| Liber I — Titulus I — § 7 |
|
6. Ulpianus lib. 1 Institutionum.
Juris civilis definitio. Jus civile est, quod neque in totum a naturali, vel gentium recedit nec per omnia ei servit: itaque cum aliquid addimus vel detrahimus juri communi, jus proprium, id est civile efficimus.
Juris romani divisio.§. 1. Hoc igitur jus nostrum constatant ex scripto, aut sine scripto: ut apud Graecos, τῶν νόμων οι μεν ἔχμαφοι , δι δὲἀγραφοι, id est, legum aliæ quidem scriptæ, aliæ verò non scriptæ.