Jump to content

Digesta (Hulot)/I/2/§2-13

E Wikisource
 Liber I§ 2-12 Liber ITitulus II§ 2-14 

Transitio ad secundam partem tituli, et sic.§. 13. Post originem juris, et processum cognitum, consequens est, ut de magistratuum nominibus et origine cognoscamus : quia, ut exposuimus, per eos qui juri dicundo præsunt, effectus rei accipitur : quantum est enim jus in civitate esse, nisi sint, qui jura regere possint ? Post hoc deinde de auctorum successione dicemus : quod constare non potest jus, nisi sit aliquis jurisperitus, per quem possit quotidie in melius produci.