Descriptio Regni Iaponiae/5.

E Wikisource

CAP. V.

De caede Cubi, qua anno CIƆ D LXV facta est, & eius Successore, usque ad LXXIII annum.

Ludovicus Froius Iesuita in epistolis suis, quae reperiuntur in quarto libro Epistolarum Indicarum, prolixè exponit Cubi caedem & quae consecuta sunt. Ita enim loquitur in epist. v. Coeptis nostris intervenit atrocissimum, & post hominum memoriam inauditum facinus, quod non modò conatus nostros omnino impediret, sed etiam nos ipsos in extremum vitae discrimen adduceret. Nam regulus Imorensium (de quo scripsi ad vos antea) Mioxindonus, devictis à se gentibus quibusdam, potentia atque opibus auctus: ipsum quoque Cubum, ut in pace otioque securum & imparatum à rebus omnibus, certè nihil eiusmodi metuentem, imperio, quod magna cum aequitate regebat, per summum scelus atque perfidiam deturbare, ac Tyrannidem occupare constituit: neque apud inflammatum dominandi libidine animum vel Cubi virtus & probitas, vel plurima, eáque maxima ab eodem in se profecta beneficia valuêre. Igitur assumtis latrocinii sociis duobus, Narensium Tyranno Daiondono, & alio quodam dynasta, cum delectis armatorum duodecim millibus repente Meacum iter intendit, eò certiore spe rei perficiendae, quod & ipse Cubi nomine universae rei bellicae praeerat, & plurimos habebat in urbe Meaco satellites & clientes. Copiis ergo prope urbem iussis opportuno loco subsistere, ipse cum fidelium manu specie officii Meacum introit, nimirum ut quibusdam recentibus honoris insignibus à Cubo decoratus, ei gratias agat. Atque ut quod volebat, quam maxime sine tumultu transigeret, ad alia verborum officia illud etiam addit, ut Cubum in suburbanum quoddam Bonziorum (de quibus vide caput XXV) coenobium blandis precibus ad coenam invitet. Namque ibi circumventum adoriri placuerat. Sed cum res parum procederet, quod Cubus de considente prope Meacum exercitu factus denique certior, & suspicatus id, quod erat: non modò se Mioxindono minimè crederet, sed etiam fugam pararet, ex qua deinde imprudentiâ comitum suorũ revocatus est. Mioxindonus apertè ratus agendum, copias omnes ad regiam propius admovet: ac ne inexpiabili in suum Imperatorem ac Regem odio accensus esse videretur, dum inops consilii Cubus cum familiaribus trepidat, praemittit ad Regiam, qui palam denuntiet, se caput ipsius Cubi minimè petere, certis tantùm eius cognatis amicisque graviter insensum, eorum potentiam ultra ferre non posse: itaque tum demum rem conventuram, seque inde cum pace abiturum, si complures proceres, quos nominatim in schedula descripserat, quàm primùm interfici iubeat. Ad haec tam insignis impudentiae postulata, irâ percitus is qui ad ea cognoscenda Cubi iussu prodierat, grandis natu aulicus, ille ipse qui nos ad Cubum introducere consueverat, abiectâ, quam legerat, schedula, verbisque gravissimis in parricidas invectus, ad extremum addit, rebus iam desperatis quoniam quidem aliâ ratione non possit, certè voluntariâ morte sese officio fideique suae satis esse facturum. His dictis regressus in regiam, coram ipso Cubo strictum pugionem gentis more sibi condit in viscera, & moribundus occumbit. Eodem ipso leto quatuor alii, cum prę timore occlusis ianuis non admitterentur, mox in ipso regiae periere vestibulo. Senis verò demortui filius, ut patrem conspexit exanimem, praeceps dolore atque iracundiâ fertur in coniuratos infestus pugnansque perimitur. Tum illi pluribus locis palatio flammas iniiciunt, quod Cubus ubi sensit, certus praelio potius, quàm incendio mortem oppetere, ex honestissimae gravissimaeque foeminae matris amplexu se proripit, vaditque cum suis armatus in confertam hostium aciem: ibi quàm acerrimè dimicans, ventrem hastili, caput sagittâ confixus, duobus praeterea vulneribus acceptis in facie concidit: super eum praeliantes egregiè centum circiter aulici primae nobilitatis viri sternuntur: quorum cum animi magnitudo ac fidelitas omnium, tum praesertim adolescentuli cuiusdam quartum decimum annum agentis enituit; qui cum in certamine hostes poene obstupefecisset audaciae miraculo, eumque vivum sublato undique clamore conarentur excipere, ille Cubum defunctum intuitus, sibique turpissimum ratus, Regi suo Dominoque superstitem esse, gladio confestim abiecto sicam arripuit, abscissoque sibimet gutture eandem sicam adegit in viscera. Inter haec hostes, qua per incendia patuit aditus, in regiam frequentes irrumpunt, fratrem Cubi Bonzium una cum matre, nequaquam vel huius senectutem, vel illius adolescentiam miserati acerbissimè contrucidant: regia gaza diripitur; cuncta ferro flammaque miscentur. Honorariae puellae ac pedissequae, regulorum fere ac principum filiae & clarissimis ortae familiis, omnia miserabiliter eiulatu gemitibusque complentes, inter obsessos armatis exitus conantur sibi fugâ consulere, quarum aliquae vestimentis etiam in illa ipsa immanitate petulanter atque procaciter à militibus exuuntur: aliae verò ad viginti, dum ancipiti metu distractae, hinc micantes horrent gladios, inde saevienti perterrentur incendio, in conclave quoddam abditae, quo nondum flammae pervaserant, igne deinde grassante opinione celerius, ibidem oppressae, atque ad unam omnes absumptae sunt, &c. Videantur reliqua de matris morte & cuiusdam Cubi familiaris ibidem in epist. IX. Frater demortui Cubi, Canadonus Voiacata, elapsus è coniuratorum custodia, ad Vatandonum (Dynastam in regno Vomi) opis implorandae causâ confugit supplex, quem ille non modò benignè exceptum ingenti sumtu & munificentia plus annum in arce sua Coca fovit atque custodiit, magno ob idipsum aere alieno conflato: sed etiam ut in fraternum imperium restitueret, finitimos Rege nationesque circumire, atque omni ratione solicitare non desiit, quoad Nubunanga Rex Voaris, armatorum quinquaginta millium exercitu comparato, & Mioxindoni & Daiondoni, qui coniurationis principes fuerant, repressâ audacia, quem dixi exulem, in fraternis opibus & gradu honoris amplissimi collocavit.

In epist. ultima libr. IV. Nullam puto regionem ex iis, quae Christianorum navigatione vel armis apertae sunt, in tanta rerum vicissitudine ac varietate versari, quantam assidue patitur haec terra Iaponica. Post tuum à nobis digressum, quot caedes, populationes, eversiones urbium & incendia consecuta! Cubo enim Nubunangae opibus restituto, cum res Meacensis utcunque pacata videretur esse, repente quibusdam interpositis offensionibus (ut sunt irritabiles animi Regum, & omnis imperii suspiciosa communio) periculosum & grave bellum inter eosdem exarsit, cuius belli initio cum se Cubus, evocatis undique militibus, in arcem munitissimam recepisset, & cum hostibus Nubunangae inita Societate (qui multi potentesque sunt) tantùm virium collegisset, ut Nubunanga nequaquam è suis finibus egressurus in praesentia crederetur: tum ille nihil hoc apparatu perterritus, praeter omnium exspectationem cum robustis legionibus affuit, captusque misericordia populi, cum frustra, per interpretes de conditionibus pacis egisset, malo cogendum ratus, qui monitis non pareret; quanquam invitus, atque adeo illachrymans tantae cladi (ut affirmant) omnibus passim tectis agrorum, multisque praeterea idolorum fanis, Bonziorumque coenobiis, ad haec vicis frequentibus uno die centum exustis, praedaque ingenti rerum non modò agrestium, sed etiam urbanarum abactâ (quod cives initio tumultus, veriti ne Meacum rectà contenderet, pretiosam suppelectilem cum liberis uxoribusque in ea loca raptim avexerant) rursus Cubum institit ad pacem invitare. At ille foederatorum copias propediem exspectans, cum interim omni ope resistere & ultima experiri decrésset: tum verò Nubunanga vehementius irritatus urbem ipsam evertere statuit.

Est autem pro situ loci divisa bifariam sic, ut altera pars Meaci superior, altera inferior nominetur. Superiorem longè celeberrimam totius Iaponis praecipua nobilitas incolebat: ii direptionis & incendii metum ingenti pecunia conati redimere, nihil profecerunt. Inferioris urbis exitus felicior fuit: siquidem cives, & in iis Christiani permulti, non tam argenti pondere, quàm precibus infimis & humilitate veniam & pacem à Nubunanga impetrârunt.

Itaque totis castris gravi poenâ propositâ iussit edici, ne quis inferiori Meaco damni quicquam inferret.

Interim in superiori parte conscelerati aliquot, ne in patriae direptione & exitio nulla ad ipsos praedae portio perveniret, ultro ignem tectis iniicere antevertunt, qui totâ eâ nocte longe latéque vagatus, tertiam ferè oppidi partem absumpsit: postridie verò Nubunanga cum suis invectus, quod erat reliquum omne combussit. Eo incendio aedes privatae ad octo millia, Bonziorum coenobia viginti, & in eis duo Xacae & Amicae nobilissima & maxima; minoris verò formae ad octoginta conflagrâsse dicuntur, quorum in unum trepida fuga sese abdiderant Bonziae mulieres ad sexaginta ex iis, quae stipi cogendae ad instaurationem fani Daibud in regno Thematis religionis causa dabant operam. Interea inclusus arce Cubus nihilominus flecti, quoad Nubunanga castellis circa ipsam arcem quatuor excitatis obsidione hominem premere & operibus oppugnare constituit, minis insuper additis Imperatoriae dignitatis ab ipso in Dayri filium transferendae.

Quo metu victus Cubus, positis tandem ferocibus animis, praesertim cum exspectata dudum auxilia non adessent, pacem expetiit: neque abnuit Nubunanga, quanquam longè superior & explorata poene victoria. Scriptis itaque conditionibus obsides dati: qui tamen quod non primae sunt notae, negabant plerique Cubum in conditione mansurum: sed hanc moram interpositam, quoad auxilium à sociis quandoque veniat.