Jump to content

Digesta (Hulot)/I/2/§2-24

E Wikisource
 Liber I§ 2-23 Liber ITitulus II§ 2-25 

De decemviris§. 24. Et cum placuisset leges quoque ferri, latum est ad populum, uti omnes magistratu se abdicarent, quo decemviri constituti anno uno cum magistratum prorogarent sibi et cum injuriose tractarent neque vellent deinceps sufficere magistratibus, ut ipsi et factio sua perpetuo rem publicam occupatam retineret: nimia atque aspera dominatione eo rem perduxerant, ut exercitus a re publica secederet. Initium fuisse secessionis dicitur Virginius quidam, qui (cum animadvertisset Appium Claudium contra jus, quod ipse ex vetere jure in duodecim tabulas transtulerat, vindicias filiæ suæ a se abdixisse et secundum eum, qui in servitutem ab eo suppositus petierat, dixisse captumque amore Virginis omne fas ac nefas miscuisse) : indignatus, quod vetustissima juris observantia in persona filiæ suæ defecisset (utpote cum Brutus, qui primus Romæ consul fuit, vindicias secundum libertatem dixisset in persona Vindicis Vitelliorum servi, qui proditionis coniurationem indicio suo detexerat), et castitatem filiæ vitæ quoque eius præferendam putaret, arrepto cultro de taberna lanionis filiam interfecit in hoc scilicet, ut morte virginis contumeliam stupri arceret, ac protinus recens a cæde madenteque adhuc filiæ cruore ad commilitones confugit. Qui universi de Algido (ubi tunc belli gerendi causa legiones erant) relictis ducibus pristinis signa in Aventinum transtulerunt, omnisque plebs urbana mox eodem se contulit (populique consensu partim in carcere necati). Ita rursus res publica suum statum recepit.