| Liber I — Titulus II — § 2-36 |
|
Transitio ad tertiam partem tituli : et sic jurisconsultis seu juris civile professores§. 35. Juris civilis scientiam plurimi et maximi viri professi sunt: sed qui eorum maximæ dignationis apud populum Romanum fuerunt, eorum in præsentia mentio habenda est, ut appareat, a quibus et qualibus hæc jura orta et tradita sunt. Et quidem ex omnibus, qui scientiam nancti sunt, ante Tiberium Coruncanium publice professum neminem traditur: ceteri autem ad hunc vel in latenti jus civile retinere cogitabant solumque consultatoribus vacare potius quam discere volentibus se præstabant.