Jump to content

Digesta (Hulot)/I/2/§2-42

E Wikisource
 Liber I§ 2-41 Liber ITitulus II§ 2-43 

Aquilius Gallus, Balbus Lucilius, S. Papirius, et Gaius Juventius§. 42. Mucii auditores fuerunt complures, sed præcipuæ auctoritatis Aquilius Gallus, Balbus Lucilius, Sextus Papirius, Gaius Juventius : ex quibus Gallum maximæ auctoritatis apud populum fuisse Servius dicit ; omnes tamen hi a Servio Sulpicio nominantur : alioquin per se eorum scripta non talia exstant, ut ea omnes adpetant : denique nec versantur omnino scripta eorum inter manus hominum. Sed servius libros suos complevit : pro cuius scriptura, ipsorum quoque memoria habetur.