| Liber I — Titulus II — § 2-26 |
|
De tribunis militum§. 25. Deinde cum post aliquot annos quam XII tabulæ latæ sunt, et plebs contenderet cum patribus, et vellet ex suo quoque corpore consules creare, et patres recusarent: factum est, ut tribuni militum crearentur partim ex plebe, partim ex patribus consulari potestate. Hique constituti sunt vario numero: interdum enim viginti fuerunt, interdum plures, nonnumquam pauciores.