| Liber I — Titulus II — § 2-19 |
|
De dictatoribus§. 18. Populo deinde aucto, cum crebra orirentur bella, et quædam acriora a finitimis inferrentur, interdum re exigente placuit majoris potestatis magistratum constitui: itaque dictatores proditi sunt, a quibus nec provocandi jus fuit : et quibus etiam capitis animadversio data est. Hunc magistratum, quoniam summam potestatem habebat, non erat fas ultra sextum mensem retineri.