præſentia Angelus alloquutus novem laureatos, dixit, ſcio quod vobis ex voto veſtro ſecundum ideam veſtram, datum ſit aſcendere in Cælum, & quod redieritis in inferiorem hanc ſeu ſubcæleſtem terram, cum plena ſcientia de ſtatu Cæli; commemorate itaque, quale vobis viſum eſt Cælum: & reſponderunt in ordine, & dixit Primus; idea mea de Cælo a prima pueritia uſque ad finem vitæ in Mundo, fuerat, quod eſſet locus omnium beatitudinum, fauſtitatum, jucunditatum, amænitatum, & voluptatum, & quod ſi intromitterer, talium felicitatum aura circumfunderer, & pleno pectore haurirem illa, ſicut ſponſus cum celebrat nuptias, ac cum intrat thalamum cum ſponſa; in hac idea aſcendi in Cælum, & tranſivi primas cuſtodias, & quoque ſecundas, at cum ad tertias veni, alloquebatur me cuſtodiarum præfectus, & dixit, quis es, amice, & reſpondi, eſtne hic Cælum; huc ex voto deſiderii mei aſcendi, intromitte quæſo; ac intromiſit; & vidi Angelos in veſtibus albis, & hi me circumibant, & luſtrabant, & murmurabant hoc, en novum hoſpitem non indutum veſte Cæli; & ego hæc audivi, & cogitavi, hoc apparet mihi ſimile cum illo, de quo Dominus dicit, quod abſque veſte nuptiali intraverit in nuptias, & dixi, date mihi tales veſtes; & riſerunt; & tunc accurrit unus ex Curia cum mandato, exuite illum nudum, ejicite illum, & projicite veſtes ejus poſt illum; & ſic ejectus ſum. Secundus in ordine dixit, ego credidi ſicut ille, quod ſi modo intromitterer in Cælum, quod ſupra caput meum eſt, circumfluerent me gaudia, & animarem illa in æternum; optato etiam potitus ſum; at Angeli, me viſo, aufugerunt, & inter ſe dixerunt, quid hoc portentum, quomodo huc venit Avis noctis; & actualiter ſenſi mutationem ab homine, tametſi non mutatus ſum, hoc mihi erat ex attractione cæleſtis athmoſphæræ: at mox accurrit unus ex Curia cum mandato, ut duo famuli educerent me, & reducerent per viam aſcenſus, uſque ad domum meam; & cum domi eram, apparui aliis & mihi ſicut homo. Tertius dixit, idea Cæli conſtans mihi fuit ex loco, & non ex amore, quare cum in hunc mundum veni, cupivi cupiditate magna Cælum, & vidi aſcendentes, & ſequutus ſum illos, & admiſſus, ſed non ultra aliquot paſſus; at cum volui lætificare animum meum ex idea gaudiorum & beatitudinum ibi, ex luce Cæli, quæ erat candida ſicut nix, cujus eſſentia dicitur eſſe ſapientia, invaſit mentem meam ſtupor, & inde oculos meos caligo, & cæpi inſanire; & mox ex calore Cæli, qui correſpondebat candori lucis iſtius, cujus eſſentia dicitur eſſe amor, palpavit mihi cor, occupavit me anxietas, & cruciabar dolore interiori, & projeci me ſupinum ſuper humum ibi; & cum jacui, venit ſatelles e Curia cum mandato, ut me cum lentore deportarent in meam lucem & in meum calorem, in quæ cum veni, rediit mihi ſpiritus meus & cor meum. Quartus dixit, quod etiam ipſe in idea loci, & non in idea amoris de Cælo fuerit, & quod ut primum in Mundum ſpiritualem veni, quæſiverim ſapientes, num in Cælum liceat aſcendere, qui mihi dixerunt, quod cuivis liceat, ſed ut ſibi caveant, ne dejiciantur: ad hæc riſi, & aſcendi, credens ego ſicut alii, quod omnes in univerſo Mundo receptibiles eſſent gaudiorum ibi in ſua plenitudine: ſed ſane cum intus eram, pæne exanimatus ſum, & ex dolore & inde cruciatu in capite & in corpore, proſtravi me humi, & convolvi me ſicut ſerpens admotus igni, & repſi uſque ad præcipitium, & per id me dejeci; & poſtea ſublatus ſum ab adſtantibus infra, & delatus in diverſorium, ubi rediit ſanitas mihi. Reliqui quinque etiam narraverunt mirabilia de ſuis aſcenſibus in Cælum; & comparabant mutationes ſtatuum ſuæ vitæ, cum ſtatu piſcium dum elevantur ab aquis in ærem, & cum ſtatu avium in æthere; & dixerunt, quod poſt duras illas ſortes, non concupiverint amplius cælum, ſed modo conſortem vitam cum ſui ſimilibus ubicunque ſunt; & quod ſciant, quod in Mundo ſpirituum, ubi nos ſumus, omnes prius præparentur, boni ad Cælum, & mali ad Infernum, & quod cum præparati ſunt, videant vias ſibi apertas ad Societates ſui ſimilium, cum quibus in æternum manſuri ſunt, & quod has vias tunc intrent cum jucundo, quia ſunt viæ amoris illorum. Omnes ex prima Convocatione audientes hæc, etiam faſſi ſunt, quod nec illis alia idea de Cælo fuerit, quam ſicut de loco, ubi pleno ore circumflua gaudia in æternum ſorberent. Poſt hæc Angelus tubæ dixit illis, videtis nunc quod gaudia Cæli & felicitas æterna non ſint loci, ſed quod ſint ſtatus vitæ hominis; ac ſtatus vitæ cæleſtis eſt ex amore & ſapientia; & quia uſus eſt duorum illorum continens, eſt ſtatus vitæ cæleſtis ex conjunctione illorum in uſu: idem eſt, ſi dicatur Charitas, Fides & Bonum Opus, quoniam Charitas eſt Amor, Fides eſt Veritas ex qua Sapientia, & Bonum Opus eſt Uſus: præterea in Mundo noſtro Spirituali ſunt loca ſicut in Mundo naturali; alioquin non forent habitationes & diſtinctæ manſiones; at uſque locus ibi non eſt locus, ſed eſt apparentia loci ſecundum ſtatum amoris & ſapientiæ, ſeu charitatis & fidei. Omnis, qui fit angelus, intus in ſe portat ſuum cælum, quia ſui Cæli amorem; nam homo a creatione eſt minima effigies, imago & typus Cæli magni; forma humana non aliud eſt; quare quiſque venit in ſocietatem Cæli, cujus forma in ſingulari effigie eſt; idcirco cum intrat in illam ſocietatem, intrat in correſpondentem ſibi formam, ita ſicut a ſe in ſe illam, & ſicut ab illa in illam in ſe, ac trahit vitam ejus ut ſuam, ac ſuam ut ejus; eſt unaquævis ſocietas ſicut Commune, ac Angeli ibi ſunt ſicut partes ſimilares, ex quibus Commune coexiſtit. Ex his nunc ſequitur, quod qui in malis & inde falſis ſunt, in ſe formaverint effigiem Inferni, & hæc cruciatur in Cælo ex influxu & violentia activitatis oppoſiti in oppoſitum; amor enim infernalis eſt oppoſitus amori Cæleſti, & inde jucunda duorum amorum illorum collidunt inter ſe ſicut hoſtes, & necant ſe cum congrediuntur.

11. His peractis audita eſt vox e Cælo ad Angelum tubæ, elige decem ex omnibus convocatis, & introduc illos ad nos; audivimus a Domino, quod præparaturus ſit illos, ne calor & lux, ſeu amor & ſapientia noſtri Cæli, per tres dies inferant illis aliquam noxam; & electi ſunt decem, & ſequuti Angelum; & aſcenderunt per tramitem clivoſum in quendam collem, & ab hoc in Montem, ſuper quo erat illorum Angelorum Cælum, quod prius ad diſtantiam apparuerat illis ſicut Expanſum in nubibus: & aperiebantur pro illis portæ, & poſtquam tranſiverunt tertiam, Angelus introductor cucurrit ad Principem Societatis ſeu Cæli illius, & annuntiavit adventum illorum; & Princeps reſpondit, aſſume aliquos ex ſatellitio meo, & renuntia illis, quod adventus illorum mihi ſit acceptus, & introduc illos in Anticuriam meam, & diſtribue cuivis ſuum conclave cum ſuo cubiculo; & ex aulicis meis deſume aliquos, & ex famulis qui miniſtrent illis, & qui ſerviant illis ad nutus; & factum eſt ita. At cum introducti ſunt ab Angelo, quæſiverunt num liceat adire & videre Principem; & reſpondit Angelus, eſt nunc mane, & non licet ante tempus meridiei; ſunt omnes eouſque in ſuis officiis & ſuis operis; ſed invitati eſtis ad prandium; & tunc ad menſam cum Principe noſtro ſedebitis: interea introducam vos in illius Palatium, ubi videbitis magnifica & ſplendida.

12. Cum adducti ſunt ad Palatium, primum viderunt illud ab extra, erat amplum, ſtructum ex porphyrite, & ſubſtructum ex juſpide, & ante portam ſex columnæ altæ ex lapide lazuli, tectum ex laminis auri, feneſtræ altæ ex pellucidiſſimo chryſtallo, harum poſtes etiam ex auro. Poſt hoc, introducti ſunt intus in Palatium, & circumducti a conclavi in conclave, & viderunt ornamenta ineffabilis decoris, ſub tectis decoramenta cælaturæ inimitabilis; juxta parietes poſitas mensas ex argento conflato cum auro, super quibus erant varia utensilia ex lapidibus pretiosis, & ex integris gemmis in formis cæleſtibus; & plura, quæ non aliquis oculus in terris viderat, & inde nec aliquis ſibi fidem inducere potuerat, quod talia in Cælo ſint. Cum in ſtupore ex viſis magnificis illis erant, dixit Angelus, ne miremini, hæc quæ videtis, non ſunt aliqua manu angelica facta & fabricata, ſed ſunt condita ab Opifice Univerſi, & muneri data Principi noſtro; quare hic eſt Ars architectonica in ipſa ſua arte, & ex hac ſunt omnes hujus artis regulæ in Mundo. Porro dixit Angelus, vos poteſtis autumare, quod talia faſcinent oculos noſtros, ac infatuent illos, uſque ut credamus illa noſtri Cæli gaudia eſſe; ſed quia corda noſtra non in illis ſunt, ſunt modo acceſſoria gaudiis cordium noſtrorum; ideo quantum contemplamur illa ut acceſſoria, ac ut opificia Dei, tantum contemplamur Divinam Omnipotentiam & Clementiam in illis.

13. Poſt hæc Angelus dixit illis, nondum eſt Meridies diei, venite mecum in Principis noſtri Hortum, Palatio huic contiguum; & iverunt, ac in introitu dixit, en Hortus magnificus præ hortis in Cæleſti hac Societate; at reſponderunt, quid dicis, non hic eſt Hortus; videmus modo unam Arborem, ac in ramis & in vertice ejus ſicut fructus ex auro, & ſicut folia ex argento, & horum oras exornatas ſmaragdis; & ſub illa Arbore infantes cum alumnis illorum. Ad hæc Angelus voce inſpirata dixit; hæc Arbor eſt in medio Horti, & a nobis vocatur Arbor noſtri Cæli, & a quibuſdam Arbor vitæ. Sed pergite, & appropinquate, & aperientur oculi veſtri, & videbitis Hortum; ac fecerunt ita, & aperti ſunt oculi, & videbant Arbores uberrimas fructibus ſaporis, circumligatas vitibus pampineis, quarum vertices cum fructibus nutabant verſus Arborem vitæ in medio. Arbores hæ in continua ſerie conſitæ erant, quæ exibat & pergebat in perennes orbes ſeu gyros ſicut perpetuæ helicis, erat perfecta Helix arborea, in qua ſpecies poſt ſpecies continue ſecundum nobilitates fructuum ſequebantur: principium circumgyrationis diſtabat ab Arbore in medio inſigni intervallo, ac intervallum coruſcabat jubare lucis, ex quo arbores gyri ſplendebant ſplendore ſucceſſivo & continuato a primis ad ultimas: primæ arbores erant omnium præſtantiſſimæ, fructibus opimis luxuriantes, vocatæ Paradiſiacæ, nuſquam viſæ quia non datæ nec dabiles in terris Mundi naturalis; poſt has excipiebant arbores olei; poſt has arbores vini; poſt has arbores fragrantiæ; ac ultimo arbores ligni utiles ad fabricas. Hic & ibi in hac Helice arborea ſeu in hoc gyro erant Sedilia formata exadductis & complicatis propaginibus arborum a tergo, ac opimata & exornata fructibus illarum. In perpetuo illo Orbe arboreo erant oſtia, quæ patebant in floreta, & ab his in vireta, diſtincta in areas & toros. Comites Angeli his viſis exclamabant, en Cælum in forma; quocunque vertimus acies oculorum noſtrorum, influit aliquid Cæleſte Paradiſiacum, quod eſt ineffabile. His auditis Angelus gaviſus eſt, & dixit, omnes Horti noſtri Cæli ſunt Formæ repræſentativæ ſeu Typi beatitudinum cæleſtium in ſuis originibus, & quia influxus harum beatitudinum elevavit mentes veſtras, clamaviſtis, en Cælum in forma; at illi, qui non recipiunt illum influxum, ſpectant Paradiſiaca hæc non aliter quam ſylveſtria; & omnes illi recipiunt influxum, qui in amore uſus ſunt; at illum non recipiunt, qui in amore gloriæ ſunt, & non ex uſu. Poſtea expoſuit & docuit, quid ſingula Horti iſtius repræſentabant & ſignificabant.

14. Cum in his erant, venit nuntius a Principe, qui invitavit illos ad comedendum panem ſecum; & ſimul tunc duo ſatellites aulæ apportabant veſtes byſſi, & dixerunt, induite has, quia nemo ad menſam Principis admittitur niſi indutus veſtibus Cæli; & accinxerunt ſe, & comitati ſunt Angelum ſuum, & introducebantur in Hypethrum, ambulatorium Palatii, & exſpectabant Principem; & ibi Angelus inſertabat illos conſortiis cum Magnatibus & Moderatoribus, qui etiam præſtolabantur Principem: & ecce poſt horulam apertæ ſunt fores, & per unam latiorem ab Occidente viderunt Ejus introitum in ordine & pompa proceſſionis: præibant illum Conſiliarii a latere, poſt hos Conſiliarii a cameris, & poſt hos Primarii ex aula: in horum medio fuit Princeps, & poſt illum aulici variæ diſtinctionis, & ultimo ſatellites; omnes connumerati ad centum & viginti. Angelus ſtans ante decem novos advenas, ex veſtitu tunc apparentes ut inquilini; acceſſit cum illis ad Principem, & reverenter adduxit illos; & Princeps in procedendo non moratus, dixit illis, venite mecum ad panem, & ſequuti ſunt in Triclinium, & viderunt Menſam magnifice apparatam, in medio ejus excelſam Pyramidem ex auro cum centum ſcutellis in triplici ordine ſuper formis ſuis, ſuper quibus erant panes ſacharini, & muſta vinorum concreta, cum aliis lautitiis ex pane & vino confectis; ac per mediam Pyramidem ſcaturivit ſicut fons ſaliens cum vino nectareo, cujus vena ex ſummitate Pyramidis diſperſit ſe, & cyathos implevit. Ad latera hujus excelſæ Pyramidis erant variæ formæ cæleſtes ex auro, ſuper quibus erant patinæ & patellæ cibis omnis generis refertæ: formæ cæleſtes, ſuper quibus patinæ & patellæ, erant formæ artis ex ſapientia, quæ in Mundo non aliqua arte exarari, nec voce deſcribi poſſunt: patinæ & patellæ erant ex argento, circumcælatæ ſimilibus formis in plano cum ſuſtentaculis ſuis; cyathi erant ex gemmis pellucentibus: talis erat apparatus Menſæ.

15. Amictus autem Principis & ejus Miniſtrorum erat hic: Princeps indutus erat Talari coloris purpurei, inſignito ſtellis acupictis coloris argentei; ſub talari cinctus erat tunica ex ſerico lucente coloris hyacinthini; hæc erat circa pectus aperta, ubi anterior pars cujuſdam zonæ cum Inſigni ſuæ Societatis viſa eſt; Inſigne erat Aquila ſuper pullis in vertice arboris cubans; hoc erat ex fulgente auro circumcincto adamantibus. Conſiliarii a latere erant non diſſimiliter amicti, ſed abſque illo Inſigni, loco ejus erant ſculpti ſapphiri e collo ex aureo torque pendentes. Aulici erant in togis coloris badii, quibus intertexti erant flores circum aquilinos pullos; tunicæ ſub illis ex ſerico coloris opalini; ſimiliter femoralia & tibialia. Talis erat Veſtitus illorum.

16. Circumſtabant menſam Conſiliarii a latere, & Conſiliarii a cameris, & Moderatores, & ex juſſu Principis complicabant manus, & ſimul ſuſurrabant laudem votivam ad Dominum, & poſt hanc ex nutu Principis ſe ſuper toris ad menſam repoſuerunt; & dixit Princeps ad decem advenas, diſcumbite etiam vos mecum, ecce ibi ſedes veſtræ; & diſcubuerunt; & aulici prius a Principe miſſi ad miniſtrandum illis, adſtabant illis a tergo; & tunc dixit illis Princeps, ſumite quiſque patellam ex orbibus ſuis, & poſtea quiſque ſcutellam ex Pyramide; & deſumſerunt, & ecce illico novæ patellæ & ſcutellæ loco illarum ſuperimpoſitæ apparebant; ac cyathi illorum ex fonte ſaliente e magna Pyramide vino implebantur; & comedebant & bibebant. Poſt mediam ſatietatem alloquebatur Princeps decem invitatos, & dixit, audivi quod in terra, quæ ſub hoc Cælo eſt, convocati fueritis ad aperiendum cogitationes veſtras de Gaudiis cæli & inde Felicitate æterna, & quod protuleritis illas diverſimode, quiſque ſecundum jucunda ſenſuum corporis ſui; ſed quid jucunda ſenſuum corporis abſque jucundis animæ, eſt anima quæ jucundat illa; jucunda animæ in ſe ſunt beatitudines imperceptibiles, ſed fiunt plus & plus perceptibiles, ſicut deſcendunt in cogitationes mentis, & ab his in ſenſationes corporis; in cogitationibus mentis percipiuntur ſicut fauſtitates, in ſenſationibus corporis ſicut jucunditates, & in ipſo corpore ſicut voluptates; ex his & illis ſimul eſt Felicitas æterna; at ex ſolis poſterioribus illa Felicitas non eſt æterna, ſed temporaria, quæ finitur & tranſit, & quandoque fit infelicitas. Vidiſtis nunc quod omnia gaudia veſtra etiam ſint gaudia cæli, & excellentiora quam uſquam cogitare potuiſtis, ſed uſque hæc non interius afficiunt animos noſtros. Sunt tria, quæ ut unum influunt a Domino in animas noſtras; hæc tria ut unum, ſeu hoc trinum, ſunt amor, ſapientia, & uſus, at amor & ſapientia non exiſtunt niſi idealiter, quia ſolum in affectione & cogitatione mentis, ſed in uſu realiter, quia ſimul in actu & opere corporis; & ubi realiter exiſtunt, ibi etiam ſubſiſtunt; & quia amor & ſapientia exiſtunt & ſubſiſtunt in uſu, eſt uſus qui nos afficit, ac uſus eſt fideliter, ſincere & ſedule obire ſuæ functionis opera; amor uſus, & inde ſtudium in uſu, continet mentem ne diffluat, & ne circumvagetur, & hauriat omnes cupiditates, quæ e corpore & e mundo per ſenſus cum illecebris influunt, ex quibus vera Religionis & vera Moralitatis cum ſuis bonis diſſipantur in omnes ventos; at ſtudium mentis in uſu continet & colligat illa, & diſponit mentem in formam receptibilem sapientiæ ex veris illis; & tunc a lateribus exterminat & falsitatum & vanitatum ludibria & ludicra. Sed plura de his audietis ex sapientibus nostræ Societatis, quos post meridiem hanc mittam ad vos. His dictis surrexit Princeps, & una cum illo convivæ, ac pacem dixit, & mandavit Angelo illorum ductori, ut reduceret illos in sua conclavia, & illis omnes honores civilitatis exhiberet; & quoque ut vocaret viros urbanitatis & affabilitatis, qui illos ſermone de variis gaudiis hujus Societatis oblectarent.

17. Cum redierunt, factum eſt ita, & vocati ex urbe, qui ſermone de variis gaudiis Societatis oblectarent illos, venerunt, & hi poſt ſalutationes ambulando loquebantur elegantias cum illis; ſed Angelus ductor illorum dixit, quod decem hi viri invitati ſint in hoc cælum, ut videant Gaudia ejus, & inde novam ideam de Felicitate æterna recipiant; commemorate ergo aliqua de gaudiis ejus, quæ afficiunt ſenſus corporis; poſtea venturi ſunt Sapientes, qui memorabunt aliqua, quæ illa gaudia reddunt fauſta & felicia; his auditis vocati ex urbe commemorabant hæc. Sunt hic dies feſtivitatis indicti a Principe, ut animi relaxentur a defatigatione, quam cupiditas æmulationis aliquibus induxerat; his diebus ſunt Harmoniæ muſicæ & Cantus in foris, & extra urbem Ludi & Spectacula; in Foris tunc ſunt elevatæ Orcheſtræ circumductæ cancellis conſertis ex vitibus, e quibus pendent botri, intra quos in tribus elevationibus ſedent Muſici cum inſtrumentis chordæ, & cum inſtrumentis ſoni, vocis altæ & vocis humilis, ac vocis ſtrenuæ & vocis blandæ, & ad latera ſunt Cantores & Cantrices, & cum amæniſſimis jubilis & cantibus, mixtis & ſolis, per intervalla quoad ſpecies variatis, cives oblectant; hæc ibi diebus illis feſtivitatis a mane ad meridiem, & poſt hanc ad veſperam, perſiſtunt. 2. Præterea unoquovis mane e domibus circum Fora audiuntur ſuaviſſimi Cantus virginum & puellarum, ex quibus tota urbs perſonat; eſt una affectio amoris ſpiritualis, quæ quovis mane cantatur, hoc eſt, per modificationes vocis canoræ ſeu modulationes ſonatur, & affectio illa in cantu percipitur ſicut ipſa foret; influit in audientium animas, & excitat illas ad correſpondentiam; talis eſt cantus cæleſtis; dicunt cantrices, quod ſonus cantus illarum ſe ſicut inſpiret & animet ex interiori, & jucunde exaltet, ſecundum receptionem ab audientibus: hoc finito, clauduntur feneſtræ domuum Fori, & ſimul domuum platearum, & quoque januæ, & tunc ſilet tota urbs, nec ullibi auditur clamor, nec apparent vagabundi, omnes tunc accincti obeunt munia ſuorum officiorum. 3. At tempore meridiei aperiuntur januæ, & poſt meridiem etiam alicubi feneſtræ, & ſpectantur ludi puerorum & puellarum in plateis, moderantibus illos alumnis & magiſtris illorum, ſedentibus in porticibus domuum. 4. Ad latera urbis in ejus extremis, ſunt varii ludi puerorum & adoleſcentum; ſunt ludi curſorii, ſunt ludi cum pilis; ſunt ludi cum pilaminibus repercuſſis, rachets, vocatis; ſunt certamina palæſtrica inter pueros, quis impigrior & quis pigrior loquendo, agendo & percipiendo; & pro impigrioribus aliqua folia laurus in præmium; præter plura alia, quæ ſunt excitatoria habilitatum in pueris latentium. 5. Inſuper extra urbem ſunt Spectacula comædorum ſuper theatris, repræſentantium varias vitæ moralis honeſtates & virtutes, inter quos etiam ſunt hiſtriones propter relationes; & quæſivit unus ex decem, quid propter relationes, & reſponderunt, non poteſt aliqua virtus cum ejus honeſtis & decoris ſiſti ad vivum, niſi per relativa ab illorum maximis ad minima, hiſtriones repræſentant minima illorum uſque dum fiunt nulla; ſed lege ſancitum eſt, ne aliquid oppoſiti, quod vocatur inhoneſtum & indecorum, niſi figurate & ſicut e longinquo exhibeant: quod ita ſancitum ſit, eſt cauſa, quia non aliquod honeſtum & bonum alicujus virtutis per ſucceſſivas progreſſiones tranſit ad inhoneſtum & malum, ſed ad minima ejus uſque dum perit, & cum perit inchoat oppoſitum; quare Cælum, ubi omnia honeſta & bona ſunt, nihil commune habet cum inferno, ubi omnia inhoneſta & mala ſunt.

18. Inter loquendum famulus accurrit & nuntiavit, quod octo Sapientes ex juſſu Principis adſint, & velint intrare, quo audito Angelus exivit, & excepit illos, & introduxit; & mox Sapientes poſt conſociationis ſolennia & decora, primum loquebantur cum illis de ſapientiæ initiis & incrementis, quibus immiſcuerunt varia de ejus ſucceſſu, & quod ſapientia apud angelos nuſquam finem habeat & deſinat, ſed quod creſcat & augeatur in æternum. His auditis Angelus cohortis dixit illis, Princeps noſter ad menſam loquutus eſt cum illis de ſapientiæ ſede, quod ſit in uſu, loquamini, ſi placet, cum illis etiam de eo: & dixerunt, homo primum creatus, imbutus eſt ſapientia & ejus amore, non propter ſe, ſed propter communicationem ejus cum aliis a ſe; inde ſapientiæ ſapientum inſcriptum eſt, ut non quiſquam ſibi ſoli ſapiat & vivat niſi ſimul aliis; inde Societas, quæ alioquin non foret; vivere aliis eſt uſus facere; uſus ſunt vincula ejus, quæ totidem ſunt quot uſus boni, ac uſus ſunt numero infiniti; ſunt uſus ſpirituales qui ſunt amoris in Deum, & amoris erga proximum; ſunt uſus morales & civiles, qui ſunt amoris ſocietatis & civitatis in qua homo eſt, ac ſociorum & civium cum quibus eſt; ſunt uſus naturales, qui ſunt amoris mundi & ejus neceſſitatum; & ſunt uſus corporei, qui ſunt amoris conſervationis ſui propter ſuperiores uſus. Omnes hi uſus inſcripti ſunt homini, & ſequuntur in ordine, unus poſt alterum, & cum ſimul ſunt, unus eſt in altero: illi qui in primis uſibus ſunt, qui ſunt ſpirituales, etiam in ſequentibus ſunt, & hi ſunt ſapientes; illi autem qui non in primis, & uſque in ſecundis & inde ſequentibus ſunt, non ita ſapientes ſunt, ſed ſolum ex moralitate & civilitate externa apparent ſicut ſint; illi qui non in primis & ſecundis ſunt, ſed in tertiis & quartis, nihil minus quam ſapientes ſunt, nam ſunt ſatanæ, amant enim ſolum mundum, & ſe ex mundo; at illi qui modo in quartis ſunt, omnium minime ſapientes ſunt, ſunt enim diaboli, quia ſibi ſolis vivunt, & ſi aliis, eſt unice propter ſe. Præterea cuivis amori eſt ſuum jucundum, vivit enim amor per hoc, ac jucundum amoris uſuum eſt jucundum cæleſte, quod ſequentia jucunda ordine intrat, & ſecundum ordinem ſucceſſionis exaltat illa, ac æternat illa: poſt hæc enumeraverunt Delitias cæleſtes procedentes ex amore uſus, & dixerunt quod ſint myriades myriadum, & quod in illas intrent qui in Cælum: & porro de amore uſus per ſermones ſapientiæ protraxerunt diem cum illis uſque ad veſperam.

19. Sed circa veſperam venit curſor amictus linteo ad decem advenas comites angeli, ac invitavit illos ad Nuptias ſequente die celebrandas; & advenæ valde lætati ſunt, quod etiam viſuri ſint nuptias in Cælo. Poſt hoc, ducti ſunt ad quendam Conſiliarium a latere, & cænaverunt cum illo, & poſt cænam redierunt, & ſeceſſerunt ab invicem, quiſque in ſuum cubiculum, & dormiverunt uſque ad mane; & tunc evigilati audiebant Cantum virginum & puellatum e domibus circum Forum, de quo ſupra; canebatur tunc affectio amoris conjugialis; ex cujus ſuavitate penitus affecti & perciti, percipiebant beatam amænitatem inſitam gaudiis ſuis, quæ elevabat illa, & innovabat illa. Cum tempus erat, dixit Angelus, accingite vos, & induite veſtes Cæli, quas Princeps noſter ad vos miſerat; ac induerunt, & ecce veſtes ſplendebant ſicut ex luce flammea; & quæſiverunt Angelum, unde hoc, reſpondit, quia ad nuptias ituri eſtis, apud nos tunc ſplendent veſtes, & fiunt nuptiales.

20. Poſt hæc duxit Angelus illos ad Domum nuptiarum, & janitor aperuit fores; & mox intra limen recepti & ſalutati ab angelo miſſo a Sponſo, ac introducti ſunt, & adducti ad ſedes pro illis deſignatas; & mox invitati in Antithalamum, ubi viderunt in medio Menſam, ſuper qua poſitum erat magnificum Candelabrum inſtructum ſeptem calamis & ſchyphis ex auro; & ad parietes pendebant Lychnaria ex argento; ex quibus accenſis apparuit athmoſphæra ſicut aurea: & viderunt ad latera Candelabri binas Menſas, ſuper quibus in triplici ordine repoſiti erant Panes; & in quatuor angulis Menſas, ſuper quibus erant Cyathi chryſtallini. Dum illa luſtrabant, ecce aperiebatur janua e conclavi juxta thalamum, & viderunt ſex Virgines exeuntes, & poſt illas Sponſum & Sponſam, tenentes ſe manibus, & ducentes ſe ad Solium, quod e regione Candelabri poſitum erat, ſuper quo ſe repoſuerunt, Sponſus ad ſiniſtram, & Sponſa ad dextram ejus, & ſex virgines conſtiterunt ad latus ſolii juxta Sponſam. Sponſus indutus erat Pallio ex purpura lucente, & Tunica ex byſſo ſplendente, cum Ephodo, ſuper quo erat bractea aurea adamantibus circumobſita; & bracteæ inſculptus erat Pullus aquilæ, inſigne nuptiale hujus ſocietatis cæli; & Sponſi caput tegebat cidaris: Sponſa autem amicta erat chlamyde coccinea, & ſub illa toga acupicta, continua a collo ad pedes, & ſub pectore zona aurea, & ſuper capite corona ex auro cum inſitis rubinis. Cum ita conſederunt, convertit ſe Sponſus ad Sponſam, ac impoſuit digito ejus annulum aureum, & deprompſit armillas & collarium ex unionibus, & alligabat armillas ſuper poplites manuum ejus, & collarium circum collum ejus, & dixit, accipe hæc pignora, & dum illa accepit, oſculatus eſt illam, & dixit, nunc mea es, & vocavit illam ſuam uxorem. Hoc facto clamaverunt invitati, ſit Benedictio; hoc clamavit quiſque per ſe, & dein omnes ſimul; unus a Principe miſſus vice ejus etiam acclamavit; & eo momento implebatur Antithalamus ille fumo aromatico, quod erat ſignum benedictionis e cælo: & tunc miniſtri ex duabus menſis juxta Candelabrum ſumſerunt Panes, & ex menſis in angulis Cyathos nunc vino impletos, & dederunt cuivis invitato ſuum panem & ſuum cyathum, ac ederunt & biberunt. Poſt hæc ſurrexerunt Maritus & ejus Uxor, ſequentibus ſex virginibus cum argenteis nunc accenſis lampadibus in manibus uſque ad limen; ac Conjuges intraverunt Thalamum, & clauſa eſt janua.

21. Poſtea loquutus eſt Angelus ductor cum invitatis de decem comitibus ſuis, quod ex mandato introduxerit illos, & monſtaverit illis magnifica Palatii Principis, & mirifica ibi, & quod epulati ſint ad menſam cum illo; & quod poſtea loquuti ſint cum Sapientibus noſtris; ac petiit, ut liceat illis etiam vobiſcum ſociare aliquem ſermonem; & acceſſerunt, & colloquuti ſunt; & unus ſapiens ex viris nuptiarum dixit, intelligitis quid ſignificant illa quæ vidiſtis, dixerunt quod parum; & tunc quæſiverunt illum, cur Sponſus nunc Maritus in tali veſtitu fuit; reſpondit, quod Sponſus nunc Maritus repræſentaverit Dominum, ac Sponſa nunc Uxor repræſentaverit Eccleſiam, quia Nuptiæ in Cælo repræſentant Conjugium Domini cum Eccleſia; inde eſt quod ſuper Illius capite eſſet Cidaris, & ille indutus pallio, tunica, & ephodo, ſicut Aharon; & quod ſuper Sponſæ nunc Uxoris capite eſſet Corona, & illa induta Chlamyde ſicut Regina; ſed cras erunt aliter amicti, quia Repræſentatio hæc modo perſtat hodie. Quæſiverunt iterum, quia Ille repræſentavit Dominum, & Illa Eccleſiam, cur Illa ad dextram Ejus ſedit; reſpondit ſapiens, quia duo ſunt, quæ faciunt Conjugium Domini & Eccleſiæ, Amor & Sapientia, ac Dominus eſt Amor, & Eccleſia eſt Sapientia, & Sapientia ad dextram amoris eſt, ſapit enim homo Eccleſiæ ſicut a ſe, & ſicut ſapit, recipit amorem a Domino; dextra etiam ſignificat potentiam, & potentia amori eſt per ſapientiam: ſed ut dictum eſt, poſt nuptias mutatur repræſentatio, nam tunc Maritus repræſentat Sapientiam, & uxor ſapientiæ ejus Amorem, verum hic Amor non eſt amor prior, ſed eſt amor ſecundarius, qui eſt a Domino uxori per ſapientiam mariti; amor Domini, qui eſt amor prior, eſt amor ſapiendi apud maritum; quare poſt nuptias, ambo ſimul, maritus & ejus uxor, repræſentant Eccleſiam. Quæſiverunt denuo, cur non vos Viri ſtetiſtis ad latus Sponſi nunc Mariti, ſicut ſex Virgines ſteterunt ad latus Sponſæ nunc Uxoris; reſpondit ſapiens, cauſa eſt, quia nos hodie numeramur inter virgines, ac numerus ſex ſignificat omnes & completum; at dixerunt, quid hoc, reſpondit, Virgines ſignificant Eccleſiam, & Eccleſia eſt ex utroque ſexu, quare etiam nos quoad Eccleſiam ſumus Virgines; quod ita ſit, conſtat ex his in Apocalypſi,, Hi ſunt, qui cum mulieribus non inquinati ſunt, Virgines enim ſunt, & ſequuntur Agnum quocunque vadit' Cap. XIV:4. Et quia Virgines ſignificant Eccleſiam, ideo Dominus aſſimilavit illam decem Virginibus invitatis ad nuptias, Matth. Cap. XXV:1 ſeq. & quia per Iſrælem, Zionem & Hieroſolymam, ſignificatur Eccleſia, ideo toties in Verbo dicitur Virgo & Filia Isrælis, Zionis et Hierosolymæ: Dominus etiam deſcribit Conjugium ſuum cum Eccleſia his verbis apud Davidem,, Regina ad Dextram tuam in auro opimo ophiris, de implexis auri veſtis ejus, in Acupictis adducetur Regi, Virgines post illam amicæ ejus venient in palatium Regis " Pſalm. XLV: 10 ad 16. Poſtea dixerunt, numne conveniens eſt, ut aliquis Sacerdos adſit & miniſtret in his, reſpondit ſapiens, hoc in terris eſt conveniens, non autem in cælis, propter repræſentationem Ipſius Domini & Eccleſiæ; hoc in terris non ſciunt; at uſque apud nos adminiſtrat Sacerdos Deſponſationes, & Conſenſum audit, , confirmat et consecrat, Consensus est essentiale conjugii, et reliqua, quae sequuntur, sunt ejus formalia.

22. Post haec Angelus ductor accessit ad sex Virgines, et quoque narravit illis de comitibus suis, et petiit, ut dignarentur illos suo consortio; et accesserunt, sed cum prope erant, subito recesserunt, et ingressae sunt gynaeceum, ubi etiam virgines amicae illarum erant: hoc viso, Angelus ductor sequutus est illas, et quaesivit, cur absque loquendo cum illis tam subito recesserint; et responderunt; non potuimus appropinquare, et dixit cur hoc, et responderunt, non scimus, sed percepimus aliquid quod repulit et retroduxit nos, ignoscant: et Angelus rediit ad suos comites, et dixit responsum, et addidit, auguror quod vobis non sit amor sexus castus; in Caelo amamus virgines ex illarum pulchritudine et elegantia morum, et impense amamus illas, sed caste; ad hoc riserunt ejus comites, et dixerunt, recte auguraris, quis potis est videre tales pulchritudines prope, et non aliquid cupere.

23. Post hoc festivum Sodalitum omnes invitati ad nuptias abiverunt, et quoque decem illi Viri cum suo Angelo, erat sera Vespera, et cubitum ibant. In diluculo audiverunt Proclamationem, Hodie Sabbathum, et surrexerunt, et interrogaverunt Angelum, quid illud, respondit, quod sit ad Cultum Dei, qui statis temporibus redit, et a Sacerdotibus proclamatur; peragitur ille in Templis nostris, et perstat circiter binas horas; quarte, si lubet, ite mecum, et introducam; et accinxerunt se, et comitati sunt Angelum, et intraverunt: et ecce Templum erat amplum, capax circiter trium millium, semirotundum, scamna seu sedilia continua secundum figuram Templi in rotundum circumducta, ac posteriora elevatiora prioribus. Pulpitum ante illa paulo retractum a centro; janua post pulpitum a sinistro. Intraverunt decem Viri advenae cum Angelo ductore suo, et Angelus addixit illis loca ubi sederent, dicens illis, quisque qui intrat in Templum, scit suum locum, hoc scit ex insito, nec potest sedere alibi; si alibi, nihil audit et nihil percipit, et quoque turbat ordinem, a quo turbato Sacerdos non inspiratur.

24. Postquam congregati sunt, ascendit Sacerdos pulpitum, et concionabatur sermonem plenum spiritu sapientiae: Concio erat de sanctitate Scripturae sacrae, et de conjunctione Domini cum utroque Mundo, Spirituali et Naturali, per illam; in illustratione, in qua erat, plene convicit, quod Sanctus ille Liber dictatus sit a Jehovah Domino, et quod inde Ipse sit in illo, adeo ut Ipse sit Sapientia ibi; sed quod Sapientia, quae est Ipse inibi, sub sensu literae jaceat recondita, et non aperiatur nisi illis, qui in veris doctrinae, et simul in bonis vitae sunt, et sic in Domino et Dominus in illis: Concioni subjunxit votivam orationem, et descendit. Exeuntibus auditoribus Angelus rogavit Sacerdotem, ut aliqua verba pacis cum decem suis comitibus loqueretur; et accessit ad illos, et colloquebantur per semissem horae, et loquebatur de Divina Trinitate, quod illa in Jesu Christo sit, in Quo Plenitudo omnis Divinitatis corporaliter habitat, secundum edictum Apostoli Pauli; et postea de Unione Charitatis et Fidei, sed dixit, de Unione Charitatis et Veritatis, quia Fides est Veritas.

25. Poſt gratiarum dictionem, abiverunt domum; & ibi dixit illis Angelus, eſt hodie Tertius dies ab aſcenſu veſtro in hujus Cæli Societatem, & in tres dies præparati eſtis a Domino ad manendum hic, quare tempus eſt ut ſeparemur: exuite itaque veſtes miſſas a Principe, ac induite veſtras; & cum in his erant, inſpirabantur deſiderio ſecedendi, & ſeceſſerunt, & deſcenderunt, Angelo comitante illos uſque ad locum conventus; & ibi Domino gratias egerunt, quod dignatus ſit illos beare ſcientia & inde intelligentia de Gaudiis Cæleſtibus & de Felicitate æterna.

26. Iterum in veritate aſſevero, quod hæc, ſicut memorata ſunt, facta & dicta ſint, priora in Mundo Spirituum, qui medius eſt inter Cælum & Infernum, & ſequentia hæc in Societate Cæli, e qua fuit Angelus tubæ & ductor. Quis in Chriſtiano Orbe aliquid ſciviſſet de Cælo, ac de Gaudiis & de Felicitate ibi, quorum ſcientia eſt quoque ſcientia ſalutis, niſi placuerit Domino aperire alicui viſum ſpiritus ejus, ac monſtrare & docere. Quod ſimilia exiſtant in Mundo ſpirituali, patet manifeſte ex viſis & auditis Apoſtolo Johanni, quæ deſcripta ſunt in Apocalypſi, ut quod viderit Filium hominis in medio ſeptem Candelabrorum, Tabernaculum, Templum, Arcam, Altare in Cælo; Librum obſignatum ſeptem ſigillis, illum apertum, & inde exeuntes Equos; quatuor Animalia circa Thronum; duodecim millia electos ex unaquavis Tribu; Locuſtas aſcendentes ex abyſſo; Draconem & ejus pugnam cum Michæle; Mulierem parientem filium maſculum, ac fugientem in deſertum propter Draconem; duas Beſtias, unam aſcendentem ex mari, alteram e terra; Mulierem ſedentem ſuper Beſtia Coccinea; Draconem ejectum in ſtagnum ignis & ſulphuris; Equum album, & Cænam Magnam; Cælum novum & Terram novam, ac Sanctam Hieroſolymam deſcendentem, diſcriptam quoad Portas, Murum & hujus Fundamenta; tum Fluvium aquæ vitæ, & Arbores vitæ facientes fructus quovis menſe; præter plura, quæ omnia viſa ſunt Johanni, ac viſa dum quoad ſpiritum fuit in Mundo ſpirituali & in Cælo. Præter quæ viſa ſunt Apoſtolis poſt reſurrectionem Domini; & quæ deinde Petro, Act. Apoſt. XI: tum quæ viſa & audita Paulo. Præterea quæ Prophetis, ut Ezechieli, quod viderit quatuor Animalia quæ Cherubi, Cap. I: & Cap. X: Quod Novum Templum, & Novam Terram, & Angelum metientem illa, Cap. XL ad XLVIII: Quod abductus Hieroſolymam, & viderit ibi abominationes; & quoque in Chaldæam, in Captivitatem, Cap. VIII: & Cap. XI. Simile factum eſt cum Sacharia, quod viderit Virum equitantem inter myrtos, Cap. I: 8. ſeq. Quod viderit quatuor Cornua, & dein Virum, in cujus manu funiculus menſuræ, Cap. II: 1. ſeq. Quod viderit Candelabrum, & duas Oleas, Cap. IV: 1. ſeqq. Quod viderit Volumen volans, & Epham, Cap. V: 1. 6. Quod viderit quatuor Currus exeuntes inter duos montes, & Equos, Cap. VI: 1. ſeq. Pariter cum Daniele, quod viderit quatuor Beſtias aſcendentes e mari, Cap. VII: 1. ſeqq. Tum pugnas Arietis & Hirci, Cap. VIII: 1. ſeqq. Quod viderit Angelum Gabrielem, & quod multa loquutus ſit cum illo, Cap. IX: Quod puer Eliſæi viderit Currus & Equos igneos circum Eliſæum, & quod illos viderit, cum aperti ſunt ejus oculi. Ex his & pluribus aliis in Verbo, conſtat, quod illa quæ in Mundo Spirituali exiſtunt, apparuerint multis ante & poſt Domini adventum: quid mirum, quod etiam nunc inchoante Eccleſia, ſeu deſcendente Nova Hieroſolyma a Domino e Cælo."