XXIV. Kissing Land—a Good Time in Sicily | XXV. Catilīna et Manus Coniūrātōrum |
Sulpicia. Quando, Iulia cārissima, Bāias profectūra es?
Iulia. Crās māne, mea lūx. Hīc, ut vides, ‘omnia fervere lāte,’ ut cecinit Maro noster.
S. Fīliolamne tuam Phrynēn tecum ferre paras?
I. [Se flābello ventilat.] Paro, sed minime illā, crēdo, ūsūra. Castella scīlicet ex harēna cum serva Sabīna in lītore faciet.
S. Me miseram! mihi septem dies manendum est.[1]
I. Septem dies! te infēlicem!
S. Velim tamen mihi ostendas aliquid vestīmentorum quae tecum portanda curas.
I. Ostendam, quam libenter. [Surgit.] In cubiculum, sōdēs, venias, quā servae vāsa mea, ut aiunt legiōnārii, colligunt. Me admonebis quae mecum ferre oporteat.
S. [Surgit.] Vēre te admonebo.— Eamus.
Iulia. Ita. Velim in hoc cubīlī requiescas [Sulpiciam in cubīli compōnit] dum servis praecipimus, [Manus complōdit et sedet.] Canidia! Canidia! [Init Canidia.] Nonne tibi vestīmenta curae? A te incipimus. Nobis ostende quae compositura es. Satisne habes lānae?[2] Canidia. Satis superque, domina mea. Nondum tamen negōtiātor dēmīsit stolas, alteram purpuream, alteram amethystinam, quas prōmīsit tibi se ‘quam celerrime, domina, nullā interpositā morā’, domum dēlāturum esse. Spēro te eas hae nocte habituram.
I. Piget me vehementissimē! Nisi stolas habebo, procul dubio crās non proficiscar, et Domitio, meo coniugi, sine me abeundum erit.
S. Incommodissimum vēro! Sed pallas mihi monstres. Ecquid tibi novi est?
I. Hōc opere, o cārissima, nihil pulchrius effēcit hominum ingenium!
S. Vēre!
I. Canidia, ubinam est nova illa palla subsērica?[3]
Can. Est in magna cedrina cista. Corinna, adfer quam celerrime dominae pallam subsēricam.—En, domina, hīc est. [Sulpiciae pallam ostendit.]
S. O ēlegantiam, o venustātem! Quantum color mihi placet! Soleae, opīnor, pari colōre?
I. Ita.
S. Velim induas.
I. Libenter. [Adsurgit Iulia quo facilius serva pallam compōnat.] Domitius, coniunx si quis alius beneficentissimus, mihi omnia quae quaesīvi dedit. [Sē admīrans deambulat.] Res tamen patitur. Nam mercātūram in Gallia iamdūdum prospere gerit et lucri facit plūrimum.— Age, Canidia, ostende omnia Sulpiciae meae.
[Candidia, cistā allātā, vestīmenta Sulpiciae ostendit.)
S. Ita. Mihi ostendas.
C. [Garrula loquens.] Hic sunt sex tunicae interiōres, omnes in vico Tusco[4] fabrefactae.
S. Vēro!
C. Trēs e pristino mōre sine manicis sunt, trēs sēmi-manicātae. Nonne ēlegantes sunt?
S. O admodum elegantes! [Vestes admīratur.]
C. Duæ cerasinae, quantopere oculos spectantium commovēbunt! En, strophia haec sunt, pari colōre, et e corio facta.
S. Quam pulcherrima!
I. Sunt mihi duae novae fibulae quibus stolae teneantur—si unquam negōtiātōres (pestis odiōsa!) domum eas remīserint. Domitius nuper me iussit ornāri aureo clāvo[5] in cervīce stolae intexto. Id faciam, neque invīta, mehercle!
S. [Surgit] Ex dēlicātis scīlicet quaedam iam facta es, mea Iulia! Sulpiciam, opinor, vix salvēre iubēbis quum Bāias advēneris!
I. Optima ex meis amīcis, te ego semper amabo.
S. Cārissima, non puto! [Sedet utraque.]
I. Rīciniorum—
S. Rīcinia! des mihi. [Canidia rīcinia ostendit.]
I. —nihil novum habeo. At heus tu, Sabīna, si tibi ornāmenta curae, velim des Sulpiciae duo flābella quae Gallici fabri Domitii mihi dōno nuperrime dedērunt. [Sabina Sulpiciae ea dat.]
S. Lepidissima, certē. Pāvōnes, quibus tāles caudae, pulcherrimae erant.
I. Umbellae caeruleae iam saeculum vocantur. Nonne hae satis mundae?
S. Satis, ut mihi quidem videtur. Tertullia autem, dīvitis senātōris uxor, fēmina admodum molesta, similem habet. [Exit Canidia.]
I. O rem incommodam! Sed ne istud quidem ipsum me prohibēbit de umbella tam lepida glōriāri.
S. Recte dicis, mea Iulia.
T. [Callide.] Sed tu, carissima, nonne dixisti ad Varrōnis te ituram esse ut poētae novi recitātiōnem[6] audīres.
S. [Superbius surgit.] Est mihi paullum temporis, si quid aliud habes quod mihi ostendere velīs.
I. Age, festīnes, Sabina; adfer novas taenias, si forte illas cinerārius iste improbus domum mīsit.
Sabina. Ecce, domina.
I. En hīc sunt. [Exit Sabina.] Placentne?
S. Sunt pulcherrimae! [Iulia prope sedet.]
I. Illam acum discrīminālem, rem exquīsītam—
S. Exquīsītam vēro!
I. —nuper mihi dedit Domitius, et diadēma illud, ex auro et gemmis contextum.
S. Diadema quoque! Quam fulget! O te fēlicem! I. Sed de me et meis rebus iam satis superque. Quam pulcherrimam armillam habes! [Sulpicia primo eam occultat, deinde ostentat.] Nonne est ex auro textili?
S. Vēro!
I. Serpentem, video, imitātur, ut mōs est. Mīror quis tibi hanc dono dederit!
S. [Rubens aliquantum surgit.] Audi. Res est arcāna. Tibi autem confīdam. [Prope Iuliam in genua prōcumbit.] Quis erat alius quam poēta ille qui recitaturus est?
I. [Callide.] Id ipsum quod putāvi.
S. [Ridens.] Mihi nuper carmen dēdicāvit—rem rīdiculōsam—in quo crīnes meos cum sōlis radiis comparāvit.
I. O! similitūdo ingeniōsa! Domitius mihi semper gemmas dabat, quas carminibus valde antepōno ego.
S. [Sibi.] Ut semper.
I. Sed velim mihi carmen ostendas. Excrucior dum id vīdero.
S. Non hic est. Id tamen certe videbis cum Baias advēnero. [Surgit.] Sed eundum est.
I. [Surgit quoque.] Canidia! [Init Canidia, et Sulpiciae quae stolam induit auxilium fert.]
S. Ēn novam hanc stolam Athēnis nuperrimē inductam.
I. Athenis!
S. Color glaucus, nonne tibi placet?
I. Quam simplex! Quam subtīlis!
S. Dā mihi speculum istud.
I. Canidia, speculum!
S. Ita.—Genae fūco tenuissimo tangendae.
I. [Canidiae] Fūcum. [Canidia Sulpiciam fūcat.]
S. Tenuissimo.—Satis. Cinnami[7] guttam in manūs. [Canidia in manūs Sulpiciae cinnamum spargit.] Bene.—Nonne mundior sum?
I. Mundissima.
S. Vale, carissima. [Inter se osculantur: Sulpicia permota loquitur.] Quantopere moveor. Vale. Bāias iterum conveniēmus.
I. Baias, vale. [Exit Sulpicia: Iulia subsequitur subrīdens.]
XXIV. Kissing Land—a Good Time in Sicily | XXV. Catilīna et Manus Coniūrātōrum |
- ↑ mihi … manendum est. This is an impersonal construction: lit. ‘it must be remained by me’: the agent in this case is regularly expressed by the dative, Trans. ‘I must wait.’ Cf. dialogue XXI.
- ↑ lanae. Wool was used for packing purposes.
- ↑ subserica. A material containing about half silk: the most expensive dress-stuff then made.
- ↑ vico Tusco. The smart street for dress-making.
- ↑ aureo clavo. A golden stripe affected by the higher official classes.
- ↑ recitationem. It was a fashionable amusement to hear poets recite their new poems which were yet only in manuscript.
- ↑ cinnami. Cinnamon was used as scent.