Jump to content

Digesta (Hulot)/I/2/§2-16

E Wikisource
 Liber I§ 2-15 Liber ITitulus II§ 2-17 

De consulibus§. 16. Exactis deinde regibus, consules constituti sunt duo, penes quos summum jus uti esset, lege rogatum est. Dicti sunt ab eo, quod plurimum reipublicæ consulerent : qui tamen ne per omnia regiam potestatem sibi vindicarent, lege lata factum est, ut ab eis provocatio esset, neve possent in caput civis Romani animadvertere injussu populi: solum relictum est iis, ut cœrcere possent , ut in vincula publica duci juberent.