| Liber I — Titulus II — § 2-34 |
|
De præfecto urbi. De præfecto annonæ. De præfecto vigilum §. 33. Et hæc omnia, quotiens in re publica sunt magistratus, observantur: quotiens autem proficiscuntur, unus relinquitur, qui jus dicat: is vocatur præfectus urbi. Qui præfectus olim constituebatur: postea fere Latinarum feriarum causa introductus est et quotannis observatur. Nam præfectus annonæ et vigilum non sunt magistratus, sed extra ordinem utilitatis causa constituti sunt. Et tamen hi, quos cistiberes diximus, postea ædiles senatus consulto creabantur.