Descriptio Urbis Romae

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Descriptio Urbis Romae
seu De Regionibus Urbis Romae
ex Patrologia Latina, Tomo XVIII


DESCRIPTIO URBIS ROMAE, QUAE ALIQUANDO DESOLATA, NUNC GLORIOSIOR PIISSIMO IMPERIO RESTAURATA. INCERTO AUCTORE, QUI VIXIT SUB HONORIO, AUT VALENTINIANO III.

Ex editione Labbe

Ex editione P. Philippi Labbe soc. Jesu anno 1651.

Regio I.

Porta Capena. Continet aedem Honoris, et Virtutis. Camenas, et lacum Promethei. Balneum Torquati, et Vespasiani. Thermas Severianas, et Commodianas. Aream Apollinis, et Spei, et Galli. Vicum Vitriarium. Aream Panariam. Mutatorium Caesaris. Balneum Bolani, et Mamertini. Aream Carsurae. Balneum Abascanti, et Antiochiani. Aedem Martis, et Minervae, et Tempestatis. Flumen Almonis. Arcum divi Veri Parthici, et D. Trajani, et Drusi. Vici decem. Aediculae decem. Vicomagistri quadraginta octo. Curatores duo. Insulae tria millia ducentae quinquaginta. Horrea tredecim. Balnea octoginta sex. Lacus octoginta quatuor. Pistrina viginti. Continet pedes duodecim millia ducentos, et novemdecim.

Regio II.

Caelimontium. Continet templum Claudii. Macellum magnum. Luparios. Antrum Cyclopis. Cohortes vigilum. Castra peregrina. Caput Africae. Arborem sanctam. Domum Philippi, et Vectilianam. Ludum Matutinum, et Gallicum. Spoliarium. Samarium. Armamentarium. Micam auream. Vici septem. Aediculae septem. Vicomagistri quadraginta octo. Curatores duo. Insulae tria millia et sexcenta. Domus centum viginti quatuor. Horrea quatuordecim. Balnea octoginta duo. Lacus sexaginta duo. Pistrina duodecim. Continet pedes duodecim millia et ducentos.

Regio III.

Isis et Serapis. Continet Monetam. Amphitheatrum, quod capit loca octoginta septem millia. Ludum Matutinum, et Dacicum. Domum Brytti. Praesentissimum choragium. Lacum Pastoris. Scholam quaestorum, et capulatorum. Thermas Trajanas, et Titianas. Porticum Livii. Castra Misenatium. Vici duodecim. Aediculae duodecim. Magistri quadraginta novem. Curatores duo. Insulae duo millia septingentae quinquaginta septem. Domus sexaginta. Horrea quatuordecim. Balnea octoginta. Lacus sexaginta quinque. Pistrina sexdecim. Continet pedes duodecim millia trecentos quadraginta.

Regio IV.

Templum Pacis. Continet porticum absidatam. Aream Vulcani. Aureum Bucinum. Apollinem Sandaliarium. Telluris templum. Horrea Chartaria. Tigillum Jororium. Colossum altum pedes centum. Habet in capite radia numero septem, singula pedum viginti duorum semis. Metam sudantem. Templum Romae et Veneris. Aedem Jovis Statoris. Viam Sacram. Basilicam Constantinianam Templum Faustinae. Basilicam Pauli. Forum Transitorium. Suburram. Balneum Daphnidis. Vici octo. Vicomagistri quadraginta octo. Curatores duo. Insulae duo millia septingentae quinquaginta septem. Domus octoginta octo. Horrea decem et octo. Balnea septuaginta quinque. Lacus septuaginta octo. Pistrina duodecim. Continet pedes tredecim millia.

Regio V.

Esquiliae. Continet lacum Orphei. Macellum Liviani. Nymphaeum D. Alexandri. Cohortes duas vigilum. Herculem Syllanum. Hortos Pallantianos. Amphitheatrum castrense. Campum Viminalem sub aggere. Minervam Medicam. Isidem Patriciam. Vici quindecim. Vicomagistri quadraginta octo. Curatores duo. Insulae tria millia octingentae quinquaginta. Domus centum octoginta. Horrea viginti tria. Balnea septuaginta quinque. Lacus septuaginta quatuor. Pistrina quindecim. Continet pedes quindecim millia et sexcentos.

Regio VI.

Alta semita. Continet templum Salutis et Serapis. Templum Florae. Capitolium antiquum. Statuam Mamurii plumbeam. Aedem Quirini. Malum Punicum. Hortos Salustianos Gentem Flaviam. Thermas Diocletianas et Constantianas. Decem tabernas. Gallinas albas. Aream Candidi. Cohortes tres vigilum. Vici decem et septem. Aediculae decem et septem. Vicomagistri decem et octo. Curatores duo. Insulae tria millia quadringentae tres. Domus centum quadraginta sex. Horrea septemdecim. Balnea septuaginta quinque. Lacus septuaginta tres. Pistrina sexdecim. Continet pedes quindecim millia et septingentos.

Regio VII.

Via Lata. Continet lacum Ganymedis. Cohortes septem vigilum. Arcum novum. Nymphaeum Jovis. Aediculam Caprariam. Campum Agrippae. Templum Solis, et castra. Porticum Gypsiani, et Constantini. Templa duo nova Spei et Fortunae. Equum Tiridatis regis Armeniorum. Forum Suarium. Hortos Largianos. Mansuetas. Lapidem pertusum. Vici quindecim. Aediculae quindecim Vicomagistri quadraginta octo. Curatores duo. Insulae tria millia octingentae quinque. Domus centum viginti. Horrea viginti quinque. Balnea septuaginta quinque. Laci septuaginta sex. Pistrina quindecim. Continet pedes quindecim millia septingentos.

Regio VIII.

Forum Romanum, et magnum. Continet rostra. Genium populi Romani aureum, et equum Constantini. Senatulum. Atrium Minervae. Forum Caesaris, Augusti, Nervae Trajani. Templum D. Trajani, et columnam cochlidem, altam pedes centum viginti octo semis: gradus intus habet centum octingentos quinque; fenestras quadraginta quinque. Cohortes sex vigilum. Basilicam Argentariam. Templum Concordiae. Umbilicum Romae. Templum Saturni, et Vespasiani. Capitolium. Miliarium Aureum. Juliae templum, Castorum, Vestae. Horrea Germanica, et Agrippinae. Aquam cernentem quatuor scauros sub aede. Atrium Caci. Vicum jugarium unguentarium. Graecostasim. Porticum Margaritariam. Elephantum Herbarium. Vici triginta quatuor. Aediculae viginti novem. Vicomagistri quadraginta octo. Curatores duo. Insulae tria millia octingentae octoginta. Domus centum triginta. Horrea decem et octo. Balnea octoginta tria. Laci centum viginti. Pistrina viginti. Continet pedes tredecim millia sexaginta septem.

Regio IX.

Circus Flaminius. Continet stabula numero quatuor factionum. Aedes Herculis Porticum Philippi. Minutias duas veterem, et frumentariam. Cryptam Balbi. Theatra quatuor, in primis Balbi, quod capit loca triginta millia octoginta quinque. Campum Martium. Trigarium. Ciconias Nixas. Pantheum. Basilicam Matidii, et Martiani. Templum D. Antonini, et columnam cochlidem, altam pedes centum septuaginta quinque semis; gradus intus habet ducentos tres; fenestras quinquaginta sex. Hadrianium. Thermas Alexandrinas, et Agrippinas. Porticum Argonautarum, et Meleagri. Iseum, et Serapeum. Insulam Feliculae. Vici triginta quinque. Aediculae triginta quinque. Vicomagistri triginta quinque. Curatores duo. Insulae duo millia septingentae septuaginta quatuor. Domus centum quadraginta. Horrea viginti duo. Balnea sexaginta tria. Lacus sexaginta tres. Pistrina viginti. Continet pedes triginta duo millia quingentos.

Regio X.

Palatium. Continet casam Romuli. Aedem Matris deum, et Apollinis Rhamnusii. Pentapylum. Domum Augustanam, et Tiberianam. Aedes Jovis Victoris. Domum Dionis. Curiam veterem. Fortunam respicientem. Septizonium D. Severi. Victoriam Germanicianam. Lupercal. Vici viginti. Aediculae viginti. Vicomagistri quadraginta octo. Curatores duo. Insulae duo millia sexcentae quadraginta tres. Domus octoginta octo. Horrea quadraginta octo. Balnea quatuordecim. Laci octoginta novem. Pistrina viginti. Continet pedes undecim millia sexcentos.

Regio XI.

Circus Maximus. Qui capit loca quadringenta octoginta quinque millia. Continet duodecim portas. Templum Mercurii. Aedes Ditis Patris. Cererem. Portam trigeminam. Apollinem Coelispicem. Herculem Olivarium. Velabrum. Arcum D. Constantini. Vici decem et octo. Aediculae novemdecim. Vicomagistri quadraginta octo. Curatores duo. Insulae duo millia sexcentae. Domus octoginta novem. Horrea sexdecim. Balnea quindecim. Laci viginti. Pistrina quindecim. Continet pedes undecim millia quingentos.

Regio XII.

Piscina publica. Continet aream Radicariam. Viam novam. Fortunam Mammosam. Isidem Athenodoriam. Aedem Bonae deae Subsaxanae. Signum delphini. Thermas Antoninianas. Septem domos Parthorum. Campum Lanatarium. Domum Chilonis. Cohortes quatuor vigilum. Domum Cornificii. Privatum Hadriani Vici quatuordecim. Aediculae septemdecim. Vicomagistri quadraginta octo. Curatores duo. Insulae duo millia quadringentae octoginta septem. Domus centum quatuordecim. Horrea septemdecim. Balnea sexaginta tria. Laci octoginta et unus. Pistrina viginti. Continet pedes duodecim millia.

Regio XIII.

Aventinus. Continet templum Dianae, et Minervae. Nymphea tria. Thermas Varianas, et Decianas. Doliolum. Mappam auream. Platanones. Horrea Galbae. Porticum Fabariam. Scolam Cassii. Forum Pistorium. Vici septemdecim. Aediculae septemdecim. Vicomagistri quadraginta octo. Curatores duo. Insulae duo millia quadringentae octoginta septem. Domus centum triginta. Horrea viginti quinque. Balnea sexaginta quatuor. Lacus octoginta octo. Pistrina viginti. Continet pedes ducenta novem millia.

Regio XIV.

Transtiberina. Continet Gaianum Vaticanum. Frygianum. Naumachias quinque. Hortos Domitios. Balneum Ampelidis, et Prisci, et Dianae Molinas. Janiculum. Statuam Valerianam. Cohortes septem vigilum. Caput Gorgonis. Fortis Fortunae templum. Aream Septimiam. Herculem cubantem. Campum Brytianum et Codetanum. Hortos Getae. Castra lecticariorum. Vici septuaginta octo. Vicomagistri quadraginta octo. Aediculae septuaginta octo. Curatores tres. Insulae quatuor millia quadringentae quinque. Domus centum quinquaginta. Horrea viginti duo. Balnea octoginta sex. Lacus centum octoginta. Pistrina viginti tria. Continet pedes triginta tria millia quadringentos octoginta octo. Bibliothecae XXIX. Ex his praecipue duae Palatina, et Ulpia.

Obelisci V.

In circo maximo unus, altus pedes octoginta octo semis. In Vaticano unus, altus pedes septuaginta unum. campo Martio unus, altus pedes octoginta duos semis. In mausoleo Augusti duo, singuli pedes octoginta duos semis.

Pontes septem.

Aelius. Aurelius. Molvius. Sublicius. Fabricius. Cestius et Probi.

Montes septem.

Caelius. Aventinus. Tarpeius. Palatinus. Esquilinus. Vaticanus. Janiculensis.

Campi octo.

Viminalis. Agrippae. Martius Codetanus. Octavius. Pecuarius. Lanatarius. Brytianus.

Fora undecim.

Romanum. Magnum. Caesaris. Augusti. Nervae Trajani. Aenobarbi. Forum Boarium. Suarium. Pistorum. Gallorum. Et Rusticorum.

Basilicae decem.

Julia. Ulpia. Pauli. Neptuni. Matidii. Marciana. Bascellaria. Floscellaria. Sicinii. Constantiniana.

Thermae undecim.

Trajanae. Titianae. Agrippinae. Syrae. Commodianae. Severianae. Alexandrinae. Antoninianae. Decianae. Diocletianae. Constantinianae.

Aquae XIX.

Trajana. Annia. Alsia. Claudia. Martia. Herculea. Julia. Augustea. Appia. Alsetina. Setina. Ciminia. Aurelia. Damnata. Virgo. Tepula. Severiana. Antoniana. Alexandrina.

Viae XXIX.

Trajana. Appia. Latina. Lavicana. Praenestina. Tiburtina. Nomentana. Salaria. Flaminia. Aemilia. Clodia. Valeria. Aurelia. Campana. Ostiensis. Portuensis. Janiculensis. Laurentina. Ardeatina. Setina. Quintia. Cassia. Gallica. Cornelia. Triumphalis Patinaria. Asinaria. Ciminia. Tiberina.

Horum Breviarum.

Capitolia duo. Circi duo. Amphitheatra duo. Colossi duo. Columnae cochlides duae. Macella duo. Theatra tria. Ludi quatuor. Naumachiae quinque. Nymphaea quindecim. Equi magni viginti tres. Deaurati octoginta. Eburnei octoginta quatuor. Arcus marmorei triginta sex. Portae triginta septem. Vici quadringenti viginti quatuor. Aedes quadringentae viginti quatuor. Vicomagistri sexcenti septuaginta duo. Curatores viginti quatuor. Insulae per totam urbem numero quadraginta sex millia sexcentae duae. Domus mille septingentae octoginta. Balnea octingenta quinquaginta sex. Lacus mille trecenti quinquaginta duo. Pistrina ducenta quinquaginta quatuor. Lupanaria quadraginta quinque. Latrinae publicae quadraginta quatuor. Cohortes praetoriae decem. Urbanae quatuor. Vigilum septem, quarum excubitoria quatuordecim. Vexilla communia duo. Castra equitum salgamariorum peregrinorum

Descriptionis Romae finis.

Ex codice Vaticano

Ex codice Vaticano unciali millenariae antiquitatis num. 3321 et collato cum altero num. 1984.

Incipit curiosum urbis Romae regionum XIV cum brebiariis (breviariis) suis.

Regio I.

Porta Capena. Continet aedem Honoris, et Virtutis. Camenas. Lacum Promethei. Balneum Torquati. Thermas Severianas, et Commodianas. Aream Apollinis, et Splenis. Vicum Vitriarium. Aream Pannariam. Mutatorium Caesaris. Balneum Abascanti, et Mamertini. Aream Carrucae. Aedem Martis. Flumen Almonis. Arcum divi Veri, et Trajani, et Drusi. Vici X. Aed. (aedes) X. Vicomag. XLVIII. Curiae II. Insulae [III]CCL. [595] Domus CXX. Horrea XVI. Balnea LXXXVI. Lacos LXXXI. Pistrina XX. Continet pedes XII. CC. XI.

Regio II.

Caelimontium. Continet Claudium. Macellum magnum. Luparios (cod. alt. lupanarios). Atrium Cyclopis. Cohortes V. Vigilum. Caput Africes. Arborem sanctam. Castra peregrina. Domum Philippi, Victiliana. Ludum Matutinum, et Dacicum. Spoliarium. Saniarium. Micam auream. Vici VII. Aedes VII. Vicomag. XLVIII. Curat. (alt. cod. Curatoria) II. Insulae [II]II. DC. (alt. cod. III. PC.) [596] Domus CXXVII. Horrea XXVII. Balnea LXXXV. Lacos LXV. Pistrina XV. Continet pedes X[II]. CC. [597]

Regio III.

Isis et Serapis. Continet Monetam. Amphitheatrum, qui capit loca [LXXXV]II. [598] Ludum Magnum. Domum Britti. Praesentis summum choragum Lacum Pastorum. Scholam quaestorum et caplatorum. Thermas Titianas, et Trajanas. Porticum Libies (seu Liviae). Castra Misenantium. Vici XII. Aed. XII. Vicomag. XLVIII. Curat. II. Insulae IIDCCLVII. Domos LX. Horrea XVIII. Balnea LXXX. Lacos LXV. Pistrina XVI. Continet pedes [XII]CCCL. [599]

Regio IV.

Templum Pacis. Continet porticum absidatam. Aura Bucinum. Apollinem Sandaliarum. Templum Telluris. Vigilum Sororum. Colossum altum pedes CII.-S-. Habet in capita VII, singula pedum XXII. S-. Metam sudantem. Templum Romi (alt. cod. Romae). Aedem Iobis. Viam Sacram. Basilicam novam, et Pauli. Templum Faustinae. Forum Transitorium. Suburam. Balneum Dafinidis. Vici VIII. Aedes octo. Vicomag. XLVIII. Curat. (alt. cod. curatoria) II. Insulae [II]DCLVII. [600] Domus LXXXVIII. Horrea XVIII. Balnea LXV. Lacos L̄X̄X̄Ī. Pistrina XV. Continet pedes X̄III.

Regio V.

Exquiliae. Continet lacum Orfei. Macellum Liviani. Nympheum Alexandri. Cohortes II vigilum. Hortos Pallantianos. Herculem Syllanum. Amphitheatrum castrense. Campum Viminalem sub aggere. Minerbam Medicam. Isidem Patriciam. Vici XV. Vicomag. XLVIII. Curat. II. Insulae IIIDCCCL. Domus CLXXX. Horrea XXIII. Balnea LXXV. Lacos LXXIV. Pistrina XV. Continet pedes XVDC.

Regio VI.

Alta semita. Continet templum Salutis et Serapis. Floram. Capitolium antiquum. Thermas Constantinianas. Statuam Mamyri. Templum Dei Quirini. Hortos Sallustianos. Gentem Flabiam. Thermas Diocletianas. Cohortes III vigilum. X Tabernas. Gallinas albas. Vici XVII. Aedes XVII. Vicomag. XLVIII. Balnea LXXV. Lacos LXXIII. Pistrina XVI. Continet pedes XVDCC.

Regio VII.

Via Lata continet lacum Ganymedis. Cohortes V vigilum. Arcum novum. Nympheum Iobis. Aedicula Capraria. Campum Agrippae. Templum Solis, et castra. Porticum Gypsiani, et Constantini. Equos Tiridatis regis Armeniorum. Forum Suarium. Mansuetas. Lapidem pertusum Vici XV. Aedes XV. Vicomag. XLVIII. Curat. II. Insulae [III] DCCCV. [601] Domus CXX. Horrea XXV. Balnea LXXV. Lacos LXXVI. Pistrina XVI. Continet pedes XIĪĪ CCC.

Regio VIII.

Forum Romanum magnum. Continet rostras III. Genium populi Romani Senatum. Atrium Minervae. Forum Caesaris, Augusti, Nervae Trajani. Templum Trajani, et columnam cochlidem, altam pedes CXXVII -S-.; grados intus habet CLXXX, fenestras XLV. Cohortes VI vigilum. Basilicam Argentariam. Templum Concordiae, et Saturni, et Vespasiani, et Titi. Capitolium. Miliarium aureum. Vicum Lugarium. Graecostadium. Basilica Julia, templum Castrorum (alt. cod. Castorum) et Minervae, Vestam. Horrea Agrippiana. Aquam cernentem IIII scaros (alt. cod. sacros) sub eadem. Atrium Caci. Porticum Margaritariam. Elephantum Herbarium. Vici XXXIV. Aedes XXXIV. Vicomag. XLVIII. Curat. II. Insulae III. CCCCLXXX. Domus CXXX. Horrea XVIII. Balnea LXXXVI. Lacos CXX. Pistrina XX. Continet pedes X̄ĪĪĪILXVII.

Regio IX.

Circus Flaminius. Continet stabula IIII, factionum VI. Porticum Philippi. Minuciam veterem, et frumentarium. Cryptam Balbi. Theatra III (alt. cod. V) in primis Balbi, quod capit loca [XI]DX. Pompeii, capit loca [XVII]. DLXXX. Marcelli, capit [XX]. Odeum, capit loca [X]. DC. Stadium, capit loca X̄X̄X̄. LXXXVIII. [602] Campum Martium. Trigarium. Ciconias Nixas. Pantheum. Basilicas Neptuni, Matidies, Marciani. Templum Antonini, et columnam cochlidem, altam pedes CLXXV. -S-. gradus intus habet CCIII, fenestras LVI. Thermas Alexandrinas, et Agrippinas. Porticum Argonautarum, et Meleagri. Iseum, et Serapeum. Minervam Chalcidicam. Divorum Mensule (aut Mensale) Felicles (alt. cod. Mensulem). Vici XXXV. Aedes XXXV. Vicomag. XLVIII. Curat. II. Insulae II. DCCLXXVII. Domus CXL. Horrea XXV. Balnea LXIII. Lacos CXX. Pistrina XX. Continet pedes [XXXII] D. [603]

Regio X.

Palatium. Continet casam Romuli. Aedem Matris deum, et Apollinis Rhamnusii. Sypentadylus (alt. cod. sypenta dalius). Domum Augustianam, et Tiberianam. Aedem Iobis. Curiam veterem. Fortunam respicientem. Septizonium divi Severi. Victoriam Germanianam. Lupercam. Vici XX. Aedes XX. Vicomag. XLVIII. Curat. II. Insulae [II.] DCCXLII. [604] Domus LXXXIX. Horrea XLVIII. Balnea XLIIII. Lacos XC. Pistrina XX. Continet pedes [XI.] DX. [605]

Regio XI.

Circus Maximus. Continet templum Solis, et Lunae, et Templum Mercurii. Aedem Matris deum, et Iobis. Cererem. XII portas. Portam trigeminam. Apollinem Coelispicem. Herculem Olivarium. Velabrum. Arcum Constantini. Vici XXI. Aedes XXI. Vicomag. XLVIII. Curat. II. Insulae [II.] D. [606] Domus LXXXVIII. Horrea XVI. Balnea XV. Lacos XX. Pistrina XVI. Continet pedes XI. D.

Regio XII.

Piscina publica. Continet aream Radicariam. Viam novam. Fortunam Mammosam. Isidem Apenodariam. Aedem Bonae deae Subsaxanae. Clevum (alt. cod. clivum) Delfini. Thermas Antonianas. VII domus Parthorum. Campum Janatarium. Domum Cilonis. Cohortes IIII vigilum. Domum Cornificies. Privata Hadriani. Vici XVII. Aedes XVII. Vicomag. XLVIII. Curat. II Insulae [II.] CCCCLXXXVII. [607] Domus CXIII. Horrea XXVII. Balnea LXIII. Lacos LXXX. Pistrina XXV. Continet pedes [XII.] [608]

Regio XIII.

Aventinus. Continet armilustrium, templum Dianae et Minervae Nymphea III. Thermas Syres et Decianas. Dolocenum. Mappa aurea. Platanonis. Horrea Galbes, et Aniciana. Porticum Fabariam. Scalam Cassim. Forum Pistorum. Vici XVIII. Aedes XVIII. Vicomag. XLVIII. Curat. II. Insulae [II] CCCCLXXXVII. [609] Horrea XXXV Balnea X[LIII.] [610] Lacos LXXXIX (alt. cod. LXXXI). Pistrina XX. Continet pedes XVIII.

Regio XIV.

Transtyberina. Continet Gaianum, et Frigianum. Naumachias V et Vaticanum. Hortos Domities. Molinas. Balneum Ampelidis, et Dianes. Cohortes VII vigilum. Statuam Valerianam. Caput Gorgonis. Fortis Fortuna. Corariam Septimianam. Herculem sub terram medium cubantem sub quem plurimum aurum positum est. Campum Bruttianum (alt. cod. Brutianum) et Codetanum. Hortos Getes. Castra tecticariorum. Vici LXXVIII. Aedes LXXVIII. Vicomag. XLVIII. Curat. II. Insulae [IIII] CCCCV. [611] Domus CL. Horrea XXII. Balnea LXXXVI. Lacos CLXXX. Pistrina XXIIII. Continet pedes X[XXIII.] [612] Bibliothecae XXVIII.

Obelisci VI.

In circo maximo duo; minor habet pedes LXXXVIII. -S-; major habet pedes CXXII. -S-. In campo Martio unus, altus pedes LXXII. -S-. In Vaticano unus altus pedes LXXV. In Mausoleo Augusti II, alti singuli pedes XLII. S-.

Pontes VIII.

Aelius. Aemilius. Aurelius. Milvius. Sublicius Fabricius. Caestius et Probi.

Montes Septem.

Caelius. Aventinus. Tarpeius. Palatinus. Exquilinus. Vaticanus Et Janiculensis.

Campi VIII.

Viminalis. Agrippae. Martius. Codetanus. Octavius. Dequarius. Lanatarius Et Brutianus.

Fora XI.

Romanum. Magnum. Caesaris. Augusti. Nervae Trajani. Aenobarbi. Boarium. Suarium. Pistorum. Gallorum Et Rusticorum.

Basilicae X.

Julia. Ulpia. Pauli. Bestilia (alt. cod. Vestilia). Neptunia. Matidies. Marcianes. Vascolaria. Floscellaria. Constantiniana.

Thermae XI.

(alt. cod. X).

Trajanae Titianae. Commodianae. Antoninianae. Syranae. Agrippianae. Alexandrinae. Diocletianae. Constantinianae. Severianae.

Aquae XVIIII.

Trajana. Annia. Marcia. Caerulea. Claudia. Herculea. Julia. Augustea. Attica. Appia. Alseatina (alt. cod. Setina). Aetina. Ciminia. Aurelia. Damnata. Virgo. Tepula. Severiana. Antoniana. Alexandrina.

Viae XVIII.

Trajana. Appia. Latina. Lavicana. Praenestina. Tiburtina. Numentana. Salaria. Flaminia. Aemilia. Clodia. Valeria. Aurelia. Campana. Ostiensis. Portuensis. Janiculensis. Laurentina. Ardeatina. Setina. Tiberina. Quintia. Gallica. Casia. Cornelia. Triumphalis. Patinaria. Asinaria. Ciminia.

Horum Breviarium.

Capitolia II. Circi II. Amphitheatra II. Colossi II. Columnae cochlides II. Theatra III. Ludi IIII. Naumachiae V. Nymphea XV. Equi magni XXII. Dei aurei LXXX. Eburnei LXXIIII. Arci marmorei XXXVII. Portae XXXVII Vici CCCCXXIII. Aedes CCCCXXIII. Vicomagistri DCCLXXII. Curatores XXVIII. Insulae per totam urbem XLVI DCII Domus MDCCXC. Horrea CCXC. Balnea DCCCLVI. (alt. Cod. DCCCLXV.) Lacos, quod est putea, MCCCLII. Pistrina CCLIIII. Lupanariae XLVI. Latrinae publicae, quod est sicessos, CXLIIII. Cohortes praetoriae X. Urbanae IIII. Vigilum VII. Quorum excuvitoria XIIII. Vexilla communia duo. Castra equitum singulariorum, peregrinorum, Ravennantium, lecticariorum, silagariorum, misenantium, tabellariorum, victimariorum. Mensae oleariae per totam urbem [II.] CCC. [613]

Explicit.

Glosa